DE SANCTA DAFROSA VIDVA ROMANA MARTYRE.
Svb Ivliano.
[Commentarius]
Dafrosa, vidua Martyr Romae (S.)
[1] Sancta Dafrosa S. Flauiani vrbis Præfecti vidua, hoc die migrauit ad cælum. De ea Vsuardus: Item Romæ S. Dafrosæ, vxoris Fabiani (legendum, Flauiani) Martyris, [S. Dafrosæ natalis,] quæ post interfectionem ipsius primum relegata exilio; deinde a Præfato Principe capite iussa est puniri. Eadem habent Martyrologium Rom. Beda, Ado, Notkerus, Bellinus, Maurolytus, Galesinius; hic tamen fallitur, vti & Martyrolog. Germanicum, dum Decij iussu occisam scribit an. CCLVI.
[2] Maurolycus aliiq; Darfosam vocant, quidam Affrosam, mendose. Meminit eius Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; [maritus,] Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 42. ast hic fœde hallucinatur, quod eam existimet S. Fabiani Papæ, priusquam Pontificatum iniret, vxorem fuisse, & Decij iussu peremptam, cum integro post sæculo vixerit.
[3] [socij martyrij,] Acta S. Dafrosæ, Flauiani, Pigmenij, Bibianæ & aliorum permista sunt, & eiusmodi vt haud leui emendatione egeant. Ea dabimus XXIV. Martij, quo die S. Pigmenius colitur, licet in Actis XIIX. Februarij interfectus dicatur, quo die eum referunt quædam Martyrologia. Colitur S. Flauianus S. Dafrosæ maritus XXII. Decembris; eorum filiæ S. Demetria XXI. Iunij; S. Bibiana II. Decemb.
[4] Videntur hi omnes, & alij qui in iisdem Actis memorantur, sub Aproniano crudelißimo Vrbis Præfecto, [tormenta,] Iuliani tempore, subiisse martyrium. Et Dafrosa quidem post mariti sui mortem, fame primum cruciata, dein Fausto cuidam propinquo suo traditur: qui eam conatus inducere vt sibi nuberet, diisq; sacrificaret, ipsemet ab ea imbutus fidei mysteriis, a Ioanne Presbytero (qui XXIII. Iunij colitur) baptizatus, feliciter in ipsius tyranni conspectu extinctus est. Corpus eius canibus expositum, [mors,] Dafrosa noctu sepeliuit. Dein in somnis a viro suo Flauiano euocata, post quinque dies orans expirauit.
[5] Antonius Quintanaduenas lib. de SS. Hispalensibus tradit S. Dafrosam ac Flauianum Hispali natos, inde Romam cum filiabus migrasse. Nititur præcipue Iuliani Petri testimonio, qui in Chronico nu.165.ita scribit: [patria.] S. Bibiana S. Flauiani Hispalensis Hispani filia, cum patre Romam petit, ibiq; martyrium patitur patienter cum matre & sororibus. Quanta sit illius Chronici auctoritas, nondum discußimus. Vnicam Bibianæ sororē Demetriā omnes numerant; plures hic auctor videtur statuere.