Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. FVLGENTIO EPISCOPO ASTIGITANO ET CARTHAGINENSI.


Post an. ch. DCXIX.

[Praefatio]

Fulgentius, Episcopus Astigitanus et Carthaginensis in Hispania (S.)

Ex Variis.

§. I. S. Fulgentij natalis, ætas, episcopatus.

[1] Sanctorum Hispalensium Antistitum Leandri & Isidori frater fuit Fulgentius, quem quidam primo, alij octauo Ianuarij tradunt obiisse. Colitur is diuersis diebus in variis Ecclesiis: nam Hispalenses olim VIII. nunc XIV. Ianuarij officio duplici secundæ claßis eum venerantur. [S. Fulgentij natalis,] In Placentina diœcesi XIX. Ianuarij duplici secundæ claßis cum octaua, Berzocanæ autem, vbi eius & S. Florentinæ sororis corpora diu quieuere, celebratur XV. Ianuarij; in Carthaginensi Episcopatu XVI. officio primæ claßis cum octaua. Ferrarius in generali catalogo SS. VIII. Ianuarij ista habet: Astigi in Hispania S. Fulgentij Episcopi. & VI. Februarij: Hispali in Hispania S. Fulgentij Episcopi Carthaginensis. An eius isthic illo die celebrari festum consueuerit, nos latet, modo certe XIV. Ianuarij agitur. Idem Ferrarius XVI. Ianuarij: Carthagine in Hispania S. Fulgentij Episcopi & Patroni.

[2] Fulgentij meminere quotquot Leandri & Isidori gesta prosequuntur, [vita,] ac separatim nōnulli. Vitā dabimus, quam libro de Sanctis Hispalēsibus Hispanice edidit Antonius Quintanadueñas noster. De ætate tamen, episcopatu, scriptis Fulgentij moueri quæstio potest; haud enim satis inter scriptores cōuenit. Citat Frāciscus Padilla historiæ Ecclesiast. Hispaniæ centur. 7. cap.13. & refutat, Rodericum Yepes in vita S. Florentinæ asserentem, S. Leandrum iuniorem fuisse Fulgentio: ceteri hunc medium locant inter Leandrum & Isidorum ordine nascendi. [ætas ambigue & vitiose a variis assignata.] Quo tamen natus sit aut obierit anno, veteres non produnt. Subscripsit Decreto Gundemari Regis æra 648. siue anno Christi 610. & synodo Hispalensi II. habitæ Idibus Nouembris, anno 9. Sisebuti, æra 657. siue anno Christi 619. Vnde liquet falli, primo Thomam Trugillo, qui tomo I. Thesauri concionum, VIII. Ian. scribit, circiter annum Christi 600. obiisse. Secundo Franciscum Tarapham & Lucium Marineum Siculum, qui morienti adfuisse Leandrum fratrem scribunt; Marineus præterea funus a Reccaredo Rege curatum: at Leander & Reccaredus minimum 18. annis ante illam Hispalensem synodum mortui erant. Quintanadueñas anno 638. ait obiisse; natum vero in vita S. Leandri scribit cum parentes ab Agila Rege Hispalim fuissent relegati: atque ita cum Agilam constet anno 554. occisum, vixisse Fulgentium oportet circiter 86. annos. Idem tamen in Notis Maximum citat scribentem anno 560. Fulgentium natum: at quod tunc eius parentibus religionis gratia irrogatum fuisse exilium dicemus, regnante Athanagildo, rei Catholicæ æquo, si non etiam addicto? Demum obiisse scribit superstite Isidoro germano: ast Isidorum auctor est Redemptus eius discipulus mortuum æra 674. Christi anno 636. Et certe Honoratus Isidori successor interfuit concilio Toletano sexto æra 676. Christi 638. V. Id. Ianuarij. Ioannes Marietta vult anno 620. obiisse S. Fulgentium: certum est, non prius; si quidem mense Ianuario. Idem vixisse annos 66. asserit, quod & Marineus, Vasæus, Tarapha: ast Paulus Spinosa cum Ambrosio Morale 60. Padilla non diu post concilium II. Hispalense fuisse superstitem coniicit, quod nulla deinceps eius mentio fiat.

[3] Hæc de ætate, parum expedita. Nunc de episcopatu, Astigitano & Carthaginensi. [Episcopatus Astigitanus.] Est Astigis, vulgo nunc Ecija, Bæticæ vrbs antiqua, quippe Romanorum (vt videre est in Hispania Ludouici Nonij V. CL. cap. 18.) colonia, Augusta firma nuncupata ad Singulim fluuium sita, qui nunc Chenil dicitur, & haud inde procul in Bætim influit. Episcopos olim proprios habuit: e quibus præter Fulgentium eiusq; decessorem Pegasium, & Abentium successorem, de quibus infra, Stephanus concilio Toletano septimo æra 684. & octauo æra 691. subscripsit; Theodulfus duodecimo æra 719. & decimotertio æra 721. Decimoquinto æra 726. Nasidarbus per Desideriū Presbyterū; Aruidius decimosexto æra 728. Nunc Episcopo proprio caret Astigis, sed Archidiaconatus est Ecclesiæ Hispalēsis, vt scribit idem Nonius.

[4] Carthago noua, quæ & spartaria, Pœnorum opus, inter principes olim Hispaniæ vrbes habita, [Carthaginensis.] insigni portu quantæuis claßis capaci, a VVandalis Gothisq; euersa fuisse traditur; sed parentum nostrorum memoria a Philippo II. Hispaniæ Rege instaurata atque egregie munita. Episcopum proprium, etiam ipsorum Gothorum temporibus habuit, siue is Carthagine, siue, quod quidam volunt, Murciæ (quæ magni nunc nominis, & regni caput, inter Carthaginem & Valentiam, ad Straberum, siue Setabim fluuium) sederit. Nam præter Hectorem, qui concilio Tarraconensi æra 554. siue Christi anno 516. Episcopus Carthaginēsis metropolis, siue, vt alij codices habent a Loaisa citati, in Christi nomine Episcopus, subscripsit; laudatur a S. Isidoro cap. 29. de viris illustribus, Licinianus, siue Lucinianus, Carthaginis spartariæ Episcopus, qui temporibus Mauritij Imperatoris Constantinopoli veneno, vt ferunt, extinctus ab æmulis.

[5] Astigi Episcopus fuit Fulgentius, vt ex conciliis Hispaniæ, & Isidori per Braulionem elogio patet. An Carthagine, disputatur. [An vtrūque gesserit Fulgentius.] Negat omnino Prudentius Sandouallius & alij, qui putant id esse traditum a recentioribus, quod natus sit patre Seueriano Carthaginiensis prouinciæ Hispaniæ, vt de Leandro agens scribit Isidorus. Vidimus e bibliotheca Laurentij Ramiresij V. CL. Chronicon & Aduersaria MSS. quæ Luithprando Ticinensi tribuuntur; in his isthæc habentur: S. Fulgentius bis fuit Episcopus Carthaginiensis, inde translatus Astigim, & postremo Carthaginem. Vbi paucos annos (duos videlicet) vixit in hoc episcopatu. Sed quæ sit horum Aduersariorum auctoritas, haud satis nobis exploratum. Recentiores plures, qui saltem sedisse Carthagine tradunt, citat paullo inferius vitæ scriptor.

§. II. Eruditio, scripta, virtutes.

[6] Varia reliquisse Fulgentium ingenij sui monumenta asserūt recentiores, quorum nec Isidorus eius germanus, [Quæ scripserit.] nec Ildefonsus, nec alij veteres meminere. Mariana lib. 6. cap.1. Scripsit Fulgentius, inquit, librum de fide Incarnationis aliisque nonnullis quæstionibus, qui ad nostrum tempus conseruatur. Enumerant Ioannes Vasæus, Sandouallius, Quintanaduennas, Fulgentij commentarios in Euangelia, Esaiam, XII. Prophetas minores, Pentateuchum, libros Regum: Addunt Quintanaduennas & Sandouallius commentarium in Psalmos. Paulus Spinosa lib. 2. Antiquitatum Hispalensium ait quædam eum Hebraice scripta reliquisse. Mirum est ea opera non proferri in lucem; quorum alioquin quia antiquiorem neminem testem habemus, neque affirmata opinione nostra esse ea volumus, nec pro vanis prætermissa.

[7] [An Mythologiarū libros,] Alij probabilius compositos ab eo existimant tres Mythologiarum libros, qui Fabij Furij Fulgentij Placiadis nomine feruntur. Christianus certe auctor fuit, qui paßim quas exponit Gentilium ridet fabulas; & diserte sub finem proœmij libri primi: Ergo nunc de Deorum primum natura, vnde tanta malæ credulitatis lues stultis mentibus inoleuit, edicamus. Et in fabula Mercurij: Si furtis præfuere Dii, non erat opus criminibus iudicem, ex quo culpæ habuere cælestem auctorem. Quin & sacrorum voluminum profert testimonia, vt lib. 2. in fabula Herculis & Omphales, & de iudicio Paridis fabula 1. lib.2.vbi ista addit: Prima igitur (vita) contemplatiua est, quam apud nos Episcopi, Sacerdotes, ac monachi, apud illos philosophi gesserunt. Dubitat Sigebertus an horum auctor librorum sit S. Fulgentius Ruspensis: Quod si, inquit, is est ipse Fulgentius, qui tres libros Mythologiarum scripsit ad Catum Presbyterum Carthaginis; [an S. Fulgentius Ruspesis.] hic certe omnis lector expauescere potest acumen ingenij eius, qui totam fabularum seriem, secundum philosophiam expositarum, transtulerit, vel ad rerum ordinem, vel ad humanæ vitæ mortalitatem.

