DE SANCTO EGVVINO, EPISCOPO VVIGORNIENSI, IN ANGLIA.
[Praefatio]
Egwinus, Episcopus Wigorniensis in Anglia (S.)
[1] Tertivs VVicciorum, nunc Wigorniensis Ecclesiæ, Antistes fuit S. Egvvinus, siue Eguinus, quibusdam Edvvinus, aliis Eugenius dictus. Obiisse traditur III. Kal. Ianuarij, quo tamen die nullis Diuorum Fastis, præter quam Ephemeridibus Marianis Antonij Balinghemij nostri, [S. Egvvini natalis.] eius adscriptum nomen reperimus. At III. Id. Ianuar. Galesinius & Molanus in Addit. ad Vsuard. hæc habent: Vigorniæ in Anglia S. Eguini Episcopi & Confessoris. Addunt VVion, Dorganius, Menardus: doctrina & sanctitate conspicui. Martyrologium Anglicanum prolixiori eum encomio celebrat. Meminit & Ferrarius hoc die, ac rursus 9. Ian.
[2] Vitam eius scripsisse traditur S. Brithvvaldus Archiepiscopus Cantuariensis, illius æqualis, de quo 9. Ianuarij egimus. Franciscus Godvvinus fragmentum, [Vita.] quod infra dabimus, illius vitæ esse censet, quæ est a Brithvvaldo composita; subdit enim: Hæc ille. At cum mentio isthic fiat ruinæ ecclesiæ Eueshamensis factæ temporibus Edgari, qui anno 959. vt vult Malmesburiensis, regnum adeptus est; qui potuit S. Brithvvaldus, an.731. mortuus ipso Godvvino teste, id scripsisse. Possunt tamen priora tranßcripta esse ex ea vita, cuius auctor S. Brithvvaldus dicitur fuiße. Quam hic damus, ea quoque multa commemorat post Brithvvaldi ætatem gesta. Eam ex monumentis monasterij S. Pauli in Sonia silua, siue Rubeæ vallis descripsimus, contulimusq; cum Ioannis Capgrauij editione.
[3] Meminerunt S. Egvvini VVillielmus Malmesburiensis lib.4.de gestis Pontificum Anglorum, [Qui alij de eo scripsere.] vbi hæc inter cetera: De quo (Egvvino) quid miraculi sit, quod Beda tacuerit, nondum per me potui aduertere, vel per alios addiscere; præsertim quod cum Kenredo Rege Merciorum, & Offa Rege orientalium Anglorum Romam iuerit, quorum profectionem Historicus non siluit. Verumtamen quæcumque res hanc taciturnitatem imperauerit, constat eum tertium VVigorniensium Præsulem fuisse. Agit & de S. Egvvino Matthæus VVestmonasteriensis an.Christ.712.Florentius VVigorniensis ann.708.Ranulphus Cestrensis lib.5. cap.23. Harpsfeldius seculo 8.cap.15. & 18. Clemens Reinerus in Disceptatione historica de antiquitate Benedictinorum in Anglia, tract.1. sect. I. §. II.
[4] Scripsit Egvvinus vitam S. Althelmi Schireburnensis Episcopi, [Scripta Egvvini.] vt 25.Maij dicemus. Fertur & alia quædam scripsisse, vt videre est apud Pitseum. An tamen quem scripsisse dicitur de suis apparitionibus librum, quemq; deprimordiis sui cœnobij, nō ea duo priuilegia sint, quorum vnum in vita cap.2. alterum infra refertur, haud facile dixerimus. Nam & S. Brithvvaldi liber de origine Eueshamensis cœnobij, haud alius nobis videtur a vita. S. Egvvini. [Balæus notatus.] Ioannes Balæus consueta mentiendi libidine scribit Egvvinum Eueshamense cœnobium Kenredi Regis beneficio a fundamentis erexisse. Mox vt esset Wicciorum Episcopus,…. cum laboratum esset Romæ atque terrarum alibi, vt statuæ in Christianorum templis ponerentur ac venerarentur,… rem promouisse … Habebat enim, inquit, reuelationes quasdam, imo, vt iuaramentis coram Constantino Romano Pontifice affirmauerat, apertas visiones,…. vt Mariæ Deiparæ imaginem in sua ecclesia colendam exhiberet vulgo. Hæc ille. Consulto omitto quædam acerbissima maledicta, quibus, ceu elegantibus emblematis, narrationem suam videtur ornare voluisse, ne non satis bona fide eiurasse monachismū crederetur. At nec de imaginibus mot a adhuc vspiam erat controuersia viuente Constantino Papa, necdum Imperium adepto impio Isaurico Leone; nec de imagine Deiparæ erigenda factæ Egvvino visiones; nec vt fieret Episcopus, hæc excogitauit, qui vndecim annis ante Kenredi principatum Episcopus iam erat. Alia missa facio, quæ, vti & hæc, omnium auctoritate scriptorum refutantur.
[5] In MS. codice monasterij S. Laurentij de Dei-custodia, ord. S. Benedicti, Congregationis Anglicanæ, hæc de S. Egvvino antiphona & oratio habetur. Antiph. Sancte Præsul Egvvine, solue vincula captiuitatis nostræ, qui pro amore Christi ab Anglia vsque ad Romam ferro compeditus perambulasti ad vincula S. Petri; & clauem compedis, quam in Anglia proiecisti, in Roma ex ventre piscis recepisti. Vers. Ora pro. &c. Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, tribue nobis famulis tuis, [Oratio de S. Egvvino.] per intercessionem B. Egvvini Confessoris tui atque Pontificis, poscētibus veniam, querentibus salutis viam, pulsantibus regni cælestis aulam, vt ad æternæ maiestatis tuæ mansionem te adiuuante possimus peruenire. Per, &c.
VITA.
Egwinus, Episcopus Wigorniensis in Anglia (S.)BHL Number: 2439
Ex mss.
CAPVT I.
S. Egvvini virtutes: studium pœnitentiæ.
[1] Temporibvs Regum a Ethelredi atque b Kenredi, qui Merciorum regimen obtinuerunt, [S. Eguini patria, genus:] in territorio Wigorniensi extitit vir religiosus, nomine Egvvinus, regali ex prosapia ortus. Qui in adolescentia positus, postposita secularis fastus ambitione, bonorumque temporalium iocunditate, paupertatem voluntariam propter Deum appetiuit, & Ecclesiastico cultui diuinisque officiis se omnino mancipauit. Per singulos itaque ordinis Ecclesiastici gradus ad sacerdotium vsque prouectus, [sancte acta vita.] mox totam vitam suam in contemplatione diuina conuertit.
