DE S. GLAPHYRA VIRGINE, AMASEÆ IN PONTO.
Circiter an. Christ. CCCXXIV.
[Praefatio]
Glaphyra, Virgo Amaseae in Ponto (S.)
Glaphyra, virgo Itala, vere γλαφύρα, id est elegās,
pietate magis & castitate, quam forma, celebratur in
Romanæ Ecclesiæ tabulis ad XIII. Ianuarij hoc elogio:
Amaseæ in Ponto S. Glaphyræ Virginis. At Græci XXVI.
Aprilis in Menæis: Glaphyra in pace quiescit. adduntq; hoc
distichon: [S. Glaphyræ natalis,]
Θεὸν
Γλαφύρα
ψυχικῶν
δἰ
ὀμμάτων,
Ου
γλαφυρῶς
νῦν,
ἀλλὰ
τηλαυγῶς
βλέπει.
Deum Glaphyra animæ oculis
Non profunde nunc, sed dilucide intuetur.
Eius gesta Ioannes Presbyter Ecclesiæ Nicomediensis descripsit
in Actis S. Basilei Episcopi, [gesta,] quocum ante mortē collocutum
se testatur. Ea Acta a Lipomano Surioq; edita, XXVI. Aprilis integra
dabimus; hic ea solum quæ ad Glaphyram pertinent.
Cum vero ex Eusebij chronico constet S. Basileum anno Constantini
14. Christi 324. occisum esse, [Mortis tempus.] probabile est eodem anno
Idibus Ianuarij mortuam fuisse Glaphyram.
VITA EX ACTIS S. BASILEI,
Auctore Ioanne Presbytero Nicomediensi.
Glaphyra, Virgo Amaseae in Ponto (S.)
Avct. Ioanne Presbytero.
[1] Post iustam Maximini pœnam & diuinitus inuectam iram, Licinius cum totum Orientem sub se haberet, magno cum apparatu ad nostræ regionis vrbem Nicomediam venit, [Licinius propter Constantinum fauet Christianis, simulate.] vna cum cōiuge sua, vt in regia domo habitaret, & Orientis Imperium gubernaret. Iam vero primum summa quædam pax repente per totum nostræ regionis orbē, post vehementes illas insanientis idololatriæ commotas fluctuationes ac pugnas, Licinij arbitrio atque opera inuecta est. At bonarum rerum inimicus diabolus, pie viuentium tranquillitatem ac lætitiam non diu ferre potuit. a Licinio enim ipsi exemplo non fuit eorum Tyrannorum, qui antea fuerunt, euersio ac pœna, ne & ipse talis esset, sed ea quæ iusta sunt faceret, atque in illis perseueraret. Nam cum feliciter, quod cupiebat, ei processisset, quæque sperabantur, in eius potestatem venissent; ostendit non longe postea, qualemnam animum haberet, & cuiusmodi reuera esset; quod videlicet per simulationem & sub quadam simulatæ fidei specie atque integumento, cum maximo illo Imperatore Constantino versatus fuerat, quo tempore Constantini res gestas considerans, animum suum occultabat.
[2] Tunc igitur cum totus scelestus esset & nefarius, totusque ad diaboli voluntatem se accommodasset; solius & veri omniumque Creatoris Dei confessionem reprobauit: idque post iusiurandum illud, quod Dei amantissimo Imperatori Constantino sæpius exposuit, [Rursus idola colit. viuitq; incontinēter.] nullo vnquam tempore se a Christianorum fide defecturum, sed illius se fore propugnatorem. Quæ sua promissa pro nihilo faciens, Græcorum cultui se ipse totum diligenter tradidit, ardenti zelo in rebus illis execrabilibus permanens, & vbique idolis ipsis sacrificia offerens. Qui & violenter Senatorias mulieres abripiens, in conspectu hominum turpe atque intemperatum facinus committebat, non matribus neque filiis parcens, quo minus intemperanter cum illis coiret. Ad hæc per omnes gentes infinitas calamitates meditari non desistebat.
[3] Hæc cum magni Constantini germana soror videret atque audiret, eaque ferre non posset; litteras ad pium virum & Dei amicum Constantinum clam misit, quibus significabat quæ Licinius facere ausus fuerat. Ille enim superstitiosæ hominum culturæ studiosus, [Christianos ex Aula eiicit.] & ipsi Deo inuisus Licinius, omnes Christianos homines e domo sua procul fugauit. Qua re aperte se Christi diuino patrocinio nudū ac destitutum ostēdit.
[4] Cum igitur sine impedimento aliquo talia diutius ab illo fierent; vna quædam puella, ex earum numero quæ in Reginæ ministerium ardenti studio affectæ erant, e genere Christianorum exorta, moribusq; & temperantia florescens, cum hæc cognosceret, & ad stuprum a Licinio prouocata, cum eo misceri exhorreret; simulque ne propter zelotypiam ac suspicionem a domina sua b affligeretur, arcanum illud Reginæ ipsi aperire ausa est: Hæc, inquit, Imperator constituit mihi facere. [Glaphyra virginitatis tuendæ studiosa.] Benignus enim, qui eius cubiculi Præfectus est, cum tamquam magnum aliquod donum se mihi collaturū speraret, hoc significauit. Te igitur obtestor per Deum illum qui cæli & terræ Dominus est, quem & ipsa times, & Imperator Constantinus colit, ne sinas virginitate mea, nefario coitu vitiata, me priuari.
[5] Hæc cum Regina didicisset, & puellæ ipsius æquam mētem ac propositum libenter amplexata esset, [Alio mittitur ab Augusta, dissimulato habitu.] illā primum occultauit, eo nomine, quod delirio correpta, moritura videretur. Postea vero opportunum tempus nacta, multum auri & argenti regiumque ornatum, ac omnem supellectilem, necnon pueros illi dedit; eamque misit in Armeniæ regionem: atque illis hominibus, qui eam deducebant, præcepit, vt nullo modo, quæ fierent, alicui patefacerent, quænam scilicet, aut vnde esset illa puella, quoad Dominus ipse prouidisset. Illi vero virili veste eam ornarunt, cum que Reginæ de puellæ custodia & benignitate in eam seruanda fidem certam dedissent, in eum locum, in quem iussi fuerant, proficiscebantur. Ac si qui ab illis quæsiuissent, quisnam ille esset; Tribunum quemdam esse respondebant.
[6] [Venit Amaseam.] Dei autem prouidentia factum est vt illi in vrbem Amaseam venirent; erat autem vrbs illa c Ponticæ prouinciæ metropolis. Glaphyra igitur (hoc enim erat puellæ nomen) cum vrbem munitissimam vidisset, eius loci specie delectata est: & pueros suos admonuit, vt, si Christianorum genus illic inuenissent, in ea vrbe permanerent. Cum vero adolescens quidam, qui ad Quintium vrbis illius cumprimis illustrem virum pertinebat, audiuisset viros illos Christianos esse, & quærere si qui eiusdem fidei essent in vrbe illa, ad Quintium pertulit quod audierat: [Benigne excipitur a Quinctio.] qui nihil moratus, eos cōuenit, ac rogauit vt in domo ipsius esse vellent, & si gratum eis esset, illic manerent: dicens se quoque Christianum esse, & eo in loco Christianum Episcopum habere virum egregium, & dignum qui cum Apostolis ipsis conferri posset.
[7] Illi eius verbis obtemperantes, & in eius domo partem quamdam capientes, apud clarissimum virum Quintium permanserunt: & Episcopum ipsum conuenere, [S. Basileo Episcopo indicat, quæ sit.] qui Basileus appellabatur. Erat vir ille admodum eloquens, omnique virtute & spirituali prudentia refertus. Cum vero a Glaphyra ipsa quæsitum fuisset, quænam & vnde esset; respondit se Italam genere, & Christianam esse, & ex parentibus Christianis, ancillamque Reginæ illius, quæ Constantini Augusti soror, & Licinij Regis vxor erat. Adiunxit etiam deinceps, quænā fuerat caussa vt ad eum locum veniret. Illi cum hæc audiuissent, præceperunt vt neque ipsa, neque quisquam illorum, qui ad eam pertinebant, cum aliquibus versaretur; ne aliquo modo vrbis Præfecto delati essent, & calamitatis alicuius caussa ea res ipsis foret. Beatus vero Episcopus Basileus dixit, ad Dei gloriam illam discessionis caussam pertinere.
[8] Illis ipsis diebus templum Ecclesiæ caussa Episcopus construebat: [Pecunias ei tradit ad templi ædificationem:] nam vsque ad illud tempus non fuerat intra vrbem Christianis ipsis locus aliquis sanctus. Casta igitur illa Virgo Glaphyra multum auri & argenti ad templi ædificationem contulit, & omnes fere suas facultates ad omnia ea suppeditabat, quæ B. Basileus iussisset. Quinetiam & ad dominam suam scripsit, vbinam esset, & apud quem manere sibi proposuisset, ac de sacro illo ædificio certiorem eam fecit, petens, vt plus pecuniæ ad eam mitteret, qua templum sanctum Christianis compleri posset. [aliasq; ab Augusta impetrat.] Id libentissime fecit magni Constantini soror, quæ & plurimas pecunias & multa dona ad eam misit. Scripsit etiam & litteras ad Episcopum, quibus puellam ei commendabat.
[9] Temporis interuallo, iniquioris dæmonis arte factum aiunt, vt Glaphyrælitteras Benignus ille, de quo diximus, inuenerit. Quibus lectis cum audisset puellam viuere, [Litteris eius interceptis, iubetur capi.] & apud quemdam virum Amaseæ esse, Regi Licinio hoc patefecit. Qui cum mirum in modum furore accensus fuisset, illa ipsa hora ad prouinciæ Præsidem edictum misit, quo iubebat Basileum ipsum & famulam Glaphyrā ferreis vinculis ligatos ad eum mitti. Prius igitur quam Regis litteræ ad Præsidem venissent, Dei prouidentia factum est, [Moritur.] vt Glaphyra ipsa ex humanis rebus discederet. Corruptor autem ille & inhumanus Præses, cum Regis edictum accepisset, sanctissimum Episcopum Basileum comprehendit, & ferreis vinculis adstrictum ad Regem misit. De Glaphyra autem scripsit quod mortua esset.
[Annotata]
a Eadem Nicephorus lib. 7. cap. 44. Eusebius lib. 1. de vita Constantini cap. 1. & alij scribunt.
b Baronius legit, abigeretur.
c In Ponto Galatico collocatur a Ptolemæo lib. 5. cap. 6. tab. 1. Asiæ.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Glaphyra
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Glaphyra
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung