Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI.


An. ch. DLII.

[Commentarius]

Datius, Episcopus Mediolanensis (S.)BHL Number: 2101

Ex Variis.

§. I. S. Datij Episcopatus, scripta, in egenos pietas.

[1] Datius, qui Dacius aliis, ac Dasius, vir pietate doctrinaque eximius, Mediolani (vt traditur in Actis Eccl. Mediolan. & a Ioanne de Deis in catalogo successorū S. Barnabæ ex bibliotheca Vaticana & MS. Cardinalis Sirleti collecto) familia Aliatia, cumprimis illustri, ortus. Quæ ante Episcopatum geßit, haud sunt prodita litteris: [S. Datij genus,] quæ deinceps, varij obiter perstrinxere. Tempus quoque ipsum initi Episcopatus, definiri certo haud potest. Si duobus ac viginti, vt plerique volunt, annis sedit; electum esse circiter annum Christi 530. infra ex anno obitus deducere licebit. [Episcopatus,] Principia publice pacata habuit: cum singulari Amalasuentæ prudentia & æquitate res Gothicæ regerentur.

[2] Decessorem Datij S. Magnum, XXVIII. eius Ecclesiæ Antistitem, statuunt citata eius Ecclesiæ Acta, Ioannes de Deis, Ferrarius in catalogo SS. Italiæ 14. Ianuar. & 5. Nouembris Magni natali, & Iosephus Ripamontius Histor. Mediolan. decade 1. lib. 7. vbi isthæc scribit: Post Eustorgium, qui factus Episcopus a Felice IV. decesserat octauo sui Pontificatus anno, atque in basilica Laurentiniana fuerat sepultus; [decessor,] rexerat has Ecclesiæ vices, atque statum hunc temporum Magnus e Trincheria gente, nec vltra triennium. Huic deinde successerat Datius, ob sapientiæ studia, peritiamque casuum qui versarentur in vita, magnis negotiis aptus. Quippe tradere gesta posteris, humanasque fraudes in monumenta referre, cura & labor illi. Accedebant cælestia dona probitatis & candoris, vulgoque sanctos inter Episcopos ferebatur. Hæc ille. Paria citati auctores. Ast Eustorgium II. 6. Iunij ostendemus ante Felicis IV. tempora sedisse. Magnum vult Erycius Puteanus lib. 1. histor. Insubricæ, & Claudius Robertus in appendice ad Galliam Christianam, Datio succeßisse. id 5. Nouembr. disquiremus.

[3] Historiam sui temporis scripsisse Datium & vitas prædecessorum suorum asserit Ioannes de Deis. [scripta,] Annalium libros ab eo compositos memorant Acta Ecclesia Mediolan. Puteanus, alij. Posseuinus noster Chronicon appellat, in quo præter alia testetur lib. 1. cap. 10. a sanctis Patribus Ambrosio & Augustino, statim a baptismo eiusdem Augustini, toto populo obstupescente, canticum illud Te Devm Lavdamvs, alternatim & ex tempore cantatum fuisse, inde vero ab vniuersa Ecclesia frequentari cœpisse. Hæc Posseuinus, atque ex eo Voßius de Historicis Latinis. Meminit & Relationum Datij Anastasius Bibliothecarius de vitis Pontificum, in Syluerio: Tunc obsessa, inquit, est ciuitas annum vnum & portus Romanus a Gothis. Patricius vero Belisarius pugnando vicit Gothos, & postmodum fugerunt Gothi Rauennam post annum vnum. Eodem tempore tanta fames fuit per vniuersum mundum, vt Datius Episcopus Mediolanensis relatione sua hoc euidenter narrauerit, eo quod in partibus Liguriæ mulieres filios suos comedissent penuria famis, quas retulit ex Ecclesiæ suæ fuisse familia. Eadem de fame hac & Datij relatione habentur lib. 16. historiæ Miscellæ cap. 15. Præter belli instantiam angebatur insuper Roma famis penuria. Tanta siquidem per vniuersum mundum eo anno, maximeque apud Liguriam fames excreuerat, vt sicut vir beatissimus Datius Mediolanensis Antistes retulit, pleræque matres infelicium natorum comederent membra. Poßint tamen hæ Relationes, videri fortaßis epistolicæ narrationes.

[4] Hic viscera misericordiæ effuderit optimus Antistes: nec penum ipse solum horreaq; tum propria tum Ecclesiæ exhausit, sed miserorum apud alios patrocinium suscepit, [misericordia in egenos.] Gothicamq; etiam implorauit munificentiam. Testis est M. Aurelius Cassiodorus, qui S. Datio, vt ex horreis regiis annonam pauperibus vili pretio diuenderet, potestatem tribuit, ab eo haud dubie exoratus vt publicæ calamitati succurreret. Ita ergo ad eum scribit lib. 12. variarum, ep. 27.

[5] Datio Episcopo Mediolanensi Senator Præf. Prætor. Minus prodest bonum iubere, [Epistola ad eum Cassiodori.] nisi hoc per viros sanctissimos velimus efficere. Auget enim beneficium voluntas recta iustorum: & quidquid sine fraude geritur, hoc vero donantis meritis applicatur. Decet enim vt munificentiam Principalem Sacerdotalis puritas exequatur. Nam cui est studium, bonum de proprio facere, laudabiliter potest aliena vota complere. Et ideo sanctitatem vestram petimus (cuius propositi est diuinis inseruire mandatis) vt de horreis Ticinensibus & Dertonensibus panici speciē, sicut a Principe iussum est, tertiam portionem esurienti populo, [Vili pretio pauperibus regiā annonam vendere permittitur.] ad viginti quinque modios per solidū distrahi sub nostra ordinatione faciatis: ne cuiusquam venalitate ad illos perueniat, qui se de proprio videntur posse transigere. Accipiat minus habens munificentiam Principalē. Egentibus visum est, non diuitibus subuenire: fundit potius qui mittit in plenum: nam illud potius reconditur quod vasis vacuis congregatur. Quapropter sanctitas vestra miserationis officia non putet iniuriam: quia totum vobis dignum est, vbi pietas inuenitur. Siquidem aliena desideria fideliter gerere, hoc est bona propria perfecisse. Ad quam rem Deo iuuante procurandam, illum atque illum curauimus destinare: qui sanctitatis vestræ ordinationibus obsecuti, nihil ex se faciant, sed tantummodo vobis obedire contendant. Solidi vero quanti ex supradicta quantitate panici poterunt congregari, vestra nobis relatione declarate, vt apud Arcarium reconditi ad supramemoratam speciem reparandam futuris reseruentur, Deo auxiliante, temporibus; more vestis rediuiuæ, cuius adunatio per fila resoluitur, vt in nouam faciem splendido potius decore * taxetur.

[6] Hæc ille, cum insigni Datij commendatione a beneficentia in pauperes, fidelitate, pietate. Ripamontius huius epistolæ eam vult fuisse inscriptionem: [Quando ea scripta sit epistola.] Cassiodorus Datio Archiep. Med. sanctissimo; at quo eam in exemplari legerit, non indicat. Baronius to. 7. Annal. scriptam existimat anno Christi 534. Guilielmus Fornerius in Notis ad Caßiodorum, post cōsulatum Belisarij, quo tempore aduersus VVitigem Gothorum regem, Belisarius Romam vi obtinens resistebat. Verum id contigit post consulatum Besilarij anno tertio, Indict. 15. an. Christi 537. quo anno Romam obsideri cœptam scribit Marcellini continuator, & Procopius lib. 2. de bello Gothico, traditq; hic post anni vnius & nouem dierum obsidionem circa æquinoctium vernum anni 538. liberatam. Puteanus, antequam Mundilas Mediolanum occuparet, Cassiodorum ait Datio scripsisse, Sigonius non nisi post Mediolanum euersum eam epistolam refert.

[Annotatum]

* forte texatur.

§. II. Mediolanum Belisario traditum:
a Gothis receptum & euersum.

[7] Continuator Marcellini Comitis, Indict. I. Ioanne solo Cos. id est, anno Christi 538. Adhuc, inquit, [Roma Gothorum obsidione liberata.] Vitige in obsidione Romæ morante, Ioannes Magister militum, cum Batze, Conone, Paulo, Remaque inlustribus, magnoque exercitu apparato ad Italiam properant, castraque ad portum Romanum conlocant, laboranti Romæ subueniunt. Quorum aduentum Vitiges cernens, trium mensium temporis cum Belisario pacta confirmat, suosque legatos ad Imperatorem transmittit.

[8] Eadem pluribus Procopius, qui harum tempore induciarum scribit S. Datium ad Belisarium venisse, auxiliumq; contra Gothos implorasse: Sub idem tempus, inquit, [Contra Gothos' auxilium rogat Datius:] Mediolanensium Sacerdos Datius, ciuiumq; primores nonnulli Romam venerunt, enixeque Belisarium orarunt, vt paucos secum præsidiarios mitteret: posse se nullo negotio, non Mediolana modo, sed & omnem Liguriam Gothis ademptam, Imperatori recuperare. Vrbs hæc Liguribus habitata, medio fere inter Rauennam & Alpes, quæ in Galliarum confinibus sunt, sita est itinere: quare vtrimque octo circiter dierum homini expedito via patet. Princeps inter Occidentis vrbes secundum Romam, tam magnitudine quam incolarum frequentia & ceteris fortunæ bonis existit. His itaque oratoribus cum Belisarius polliceretur, eorum se petitionibus satisfacturum, eodem tamen in loco hibernaturus permansit.

[9] Ne suspiceris autem virum sanctißimum rerum nouandarum temere populo vel auctorem fuisse vel adiutorem. [quo iure:] Atroces iniurias irrogatas ciuibus, pactamq; sacrorum orthodoxorum libertatem violatā, facile & Barbarorum immitia ingenia, & nūquam non perfida hæresis, persuadent. De hac legatione ita pronuntiat Baron.an.538.nu.vltimo: Hic ergo Datius vitæ sanctitate insignis, vt vendicaret a Gothis iisdemque Arianis populos spirituali regimine sibi subditos, omnem adhibuit diligentiam. Quo exemplo satis intelligas, non mereri calumniam, neque inuidiam Episcopos illos pati debere, qui ne sub hæretico Principe degant, omnem lapidem mouent. Acerbius hinc quoque in Datium impiorum odium exarsit, vt tādem caussa fidei exactum ad Constantinopolitanam vrbem perrexisse, testetur S. Gregorius infra citandus.

[10] Ferrarius perperam hanc legationem ad annum sequentem 539. refert. Magis aberrat Ioannes de Deis, [quando:] a quo scribitur S. Datius multas a Gottis perpessus iniurias, magno ciuium Mediolanensium numero profectus ad Constantinopolitanam vrbem ad Imperatorem Iustinianum, a quo Belisarium Ducem in Italiam mitti impetrauit ad Gottorum gentem debellandam. Cui etiam maximo adiumento fuit ad hoc præstandum. Sed duplicem Datij profectionem permiscet. Ad Romanam redeamus.

[11] Roma obsidione Gothorum liberata, variisq; vrbibus Iustiniano assertis, Belisarius Mediolanum, inquit Procopius, Isauros Thracesque ad homines mille transmisit. Isauris Ennem præfecit, Paulum Thracibus; omnium tamen Mundilæ imperium demandauit. [impetrat.] Et mox: Mediolanum contendunt, ciuitateque cum tota Liguriæ regione potiuntur. Tum vero Datius, vt Ripamontius scribit, in hunc modum suppetiis impetratis, ac vrbe liberata, parens haud dubie publicus habebatur. Agit de his quoque rebus S. Antoninus par.2. cap.4.tit.12.§.3.

[12] At non diuturna hæc vrbi felicitas ac lætitia. Vix enim Græcum militem cum Mundila admiserat, cum obsessa est a Gothis. Nam missus a Vitige Vraias, [Obsidetur a Gothis Mediolanum;] vrbem acriter oppugnat. Burgundiones quoque a Theodeberto Francorum Rege auxilio mißi Barbaris. Neque iam aut in Datio Pontifice, (si in vrbe cum ceteris obsessus est, vt Baronius & Ripamontius scribunt) aut in Mundila & Græcis opis sat erat. Quas enim Roma copias adduxerant, in circumiecta Mediolano distribuerant oppida; trecentis tantummodo secum militibus retentis. Belisarius vbi percepit Mediolanum a Gothis obsessum, Martinum eo & Vliarem Duces cum non spernendis copiis mittit. Illi ad Padum flumen moras nectunt, [non succurrentibus Græcis,] ignauia & metu. Mundilas, (forte & Datius, si adfuit) primoresq; Mediolanensium Paulum Romanum ad eos ablegant: qui cum natatu traiecisset, Martinum & Vliarem ad progrediendum incitauit. Vt in vrbem ille rediit, hi quoque ad ingenium reuertuntur; vtq; moram excusent, Belisario scribunt, Padum non posse transmitti, impedientibus Gothis. Hic Narsetem iubet copias cogere & succurrere obseßis. Fauebat Datij Pontificis, inquit Ripamontius, ingenio simul & sanctitati Narses, ac viri illius caussa saluam esse cupiebat vrbem. Iustinum ergo & Ioannem continuo mittit. Hic cum ex Aemilia mouet in morbum incidit: nec miles ægroto Duce progreßus.

[13] Interea obseß cum vim diu sustinuissent, fame victi sunt. Est, [deditum,] inquit Ripamontius, in ipsius Datij Annalibus (horribile dictu) materna cura tostus infans, & eodem conditus vtero, qui nondum ex puerperio esset refectus. Hac communi neceßitate ad extrema redacti Mundilas ac ciues, in deditionem venere. Sed nulla fides crudelitatem remorata est. Tamquam infra pacta rebelles essent, [crudeliter excisum.] miserabili prorsus strage sæuitum est in muros, ædes, ipsosq; homines. Interfecta virorum trecenta millia. Horruit ad numerum Puteanus, & triginta millia scripsit. Heu, nimium id quoque, nisi trecenta scripsisset Procopius. Feminæ, quas ætas formaq; commendaret, in seruitutem libidinemq; Burgundionibus datæ. Reparatus, defectionis ad Romanos auctor primarius, minutatim concisus est, & canibus in escam proiectus. Birgentius eius socius fuga elapsus, per Dalmatiam Constantinopolim peruenit.

[14] Datium quoque clam effugisse victorum crudelitatem Baronius & Ripamontius putant. Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum scribit, [Quid S. Datio tunc factum.] (qua fide?) Datij persuasu Mediolani ciuitatem ab Gothorum deuastatione liberatam. Continuator chronici Marcellini Comitis tradit Indict. II. Appione solo Cos. id est, anno Christi 539. Gothos Mediolanum ingressos muros diruisse, prædamque potitos, Romanos omnes interfecisse, Mundilam Paulumque Duces abduxisse Rauennam. Erit qui probabile existimet, captum quoque fuisse Datium; sed Caßiodori veteris amici gratia libertati deinde restitutum. Sigonius certe lib. 18. de Occidentali imperio, eum a clade fuisse Mediolani supponit; quo tempore citatam ante Caßiodori epistolam scriptam, & summa tunc in Liguria totaque Italia annonæ penuria laboratum contendit. Id si factum est, certe & Dacij industria vrbs illa a tanto funere resurgere cœperit. Bernardinus Corius, qui omnia tunc gesta fœde confundit, tradit vrbe euersa Episcopum cum aliis summæ ædis Sacerdotibus, Noxetæ domicilium fixisse.

§. III. S. Dacij iter Constantinopolim.
fugati ex hospitio lemures.

[15] Belisarius, inquit continuator chronici Marcellini Comitis, Indict. III. Iustino iuniore solo Cos. id est, anno Christi 540. Rauennam ingreditur, Regem Vitigem & Reginam, cunctasque opes, Gothosque nobiliores tollens secum, ad Imperatorem reuertitur. Verum Gothi trans Padum residentes, rebellare disponunt, Regem sibi statuentes Heldebadum; aliis Heldibaldum, & Ildibaldum. [Regnat Totilas.] Mox Indict. IV. Basilio solo Cos. anno Christi 541. Heldibaldo occiso Eraricum sibi ordinant Regem. quo etiam occiso Indict. V. post consulatum Basilij, Totilam in regnum manciparunt, virum acrem ac sagacem, qui plurimum bella non tam ferro, quam clementia & benignitate feliciter geßisse traditur. At religioni certe Catholicæ haud æquus fuit, præcipueq; Antistites homo hæreticus infestauit. Documenta haud leui a dabimus 1. Martij in S. Herculano II. Episcopo Perusino; 21. Martij in S. Benedicto Abbate; 22. Maij in S. Fulgentio Episcopo Vtriculano; 10. Octob. in S. Cerbonio Populoniensi, & alibi.