[2] Vbi vero Wigorniensis Sedes orbata est c Pontifice, clamat Clerus, petit populus, [Episcopatus:] beatum virum pro sanctitatis merito ad. Episcopalem dignitatem sublimandum. Beatus autem Egvvinus multum reluctans & renitens, consentiente cum Clero & populo Rege Ethelredo, imo rogante, & plurimum cogente, ad Episcopatum præfatæ vrbis d assumptus est. Et statim diuini verbi inclytus prædicator effectus, bonis actibus omni conamine operam dedit; tanto humilior, quanto altiori sublimatus erat officio, carus Deo & hominibus; ipsique Regi, prudentia, æquitate, & doctrina, [laudabiles mores:] consilio, omnique probitate, erat acceptus: pater orphanorum, sustentator viduarum, & desolatorum erat consolator. Potenter eos redarguebat, qui sanæ fidei resistebant, & leniter suaui Christi iugo colla submittentes demulcebat. Prauis erat sermo eius quasi stimulus, & quasi clauus in altum defixus; mansuetis quasi oleum apparebat. Populos nouiter conuersos, & gentilitatis adhuc plurimum sapientes, & errore vetusto in multis deceptos, illicitisque connubiis contra Christianam sectam inuolutos, [feruentes concio nes.] a faucibus diaboli abstrahere cupiens, & ab errore & squallore vetustæ gentilitatis conuertere desiderans, de talibus ad eos sæpe locutus est; de prædictis sceleribus & erroribus, atque illicitis copulationibus durissime eos increpans, & amplius talia agere interdicēs, Deum ista damnare asseruit, tremendi iudicij, & sempiternorum tormentorum crebris verborum tonitruis retundens lapidea corda, arguens, obsecrans, increpans in omni patientia & doctrina.
[3] Verum quia insanabilibus morbis plerumque officit medicina, e ab inuidis & inimicis fidei sæua tempestas persecutionis excitatur, & seditiosa in Sāctum Domini grassatur: & in vitam eius falsis figmentis armatur vulgus. [Ab Episcopatu deturbatur.] Ergo & populus, cuius vita & intentio procliuis erat ad malum, videns illicita sibi non licere, & assueta vitia nolens relinquere; vnde proficere debuit, inde contra Sanctum Domini in iram & odium exarsit, & eum ab Episcopatu expulit. Permisit hoc etiam excitatus contra eum liuor regius. De eo nempe non solum apud Regem accusatio, sed etiam apud Romanum Pontificem ab inimicis prolata fuerat delatio.
[4] Tunc vir Dei fide munitus, diuina consolatione roboratus, [Romam proficiscitur.] Angelico consilio fretus, cum se vidisset ad certamen vocari, pro salute errantis populi, & annihilandis inimicorum figmentis ad Apostolicam Sedem ire disposuit. Quamuis enim vir Dei coram hominibus se immunem ab illatis sciret, tamen quia coram Deo peccatis se obnoxium esse non diffitebatur, & etiam pro peccatis populi sui f pedes suos vinculis ferreis astrinxit, [Pedes vinculis adstringit, claue abiecta.] quæ claue porerant ligari & reserari, ipsamque clauem in fluuium, g Abdona vocatum, Anglice Auen, proiecit, & versus Romam ire cœpit. O virum cunctis mirabilem, nec terroribus concussum, nec blādimentis seductum, nec laboribus victum, qui inter corporis sui pressuras & abiectiones, nec mundanas laudes captauit, nec aspectus hominum recusauit! O fortissimum victorem laborum, contemptorem exprobrationum, Angelis & hominibus admirandum, & tot populis ac gentibus spectaculum factum!
[5] Sicque in conspectu populorum vinctis ferro pedibus Romam ingreditur, & in ecclesia S. Petri Apostolorum Principis ad orationem prosternitur. Qua cū magna prolixitate completa, ad sacra h Missarum solemnia celebranda præparatur. [Clauem miraculose recipit.] Interim namque famuli sui pro cibis emendis ad fluuium pergunt, & empto quodam pisce magno & exenterato, compedum clauicula, quibuscum Sanctus pedes astrinxerat, in visceribus inuenitur; ferrumque quod Anglica Auena absorbuerat, Romana Tiberis exhalat. Allata famulo Dei clauicula, voluntati Dei se subiiciens, coram cunctis clauem accepit, & vincula sua reserauit.
[6] Tanti miraculi nouitas in omnes erupit: Romam implet. Qui miserabilis & noxius putabatur, sanctus & venerabilis commendatur. Quis illum videre non certabat? [Honoratur a Pontifice.] Quis ab eo benedici nonfestinabat? Ipse etiam Reuerendus Papa cognito Sancti Egvvini aduentu, auditis angustiis & laboribus in itinere ab eo perpessis, & qualiter omnipotens Dominus a nexibus eum absoluerat, eum accersiri fecit: & volentem sibi prosterni digna reuerentia detinuit: quem benedicere debuerat, ab eo benedici & absolui petiit, & sibi consedere fecit. Ante se Missarum solemnia celebrare coegit: ad eius singulare colloquium & consilium frequēter admissus, gratiose auditur. Controuersiæ suæ, & itineris caussa tandem coram Summo Pontifice recitata, discussa, & omnimoda ventilatione ad votum diffinita, cum Apostolica benedictione & litteris ad Sedem propriam regressus est.
[7] Auditis autem Rex miraculis & virtutibus per sanctum virum patratis, [Regis filios instituit.] plurimum gratulatus, in propria sua Sede restituit eum. Et non solum pater spiritualis, verumetiam circa filios eius compater factus carnalis, ei filios suos litteris & moribus informandos Rex commendare curauit.
[Annotata]
a Ethelredus Pendæ filius, VVlphero fratri in regnum Merciorum successit an. 676. vt habet VVestmonasteriensis: post monachus factus, & Abbas, vt ex Beda constat lib.5. cap.20.
b Kenredus, siue Kinredus, aut Coinredus, VVlpheri filius, an. 705. vt idem refert, Ethelredo patruo successit; ipse quoque quinquennio post monachus est factus.
c Is erat Ostforus, vir Apostolicus.
d Id anno 693. contigit, aut etiam prius. Hinc Ferrariam corrigas scribentem circa an. 660. floruisse Egvvinum.
e Ms. Rubeæ vallis habebat, ab hæreticis.
f De hac re Ranulphus. Qui (Egvvinus) aliquando peccatorum iuuenilium conscius, pedes suos vinculauit, claues compedum in flumen, quod dicitur Auena, proiecit, palamq; dixit, tunc de peccatis se fore securum, quando pedes sui aut diuina virtute, aut illis clauibus forent reserati. [De claue compedum S. Egvvini.] Sic quoque vinculatus Romam profectus est. Campane Vrbis, vt fertur, in eius aduentu per se sonuerunt. Munimentis & priuilegiis Ecclesiæ suæ reuertitur: ac dum in mari Britannico nauigaret, piscis pergrandis in puppim Præsulis saliit, in cuius iecore clauis reperta est, quæ compedes illius reserauit. Dubitat Malmesburiensis: Quid illud? inquit. Credendumne putatur quod tradit antiquitas? peccatorum iuuenilium quondam conscium pedes compedibus irretiisse, clauibus compedum in amnem iactatis palam dixisse, tum se demum de peccatis securum futurum, cum compedes vel diuinitus, vel ipsis reserarentur clauibus; ita Romam profectum prospereque reuersum. Iam vero in illo mari, quo a Gallico continenti Angliam nauigio transmittitur, cum nauigaret, immanem piscem saltu puppim, qua Pontifex vehebatur, ingressum, certatimque annitentibus nautis retentum. In eius exenterati iecore clauem repertam, setæque compedum appositā, Sancto soluto securitatis plurimum donasse. Nominatissimus profecto Pater est, & petentibus exorabilis, si credulitas petentium non titubauerit Hæc ille.
g Auona in Leicestrensi Comitatu ortus, VVarvvicensem medium secat, in VVigorniensi Eouesham, de quo postea irrigat, at tandem Sabrinæ miscetur, secundo a Tamisi Brittaniæ flumini, quod Haffren Britanni, Angli Seuerne indigetant. In Sabrinam coniectam esse hanc ab Egvvino clauem habet Martyrologium Anglicanum.
h Capgrau. mysteria solenniter.
CAPVT II.
Eoueshamensis monasterij fundatio.
[8] Illis diebus locus erat in territorio VVigorniensi, dumis & vepribus condensis incultus, qui a modernis a Eoueshammium appellatur: hunc B. Egvvinus a Rege Merciorū Ethelredo expetiit & obtinuit. [Fundum a Rege accipit.] Super illam quoque siluam quatuor pastores gregum ad victualia seruorum Dei nutrienda constituit. Ex quibus vnus, Eoues nomine, quadam die ad interiora siluæ progressus est; & ecce adstabat in loco quodam virgo quædam cum aliis duabus virginibus præclarissima, omnem mundanam pulcritudinem, [Apparet pastori D. Virgo.] & ipsius solis fulgorem sui splendore & gloria deuincens, librum in manibus tenens & cum sacris virginibus cælestia cantica psallens. Expauit vir ille tam corusca visione hebetatus, nec ferens cælestia conspicere, racitus ac tremens domum rediit: quæ viderat sancto Episcopo intimare curauit. Vir autem Dei tacite rem considerans, post ieiunia & preces quadam die cum tribus sociis, & cum psalmis & orationibus deuotis, nudus pedes ad locum designatum pergit, eminusque relictis sociis ipse interius processit, diutiusque terræ accubans, cum gemitu & lacrymis implorabat respectū misericordiæ redemptoris. Surgente illo ab oratione, b tres virgines non minoris splendoris & gloriæ, quam prius, [tum ipsi Egvvino.] apparuere. Quarum quæ media erat præcelsior, & omni nitore splendidior præfulgebat, liliis candidior, rosis vernantior, odore inæstimabili fragrantior, librum quoque manibus præferens, & crucem auream luce radiantem. Cumque cogitaret hanc Domini genitricē esse; virgo præcellentissima quasi fauens tam piæ æstimationi, adorantem prætensa, quam tenebat, cruce benedixit, & cum tali valefactione disparuit.
[9] Gauisus itaque vir sanctus, & Deo gratias agens, intellexit esse diuinæ voluntatis, [Monasterium ædificat.] vt locus ille Dei cultoribus consecraretur, & beatæ Dei Genitrici dedicaretur. Vouerat enim inter varias tentationum angustias, si Dominus prosperum faceret desiderium suum, ædificaturum Domino templum. Locum ergo protinus mundauit, opus inchoauit, & ad finem perduxit. Scripsit quoque idem Sanctus, & palam omnibus fecit monasterij ædificationem, tunc nomine Homme vocato, sub his verbis: c Ego Egvvinus VVicciorū humilis Episcopus, volo manifestare omnibus fidelibus Christi, qualiter ego primum per Spiritus sancti inspirationem istum locum elegi, & monasterium ædificaui in Homme, in honore omnipotentis Dei & sanctæ Mariæ perpetue Virginis. Contigit quodam tempore, non sine omnipotentis dispensatione, [Qua occasione id fundarit.] quod ego in laboribus multarum & magnarum visionum ductus fui. Qua de re arsit meo in animo per Spiritus sancti inspirationem, quod ego vnum locum ædificare deberem ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, & S. Mariæ, & omnium electorum Christi, & etiam mihi ad æternam retributionem, antequam ab ista mutabili vita discederem. Cum itaque maxime d florerē in diebus Ethelredi Regis Merciorum, cœpieum benigne deprecari, vt mihi concedere dignaretur antiquum cœnobium, quod e Fledamburch nuncupatur. Satis ille libenti animo quod petebam concessit. Regnante post illum Rege Kentedo, contulit Deo & mihi, tum pro amore Dei, tum pro affectione carnalis amicitæ, qua penitus mihi deuinctus erat, 84. mansos in ambitu loci illius, qui & Homme dicitur. Post f modicum tempus Aldhelmus religiosus Episcopus migrauit ad Dominum: quod ego per reuelationem agnoscens, conuocatis Fratribus & Clericis excessum venerandi Patris eis aperui: g & in h Meldunensi monasterio cum honore sepeliui. Post hæc vero cum Kenredo Rege Merciorum, & i Offa Rege Orientalium Anglorum Romam perrexi, & de cœnobio fundando, ad vota cuncta peregi.
[10] Fertur enim quod dum in itinere illo per montuosa & arida iret loca, die quadam fame, siti, & lassitudine omnino addictus est, [Fontem precibus elicit.] & socij eius cum plurima populi turba: rogatus igitur a sociis sanctus Episcopus, preces ad Deum fudit, & fons aquæ limpidissimæ ex arenis statim prosiliit: acceptisque panibus, & paucis cibariis, quæ habebat per populos dispersit: refectisq; omnibus Deum in Sancto suo glorificauerunt.
[11] Detulit autem secum a Roma vir Dei priuilegium, cuius talis erat tenor: [Breue Cōstantini Papæ pro eo cœnobio.] k Constantinus Episcopus seruus seruorum Dei, Britvvaldo Britanniarum Ecclesiarum Primati, salutē & Apostolicam benedictionem. Venerabilem virum Eg winum Episcopum, quem bis tua fraternitas ad Apostolicam Sedem misit, etiam nun secundo manipulis iustitiæ refertum tibi remittimus, monentes quatenus sic suos affectus adiuuando prosequaris, sicuti illum a Deo incepisse, & in via Dei cucurrisse cognouisti. Porro de visione illa, imo aperta ostensione, qua se beata virgo Maria ei manifestauit, æque ita certum esse tenemus, quemadmodum de viri bonitate non dubitamus. Denique vigilantiam tuam admonemus, quatenus illis in partibus, in quibus manifestatio habita fuisse refertur, concilium totius Angliæ cogas; Episcopos, sacrique ordinis religiosas personas illuc conuenire facias, Optimatesque regni cum Proceribus suis adesse præcipias. Quibus in nomine Domini congregatis denuntiamus, quod duo Reges Angliæ Kenredus & Offa, cum quibus iam dictus Episcopus ad limina Apostolorū venit, [Varia a Regibus cœnobio donata.] in loco ostensæ visionis plurima de suis beneficiis l in præsentia nostra, regia libertate donata, & Apostolica auctoritate confirmata cōtulerunt; quatenus ibidem congregatio monachorum secundum regulam memorandi Patris Benedicti, quæ minus adhuc in illis partibus habetur, possit instaurari, & Christo indesinenter famulari. Ipsas autem donationes & beneficia præfati Reges in ipsorum priuilegio nominatim determinauerunt, & a nobis corroborari fecerunt. Igitur frater dilecte, quoquo modo Christus annuntietur, lucrum Christi inquire, opus Christi exerce, promulgatisque in concilio vndique sententiis, tum a Deo ostensæ visionis, tum Apostolicæ auctoritatis, tum Regiæ libertatis & donationis, tum tui ipsius, Clerique & populi assensus & fauoris, constitue ouile Christi diuinitus ostensum, Apostolica auctoritate fultum, regia libertate donatum, Cleri & populi benedictione sancitum.
[12] Tibi autem & successoribus tuis, memorato Episcopo Egvvino assentiente, curam animarum eiusdem Ecclesiæ præcipue iniungimus, vt si, quod absit, [Subiicitur Archiepiscopo Caniuariensi.] aliquando diaboli impulsu quisquam peruasor ac tyrannus sacrum locum minuere ac impugnate præsumpserit, vbi a Deo concessæ potestatis sententia, & anathematis percussus verbere complere non audeat. Si quid vero sinistræ partis oriri inibi compertum fuerit, auribus Summi Pōtificis m potius deferatur, quam per alicuius occultā sentētiam sanctus locus iniuste deprauetur. Ipsum ergo locum, quem regia potestas regiæ libertati donauit, & nos auctoritate Dei, & sanctorum Apostolorum, & nostra donamus; vt nullus cuiuscumque ordinis homo, hoc quod constituimus, deprauare, aut minuere præsumat. Qui hoc destruxerit, aut male contaminauerit, sit ille maledictus: qui vero seruauerit & adauxerit, benedictionibus repleatur.
[13] Scripta est hæc epistola anno gratiæ n 709. o in ecclesia Saluatoris Lateranensi, præcipiente & cōfirmante Constantino Apostolicæ Sedis Antistite, adstantibus & confirmantibus Regibus Angliæ Kenredo & Offa, rogante venerabili viro Egvvino Episcopo, coram pluribus Archiepiscopis & Episcopis, Principibus & Nobilibus diuersarum prouinciarum, cunctis acclamantibus: laudamus, concedimus, & confirmamus. † Ego Constantinus Romanæ Sedis Episcopus, per signum sanctæ Crucis has donationes & libertates confirmaui. † Ego Egvvinus humilis Episcopus confirmaui. † Ego Rex Kenred corroboraui. † Ego Rex Offa consensi. Et consecrato loco per S. p Wilfridum Episcopum, idem Wilfridus & Egvvinus coram omnibus sic locuri sunt: Domine Deus, qui in cælis habitas, & omnia creasti, conserua illum, qui locum istum pacificabit & cōseruabit. Nos etiam præcipimus, in Dei omnipotentis, & omnium virtutum cælestium nomine, vt nec Rex, nec Princeps; nec vllius ordinis homo locum istum sanctum diminuat; sed sit, vt optamus, gregibus & Dei pastoribus murus bene dispositus in potestate proprij Abbatis, secundū regulam Dei & S. Benedicti. Si autem, quod absit, aliquis auaritiæ spiritu euertere velit, iudicetur ante tribunal Dei, & numquam in Christi veniat memoriam; [Dedicatur ecclesia.] sed nomen eius deleatur in æternum de libro viuentium, & ligetur æternarum pœnarū nodis in inferno, nisi in hac vita pœnitens emendet. Huius Ecclesiæ dedicatio facta est anno gratiæ 714.
[Annotata]
a De hoc monasterio Cambdenus in Cornauiis: Auona in hoc agro Eouesham irrigat, quod ab Eoues subulco Egvvini Episcopi VVigorniensis sic dictum scribunt monachi, cum prius Eath-home, & Heath-field nomen esset. Oppidum satis elegās, [Eouesham monasterium, iam oppidum.] surgenti a flumine colli impositum, in cuius quasi suburbio Bengevvorth castrum olim erat ad caput pontis, quod Guilielmus de Audeuilla Abbas contra Guilielmum de Bellocampo obtinuit, funditus destruxit, & in cœmiterium consecrari fecit. Accepit hæc Cambdenus e MS. catalogo Abbatum Eueshamensium, vbi isthœc habentur: VVillielmus de Audevilla, monachus Ecclesiæ Christi Cantuariæ, successit. Iste audacter VVillielmum de Bellocampo & complices suos, qui muros cœmiterij destruxerāt, & bona Ecclesiæ tempore guerræ rapiebant, in facie inermis contra armatos excommunicauit. Quare nullus eorum secundum religionem Christianam & ritum Christianum decessit. Viriliter etiam castellum, quod erat Bengevvorth ad caput pontis, contra eumdem VVillielmum obtinuit, & funditus destruxit, & cœmiterium consecrari fecit Transiit autem II. Nonas Ianu. an. Domini 1159. Pergit vero Cambdenus: Notum est, hoc (Eueshamense oppidum) monasterio, quod Egvvinus ille, ope Regis Kenredi, filij VVolpheri Regis Merciorum, circa annum salutis DCC. construxit.
b De hac visione Malmesburiensis: Locum illum, quo nunc cœnobium visitur, peculiariter amasse, (Egvvinum constat,) incultum antea & spinetis horridum, sed ecclesiolam ab antiquo habentem ex opere forsitan Brittannorum. Eo loci vir sanctissimus dum solitudine inuitante frequentaret excubias, Dei genitricis visione & allocutione mulceri meruit, plane & absque scrupulo præcipientis, vt ibidem sibi fundaret cœnobium, futurum sibi gratiosum, illi negotiosum. Institit ille iussis, & complens opus, Apostolicis & regiis priuilegiis corroborauit. Congruunt his quæ sec. 8. cap.18.scribit Herpsfeldius.
c Inferius aliam S. Egvvini bullam de hac ipsa re dabimus.
d MS. Rub. val. flerem.
e De hoc Cambdenus loco citato: Inferius in primitiua Anglorum Ecclesia alius etiam locus fuit religiosis cultus, [Fledanburgh.] tunc Fleodanbyrig, nunc Flatburg. Situs est haud procul ab Auona, infra Euesham.
f In vita S. Aldelmi apud Surium dicitur, post duos annos.
g Plenius in eadem vita: concitoque gradu ad locum, vbi sacrum corpus iacebat, quinquaginta fere millibus vltra Meldunense monasterium positum, deueni, & ad sepulturam adduxi, honorificeque sepeliui, mandauique, vt quibuscumque locis sacrum corpus, dum asportaretur, quiesceret, sacræ Crucis signa statuerentur, &c.
h Est Meldunense cœnobium, siue Malmesburiense in VViltoniensi Comitatu, de quo alibi.
i Refert VVestmonasteriensis hanc peregrinationem anno Christi 710. VVigorniensis an. 708. melius. [Offa & Kinredus Reges, monachi.] Vterque Rex Romæ monasticū institutum amplexus, reliquum vitæ sancte isthic exegit, vt iidem asserunt. Offa hortatu S. Kinesvvithæ, filiæ Ethelredi Merciorum Regis, quæ eius nuptias spreuerat, cælestes suspirare doctus amores, inquit Malmesburiensis, Romam perrexit, &c. Kinredo eas cogitationes iniecisse videtur militis cuiusdam, in quem magno amore propendebat, infelix exitus, inquit Harpsfeldius.
