DE SANCTIS MARTYRIBVS FRONTASIO, SEVERINO, SEVERIANO, SILANO.
Secvlo 1.
[Praefatio]
Frontasius, Martyr in Gallia (S.)
Seuerianus, Martyr in Gallia (S.)
Seuerinus, Martyr in Gallia (S.)
Silanus, Martyr in Gallia (S.)
Flor.
Horvm hodie Natalem refert Vsuardi editio Coloniensis anni 1521. his verbis: Frontasij Martyris & sociorum eius. Eadem fere MS. Florarium Sanctorum. Hanc eorum mortis historiam descripserat ex MS. codice Ecclesiæ S. Mart ni Vltraiecti Rosvveydus noster; quam suspicor alibi fideliorem & fusiorem extare.
PASSIO.
Frontasius, Martyr in Gallia (S.)
Seuerianus, Martyr in Gallia (S.)
Seuerinus, Martyr in Gallia (S.)
Silanus, Martyr in Gallia (S.)
BHL Number: 3181
[1] [Discipuli fuere S. Frontonis, de quo 25. Octo.] Sancti Frontasius, Seuerinus, Seuerianus, atque Silanus a Beato Frontone primo Petragorensi Episcopo ad prædicandum missi, dum vndique verbum Dei seminarent, a Squiridone Præside apprehenduntur. Dixitque ad eos: Dicite mihi, vnde estis, & quibus nominibus vocamini? Non solum enim non sacrificastis diis, [Comprebendūtur.] sed & sacrificare volentes euertistis, & templa eorum diruistis, & nescio qua auctoritate hæc facitis. Frontasius dixit: Tu Præses expers virtutis diuinæ, cur nos interrogas, cum omnem veritatem cōdemnes? Sed recogita prius, quis animam tuam & corpus fecerit; & intelliges veritatē. Simulachra autē gentium opera sunt manuum hominum, nec sibi prodesse, nec alios iuuare possunt. Squirus dixit: Video, quia in multiloquio confiditis, quod a magistro vestro didicistis. Seuerinus, & Seuerianus responderunt: Multiloquium nostrum verum est. Tu colis idola, quæ sunt metalla dæmonibus consecrata, surda, muta, & vana. Squirus dixit: Lucrati estis vitam, si sacrificaueritis. S. Frontasius dixit: Lucrum nostrum in Christo est viuere & mori.
[2] [S. Silanus musicus.] Tunc Præses conuersus ad Silanum dixit, qui sciebat canere cithara, symphonia, & lyra: Tu autem iuuenis, quare non sacrificas? S. Silanus respondit: Ego Domino meo Iesu Christo sacrifico, qui per baptismi sui gratiam mundum lauit maculatum. Squirus dixit: Quomodo lauit? Silanus respondit: Dominus meus Iesus Christus dixit discipulis suis: Ite in mundum vniuersum, & prædicate, baptizantes in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. [Marc. 16.] Qui crediderit & baptizatus fuerit, saluus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. Tu itaque Præses si credideris in Christum, & baptizari te permiseris, saluus eris; si vero non credideris, condemnaberis.
[3] [Torquentur.] Tunc Præses iratus iussit eos extra vrbem in viridi prato perduci, atque duris quæstionibus examinari: quibus etiam ad exemplum Redemptoris nostri spinis coronatis ferreis, capita eorum vallo confixit, [Spinis ferreis coronantur.] & in quolibet eorum, ex vtraque parte eorum nouenos etiam clauos exhibuit. Attamen sæuus furor milites Christi nullatenus preualuit reuocare. Dehinc vertices sacros tot spiculis dilaniatos, [Sudibus ferreis confudiuntur.] tantaque gloria passionis redimitos, in vtrisque eorum spatulis dextra læuaque nouem ferreis sudibus interiectis ossibus confodere fecit. Cumque iis tormentis eos superare non posset, data sententia iussit eos decollari. Sancti vero Martyres genua in terra flectentes, [Plectuntur capite.] Deo commendantes animas suas, ceruices spiculatoribus supponentes, pro Christo martyrium celebrauerunt.
[4] Cumque Martyrum corpora abscissis capitibus impij satellites in opprobrium deiecissent super nudum cespitem, cælica virtus adfuit: nam truncatis capitibus, [Capita gestantes super aquas ambulant.] corpora eorum repente diuino in eis irruente spiritu, acceptis propriis capitibus in manibus suis, sine humano iuuamine, in suis pedibus eriguntur: sicque Sancti ad alueum fluminis, quod Yla dicitur, accesserunt: & siccis vestigiis super vndas iter suum direxerunt. Transmeato ergo flumine, per cliuum collis incessu pedum, cunctis cernentibus & stupentibus mirabiliter subierunt: & in ecclesiam Beatæ Mariæ Virginis in Podio, vbi S. Fronto orabat, peruenerunt; & capita sua, flexis genibus ante pedes eius deponentes, corpora sua in modum crucis extenderunt.
[5] Sanctus autem Fronto cum Aniano Presbytero & multis populorum turmis, Frontasium, Seuerinum, [Sepeliuntur.] & Silanium in prædicta ecclesia cum honore & hymnis cælestibus tradidit sepulture. Seuerianum vero ad preces cuiusdam deuotæ matronæ in alio loco, non longe a sanctis Martyribus sociis, honorifice tumulauit. Passi sunt sancti Martyres IV. Non. Ianuarij, Claudio imperante.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Frontasius und Gefährten
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Frontasius und Gefährten
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung