Ökumenisches Heiligenlexikon

VITA S. CONCORDII PRESBYTERI, MARTYRIS.


Circa an. Chr. CLXXV.

[Praefatio]

Concordius, Presbyter et Martyr Spoleti in Umbria (S.)

[S. Concordij memoria in Martyrologiis.] Extat huius sancti Martyris memoria in omnibus Latinorum Martyrologiis, Romano, Bedæ, Vsuardi, Adonis, Hrabani, Notkeri, Bellini, Maurolyci, Galesinij, & aliorum. Corpus eius in Monasterio S. petri Bisolduni in diœcesi Gerundensi asseruari dicitur: [Corpuseius Bisolduni in Hispania] agitur isthic eius celebritas II. Ianuar. vt testatur Antonius Vincentius Domeneccus in historia Sanctorum Catalauniæ, & Philippus Ferrarius in generali catalogo Sanctorum ad II. Ianuar. Celebratur vero Translationis eius festum IV. Iulij. [Translatio eius 4 Iulij.] De S. Concordij reliquiis (huiusne, an, quod potius reor, alterius) agitur inferius cum de inuentione S. Martinæ.

[Vita eius vnde descripta.] Vitam S. Concordij referunt Ioninus Mombritius, Vincentius Bellouacensis lib. 10. cap. 108. Agones Martyrum excusi, Surius, sed phrasi paululum mutata. Vsus sum præcipue MSS. codicibus antiquis Imperialis Monasterij S. Maximini Treuiris, & S. Mariæ de Ripatorio. Eius mentio fit in vita S. Pontiani, XIX. Ianuarij & S. Constantij Episcopi Perusini, XXIX. Ianuarij. De eodem agit Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 30. Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ.

VITA.

Concordius, Presbyter et Martyr Spoleti in Umbria (S.)

BHL Number: 1906

[1] [Persecutio M. Aurelij.] Temporibus Antonini Imperatoris grauissima persecutio orta est in vrbe Roma; ita vt nec emendi, nec vendendi cuiquam licentia facile tribueretur, qui diis immolasset. [S. Concordij pater, institutio.] Tunc erat in ciuitate Roma vir quidam, Concordius nomine, nobili familia ortus, cuius pater * Gordianus dicebatur, sanctissima conuersatione Presbyter de titulo Pastoris. Hic itaque habens filium Concordium, quem erudiuit omni sanctæ Scripturæ doctrina, fecit eum fieri Subdiaconum a sancto Pio Episcopo vrbis Romaæ. [S. Concordius fit Subdiaconus.] Hic itaque B. Concordius, cum patre suo, ad nihil vacabant aliud, nisi ieiuniis & orationibus diu noctuque, & eleemosynis pauperum insistentes; petebantque a Domino vt rabiem persecutorum possent euadere.

[2] [Adit S. Eutychen & Eutychen & cum eo habitat.] Tunc B. Concordius dixit patri suo: Domine mi, si vis, dimitte me, vt vadam ad sanctum Eutychen, & habitem cum eo paucis diebus, donec cesset rabies inimici Antonini Imperatoris. Dicit ei pater suus: Fili, magis hic habitemus, vt possimus coronari. Ait illi Beatus Concordius: Vadam si iubes; quia ibi coronabor, vbi me Christus iusserit coronari. Tunc dimisit eum pater suus: & abiit ad sanctum Eutychen; qui tum morabatur in prædiolo suo, via Salaria, iuxta ciuitatem * Tribulum. Quem Beatus Eutyches cum magno gaudio suscipiens, cœpit Deo gratias agere. Et habitauerunt simul in eodem loco, orationibus & ieiuniis insistentes. [Multos cū eo sanat.] Et multi variis languoribus vexati veniebant ad eos: & illi orantes, in nomine Iesu Christi sanabant eos.

[3] [Citatur ad Torquasū Præsidem.] Tunc audiens famam eorum Torquatus Comes Thusciæ, qui tunc habitabat in ciuitate Spoletana; misit, & accersiuit ad se sanctum Concordium, aitque illi: Quis vocaris? At ille respondit: Christianus sum. [Interrogatus de nomine, respondet se Christianū esse.] Dicit ei Comes: De nomine tuo requiro, non de Christo tuo. Sanctus Concordius respondit: Iam tibi dixi; Christianus sum, & Christū confiteor.

[4] Ait Comes: Sacrifica diis immortalibus, & esto noster amicus: & ego te vt patrem habebo, suggeramque Domino meo Antonino Imperatori, vt faciat te sacerdotem deorum. Sanctus Concordius respondit: Vtinam tu efficiaris particeps deorum tuorum. Dicit ei Comes: Audi me, & sacrifica diis immortalibus. S. Concordius respondit: Magis tu audi me, & sacrifica Domino Iesu Christo, vt possis euadere tormenta. Nam si non feceris, tu & dij tui in igne perpetuo * pœnam habebitis. [Cæditur fustibus. Visitatur a SS. Eutyche & Anthymo. Permittitur ire cum S. Anthymo.] Tunc Comes iussit eum fustibus mactari, & in custodiam publicam recludi.

[5] Tunc venit nocte ad eum Beatus Eutyches, cum S. Anthymo Episcopo; & quia Anthymus amicus erat Comitis, rogauit Torquatum Comitem, vt eum sibi concederet paucis diebus. Et permisit eum Beato Anthymo, & habitauerunt simul multis diebus. Tempore autem opportuno consecrauit eum Presbyterum, & cœperunt orationibus vacare. [Consecratur Sacerdos.]

[6] Post aliquantum vero temporis misit Comes, & tulit eum; & dicit ei: Quid tractasti circa salutem tuam? S. Concordius respondit: [Reuocatur ad carcerem:] Salus mea Christus est, cui quotidie sacrifico sacrificium laudis. Nam tu, & dij tui in inferno ardebitis. Tunc iussit eum suspendi in eculeum. Ille autem vultu alacri dicebat: [Suspenditur in equuleo.] Gloria tibi Domine Iesu Christe. Dicit ei Comes: Sacrifica Ioui magno. Beatus Concordius respondit: Ego non sacrifico lapidi surdo & muto; quia habeo Dominum meum Iesum Christum, cui seruit anima mea.

[7] [Includitur carceri, fame enecādus.] Tunc iratus Comes fecit eum in ima carceris includi, colloque eius & manibus ferrum iniici: & iussit vt nullus ad eum ingrederetur, volens eum fame perire. Ibi Beatus Concordius cœpit gratias agere omnipotenti Deo, & dicere: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis.[Luc. 2.] [Apparet ei Angelus.] Ecce autem nocte media Angelus Domini ei apparuit, dicens: Noli timere, sed viriliter age, quia ego tecum sum.

[8] [Mittuntur ad eum carnifices media nocte.] Post tres autem dies iussit ad eum Comes media nocte ambulare duos satellites suos, dicens: Aut sacrificet, aut capite puniatur. Et venientes satellites ad eum cum statunculo Iouis, dixerunt: Audisti quæ iussit Comes? Sanctus Martyr respondit: Vos scitis. Illi dixerunt: Vel sacrifica Ioui, aut capitalem sententiam excipies. Tunc Beatus Concordius gratias agens dixit: Gloria tibi Domine Iesu Christe. [Expuit in statuam Iouis.] Et exspuit in faciem Iouis. Tum vnus satellitum euaginato gladio, amputauit ea caput: [Plectitur capite.] atque ita in confessione Domini emisit spiritum.

[9] [Sepelitur iuxta Spoletum.] Tunc venientes duo Clerici & quidam religiosi viri tulerunt corpus eius, & posuerunt non longe a ciuitate Spoletana, vbi multæ emanant aquæ. Dies Natalis Sancti Concordij Martyris celebratur Kal. Ianuar. In loco, vbi sepultus iacet beatus Martyr, cæci illuminantur, [Miracula ad eius sepulcrum.] infirmi sanantur, dæmones expelluntur, orationibus B. Concordij Martyris, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

[Annotata]

* al. Concordianus.

* al. Tribulæ.

* al. ardebitis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Concordius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Concordius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.