Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. CEDDA SIVE CEDDO EPISCOPO LONDINENSI.

[Praefatio]

Cedda sive Ceddus, Episcopus Londinensis in Anglia (S.)

Anno Christ. DCLXIV.

[1] Londini Britanniæ metropoli dudum ante Anglorum irruptionem Episcopi fuere, aut etiam Archiepiscopi; quæ dignitas titulo tenus a Britannis in VValliam compulsis, ad sæcula aliquot retenta est, vt IV. Februarij ad S. Liphardi vitam dicemus. Anglis vero religionem Christianam complexis, [S. Ceddæ Episcopi Londin. natalis.] primus Londini Antistes Mellitus fuit, cuius vitam XXIV. Aprilis dabimus; secundus S. Ceddus, siue Cedda, qui tamen an Londini Sedem habuerit, non omnino constat, Episcopus certe Orientalium Saxonum fuit, quorum metropolis Londinum; & VVilhelmus Malmesburiensis expreße Londinensium Episcopum vocat. Eius obitus diem nusquam se reperisse testatur Ioannes Capgrauius in Legenda Sanctorum Angliæ. Florentius VVigorniensis diserte scribit VII. Kalendas Nouembr. an DCLXIV. obiisse, sed cum Martyrologium Anglicanum hoc die illum referat, id sequemur. Frater eius S. Ceadda fuit, Lichfeldensis Episcopus, de quo II. Martij agemus: quāquam subinde is Cedda, Londinensis vero Ceadda & Ceada appelletur, sed sæpius Ceddus, Cedd, Ceaddus a Beda & Capgrauio. Res ab eo præclare gestas commemorat Venerabilis Beda lib. 3. Histor. gent. Angl. cap.21.22.23. & alij ex eo.

VITA Ex Beda lib. 3. cap. 21. & seqq.

Cedda sive Ceddus, Episcopus Londinensis in Anglia (S.)

Ex Beda.

CAPVT I. S. Cedda vnus e primis Mediterraneorum Anglorum Apostolis.

[1] a His temporibus Middelengli, id est, mediterranei Angli, sub Principe b Penda, filio Pendan Regis, [Peada, siue Penda, Rex conuertitur.] fidem & sacramenta veritatis perceperunt. Qui cum esset iuuenis optimus, ac Regis nomine ac persona dignissimus, prælatus est a patre regno gentis illius: venitque ad Regem Nordhumbrotum c Osvvi, postulans filiam eius d Alchfledam sibi coniugem dari; neque aliter quod petebat impetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente cui præerat, acciperet. At ille audita prædicatione veritatis & promissione regni cælestis, speque resurrectionis ac futuræ immortalitatis, libenter se Christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet: persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio Regis Osvvi, nomine e Alchfrido, qui erat cognatus & amicus eius, habens sororem ipsius coniugem, vocabulo Cymburgam, filiam Pendan Regis.

[2] Baptizatus est ergo a f Finano Episcopo, cum omnibus qui secum venerāt, [Baptizatus, curat suos instrui per S. Ceddā & alios.] Comitibus ac militibus, eorumque famulis vniuersis, in vico Regis illustri, qui vocatur g Ad murum. Et acceptis quatuor Presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius & eruditione & vita videbantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. Erant autem Presbyteri Cedda, & h Adda, & i Betti, & k Diuna, quorum vltimus natione Scotus, ceteri fuere Angli. Adda autem erat frater Vttan Presbyteri illustris, & Abbatis monasterij, quod vocatur ad Capreæ caput. Venientes igitur in prouinciam memorati Sacerdotes cum Principe, prædicabant verbum, & libenter auditi sunt: multique quotidie & nobilium & infimorum, abrenuntiata sorde idololatriæ, fidei sint fonte abluti. Nec prohibuit Penda Rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione verbum, si qui vellent audire, prædicaretur. Quin potius odio habebat & despiciebat eos, quos fide Christi imbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos & miseros esse eos, qui Deo suo, in quem crederent, obedire contemnerent.

[3] Cœpta sunt hæ l biennio ante mortem Penda Regis: ipso autē occiso, cum Osvvi, Rex Christianissimus, regnum eius acciperet, factus est Diuna, vnus ex præfatis quatuor Sacerdotibus, [Primi isthic Episcopi.] Episcopus Mediterraneorum Anglorum, simul & Merciorum, ordinatus a Finano Episcopo. Paucitas enim Sacerdotum cogebat vnum Antistitem duobus populis prefici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino plebem acquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos, in regione quæ vocatur in Feppingum. Suscepitque pro illo Episcopatum m Ceollach, & ipse de natione Scotorum, qui non multo post Episcopatu relicto reuersus est ad insulam n Hy, vbi plurimorum caput & arcem Scoti habuerer cœnobiorum: succedente illi in Episcopatum Trumhere viro religioso, & monachica vita instituto, natione quidem Anglo, sed a Scotis ordinato Episcopo, quod temporibus o Wlfheri Regis factum est.

[Annotata]

a Id est circa an. DCLIII. vt num. 3. dicetur.

b Aliis Peada dicitur, Ranulpho Cestrensi Weda, filius Pende. siue, vt hic vocatur, Pendan, crudelissimi Merciorum Regis. Penda occiso anno Christi DCLV.XV. Nouembr. Merciorum regno potitus est Osvvius, & Peadæ genero suo regnum Australium Merciorum dedit. Sed hic an. DCLVII, proditione, vt traditur, vxoris suæ nefarie interfectus est ipso Paschalis festi tempore.

c Successit hic S. Osvvaldo fratri in regnum anno DCXLII. obiit Kalendis Martij an. DCLXX.

d Harpsfeldius Aluchefredam vocat, Cestrensis Elfledam. Soror fuit S. Elfledæ, de qua VIII. Februar.

e Hic Egfrido fratri anno DCLXXXV.XX. Maij, Sabbato, a Pictis interfecto, successit; obiit an. DCCV. XIV. Decemb. Eius vxorem Cestrensis alijq; Kyneburgam vocant, de qua XV. Septembr.

f De S. Finano Episcopo Lindisfarnensi agemus XVII. Februarij.

g Murus ingens e cespitibus & palis ab Adriano primum, deinde a Seuero (alij alias contra Caledonios prætenturas fecere) veluti Romanæ prouinciæ limes, ductus est a mari Germanico ad Hibernicum, siue a Tinæ fluminis æstuario vsque ad Itunæ sinum. Egregie describitur a Cambdeno, qui Britannis dici ait Gual-seuer, Gal-seuer, Mur-seuer: Scotis Sottisvvaith, Anglis & accolis The [Page 374]Pictes vvall, siue Pehitsv vall, id est, murū Picticum, The keepe vval, id est, custodiæ murum, & per excellentiam The vval; antiquis vero Vallum barbaricum, Pretenturam, Clusuram; Dioni διατείχισμα; Herodiano χῶμα; Antonino, Cassiodoro & aliis vallum, Bedæ murum. Huius valli crebra ocourrit mentio. Villam hanc regiam Ad murum putat idem Cambdenus eam esse quæ nunc Waltovvne dicitur, distatq; ab Oceano XII. millibus passuum.

h Dauid Camerarius huius natalem consignat XVII. Ianuarij, vt ad eum diem dicemus. Sed cur inter Scotos eum referat non video, cum Beda diserte testetur Anglum fuisse.

i Idem Camerarius inter Sanctos Scotos hunc recenset XI. Februarij & Bettam vocat cum VVigorniensi, fateturq; ab aliis alio die coli; quo vero, nobis incompertum est.

k Iure hunc, Beda assentiente, Scotis vendicat Camerarius, adscribitq; kalendis Augusti, & tradit Diunam, Diumam, Duimam, Dinam, Diurnam, vocari. Godvvinus Dvvinam appellat.

l Ergo anno DCLIII. cum, vt diximus, occisus sit Penda an. DCLV.

m Harpsfeldio dicitur Cellacus, Cellach Malmesburiensi, aliis Coellachus, Camerario præterea Colathus, Ceolachus, Colachus. Eum II. Iunij coli, ait idem Camerarius, vti & MS. quoddam Kalendarium SS. Ordinis S. Benedicti.

n Hy, siue Hu, quæ & Iona, insula Scotiæ exigua, sed propter sanctissimorum ascetarum Columbæ & sectatorum eius palæstram celeberrima, vulgo Columbkil. De ea ad vitam S. Columbæ IX. Iunij & alibi.

o Hic Pendæ filius, Peadæ frater & successor, anno DCLIX. aduersus Osvvium rebellauit, sibiq; Merciorum regnum asseruit; obiit an. DCLXXV. pater fuit S. Werburgæ, de qua III. Februarij agemus.

CAPVT II. S. Cedda Apostolus & secundus Episcopus Orientalium Saxonum.

[4] Eo tempore etiam a Orientales Saxones fidem, quam olim b expulso Mellito Antistite abiecerāt, instantia Regis Osvvi receperunt. Erat enim Rex eiusdem gentis Sigbert, qui post c Sigbertum, cognomento Paruū regnauit, amicus eiusdem Osvvi Regis: d qui cum frequenter ad eum in prouinciam Nordhumbrorum veniret, [Rex Osvvius Regem Orientalium Saxonum Sigbertum conuertit.] solebat eum hortari ad intelligendum deos esse non posse, qui hominū manibus facti essent: Dei creandi materiam viuam lignum vel lapidem esse non posse, quorum recisuræ vel igni absumerentur, vel in vasa quælibet humani vsus formarentur; vel certe despectui habita, foras proiicerentur, & pedibus cōculcata in terram verterētur. Deum potius intelligendu maiestate incomprehensibilem, humanis oculis inuisibilem, omnipotentem, & æternum, qui cælum & terram, & humanum genus creasset, regeret & iudicaturus esset orbem in æquitate, cuius sedes æterna: meritoque intelligendum, quia omnes qui voluntatem eius, a quo creati sunt, discerent & facerent, æterna ab illo præmia essent percepturi. Hæc & huiusmodi multa cum Rex Osvvi Regi Sigberto amicabili, & quasi fraterno consilio sæpe inculcaret, tandem iuuante amicorum consensu credidit, & facto cum suis consilio, cum exhortatione fauentibus cunctis & annuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano Episcopo in villa regia, cuius supra meminimus, quæ cognominatur Ad murum, est enim iuxta murum, quo olim Romani Britanniam insulam præcinxere, duodecim millibus passuum a mari Orientali secreta.

[5] [Mittitur ad eius populum S. Cedda:] Igitur Rex Sigbert æterni regni iam ciuis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab Osvvi Rege, vt aliquos sibi Doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi conuerterent, ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad prouinciam Mediterraneorū Anglorum clamauit ad se virum Dei Cedd: & dato illi socio altero quodam Presbytero, misit prædicare verbum genti Orientalium Saxonum. Vbi cum omnia perambulantes multam Domino Ecclesiam congregassent; [multos conuertit:] contigit quodam tempore eumdem Cedd redire domum, ac peruenire ad Ecclesiam e Lindisfarnēsem, propter colloquium Finani Episcopi: qui vbi prosperatum ei opus Euangelij cōperit, [fit Episcopus.] fecit eum Episcopum in gente Orientalium Saxonum, vocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus Episcopis. Qui accepto gradu Episcopatus, rediit ad prouinciam, & maiore auctoritate cœptum opus explens, fecit per loca ecclesias, Presbyteros & Diaconos ordinauit, qui se in verbo fidei & ministerio baptizandi adjuuarent, maxime in ciuitate, quæ lingua Saxonum f Ithancestir appellatur; sed & in illa quæ g Tilaburg cognominatur: quorum prior locus est in ripa Pente amnis, secundus in ripa Tamesis: [Construit monasteria.] in quibus collecto examine famulorum Christi, disciplinam vitæ regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, erudiri docuit.

[6] [Sigeberti Boni cædes nefaria:] Cumque tempore non pauco in præfata prouincia, gaudente Rege, congaudente vniuerso populo, vitæ cælestis institutio quotidianum sumeret augmentum; contigit ipsum Regem, instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres qui hoc facinus patrarunt: qui cum interrrogarentur cur hoc facerent, nihil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse & inimicos Regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, & factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret. Talis erat culpa Regis, pro qua occideretur, quod Euangelica precepta deuoto corde seruaret. In qua tamen morte eius innoxia, iuxta prædictum viri Dei, vera est eius culpa punita. Habuerat enim vnus ex his, qui eum occiderant, Comitibus illicitum coniugium, quod cum Episcopus prohibere & corrigere non posset, excommunicauit eum, atque omnibus qui se audire vellent præcepit, ne domum eius intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contempsit hoc Rex præceptum, [prædicta a S. Cedda.] & rogatus a Comite intrauit epulaturus domum eius. Qui cum abisset, obuiauit ei Antistes: at Rex intuens eum, mox tremefactus desiliuit de equo, ceciditque ante pedes eius, veniam reatus sui postulans. Nam & Episcopus pariter desiliuit, sederat enim & ipse in equo. Iratus autem, tetigit Regem iacentem virga quam tenebat manu, & Pontificali auctoritate protestans, Dico tibi, inquit, quia noluisti te continere a domo perditi & damnati illius, tu in ipsa domo mori habes. Sed credendum est, quia talis mors viri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit: quia nimirum ob caussam pietatis, quæ propter obseruantiam mandatorum Christi contigit.

[7] [Cedda Suidhelinum Regē baptizat.] Successit autem Sigberto in regnum Suidhelinus filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in prouincia Orientalium Anglorum, in vico regio qui dicitur h Rendlesham, id est, mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de fonte sancto i Edelvvaldus Rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater k Annæ Regis eorumdem.

[Annotata]

a Vna de septem Saxo-Anglorum in Britannia dynastiis, Orientalium Saxonū fuit, cuius caput ad ipsos Cantij limites Londinum.

b Mortuo Seberto Rege Christiano, tres eius filij, Sexredus, Sivvardus, Sebertus, cultum idolorum restituerunt an. DCXVI. & Mellitum Episcopum expulerunt.

c Sigebertus cognomento Paruus, Sivvardi filius, patre ac patruis a Kinegislo Rege Occidentalium Saxonum & Quichelino filio eius interfectis, regnum suscepit anno Christi DCXXIII.

d Eadem paullo breuius narrat VVestmonasteriensis ad ann. DCXLVIII. VVigorniensis ad DCLIII.

e Lindisfarne insula, vulgo Holy-iland, id est, insula sacra, Northumbriæ littori opposita, multorum olim Sanctorum sedes.

f VVestmonasteriensis vocat Ithancestriam, aitq; sitam in ripa Pentæ fluminis Cambdenus in Trinobantibus ait, hoc flumen Blakevvater ab accolis dici, olim Pant. De Ithācestria sic scribit: Superius ad Boreale littus floruit vrbs priscæ memoriæ, quam Ithancestre maiores nostri dixerunt. Scribit enim ex Beda Radulphus Niger: Ceada Episcopus baptizauit Orientales Saxones iuxta Maldoniam in ciuitate Ithancester, quæ erat in ripa Pant fluminis, quod currit iuxta Maldoniam in Dengy prouincia, sed modo illa ciuitas submersa in flumine Pant. Locum digito signare non possum, flumen tamen Froshvvell hodie dictum, prius Pante fuisse nominatum, minime dubito, cum alter ex eius fontibus Pantsvvell nuncupetur; & Monachi de Coggeshall sic dixerunt. Sunt qui asserunt hanc Ithancester in extremo [Page 375]Centuriæ de Dengy, promontorio impositam fuisse, vbi hodie S. Peters vpon the vvall, id est, ad aggerem. Per hoc enim littus aggeribus contra Oceanum irruentem vix agros tuentur accolæ. Ceterum hanc Ithancester Othonam fuisse quodammodo credo, vbi numerus Fortensium cum suo Præposito, inclinante Romano Imperio, sub Comite littoris Saxonici contra piraticas Saxonum deprædationes stationem egit. Ab Othona enim in Ithana deflexio non est duriuscula, & situs ad sinum, in quem plura flumina exonerantur, huic vsui erat percommodus. Hæc ille perquam curiose. Ioannes Spedus lib. 1. Theatri Britanniæ cap. 16. hæc omnia oculis exhibet, censetq; Ithancestriam fuisse, vbi nunc vicus ille est S. Petri ad aggerem.

g VVestmonasteriensis Tileburg vocat, modo Tilbury dicitur, constatq; ex pauculis ad læuam Tamisis ripam casis. Cambdenus ait hic Ceadæ sedem fuisse, cum circa annum DCXXX. Orientales Saxones per baptismum in Christi Ecclesiam insereret. Sed qui id factum dicamus circa annum DCXXX. cum Osvvius, cuius consilio fidem suscepit Sigebertus Bonus Sigebaldi filius, non nisi an. DCXLII. regnare cœperit?

h Est hic locus in Suffolcia ad læuam Debeni fluminis ripam. De eo agit Cambdenus in Icenis.

i Hinc coniici potest, quo fere tempore baptizatus sit Suidhelinus, aut, vt Harpsfeldius scribit, Suithelmus, Svvidhelmus Cambdeno: nam anno DCLV. occiso cum Penda Æthelero factus est Orientalium Anglorum Rex Edelvvaldus siue Æthelvvaldus: obiit ann. DCLXIV. quo iam Suidhelini successor Sigerus Orientalibus Saxonibus imperabat.

k Intersectus est Annas Rex piissimus a Penda an. DCLIV.

CAPVT III. Alia Ceddæ opera, abstinentia, mors.

[8] [Offertur ei alibi locus ædificando cœnobio.] Solebat autem idem vir Domini, cum apud Orientales Saxones Episcopatus officio fungeretur, sæpius etiam suam, id est Nordhumbrorum prouinciam exhortandi gratia reuisere. Quem cum a Edilvvaldus filius b Osvvaldi Regis, qui in c Deirorum partibus regnum habebat, virum sanctum & sapientem probumque moribus videret, postulauit eum possessionem terræ aliquam a se d, ad construendum monasterium, in quo ipse Rex & frequentius ad deprecandum Dominum verbumque audiendum aduenire, & defunctos sepelire deberet. Nam & ipsum fideliter credidit, multum iuuari eorum orationibus quotidianis, qui illo in loco Domino seruirent. Habuerat autem idem Rex secum fratrem germanum eiusdem Episcopi vocabulo Celin, virum æque Deo deuotum, qui & ipsi ac familiæ ipsius verbum & Sacramenta fidei (erat enim Presbyter) ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque Episcopum peruenit.

[9] [Id cōstruit loco deserto.] Fauens ergo votis Regis Antistes, elegit sibi locum monasterij construendi in montibus arduis ac remotis: in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse videbantur hominum, vt, iuxta prophetiā Isaiæ, in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, e orerentur viro calami & iunci; id est, quod fructus bonorum operum ibi nascerentur, vbi prius vel bestiæ commorari vel homines bestialiter viuere consueuerant. [Isa. 35. 7.] Studens autem vir Domini acceptum monasterij locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, & sic in eo monasterij fundamenta iacere; postulauit a Rege, vt sibi per totum quadragesimæ tempus quod instabat, [Locū prius seiuniis & precibus sanctificat.] facultatem ac licentiam ibidem orationis caussa demorandi concederet: quibus diebus cunctis, excepta Dominica, ieiunium ad vesperam iuxta morem protelans, nec tunc nisi panis permodicum & vnum f ouum gallinaceum cum paruo lacte aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam discipline regularis didicerat, vt accepta nuper loca ad faciendum monasterium vel ecclesiam, prius orationibus ac ieiuniis Domino consecrent. Cūque decem dies quadragesimæ restarent, venit qui clamaret eum ad Regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium caussa intermitteretur, petiit Presbyterum suum Cymbellum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia cœpta complere. Cui cum ille libenter acquiesceret, expleto studio ieiuniorum & orationis, fecit sibi monasterium, quod nunc Lestinghem vocatur, & religiosis moribus iuxta ritum Lindisfarnensium, vbi educatus erat, instituit.

[10] [Moritur peste.] Qui cum annis multis & in præfata prouincia Episcopatum administraret, & huius quoque monasterij, statutis Præpositis, curam gereret; casu contigit, vt ad ipsum monasterium g tempore mortalitatis adueniens, tactus ibidem infirmitate corporis obiret: qui primo quidem foris sepultus est, tempore autem procedente in monasterio ecclesia est in honorem beatæ Dei Genitricis de lapide facta, & in illa corpus ipsius ad dextram altaris reconditum. Dedit autem Episcopus regendum post se monasterium fratri suo Ceadda, qui postea Episcopus factus est. Quatuor siquidem, [Eius fratres.] quos diximus, germanifratres, Cedd, & Cymbil, & Ceulin, & Ceadda (quod raro inuenitur) omnes Sacerdotes Domini fuere præclari, & duo ex eis etiam summi Sacerdotij gradu functi sunt.

[11] Cum ergo Episcopum defunctum ac sepultum in prouincia Nordhumbrorum audiretur, fratres qui in monasterio eius erant in prouincia Orientalium Saxonum, [Monachi 29. ad eius sepulchrū moriūtur.] venerunt illo de suo monasterio homines circiter triginta, cupientes ad corpus sui Patris aut viuere, (si sic Deo placeret) aut morientes ibi sepeliri: qui libenter a suis fratribus & commilitonibus suscepti, omnes ibidem superueniente præfatæ pestilentiæ clade defuncti sunt; excepto vno puerulo, quem orationibus Patris sui a morte constat esse seruatum. [Vnus seruatur eius meritis.] Nam cum multo post hæc tempore viueret, & Scripturis legendis operam daret, tādem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, & mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem Presbyterij promotus est, multisque in Ecclesia vtilis fuit. De quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus (vt dixi) sui Patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia venerat, sit ab articulo mortis retentus, vt & ipse sic mortem euaderet æternam, & aliis quoque fratribus ministerium vitæ ac salutis docendo exhiberet.