[8] Eo potius inclinamus, vt Astigitano Antistiti adscribamus, quam Ruspensi, hos libros. Illud quidem quod inter Barbaros degerit Auctor, commune ambobus. Id in præfatione indicat: Non paues, [videri Astigitani esse:] inquit (Calliope,) musicum tuis receptare dogma penatibus; cum Barbarorum morem auscultauerim ita litterarios mercatus penitus abdicare, vt hos qui primis elementorum figuris vel proprium nomen descripserint, cassata inquisitione in carnificinam raptassent? Ast huic illa magis videntur propria, quæ in eadem præfatione: Addebatur his, quod etiam bellici frequenter incursus pedum domi radicem infigere iusserant, quo portarum nostrarum pessulos aranearum cassibus oppletos quispiam non videret. Et post: Intuemur arua, quibus adhuc impressæ bellantium plantæ muricatos, quod aiunt, sigillauerant gressus: & formidine menti nondum extersa, hostes in vestigiis pauebamus. Terrorem enim pro sui memoria miles hostis heredem reliquerat. Sed Troadum in morem ostentabamus alterutrum loca, quorum recordationem aut internecio celebrior faciebat, aut præda. Tandem inter sentosa nemorum fruteta, quæ agrestis olim deseruerat manus, &c. Nec silet quæ fuerint bella, Francos scilicet inter ac Gothos, vel inter Gothos ipsos in Gallia Narbonensi, quæ ipsorum erat: Arbitrabar agrestem secure adipisci quietem, vt procellis curarum celantibus, quo in torporem vrbana tempestas exciderat, velut halcyones niduli placitam serenitatem villatica semotione tranquillior agitassem: sopitisque in fauilla silentij raucisonis iurgiorum classicis, quibus me Galagetici quassauerant impetus, defæcatam silentio vitam agere creditabam: ni me illuc quo que mœrorum improbior angina sequeretur, felicitatisque nouerca fortuna, quæ amarum quoddam humanis interserit semper negotiis, me quasi pedissequa sectaretur. Ac tandem, de Leouigildo fortaßis aut Reccaredo Rege loquens: Sed quia numquam est malum immortale mortalibus, tandem Domini Regis felicitas, aduentantis velut solis crepusculum, mundo tenebris dehiscentibus, pauores abstersit. Denique præterquam quod stylo Ruspensis Fulgentij opera, & hi Mythologiarum libri plurimum differunt; Carthaginensis, Murciensis, aliarumq; Hispaniæ Ecclesiarum traditione Fulgentio Leandri germano hos tribui, virorum grauium testimonio didicimus.

[9] Non tamen eiusdem est Opus mirificum, siue Fabij Claudij Gordiani Fulgentij V. CL. libri XXIV. per singulos singulis litteris secundum ordinem diminutis. [at non item libros singulis alphabeti litteris carentes.] Ruspensis esse, absolute pronuntiat Sigebertus. Scripsit libros, inquit, quos prætitulauit Sine litteris; librum scilicet de Adam sine A, de Abel sine B, de Cain sine C, & ceteros secundum litterarum consequentiam. Eius operis XIV. priores libros ex vetusto cœnobij sui codice nobis descripsit Christianus le Roy Lætiensis in Hannonia monachus, vir eruditus cumprimis ac religiosus, gnauusq; operis nostri de Sanctorum vitis adiutor, eoq; tristiori nobis funere elatus 8. Septembris 1637. cum ob bellicos tumultus, occupato iam a Francis Landericiaco & Malbodio, ad vrbem Montes se recipere Lætienses essent coacti. Ceterum in eo Lætiensi codice nouem posteriores libri desunt. Ante Episcopatum a Ruspensi Fulgentio elucubratum hoc opus opinatur Autbertus Miræus V. CL. Libyem se certe non vno loco Auctor fatetur, idq; opus Xenophontis poetæ Græci imitatione aggressum. Coniectet aliquis Claudium fuisse, Gordiani filium, Fulgentij patrem; qui ex Italia, quo Genserici furor parentem exturbarat, reuersus in Africam, auitis posseßionibus ac domo spoliatus, merito illud libro 1. in publicas rapinas inuectus, queri potuit: In his non lugentium luctus intenditur, non miserorum gemitus condoletur; sed solius colligendæ pecuniæ quoquo modo pernox computus ducitur.

[10] [Aliæ S. Fulgentij virtutes,] Subiiciemus analecta quædam de S. Fulgentij virtutibus. Accurate is parere suos Decretis Conciliorum & sacris canonibus cogebat: ipse quoque in se apprime seuerus, inedia se, vigilia, aliisq; corporis afflictationibus macerabat. Ita Marietta, & Spinosa. Lucius Marineus inter cetera de eo ista scribit: Ceterum cum Ariana hæresis Christianos a Dei cultu conaretur abducere, [zelus,] conuocato multorum Episcoporum & Hispanorum Principum concilio apud Toletum, Fulgentius concionibus suis & miris operibus Arianos omnes fortiter oppressit, & Christianos qui a fide Christi nonnihil erant alienati, summa prudentia & exemplis ad exemplum Dei cultum reduxit. Breuius Vasæus: Interfuit concilio Toletano, in quo damnata est Ariana hæresis, & omnis Paganorum perfidia. Videtur vterque auctor Concilium Toletanum III. intelligere, æra 627. anno Christi 589. 4. Reccaredi Regis habitū, in quo S. Leandri præcipue industria atque eruditio spectata, Ariana vero hæresis condemnata est. Interfueritne Fulgentius nobis non constat: nondum certe tum Astigitanus Episcopus erat, neque subscriptus reperitur. Tarapha nulla facta concilij Toletani mentione, Arianos omnes, inquit, cum vir esset eruditissimus, miris operibus suis fortiter oppressit. Potuit tamen concilio illi interfuisse siue Presbyter iam, siue adhuc priuatus, magnamq; obtinuisse auctoritatem, quippe qui illustri ortus genere, Reccaredi Regis auunculus, exilium pro fide sub Leouigildo sororio perpeßus, doctrinæ præterea opinione floreret.

[11] [domus,] Visitur etiamnum Astigi domus quam Fulgentius incoluisse creditur, in sanctimonialium virginum cœnobium conuersa. At Mariana Florentinæ sororis domum monstrari Astigi scribit.

VITA
Hispanice scripta
an Antonio Quintanaduennas Soc. Iesv.

Fulgentius, Episcopus Astigitanus et Carthaginensis in Hispania (S.)

Avctore Ant. Qvintanadvennas.

CAP. I. Vita ante Episcopatum.

[1] Natvs est Fulgentius Seueriano Carthaginis Hispanice Duce, siue militum Præfecto, & a Theodora Theodorici Ostrogothorum Regis b filia, [S. Fulgentij parentes.] cuius in Leandri & Isidori fratrum eius historia supra meminimus. Cum essent pij parentes Catholicæ religionis gratia Hispalim c relegati, nobile hoc pignus, Fulgentium, inquam, a propitio numine suscepere, domesticaque disciplina ad omnem morum honestatem ac virtutum heroicarum decus formarunt. Accessit Etherij institutio: Episcopi, [institutio,] vt reor, d Bastitani, qui concilio Toletano e anno primo Flauij Gundemari Regis interfuit; vel Eutherij Episcopi, ad quem Vigilij Papæ extat f epistola.

[2] Hinc litteris egregie excultus Fulgentius, atque in primis non vulgari variarum peritia linguarum, [doctrina,] Græcæ, Syriacæ, Hebraicæ, Gothicæ, Latinæ, g Italicæ, h Arabicæ; sed præcipue diuinorum librorum intelligētia. Argumento sunt edita ab eo volumina, etsi multorum memoriam tempus aboleuit: memorantur eius eruditissimi commentarij in Pentateuchum, libros Regum, [libri,] Isaiæ & duodecim minorum Prophetarum oracula, Psalmos, Euangelia. MS. eius volumen asseruat regium cœnobium i Oniense, instituti Benedictini. Alius codex, ab annis k minimum ducentis litteris Gothicis descriptus, extat in sanctæ Cordubensis Ecclesiæ bibliotheca, qui Liber de fide inscribitur. Composuit hunc Fulgentius cum Carthagine exularet, & Scarilæ Abbati monasterij S. Leocadiæ dedicauit. Liber vero de Verbi incarnatione, qui in secundo Concilio Hispalensi citatur, opus est l S. Fulgentij Episcopi Ruspensis, gente m Toletani, quem quidam cum nostro confundunt, nominis similitudine decepti, & ipsorum proprij & Ecclesiarum quas rexerunt, cum ille n Carthaginis Africanæ, hic Hispanicæ Præsul fuerit. Hunc vero non esse illius libri auctorem vel inde patet, quod in eo concilio, in quo hic noster intererat, citatur cum Sancti titulo, quæ appellatio coram adstanti nequaquam tribueretur. Libri Mythologiarum vulgo ei adscribuntur. [cognomen,] Ab his aliisque præclaris operibus, habitisque ad populum de fide Catholica sermonibus, cognomen adeptus est Doctoris illustris, & celebris in toto orbe Doctoris, quo illum citat S. Iulianus o in concilio Toletano XV.

[3] Par erat eruditioni eius zelus animi, quo ad propugnanda Catholicæ religionis dogmata ferebatur. [zelus,] Eximius studiorum illius quæstus, crebræ cum Arianis disputationes, quibus illorum confutabat errores. Incidit in ea tempora bellum quod aduersus parentem Leouigildum p S. Hermenegildus gessit. Eadem Fulgentij, quæ plurimorum aliorum Antistitum, [exilium.] insigniumque virorum fuit fortuna. Hispali Carthaginem in auitum solum pulsus est: vbi grauissimos labores ærumnasque tulit. In angusto domicilio commorans, assidue & hæreticos refellebat, & animabat Catholicos. Complures ad S. Hermenegildum, sororis suæ filium captiuum litteras dedit, quibus ad fidei intrepidam professionem, martyriique certamen adhortabatur.

[Annotata]

a Aliis Turtura dicitur, aliis Theodosia.

b Idem hic Auctor ante in S. Leandri vita, vti & alij, non Theodoram, sed ipsum Seuerianum, Theodorici Regis ex Sanctia filium faciunt. Consentit Lucas Tudensis æra 549. & 610. At si id verum est, cur Amalasuentam filiam, & non Seuerianum filium sibi Gothi, mortuo Theodorico Regem adsciuerunt? Sandouallius Theodorici II. Gothorum in Gallia Regis filium facit Seuerianum: at non fuit is Amalarici, vt existimat, tutor aut patruus, a cuius auo Eurico occisus est.

c Ab Agila Rege, vt hic Auctor scribit in vita S. Leandri, sicq; ante annum Christi 554. quo occisus Agila.

d Basti, vulgo Baza, ciuitas olim Episcopalis in citeriore Hispania, nunc Accitano Antistiti subest.

e Æra 648. siue anno Christi 610. Nondum tamen Episcopus fuit, cum Fulgentium erudiit, cum Theudorus eius decessor æra 627. Christi anno 589. concilio Toletano III. subscripserit.

f Data Ioanne V. C. Cos. cui isthic collega additur Volusianus, qui in Fastis Cuspiniani & aliis deest. Fuit autem ille annus Christi 538.

g Quatuor in Italia eo tempore præcipuæ gentes erant, quæ proprio vsæ sermone, (præter Francos, qui quandoque isthuc belli caussa irrupere) Romani, Græci, Gothi, Langobardi: ex earum permistione linguarum Italica nata est; at non omnino verosimile est, iam tum adolescente Fulgentio ita eam aut receptam vsu aut excultam fuisse, vt eam addiscere qui primas illas nossent, operæ pretium ducerent.

h Multo etiam de hac magis ambigimus: nam quod illi cum Arabibus adolescenti fuisse commercium dicemus? Probabilius de Punica, Coptica, Maurica, Gallica, liceret suspicari. De Arabica tamen etiam Marineus Siculus, Ioannes Vasæus, Sandouallius testantur. At Thomas Trugillo cum de hoc Fulgentio agit, vna Ruspensem laudat, quem Chaldææ, Arabicæ, & Hebrææ linguæ peritum fuisse, ait, non probat.

i Illustris huius cœnobij fundationem narrat Antonius Yepez Annalium Benedictin. centur.6.an.1011.cap.1.&2. Mariana lib. 8. cap. 11.

k Padilla centur.7.cap.13. scribit volumen illud videri plusquam 500. annorum. Idem tradit Martinus Roa. Eiusdem libri meminit Mariana lib.6.cap.1.

l Est id luce meridiana clarius, si ipsa legantur verba concilij cap.13. quæ sunt ex cap.2. S. Fulgentij Ruspensis de Incarnatione & gratia.

m Ita plures alij Auctores Hispani. Vitæ eius scriptor σύγχρονος I. Ianuar. tradit in Tellepte ciuitate prouinciæ Byzacenæ natum; auum vero eius Senatorem Carthaginensem fuisse. An oriundus ex Hispania, in nemine adhuc antiquorum legimus. S. Isidorus lib. de scriptorib. simpliciter Afrum vocat, vti & Padilla cent.7.cap.13.

n Magna ille quidem Carthagine pro Catholica religione certamina subiuit, eius tamen Sedis Episcopus non fuit, vt ex vita patet.

o Habitum illud est æra 726.an. Christi 688. præsidente Iuliano Metropolitano Toletano. At de S. Fulgentio Ruspensi isthic sermonem esse arbitramur. Ita enim habet: Tertium sane quartumque capitulum contuentes, non solum sensum, sed & ipsa pæne verba ex libris BB. Ambrosij atque Fulgentij nos prælibasse monstrauimus, quibus ea prædictos viros dogmatizasse scimus. Quos quia celebres in toto orbe Doctores feriata Ecclesiarum Dei vota percenseant, non illis est succensendum, sed potius subcumbendum: quia omne quod contra illos sapitur, a rectæ fidei regula abhorrere sentitur.

p 13. April. S Hermenigildi vitam dabimus. Obsessus est a patre Hispali an. 582. qua sequenti anno cum aliis pluribus vrbibus & castellis expugnata, captus est Cordubæ Hermenigildus; atque anno post interfectus. Ita Ioan. Biclar.

CAPVT II.
Gesta in episcopatu. obitus.

[4] Omnis illa cum Leouigildi morte sedata est tēpestas, secutaque & reip. & religionis toto regno mutatio. Vtinam omnes quæ Regum morte fiunt mutationes, talis semper animorum conuersio sequeretur. Gubernacula Recaredus suscepit, a extorres Episcopos aliosque restituit. Reuersus igitur Hispalim Fulgentius, illustri semper sanctitatis & doctrinæ fulgens splendore. Inde Carthaginem denuo profectus, vt Dominico Antistiti in regenda diœcesi auxilio esset, [Fit Episcopus Carthagine.] cui & paullo post vita functo in Cathedram successit. Præfuit circiter octo annos pari sanctimoniæ ac sapientiæ laude; quippe qui & Cleri mores seueriore disciplina adstringeret, & populi spiritualia emolumenta promoueret, & hæreses exstirparet. Astigitanam Ecclesiam tunc b Pegasius administrabat: [dein Astigi:] in qua nescio quid turbarum extitit, ad quas componendas censuit Rex ei Ecclesiæ præficiendum Fulgentium, ratus eius prudentia ac sanctitate & rem tantam expediri & pacem posse secure stabiliri. Itaque euenit. Nam & felicem exitum, & gloriosum lucrum Fulgentij sollicitudo consecuta est, cum Ecclesiæ illius augmento, Arianæ perfidiæ ruina, amplificatione Catholicæ religionis. Frequens ad populum dicebat, suæque Ecclesiæ & temporariis & spiritualibus inuigilabat emolumentis, ad quæ mirum quantum gnaui Antistitis præsentia ac sollicitudo valet. Anno Christi DCX. concilio Toletano interfuit, quod Flauius Gundemarus Rex conuocarat; an.DCXIX. Hispalensi, cui Isidorus præerat: suntque c isthic quædam inter Astigitanam, Cordubensem, ac Malacitanam Ecclesias decisæ controuersiæ.

[5] Grauis iam ætate & morbis Fulgentius, ea solum caussa, vt creditur, d Astigitanam infulam posuit, concessitque Carthaginem, [redit Carthaginem:] salubrius sibi isthic cælum fore ratus. Aut sane, quod S. Iustæ Archipresbyter tradidit, secundo lectus est Ecclesiæ illius Antistes, non iam Carthagine fixurus Sedem, sed Murciæ, quo erat, diuturnis bellis excisa Carthagine, translata: quæ mutatio Gundemari Regis decreto confirmata est. Exegit vero Fulgentius siue Murciæ, siue Carthagine, sex circiter annos, singulari studio animique exercitatione ad exitum sese comparans: qui vnus ei toto vitæ decursu assidue propositus scopus fuit; [parat se ad mortem.] atque esse deberet iis qui in illustri fortassis constituti gradu dignitatis, sibique de præsenti blandientes felicitate, minus se violento mortis debito obnoxios cogitant. Mortis meditationem inflammata æternæ beatitudinis desideria comitabantur.

[6] Porro cum migraturum se breui præsagiret, S. e Braulionem, &, quē velut germanum vnice diligebat, f Laurum Gaditanum Episcopum rogauit, vt sibi animam agenti præsto essent. Fuit ea pretiosa mors in conspectu Dei: [moritur.] quippe sacro viatico aliorumque præsidio sacramentorum munitus, psalmos pie recitantibus, lacrymasque vbertim fundentibus Episcopis, animam exhalauit, Angelorum mox obsequio ad thronum gloriæ deportatam. Contigit hæc eius gloriosa migratio, vti Marcus Maximus scripsit, anno DCXXXVIII. cum Romanum Imperium Heraclius, Sedem Apostolicam Honorius, S. Isidorus Hispalensem Cathedram, regnum Hispaniæ Cyntila teneret. Satis inter omnes conuenit mense Ianuario excessisse: de die variant auctores, aliis primum eius diem, aliis 16. prodentibus: antiqua breuiaria octauum habent: nunc decimoquarto colitur.

[Annotata]

a Rodericus Toletanus scribit (& assentitur Mariana lib.5.c.13.) Leouigildum, dum infirmitate acriter torqueretur, præcepisse filio Reccaredo vt Episcopos ab exilio reuocaret, & Leandrum Hispalensem & eius germanum Fulgentium Astigitanum, qui in doctrina Ecclesiastica fulgebat insignis, tamquam patres audiret, & eorum monitis obediret. Sed nondum Astigi Episcopum fuisse Fulgentium manifestum est ex sequentibus de Pegasio decessore. In quo & Trugillo falsus, qui mortuo Leouigildo, rediisse ad Ecclesiam suam (Astigitanam) Fulgentium scribit, & in ea sanctissime vitam finiuisse.

b Anno Christi 589. æra 627. Reccaredi 4. subscripsit concilio 3. Toletano seruandus Diaconus illius nomine.

c Actione 1. & 2.

d Contigit id ante æram 671. siue annum Christi 633. quo concilio Toletano 4. subscripsit Abentius Astigitanæ Ecclesiæ Episcopus. Sed grauissime fallitur Auctor dum Gundemari Regis auctoritate confirmatam hanc mutationem scribit, cum is septem annis ante concilium Hispalense obierit.

e Colitur S. Braulio siue Braulius, 26. Martij.

f Ab aliis Laureanus vocatur, Laura a Marietta.

CAPVT III.
Translatio, alij honores.

[7] Conditum eius corpus ab Episcopis in Cathedrali basilica Carthagine: [Corpus transfertur Hispalim:] sed triginta quatuor ab obitu eius annis, Hispalim a translatum est, cumque germanorum eius Leandri, Isidori, ac Florentinæ reliquiis locatum, in æde SS. Ruffinæ & Iustæ, quam in eum finem ædificarat S. Leander, ea vrbis regione qua nunc eius eremitorium visitur ad portam Cordubensem. Supra sepulcrum crux argentea erecta, cui eorum epitaphium insculptum. Potita est nobili hoc thesauro Hispalis vsque ad incursionem Maurorum. Tunc enim in montes b Guadalupæ oppido propinquos SS. Fulgentij & Florentinæ corpora, [absconditur:] atque Deiparæ imago Guadalupensis deportata. Isthic recondita, ignotaque mansere ad Alphonsi XI. tempora, quibus Fulgentij ac Florentinæ corpora ad Berzocanam pagum reperta. Pars Carthaginem ac Murciam deinceps delata, [reperitur.] pars ad Cathedralem Abulensem Ecclesiam, atque ad Guadalupæum cœnobium.

[8] Singulari veneratione cultus a Christianis est Fulgentius inde a primo post eius excessum seculo, [Festum S. Fulgentij.] multisque cælitus miraculis illustratus. Extat festi illius memoria in vetustissimis Hispalensis Ecclesiæ breuiariis. Retenta diu ea religio, dein annis aliquot interrupta, restituta tandem anno MDCXXIV. sancitumque vt officio de Doctore, duplici secundæ classis, celebretur. Primæ classis solemnitas cum Octaua ei vt Patrono Carthagine & Placentiæ exhibetur: hic, quod Berzocanæ sub Placentina diœcesi eius extent reliquiæ; illic vero, quod eam olim Ecclesiam rexerit. Veneratur eum quoque, velut sui instituti alumnum, vti graues auctores tradidere, ordo S. Benedicti. Astigis eius doctrina, exemplis, Cathedra nobilitata, [Collegium Societatis ei dicatum.] præcipuum illum e Diuis tutelarem sibi adoptauit: statuitque vt collegium Societatis Iesu, quod insigni munificentia & pietate cœptum, constanti ad præstandos sumptus magnitudine animorum, perfectum est, S. Fulgentio dicaretur: vtque eximij illius Doctoris patrocinio ac tutela gauderent præclaræ isthic erectæ scholæ, tam illustri vrbe dignum opus; in quibus omni instituitur virtute & scientia iuuentus, Grammatica, Rhetorica, Philosophia, Theologia. Celebratur qui illi sacer est dies publica Cleri, religiosorum ordinum, Capituli supplicatione: iidemque solemnitati, que in collegio eodem peragitur assistunt.

[9] Meminere S. Fulgentij antiqua c breuiaria Hispalensis Ecclesiæ, d S. Ildefonsus, e Primus Cabilunensis Episcopus, f Rodericus Archiepiscopus Toletanus, g Marineus Siculus, h Franciscus Tarapha, i Maurolycus, k Iulianus Petri, Marcus Maximus, Luitprandus, l Ioannes Vasæus, m Ioannes Mariana, Ambrosius Morales, Laurentius & n Franciscus de Padilla, o Prudentius Sandouallius, p Rodericus Carus, Rodericus Yepez, Æmilianus, q Christophorus Brawerus, atque alij qui vitas Sanctorum, ac historias Hispalensem, Carthaginensem, Placentinam, Guadalupensem, ac Regum Gothorum scripsere; ac præcipue r Martinus de Roa e Societate Iesu, grauis auctor & eloquens.

[Annotata]

a Eiusdem translationis meminit Marineus, Tarapha, Primus Cabilunensis. Disputat de ea pluribus Padilla.

b Huius oppidi muros amnis Guadalupe (Mauris Guada aquam, aut flumen significat) alluit, qui deinde in Anam cadit. Imaginis Virginis Deiparæ a S. Gregorio ad S. Leandrum missæ, hic cum aliis reliquiis a Sacerdotibus aliquot Hispalēsibus in marmoreo sepulchro, adiunctis litteris in rei memoriam, ingesta tellure conditæ, ac deinde tempore Alphonsi XI. circa annum Christi 1330. inuentæ, historiam breuiter commemorat Ludouicus Nonius V. CL. in sua Hispania cap. 61. & fusius Gabriel Talauera monasterij Guadalupæi (quod est ordinis Hieronymiani) Prior, in Historia Guadalupensi. A Guadalupa duabus aut tribus leucis distare Berzocanam tradit Franc. Padilla Centur.7.cap.14. Berzocanum alij vocant. Hinc S. Fulgentij & S. Florentinæ sororis reliquias Murciam translatas a Sanctio de Auila Episcopo Carthaginensi, anno 1594. scribit Marietta.

