Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. DEFENDENTE ET SOCIIS MARTYRIBVS.


Svb Diocl.

[Commentarius]

Defendens, Martyr ex legione Thebaea (S.)Socii, Martyres ex legione Thebaea

[1] Sanctvm Defendentem Martyrem refert II. Ianvar. Ferrarius in generali catalogo Sanctorum, [S. Defendentis & Sociorum memoria.] his verbis: In territorio Massiliensi apud Rhodanum, S. Defendentis Martyris ex legione Thebæorum, sub Maximiano. Petrus quoque Galesinius eodem die: In Gallia ad Rhodanum fluuium, S. Defendentis & aliorum multorum militum, qui Maximiano Imperatore, pro Christo Domino cruciatibus eo loco affecti, martyrij coronam consecuti sunt. Ad cuius fluminis ripam, a S. Theodoro Massiliæ Episcopo, Defendentis Martyris corpus sepultum est; eiusque nomine ecclesia dicata. Librum eiusdem Theodori Episcopi qui Defendentis Acta complexus est, [Acta scripta a Theodoro Episcopo.] ait idem Galesinius extare in vetustis monumentis Ecclesiæ Bergomensis.

[2] Idem Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ de eo hæc scribit: S. Defendentis Martyris memoria in multis Italiæ locis celebris est: præcipue Clauasij oppido haud obscuro Taurinensis diœcesis, apud Morgumfluuium, in Padum non longe influentem; [S. Defendentis reliquiæ Casali.] Casali Montisferrati vrbe primaria, & Nouariæ. Quibus in locis & alibi ecclesiæ aræque illi dedicatæ sunt: cuius reliquiæ Casali in ecclesia Eremitarum asseruari feruntur.

[3] [Missæ neglectus eius festo, punitus.] De quo etiam miraculum Odoleuei pago diœcesis Casalensis narratur: quod cum quidam in die Defendentis festo aucupatum potius, quam Missam audire voluisset, ac perdices captas coquere; illæ statim rediuiuæ eo obcæcato euolarunt: qui tamen facti pœnitens ad aram sancti Martyris orans, & veniam impetrauit, & visum recuperauit.

[4] Vbi is passus fuerit, ignoratur; nisi sit idem cum eo quem apud Rhodanum fluuium in Massiliensi diœcesi, vna cum aliis, Maximiano Imperatore, [Vbi passus sit.] martyrio affectum, atque a S. Theodoro Episcopo Massiliensi conditum, ibidē ecclesia sibi constructa tradunt. Inter illos Petrus Galesinius in suo Martyrologio hac die, citatque codicem MS. Ecclesiæ Bergomensis. Tametsi auctor historiæ Martyrum Thebæorum Taurini excusæ, hunc alium ab illo facit, putatque in Italia apud Pedemontium cum aliis passum fuisse sub dicto Imperatore. Sed ipse potius eumdem cum eo, qui ad Rhodanum passus est, esse autumo; cum nullum quod sit diuersus argumentum habeamus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Defendens und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Defendens und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.