k Is sedit a 7. Martij, an. 708. vsque ad 9. Aprilis, 714.
l Clemens Renerus, in prouincia illa.
m Apud eumdem Clementem additur patriæ, vt indicetur Primas Angliæ.
n Capgrau. & MS. 704. manifesto mendo. Harpsfeldius ait hāc bonorum Eueshamensi cœnobio donatorum confirmationem factam esse an. 708. Melius Renerus 709.
o Reliquum huius diplomatis deerat in MS. & Capgr. suppleuimus ex Renero.
p Non est hic magnus ille VVilfridus Eboracensis Archiepiscopus, cuius natalis celebratur 12. Octobris, Translatio 24. Aprilis; sed vel VVilfridus iunior dictus, de quo inferius; vel Wilfridus VVigorniensis, Egvvini successor. Nam MS. Chronicon Abbatū Eueshamensium, de S. Egvvino isthæc tradit: Qui Episcopatum suum dedit VVilfrido, & factus fuit hic primus Abbas. Scribit VVion Egvvinum ex monacho VVigorniensi factum esse illius ciuitatis Episcopum: Pitseus monachum Benedictinum fuisse ante Episcopatum. Videtur suffragari quod dicatur (in vita nu. 1.) paupertatem complexus, seseq; contemplationi diuinæ dedidisse. Renerus quoque asserit antea monachum fuisse.
CAPVT III.
S. Egvvini visiones, ægritudo, mors.
[14] Coepit deinde vir Dei Egvvinus, omissis regalium negotiorū curis, ad contēplatiuæ vitæ statum se cōferre, virtutibus & miraculis coruscare, curas mundi postponere, [Egvvinus omni virtute conspicuus,] damna rerum temporalium simplici animo tolerare, sacris lectionibus insistere, vigiliis & abstinentia venerabile corpus suum castigare. Erat enim iste Egvvinus Episcopus Confessorum sanctissimus, humilis in habitu, in sermone iocundus, in prædicatione deuotus, verax in iudicio, in moribus venerabilis, in orationibus peruigil, in lectione assiduus, in affectu pius, multis etiam miraculis fulgens. Nam interlacrymas & singultus, [& visionibus.] quos die ac nocte indesinenter omnipotenti Deo fundebat, sæpe Angelorum visionibus demulcebatur, & alloquiis, & aliorum Sanctorum, qui de hoc seculo excesserant, continuis consolationibus refouebatur.
[15] Beatissimam vero Mariam Domini nostri Iesu Christi genitricem, toto affectu & spiritu, toto corde & amore amplexabatur, vt numquam a memoria eius excideret, [D. Virgo sæpe ei apparet.] numquam in verbis eius deesset. Cuius visitatione & consolatione Dei seruus Egvvinus sæpe recreatus, omnia quæ mundi erant omittebat, & ea quæ Dei erant indesinenter exercebat: miseris condolebat, pauperes recreabat, esurientes pascebat, & cetera pietatis opera indesinenter adimplebat.
[16] In diutinam tandem infirmitatem decidens, non cessabat die ac nocte a diuinis quidem laudibus, necnon canticis spiritualibus, & quod per se minus poterat, per alios complere faciebat. [Morbos alienos æger sanat.] Curam pauperum & peregrinorum ante omnia procurabat: multis etiam infirmitatibus cum inuocatione nominis sancte Trinitatis salutē impendebat, tactu manuum suarū dolores expellēs, & ab obsessis corporibus dæmones effugans. Sanctus itaque Egvvinus cum a primæuo iuuentutis flore semper vsus fuit cilicio, [Cilicium semper gestat.] nunc in cinere iacens asperrimo, ad carnem nudam indutus erat a trogulo; ipsam debilitatem & infirmitatem carnis suæ corporali maceratione & ieiunio deuincens.
[17] Cum enim B. Egvvinus operibus caritatis totus efflueret, maxime tamen prædicationi operam dedit. Erat namque iuxta Eouesham ad octo milliaria castrū b Aluecestre, regale tunc mansum, cuius loci habitatores, quanto rerum opulentia & temporalium abūdantia affluebant, tanto magis gulæ & luxuriæ dediti, studentes auaritiæ & cupiditati, misericordia Dei se indignos efficiebant. Ad hunc locum accedens B. Egvvinus, prædicauit illis regnum Dei. Sed gens absque consilio, & sine prudētia, & ceruicis duræ, nec assueta vitia relinquere, monitis illius nolebat acquiescere: & cum castrum illud velut nemoribus vndique consitum, conflandi ferrum locus esset aptissimus, & fabris, & ferri exclusoribus maxime repleretur, [Castrum. impiorum sedes, euersum.] gens incredula incudes malleis ferreis tanto strepitu continuo percutiebat, vt beati viri sermo non audiretur, & a castro recedere cogeretur. Beato igitur viro castro exeunte, præ concussione, imo confusione malleorum & incudum, adhuc tinniebant ambæ aures eius, & leuatis oculis in cælum flexis in terra genibus, contra artem fabrilem illius castri, Dominum deprecatus est. Et ecce subito castrum ipsum terra absorbuit, ita quod nouo super vetere qualitercumque reædificato, [Ars fabrilis ibi exerceri non potest.] vsque in hodiernum diem in cōstructione nouarum domorum in fundamentis antiqua edificia reperiuntur; numquam enim postea in loco illo aliquis artem fabrilem recte exercuit, nec aliquis eam exercere volens, ibi vigere potuit.
[18] Cum autem ad extremum vitæ peruenisset, conuocatis monachis & filiis, quos Deo genuerat, ait: Vixi Fratres, apud vos, nec pudet vixisse: feci enim quod potui; quamuis omnino exiguum sit, quod feci. [Suos adhortatus pie moritur.] Quid agere, & a quibus vos oporteat declinare, dixi; quibuscumque modis dicendum esse existimaui. Ostensa igitur rectitudinis via precor vt gradiamini, nec vos decipiat præsentis vmbra felicitatis: fugit enim, & nūquam in eodem statu permanet. Ipse, qui est via, veritas, & vita, viam iniquitatis a vobis amoueat: viam suarum iustificationum vos instruat. Sicque plenus virtutibus circa annum Domini c DCCXX. tertio d kalendas Ianuar. migrauit ad Dominum, & in monasterio, quod a fundamentis construxerat, sepultus est.
[Annotata]
a Sic infra 15. Ianu in vita S. Mauri: Nam reliquo totius anni tempore, sub monachali tunica, [Trogulum.] semper asperrimo a scapulis vsque ad renes induebatur trogulo; eiusdem subtegminis in stratu super aggestum calcis & sabuli, tantummodo excepto quadragesimali tempore, semper vsus est cilicio.
b De hoc Cambdenus: Ad Arrovvi & Aleni confluentes, in Comitatu VVarvvicensi, sed ad VVigorniensis fines, vidimus Aulcester, [Aulcester.] Matthæo Parisiensi Allencester, & rectius, quod celebratissimum & antiquissimum esse contendunt incolæ, vnde Ouldcester dictum volunt. Et paullo post: Nunc autem e maximo oppido in exiguum rerum venalium mercatum decreuit, sed frumentariis nundinis celebratissimum.
c Ita & Harpsfeldius. at Martyrol. Anglicanum, Pitsæus, aliiq; 716. Godvvinus 714. VVion. 712. mortuum scribunt.
d Forte Idus legendum. In Epitaphio tamen infra, dicitur III. Nonas mortuus.