c Edita, vt ad marginem indicat Auctor, an.1510.1531.1555. 1558.

d Nusquam in Ildefonsi editis operibus Fulgentij nomen reperimus: meminit S. Braulio, in elogio Isidori.

e In Topographia sanctorum Martyrum, edita cum Maurolyci Martyrologio, verbo Carthago noua.

f De reb. Hispan. lib.2.cap.14.

g De reb. Hispan. lib.5.

h Canonicus Barcinonensis lib. de Regibus Hispaniæ in Luyba II.

i In Martyrologio I. Ianuarij, vbi de S. Fulgentio Ruspensi agens, isthæc addit: Fuit & alius Fulgentius Carthaginis nouæ Episcopus, & Leandri ac Isidori Pontificum Hispalensium frater.

k In Aduersariis num. 462.

l In Chronico rer. Hispanic. ad an. 591.

m Lib. 5. cap.13. & lib. 6. cap.1.

n Historiæ Ecclesiast. Hispan. centuria 6. cap. 50. & centur. 7. cap. 13.

o In vita S. Leandri, vbi tradit monachum Benedictinum fuisse, sed nullo vetusti scriptoris testimonio id confirmat, vti nec Constantinus Caietanus, qui in vita S. Isidori vocat Fulgentium religionis Benedictinæ iubar lucidissimum.

p Lib. 2. Antiquitat. Hispal. cap. 11.

q In Notis ad vitam & regulam S. Leandri.

r Lib. 2. de SS. Astigitanis cap.5. Quem librum diu antea quæsitum, insperato nacti sumus, parte iam huius Vitæ excusa.

CAPVT IV.
Probatio eorum quæ relata sunt.

Natum Hispali Fulgentium testatur Maximus æra 598. Fulgentius nascitur Hispali patre exule in ea vrbe, excisa Carthagine. Luitprandus nu.226. Fulgentius & Isidorus nati sunt Hispali.

Fuisse prius Carthagine Episcopum asserit Episcopus Cabilunensis, Marineus Siculus, Tarafa, Vaseus, Laurentius Padilla, Æmilianus, Breuiarium Hispalense editum an.1510. & 1531. certaque ea habetur traditio. At prius Astigi sedisse contendit P. Roa aliique. a Maximus Fulgentij fere æqualis, priorem sententiam confirmat an.598. Fulgentius ex Carthaginensi Episcopo Hispaniæ, fit Episcopus Astigitanus in Bætica, vt seditio exorta ex Præsule sedaretur. Arbitror ab aliis prius Astigitanæ Ecclesiæ tradi prefuisse, quod Carthagine obierit, cum ante Astigitanus fuisset Episcopus, aut fortassis quia reuera secundo Carthaginensis Episcopus factus, vti tradit Iulianus aduers. num. 563. S. Licinianus, inquit, præceßit in Sede Dominicum & Fulgentium bis Episcopum Carthaginis. Idemque repetit nu. 570. & 571.

De obitu eius Carthagine, & translato Hispalim corpore, Breuiaria & auctores citati. Versus cruci insculpti sunt isti:
Crux hæc alma gerit geminorum corpora fratrum
Leandri Isidorique, priorum ex ordine vatum,
Tertia Florentina, Deo deuota perennis.
O quam composite concors hæc digna quiescit!
Isidorus medius disiungit membra duorum.
Hi quales fuerint, libris inquirito Lector:
Cognosces & eos bene cuncta fuisse locutos.
Cum quibus hic recubat Fulgentius. Inspice tres hos
Spe certa, plenosque fide super omnia claros:
Dogmatibus cernas horum creuisse fideles,
Ac reddi Domino quos impia cura tenebant.
Vtque viros credas sublimes viuere semper,
Aspiciens pictos sursum contende videre.

Epigramma S. Ildephonsi de S. Fulgentio,
relatum a Iuliano Perez.

Fulgenti, noua Carthago quem reddidit auris,
      Teque nimis felix postmodo patre fuit:
Inde patrem recipit te gaudens Astigis vnda,
      Qua fruitur Bætis, teque magis fruitur.
Corrigis effrænes mores, vitamque tuorum
      Erudis exemplo Doctor & eloquio.
Hispalis ipsa tuos cineres cum fratribus aptat:
      Tres eadem fratres continet vrna simul.

[Annotatum]

a Imo iam ab eo citati Tarapha, Marineus, Vasæus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Fulgentius von Astigi

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Fulgentius von Astigi

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.