[16] Sub hoc Principe S. Datium fidei caussa exactum, circiter annum 545. suspicamur, Sigonium secuti. Vt Constantinopolim tunc petierit, & quæ in itinere gesserit, [Fugatur S. Datius:] commemorat S. Gregorius lib.3. Dial. cap. 4. Eiusdem quoque, inquit, Principis tempore, nempe Iustiniani, cum Dacius Mediolanensis vrbis Episcopus, caussa fidei exactus, ad Constantinopolitanam vrbem pergeret, Corinthum deuenit. Qui dum largam domum ad hospitandum quæreret, quæ comitatum illius totum ferre potuisset, & vix inueniret, aspexit eminus domum congruentis magnitudinis, eamque sibi præparari ad hospitandum iussit. Cumque eiusdē loci incolæ dicerent, [in domo dæmonibus infesta hospitatur:] in ea hunc manere non posse, quia multis iam annis hanc diabolus inhabitaret, atque ideo vacua remansisset; vir venerabilis Datius respondit, dicens: Imo ideo hospitari in eadem domo debemus, si hanc spiritus malignus inuasit & ab ea hominum habitationem repulit. In ea sibi igitur parari præcepit, securusque illam, antiqui hostis certamina toleraturus, intrauit. Itaque intempestæ noctis silentio, cum vir Dei quiesceret, antiquus hostis immensis vocibus, magnisque clamoribus cœpit imitari rugitus leonum, balatus pecorum, ruditus asinorum, sibilos serpentium, porcorum grunnitus, stridores soricum. Tunc repente Datius tot bestiarum vocibus excitatus, surrexit, vehementer iratus, [eos fugat.] & contra antiquum hostem magnis cœpit vocibus clamare, dicens: Bene tibi contigit, miser tu ille es qui dixisti: Ponam sedem meam ad Aquilonem, & ero similis Altissimo. Ecce per superbiam tuam porcis & soricibus similis factus es: & qui imitari Deum indigne voluisti, ecce (vt dignus es) bestias imitaris. Ad quam eius vocem, vt ita dicam, deiectionem suam malignus spiritus erubuit. An non erubuit, qui eamdem domum ad exhibenda monstra quæ consueuerat, vlterius non intrauit? Sicque postmodum fidelium habitaculum facta est: quia dum eam vnus veraciter fidelis ingressus est, ab ea protinus mendax spiritus atque infidelis abscessit. Eadem narrat S. Antoninus par.2. cap.9.tit.12. §. 8. Petrus de Natal. lib.11.cap.99. Vincentius Bellouac. lib.22. cap.74. ac Ripamontius paullo ornatius, hic tamen vt a S. Gregorij simplicitate, ita & a veritate paullulum quandoque recedit.

§. IV. Profide Catholica labores.

[17] [Quæ Tria capitula.] Hoc ipso tempore celebris illa de Tribus capitulis exorta controuersia est. Scripti olim fuerant a Theodoro Mopsuestiæ Episcopo de fide commentarij, in quibus ita duas in Christo naturas asserebat, vt Nestorianæ hæresi duas personas statuenti præmonstrasse viam videretur. Ij post Nestorij damnationem ab eius fautoribus sparsi in vulgus, variis post Ephesinam synodum anno 431. habitam altercationibus agitati, præcipue oppugnante eos Rabula Episcopo Edesseno. Ibas Rabulæ successor epistolam scripsit ad Marin Persam, in qua Cyrillum Alexandrinum acerrimum Nestorij aduersarium ac Rabulam decessorem suum, æque ac Nestorium redarguit; Theodorum vero collaudat. Tamen in concilio Chalcedonensi anno 451. receptus est Ibas, cum prius Nestorio & Eutycheti anathema dixisset. Ad idem concilium admissus Theodoretus Cyri Episcopus, etsi contra eiusdem Cyrilli anathematismos aculeatum commentarium ediderat. Hæc enim recenti adhuc Orientales inter & Aegyptios dißidio tum condonari visum est oportere; cum præsertim iam Catholice Ibas Theodoretusque sentirent.

[18] [Damnata post a Græcis.] Integro post seculo suscitatus est, qui sub cineribus latebat, ignis. Nam ipse Iustinianus Imperator, Theodoro Cæsareæ Cappadociæ Episcopo, Acephalorum patrono, instigante, anno 546. librum edidit quo Theodorus Mopsuestenus, Ibæ epistola, Theodoreti contra Cyrillum commentarius damnarentur. Intercessere principio Catholici, rati concilij Chalcedonensis conuelli auctoritatem. Nec erat profecto Imperatoris rem eiusmodi moliri. Peruicit is tamen, & Mennam Patriarcham Constantinopolitanum aliosq; coegit subscribere. Tum Apostolicæ quoque Sedis Apocrisarium, [S. Datius iis resistit,] inquit Baronius an.546. nu.45. ibi degentem Stephanum Diaconum vt id faceret, vehementer rogauit. Sed tantum abest vt illum ad id præstandum impellere potuerit, vt eumdem maximum suis conatibus expertus sit aduersarium, sicut & Datium Mediolanensem Episcopum, qui tunc item erat Constantinopoli. Iidem vero Vigilium Romanum Pontificem monuerunt absentem. Imo & Datius Mediolanensis Episcopus, inquit Facundus Hermianensis lib. contra Mocianum Scholasticum, cum aliis Sacerdotibus talium præuaricatorum communionem ferendam esse non duxit: ideoq;, vt ex epistola Vigilij Papæ ex itinere ad Mennam scripta ibidem refertur, cum aliis consacerdotibus, & multis filiis Ecclesiæ ab eiusdem Mennæ se communione subtraxit.

[19] Interea Imperator ipsum Romanum Pontificem euocat Constantinopolim. Propere ab Vrbe soluit Vigilius in Siciliam, ibiq; hiemauit. [occurrit Vigilio Papæ,] Isthuc ei Datius occurrit, deq; omnibus quæ gesta Constantinopoli essent edocuit, vt ipse testatur in citata epistola Vigilius. Quæ alia interim acta sint, idem Facundus lib.4. defensionis Trium capitulorum, cap.3. atque alij prosequuntur. Vt Constantinopolim peruenit Vigilius, conflictatus, inquit Ripamontius, omni rerum varietate, propugnatorem acerrimum & participem omnium consiliorum habuit Mediolanensem. [eum iuuat.] Quæ isthic gesta, omnia hic commemorare necesse non est. Pauca, quibus interfuisse Datium constat, perstringemus, etsi vsque ad obitum nusquam illius aut industria aut fides Vigilio defuit.

[20] Coacta triginta Episcoporum, qui Constantinopoli aderant, synodo, iußit Vigilius quemque scripto quæ sentiret, & quibus rationibus sentiret, exponere. Post alia, decretum tulit, Datio præsente, [Datio præsente, Vigilius silentium indicit partibus, 547,] vtrique parti probatum, vt de controuersia vsque ad proxime cogendam synodum vtrimque sileretur. Ita ipse in libello sententiæ, qua Theodorum Cæsareensem decreti illius violatorem, auctoremq; malorū omnium, sacerdotio & communione priuauit: Illud quoque, inquit, magnopere nobis cum clemētissimo Principe, præsentibus etiā Mena Constantinopolitanæ ciuitatis & Datio Mediolanensis Antistite, aliisq; tam Græcis quam Latinis Episcopis, cum quibus omnibus etiam tu, Theodore, pariter affuisti; nec non & præsentibus Iudicibus ac Proceribus, vniuersoque Senatu conuenit, ne vsque ad memoratam concilij definitionem quidquam de præfatis tribus capitulis fieri intētaretur. Lata est ea aduersus Theodorum sententia XIX. Kalend. Septembris, [non obtēperantem deponit, 551.] imperante Domino Iustiniano perpetuo Augusto anno vigesimo quinto, post consulatum Basilij V.CL. anno vndecimo, id est, anno Christi 551. Adfuit tunc quoque Datius. Ex persona, inquit Vigilius, & auctoritate B. Petri Apostoli, cuius licet exigui locum gerimus, cum Datio Mediolanense, Ioanne Marsicano, &c. fratribus & Coepiscopis, hac Theodorum Cæsareæ Cappadociæ ciuitatis quondam Episcopum sententiæ promulgatione, tam sacerdotali honore & communione Catholica, quam omni officio Episcopali seu potestate spoliatum esse decernimus.

§. V. S. Datij obitus, publica veneratio.

[21] Si XIV. Ianuarij, quo tabulis Ecclesiasticis inscriptus, diem obiit Datius, id anno Christi 552. contigisse necesse est. [Obiit S. Datius an. 552,] Non prius, cum anno superiori XIX. Kal. Septemb. superstes fuerit, vt ante dictum est. Non posterius, cum eodem ipso anno 552. quo aduersus Totilam Narses exercitum duxit, successor Datij necdum consecratus Rauennam euocatus est. Patet id ex Pelagij Papæ, [non serius.] qui Vigilio an. Christi 554. post consulatum nempe Basilij XIII. Indict. II. in Sicilia calculi doloribus exstincto, successerat, epistola ad Narsetem, & refertur tum in tomo 2. conciliorum, tum in Gratiani Decreto cap. Non vos. 23. quæst. 5. in fine: Recolere debet Celsitudo vestra, inquit, quid per vos Deus fecerit tempore illo, quo Istriam & Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem Episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum Principem exinde retulissetis, & quid fieri debuisset eius iterum scriptis recognouissetis; & inter vbique feruentes hostes Rauennam tamen & is qui ordinabatur, & is qui ordinaturus erat, prouidentia culminis vestri deducti sunt.

[22] Idem ex Victoris Tunnunensis Chronico liquet: Datius, inquit, Mediolanēsis Episcopus Constantinopolim venit, [Eodem anno victus. Totilas.] & damnationi Trium capitulorum consentiens, eo die percussus occubuit. Narses Eunuchus ex Præposito Patricius. Totilam Gothorum Regem apud Italiam mirabiliter superat ac perimit, & omnes eius diuitias tollit. Hæc Victor Trium capitulorum obstinatus vsque ad schisma defensor; eodem anno Datij obitum cædemq; Totilæ consignans, perperam tamen eum faciens annum decimumquartum post consulatum Basilij, Christi nimirum 555. Baronius in Annalibus Narsetis victoriam anno 553 refert, melius in Notationibus ad Martyrologium, anno 552. qui fuit decimusoctauus belli Gothici anno 535. cœpti: eoq; bellum terminant Procopius & continuator chronici Marcellini, Indict. XV. vt hic notat, post consulatum Basilij XI.

[23] [Non interfuit Datius concilio V. œcumenico:] Hinc primum eos refellas, qui Datium scripserunt interfuisse concilio V. œcumenico, cœpto, vt habent Acta, imperij D. Iustiniani anno XXVII. post consulatum Basilij anno XII. die IV. Nonas Maias, Indict. I. id est, anno Christi 553. Errandi occasio præbita, qui id scripsere, Auctori Actorum Ecclesiæ Mediolanensis, Ripamontio, Puteano, aliisq;, quod particularibus antea synodis a Vigilio coactis adfuerit.

[24] [nec rediit Mediolanum.] Secundo liquet falli Ferrarium & Ripamontium, asserētes reuersum esse Mediolanum Datium, isthicq; deceßisse. Fœde alioquin iidem aliiq; in anno obitus Datij hallucinantur. Ferrarius 545. statuit, secum ipse pugnans; Ripamontius 556. alij 561. quibus subscribunt Acta Ecclesiæ Mediolanensis & Ioannes de Deis, dum sub Vigilio Papa (qui anno 538. relegato S. Siluerio, legitime anno primum 540. regere Ecclesiam cœpit) electum volunt, sedisse tamen annis viginti duobus. Et diserte Ioannes de Deis sub Pelagio I. & Ioanne III. scribit vixisse, quorum hic illi suffectus anno 560. Claudius Robertus ab anno 521 ad 561 sedisse Datium scribit.

[25] [Eo post reuectus, cultusq; vt Sanctus.] Eius reportatum est corpus Constantinopoli Mediolanum, inq; S. Victoris æde conditum; tunc fortaßis, cum eam vrbem Narses restaurauit. Inter Sanctos quoque relatus. Adscriptum multis locis in Litaniis Ecclesiæ Mediolanensis, & in libro peruetusto MS. de Sanctis eiusdem Ecclesiæ, docet Galesinius, qui hoc eum in Martyrologio celebrat elogio: Mediolani S. Datij Episcopi & Confessoris. Is cum Ecclesiam Mediolanensem duos & viginti annos religiose administrasset, Episcopalium virtutum laude clarus quieuit in Domino. Martyrologium Romanum: Mediolani S. Datij Episcopi & Confessoris, cuius meminit B. Gregorius Papa. Agunt de eo quoque Molanus in Addit. ad Vsuardum, & Martyrologium Germanicum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Datius von Mailand

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Datius von Mailand

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.