[Annotata]

a Edelvvaldus, VVigorniensi Æthelvvaldus, Oidvvaldus VVestmonasteriensi, an. DCLI. S. Osvvino (de quo XX. Augusti agemus) in regnum Deirorum successit permittente Osvvio patruo. Eo mortuo regnum datum Alfrido Osvvij filio.

b Colitur S. Osvvaldus v. Augusti.

c Erat Northumbria diuisa in Bernicios & Deiros; hi Australiores.

d Videtur desiderari, accipere, vel quid simile.

e Isaias cap. 35. v. 7. ita habet: In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami & iunci. arbitrorq; omnino Bedam scripsisse oreretur viror calami, &c.

f Est quidem Quadragesimæ tempore interdictus ouorum & lacticiniorum vsus, nisi ob penuriam piscium alicubi eum indulgeant Antistites. Sed verisimile est, aut Ceddæ ob stomachi imbecillitatem eo cibo fuisse opus, aut certe apud Scotos eam Ecclesiasticæ abstinentiæ legem aut consuetudinem necdum fuisse receptam. Et quamquam de ea re pridem ad S. Augustini quæsita rescripserat S. Gregorius, id tamen Scoti, apud quos Cedda eruditus erat, non admiserāt, nec forte audierant. De hac autem salutari abstinentia præclare disserit Stephanus Fagundez Noster in opere de Præceptis Ecclesiæ, & præsertim in apologetico de hac ipsa quæstione libello.

g Beda lib. 3. cap. 27. testatur anno DCLXIV. subitam pestilentiæ luem primo Australes Britanniæ plagas depopulatam, deinde Nordhumbrorum quoque ditionem, & Hiberniam. Ea igitur extinctus est S. Cedda, vt tradit VVigorniensis ad eumdem annum.

CAPVT IV. Alia Ceddæ opera, ac miracula.

[12] [Cedda Synodo Streaneshealensi interest.] Cvm eo tempore Monachi Huenses, omnesq; Septemtrionales Scoti in celebrando Pascha aliisq; nonnullis ritibus a Romana Ecclesia discreparent; habita est in Anglia in monasterio S. Hildæ (de quo ad eius vitam XVII. Nouembr.) super ea præcipue quæstione Synodus anno Christi DCLXIV. regni Osvvij Regis XXII. vt refert Beda lib. 3. cap. 25. in qua erat etiam venerabilis Episcopus Cedda, iam diu ordinatus a Scottis, qui & interpres in eo Concilio vigilātissimus vtriusque partis extitit. Confutata isthic Scottorum obseruatione, [Page 376]Cedd, vt idem ait Beda cap. 26. relictis Scottorum vestigiis ad suam sedem rediit, vtpote agnita obseruatione Catholici Paschæ. Sed de illa tota quæstione alias erit dicendi locus. Consuli interea potest Aegidij Bucherij nostri commentarius in Victorij Canonem Paschalem cap. 10. Huius Concilij meminit VVigorniensis ad eumdem annum.

[13] [Animam Ceaddæ fratris ad cælum deportat.] Idem Beda lib. 4. cap. 3. refert cum S. Ceadda de mundo transiret, visam a quodam viro sancto animam Ceddi fratris ipsius cum agmine Angelorum descendentium de cælo, & assumpta secum anima eius ad cælestia regna redire. Retulit id S. Higbaldus Abbas, de quo agemus XXII. Septembris. Vitam S. Ceddi ex hac contractam habet Ioannes Capgrauius. De eodem agit Harpsfeldius sec. 7. c. 13. 22. &c. Florentius VVigorniensis in Chronico, præcipue ad annum DCLIII. Ranulphus Cestrensis lib. 5. c. 15. & 16. Matthæus VVestmonasteriensis ad an. DCXLIX. & alibi. VVilhelmus Malmesburiensis lib. 1. de Regibus Anglor. cap. 6. & lib. 2. de Pontificibus Anglor. Polydorus Vergilius lib. 4. Histor. Angl. & alij innumeri.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Cedd

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Cedd

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.