CAPVT IV.
Miracula post mortem.
[19] Post eius obitum, multa Deus miracula pro ipso operari dignatus est. [Peierare volens, male moritur.] Rusticus quidam partem terre S. Egvvini surripuit, & cum Iudices sanxissent, vt certo die veniret, & terram illam suam esse iuraret, pulueremde domo sua sumpsit, & a sotulares impleuit, vt tute iurare posset, quod super terram suam staret. Cumque super reliquias Sancti Egvvini iuraturus manum portigeret, ferro b falcastro, quod in manu gestabat, nescio quo casu in cerebro percussus, subito ad terram mortuus ruit, & vitam cum terra coram omnibus amisit.
[20] Cum alius quidam terram S. Egvvini inuadens possideret, [Peierans ad eius reliquias barbam amittit.] Iudicum sententia decernitur, vt manu propria super reliquias S. Egvvini iurando terram acquireret: erat enim vir ille grandæuus, & barba prolixa barbatus. Assurgens ergo barbam propriam concludit palmo, per istam, inquit, barbam mea est terra, & ego eam possidebo iure hereditario. Vix emiserat verbum; & ecce totam barbam coram cunctis lapsam ita proiecit ad terram, ac si apposita esset, non naturaliter nata. Sic qui alienam terram iniuste inuasit, iure cum ipsa terra barbam propriam perdere meruit.
[21] Londoniensis Episcopus c Elfvvardus, cum in mari orta tempestate maxima, [Eius ope sedata tēpestas.] naufragium pene pateretur, inuocato S. Egvvini suffragio subito sedatur tempestas, & tranquillitate mari reddita ad portum optatum cum gaudio peruenit.
[22] Iuuenis quidam a natiuitate mutus pro salute recuperanda Romam pergens, [Muto loquendi facultas data.] tribus annis ibi mansit. Et ecce nocte quadam albis vestibus quidam indutus sibi apparens, dixit: Redi festinus ad terram tuam, & ad sepulcrū S. Egvvini, si volueris, sanitatem cōsequeris. Quo cum peruenisset, solutis quidem vinculis linguæ aperte loquendo verba protulit.
[23] Ante Nortmannorum aduentum in Angliam, tanta miraculorum frequentia monasterium S. Egvvini illustrauit, [Frequentia Sabbathis miracula.] vt omni fere die Sabbati aliqua infirmitate vel molestia detentus gratam per S. Egvvinum medelam æger quispiam reportare mereretur.
[24] Monachus quidam d Couentrensis, nomine Sperculphus, solitus erat monasterium S. Egvvini in Sanctorum festiuitatibus frequentare, in orationibus pernoctare. Is cum in quodam festo S. Egvvini more solito in ecclesia eiusdem Sancti nocturnas vigilias in vigiliis & orationibus præoccuparet; admirabilem visionem oculis corporeis videre meruit. Vidit enim primo lumina diuina virtute extincta, & ecclesiā paullatim superna luce illustratam, & incredibili fulgore irradiatam. Cumque ad hoc spectaculum territus animum & oculos conuertisset; [Sancti ad altare S. Egvvini matutinas & Missam canunt.] conspicit processionem maximam sanctorum spirituum aduenientem, in qua quidam pueri luminum portitores cum candelabris præcedebant; dehinc ephebi sequebantur; post quos seniores veneranda canicie nitētes secuti sunt: hi omnes albis stolis induti mirum spectaculum præbuere. Post hos quidam Pontificalibus indutus aduenit, quem dextra læuaque bini seniores deducebant. Accedentes ergo ad altare S. Egvvini matutinas cantare cœperunt. Mira res! Missa incipitur, ac mirabili dulcedine decantatur: qua completa, sicut intrauerat totum illud collegium, e sicut ante, procedendo egressum est.
[25] Cum idem monachus quadam nocte in ecclesia Dei genitricis in eodem monasterio, in illius festo vigilans pernoctaret, ianuis clausis, cum inæstimabili claritate & decore conspicit simili modo processionem venientem, [Missam S. Egvvinus mortuus celebrans apparet.] Sanctumque Egvvinum gloriosam Dei genitricem Virginem Mariam deducentem. Peruenientes igitur ad altare beatæ Virginis Mariæ, venerandus Pontifex Egvvinus post matutinas honestissime decantatas, Missarum solemnia exorsus est. Monachus vero, qui hæc vidit, stupefactus intra se dixit: Quid est hoc? num sensum perdidi? Nonne hic quidam sunt, quos diu ex hac luce subtractos intelligo? Et accedens secreto ad quemdam, quæ esset, cui Missa decantaretur, inquirit. Et ille: Tace; num ignoras Dominum nostrum S. Egvvinum beatæ Dei genitrici & semper Virgini Mariæ sacrum mysterium celebrantē? Itaque Missa completa duo Episcopi cæli Reginam, dextra læuaque assumentes, eodem ordine quo intrauerant cum processione regressi sunt.
[Annotata]
a De hac voce 8. Ianu. in 2. vita S. Gudilæ cap, 2. n 8.lit.d.
b Explicat hanc vocem S. Gregorius lib.2. Dial. cap.6. Quodam vero die ei dari ferramentum iussit, quod ad falcis similitudinē falcastrum vocatur, vt de loco quodam vepres abscinderet. [Falcastrū.] Græcus interpres habet, σιδηροῦν ἐργαλεῖον, ὅπερ ἐπιχωρίως ὀνομάζεται ξυλοκόπιν.
c Aliis Elsvvardus, aliis Alvvordus dicitur, factus Abbas Eueshamensis an. 1014. sub Ethelredo Rege; inde Episcopus Londinensis sub Cnutone Rege. Obiit Rameseiæ an. 1014.
d Couentria, vel Conuentria, in VVarvvicensi Comitatu vrbs ampla, & nitida. Monasterij, siue Prioratus, cuius hic monachus fuisse alumnus videtur, cernuntur adhuc parietinæ. Id monialibus Canutus ædificauit, Leofricus Merciorum Comes, cuius in vita S. Eduardi 5. Ianuarij frequens facta mentio, monachis donauit, mirificeq; amplificauit, & ornauit.
e MS. Rub. val. seriatim.
FRAGMENTVM ALTERIVS VITÆ
a Franc. Godvvino e MSS. relatum.
Egwinus, Episcopus Wigorniensis in Anglia (S.)BHL Number: 2432
Ex variis.
[1] Egvvinvs, regali ortus prosapia, VVigorniensis patria, [S. Egvvini primum iter Romā.] temporibus Adelredi & Kenredi Regum Merciorum fit VVigorniensis Episcopus. Vnde paullo post eiectus est. Romam profectus, a Papa (coram quo Missas solemniter celebrauit) Episcopatui restituitur. a
[2] Post reditum a Roma imperrauit locum, qui b Aethamne dicitur, & postea Eouesham a nomine cuiusdam bubulci (Eoues) B. Egvvini, [Varia illi donata a piis Principibus.] qui in silua quadam porcam perditam & septenum fœtum parituram, inuenit. Ab illo igitur omine, locus Eouesham dicitur, & monasteriū nomen inde tulit. Sed primo Ethelredus Rex dedit ei antiquum monasterium dictum Fledanburch, quod Egvvinus dedit Subregulo prouinciæ c Huicces pro alio cœnobio, quod d Stradford dicitur. Paullo post ab Osvvardo Regis fratre alias Edvvinus terras obtinuit, videlicet 30. e mansas apud Tvviford, Post Kendred affinis Egvvini dedit ei 48. alias mansas in ambitu loci qui Cotham dicitur.
[3] [Secundum iter Romanum.] Deinde Romam proficiscitur cum Offa & Kenredo ad impetranda pro monasterio suo priuilegia. Quibus impetratis, in Angliam f redierūt, & congregata g synodo generali in loco qui Alne dicitur, cui inter fuerūt Berthvvaldus Cantuariensis & h VVilfridus Eboracensis; donationes illæ omnes confirmatæ sunt, misso VVilfrido ad locum consecrandum. Quo facto Egvvinus ibi Benedictinos monachos constituit. Postea obiit III. Calend. Ianuarij.
EPITAPHIVM S. EGVVINI.
Rupe sub hac vili tegitur vir summus: & vrna
Clauditur angusta, quem subuehit alta per orbem
Veri fama volans. Genus hic spectabile duxit;
Et mores habuit præclaros, magnaque gessit:
Ecclesiam fecit, quam nunc dicunt Eouesham.
Ditauit terris, & multa nobilitauit
Libertate locum, qui regni iurat tenebat.
Omnimodam scripsit, subscripsit Curia Regis,
Et qui Romanam Sedem tunc Papa regebat
Confirmauit eam, proprio testante sigillo.
Vita migrauit cum Solis per Capricornum i
Tertius ac decimus medians existeret ortus.
Sepelitur in monasterio quod extruxit.
Temporibus vero k Edgari Regis sub Abbate Osvvardo, ecclesia de
Eouesham, constructa ab Egvvino, corruit. l
[Annotata]
a Monet Godvvinus, quædam hic in MS. vita interiici, quæ omiserit.
b Cambdenus supra Eath-homme vocat.
c Forte VVicces legendum. Bedæ ætate VVigorniensis Comitatus incolæ VViccij dicebantur, vel a sinuoso flumine (Sabrina) quod accolunt, inquit Cambdenus; est enim VVic Saxonice, [VViccij.] seu Teutonice, vt alibi diximus, sinus; vel a salinis, quas VViches prisci Angli sua lingua nominarunt. Salinæ enim hic sunt nobilissimæ, pluresque salsi fontes sæpius reperti, qui tamen obstructi eo quod cautum &vt antiquis schidis legitur) vno solummodo loco salem excoqui, vt siluis sit prospectum.
d Est nunc Strat-ford emporiolum non inelegans ad Auonam, vulgo Strat-ford vppon Auon. Illic ne hoc cœnobium fuerit, an potius in Strat-ford old in eodem VVarvvicensi Comitatu, [Stratford.] haud nobis nunc in promptu est definire.
e Est mansa, vt habetur in Onomastico Clementis Reneri, tenura, vel tenementum, habitatio alicuius familiæ sub dominio alicuius domini, seu feudi.
f Egvvinus scilicet, eiusq; comitatus; at non Reges, vt supra dictum est.
g Habita fuit anno primo Osredi Regis Northumbriæ, & primo aut secundo Kenredi Regis Merciorum, Synodus ad Nidum fluuium Northumbriæ, in caussa S. VVilfridi, qui non integro post quadriennio superstes fuit. Ast hæc Synodus in Alne loco, sito (vt suspicamur) circa Alenum flumen in VVarvvicensi ditione, haud procul Eoueshammio, [Synodus Londinensis de imaginibus an. 714. fictitia.] vt ex cap.3. vitæ prioris patet. Pro hac Synodo aliam confinxere recentiores, Londini habitam eiusdem visionum Egvvini occasione, de cultu sacrarum imaginum, qui tum in Angliam inductus sit. Quod commentum solide Baronius refutat ad an. 714. quippe quod constet S. Augustinum aliosq; Anglorum Apostolos, crucem argenteam, & Saluatoris imaginē in tabula depictam præferentes, Litaniasq; canentes in vrbem regiam esse ingressos. Verum quæ caussa huius Synodi extiterit, tum hinc, tum ex Breui Constantini Papæ suæ a relato sat constat.
h Secundus hic est VVilfridus, quem sibi successorem, cum totius populi electione, ordinauit S. Ioannes magni VVilfridi successor, & Beuerlaci reliquum vitæ priuatus exegit. Obiit hic VVilfridus anno 743. secundum VVestmonasteriensem. De eo agemus 29. Aprilis.
i Hic est dies III Ianuarij.
k Chronicon Eueshamense: Res huius monasterij miserrime distrahebantur, quoad vsque S. Ethelvvoldus, (de quo I. Aug.) iussu Regis Edgari & B. Dunstani huc adueniens, Osvvardum Abbatem hic constituit, anno gratiæ 960. commendans ei terras & possessiones, quas Alchelmus (Princeps) Christi aduersarius, post mortem Edvvini (decimi octaui ab Egvvino) Abbatis, abstulit.
l Subiicit Godvvinus: Hæc ille, scilicet Brithvvoldus; incuriose profecto, cum Brithvvoldus an. 731. obierit, hæc ruina Ecclesiæ Eoueshamensis duobus post seculis & quod excurrit, contigerit.
PRIVILEGIVM KENREDI ET OFFÆ REGVM
De rebus Eueshamensi cœnobio donatis,
Ex veteri MS. editum a Clem. Renero.
Egwinus, Episcopus Wigorniensis in Anglia (S.)
In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, Amen. Quoniam transeuntis quidem mūdi vicissitudo quotidie per incrementa temporum crescendo decrescit, & ampliando minuitur, crescentibusque repentinis incursuum ruinis, finis esse cunctis in proximo cernitur; ideo vanis ac transibilibus mansura cælestis patriæ præmia mercanda sunt. [Quare, & quæ donarint pij Reges:] Quapropter ego Kenredus, Dei dono Rex Merciorum, & ego Offa diuina permissione oriētalium Anglorum Gubernator, pro redemptione animarum nostrarum, ac prædecessorum, & subsequentium nostrorum salute, donamus & concedimus in loco, in quo B. Maria se venerabili viro Egvvino Episcopo manifestauit in Houme, & præsenti libello confirmamus ad honorem & reuerentiam eiusdem Dei Genitricis, sexaginta sex māsas, ex duabus partibus fluminis, quod vocitatur Auona; tres videlicet quæ sunt in a Houme, b in Leuheauic vnam, in Nortona septem, in Offeham vnam, in Lillintona tredecim, in Adintona vnam, in Badeseia octo & dimidiam, in Bretfortona duodecim, in Homburem duas & dimidiam, in Wilberesia septem, in VVikevvane tres, in Benigvvorth & in Hampton nouem. Et ex c mea liberalitate, sicut dignum est, & regali munificētia, prænominatas mansas, vbi manifestatio habita fuisse refertur, cum cæteris partibus præassignatis regia liberalitate donamus, ac omnipotenti Deo & beatis Apostolis eius Petro & Paulo in perpetuum liberas donamus; [ad quem finem.] quatenus ibidem congregatio monachorum secundum regulam S. Benedicti possit instaurari & indesinenter Christo famulari. Ad maiorem autem firmitudinem donationis nostræ, in notitiam tam præsentium, quam in posterum succedentium venire volumus, quibus limitibus sacer locus, quem regia liberalitate donatum Deo contulimus, circumseptus includitur. Imprimis & Troyforde, &c. d Volumus insuper ac decernimus in nomine Domini, terram quinque e cassatorum, quæ Morton nuncupatur, eadem libertate in perpetuum gaudere: quam quidem terram ego Kenredus Rex Merciorum anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo nono, cum iam vna cum venerabili viro Egvvino Apostolorum limina visitare disponerē, inter quedam alia donaria ad fabricam monasterij cōstruendi concessi eidem, & sub testimonio plurium potentum meorum scripto confirmaui. Statuimus igitur in nomine Domini, & in virtute summi Dei præcipimus, tam viuentibus quam Domini prædestinatione nobis in perpetuum succedentibus, vt huius donationis statuta ad irritum deducere minime quispiam audeat. Si quis autem hoc nostræ munificentiæ donum deprauare vel minuere attentauerit, deleatur nomen eius de libro vitæ. Acta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis septingentesimo nono in ecclesia Saluatoris Lateranensi, confirmante Pontifice Romane Sedis Constantino, astantibus Regibus Angliæ Kenredo & Offa, rogante venerabili vito Egvvino Episcopo cum pluribus Archiepiscopis & Episcopis, Principibus, [Subscriptiones.] ac Nobilibus diuersarum prouinciarum, cunctis clamantibus ac dicentibus: Nos hanc voluntatem ac regiam liberalitatem laudamus, donationibus ac libertati consentimus. † Ego Constantinus Romanæ Sedis Episcopus per hoc signum † sanctæ Crucis has donationes & libertatem confirmaui. † Ego Egvvinus humilis Episcopus confirmaui. † Ego Rex Kenredus corroboraui. † Ego Rex Offa consensi.
[Annotata]
a Alij Homme vocant, vt ante dictum est.
b Pleraque horum locorum etiamnum nomen retinent, vt videre est in Cambdeno & Spedo.
c Notat Renerus videri legendum mera.
d Videtur aliquid a librario omissum.
e Cassatus, vt notat in Ono mastico Renerus, est vasallus, seu mancipium.
PRIVILEGIVM S. EGVVINI
De rebus monasterio Euesham acquisitis.
Egwinus, Episcopus Wigorniensis in Anglia (S.)
Ex variis.
[1] aEgo Egvvinus VVicciorum humilis Episcopus, volo manifestare omnibus fidelibus Christi, qualiter per sancti Spiritus inspirationem, & per labores multarum & magnarum visionum, ostensum est mihi, quod ego primum vnum locum ædificare deberem ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, & S. Mariæ, omnium electorum Christi, & etiam mihi ad æternam retributionem. [Apparitio D. Virginis.] Cum igitur maxime florerem in diebus Ethelredi Regis, expetij ab eo locum, qui Haum nuncupatur, in quo loco sancta & perpetua Virgo Maria primum cuidam pastori gregum, Eoues nūcupato, de hinc etiam mihi cum duabus Virginibus, librum in manibus tenens, apparuit. Mundaui itaque locum, opusque inceptum Dei optimi laude b gratia ad finem perduxi. Volo igitur ostendere omni sequenti generationi, quas possessiones supradicto loco acquisiui, & ipsas terras ab omni exactione potestatum omnium ad quietaui, ipsamque adquietationem applicitis auctoritatibus & priuilegiis, nec non & regalibus edictis confirmari feci; vt Fratres secundum regulam S. Benedicti, inibi Deo seruientes, sine perturbatione vitam agerent. Nomina etiam villarum volo manifestare, quas omnes liberas & iuste acquisitas, Deo & S. Mariæ obtuli.
[2] Itaque ab Athelredo Rege quoddam cœnobium, quod Flendaburch nominatur, obtinui, [Quæ a quibus acquisiuit S Egvvinus.] quod postea pro alio cœnobio, quod Streatforda nominatur, mutaui. Post paruum vero tempus a prædicti Regis fratre Osvvardo viginti mansas, in loco qui Troyford appellatur, adquisiui. Postea vero succedente in regnū Kenredo, concessit & ipse mihi octoginta quatuor mansas super vtrasque partes illius fluminis, quod Auona vocitatur. Quidam autem adolescens, Athericus nomine, octo mansas mihi concessit; & VValterus venerandus Sacerdos alias octo mihi mansas donauit. Sicque, Deo propitio, breui tempore 120. mansas prædictæ Christi Ecclesiæ acquisiui, sicut scriptum est, & confirmatum in chartis Ecclesiæ, & in libro manifestatur terra & termini eius, quem scripsit Brichtvvaldus Episcopus, & dictauit præcepto Romani Pontificis, cum consensu Principum totius Angliæ. Hæc vero sunt nomina villarum, quas, vt supradictum est, acquisiui: Eouesham, Benyagutth, Hautun, Baddeseij, VVicque, Hamburne, Bradfortun, VVillersley, VVithleya, Samburne, Kinvvartun, Saltford maior & minor, Ambresley, Vlbeorij, Mortun, Buchtun, Meleygaresbery, Tittlestromp. Snella maior, Mayeldesbeordy, Sildsvvick quoque. Has omnes terras, vt præfatus sum, liberas ab omni calumnia adquisiui & sanctæ Dei ecclesiæ obtuli.
[3] Qui ergo locum, quem Apostolica dignitas & regia potestas, regia libertate donauit, & nos auctoritate Dei & sanctorum Apostolorum donamus, deprauare, aut minuere, vel contaminare præsumpserit, iudicetur ante tribunal Christi, & numquam in Christi veniat memoriam, nisi in hac vita pœnitens emendet. Qui vero seruauerit, & adauxerit, benedictionibus repleatur. Fiat. Amen. Scripta est hæc charta anno Dominicæ Incanationis 714. [Subscriptiones.] † Ego Eguuinus per signum sancte crucis. † Ego c Kenredus Rex subscripsi. † Ego Offa per signum crucis confirmaui. † Ego Brichvvaldus Archiepiscopus subscripsi. Ego Osvvardus frater Regis confirmaui.
[Annotata]
a Videri possit hoc Priuilegium idem quod in vita cap.2. relatum est, sed vtroque loco a librario mutatum, aut potius diuersa occasione a Sancto datum. Hic fortassis est liber ille, quem de initiis sui monasterij edidisse scribitur.
b Videtur aliquid deesse.
c Hæ Regum subscriptiones, vel exprioribus tabulis singularum donationum emptionumve huc translatæ, vel a librario sciolo additæ cum eo anno neuter istorum fuerit se Regem appellaturus, quippe qui pridem monachi essent.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Egwin von Worcester
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Egwin von Worcester
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung