DE SANCTIS MARTYRIB. CORDVBENSIBVS GVMESINDO PRESBYTERO, ET SERVO-DEI MONACHO.
An. Ch. DCCCLII.
[Praefatio]
Gumesindus Presbyter, Martyr Cordubae in Hisp. (S.)
Servus-Dei monachus, Martyr Cordubae in Hisp. (S.)
Ex Variis.
[1] Sanctorum Martyrum Gumesindi Presbyteri, & Serui-Dei monachi natalem hoc die refert Martyrologium Romanum, VVion, Menardus, Dorganius; Ferrarius 19. Ianuarij, [Horum natalis,] quo celebrari feruntur in Ecclesia Cordubensi, officio semiduplici, cum commemoratione SS. Marii & sociorum. Eorum martyrium describit S. Eulogius lib. 2. Memorialis SS. cap. 9. atque ex eo Antonius Yepes tom. 4. Franciscus Pisa in descriptione Toleti lib. 3. cap. 7. & fusius Martinus de Roa noster in historia SS. Cordubensium. [Acta.] Meminit eorum Mariana noster lib. 7. cap. 15. Baronius tom. 10. ad an. 852. num. 11. Marietta, Villegas, Ambrosius Morales. Monet vero Roa, Gumesindi nomen frequens esse inter Hispanos, vulgoq; Gomez efferri; quod argumento est magnam aduersus hunc sanctum Martyrem populi semper extitisse pietatem.
ACTA,
AVCTORE S. EVLOGIO.
Gumesindus Presbyter, Martyr Cordubae in Hisp. (S.)
Servus-Dei monachus, Martyr Cordubae in Hisp. (S.)
[S. Gumesindi patria,] Sanctus Gumesindus Presbyter ex oppido Toletano olim cum vtroque parente puer adhuc paruulus Cordubam veniens, votiuo genitorum affectu, per sacrum clericatus ordinem cælesti adscriptus militiæ, apud basilicam a Sanctorum trium, qua b Faustus, Ianuarius & Martialis Martyres præsentialibus corporum suorum fauillis quiescunt, [institutio,] pædagogorum educatione in Dei timore clarescit. Vbi post aliquod tempus in sancto Diaconii ministerio consecratus; demum cuiusdam c Campaniæ Cordubensis Ecclesiæ Sacerdos adolescens præficitur. Inde ad vrbem descendens, [sacerdotium,] cum B. Seruo-Dei monacho, qui tunc in supradicto d sanctuario adhuc iuuenis cum Paulo Presbytero reclusus manebat, e Principibus & iudicibus ambo assistentes, sub confessione ceterorum f occubuere, Idibus Ianuarii, Æra octingentesima nonagesima. [vtriusque martyriū.] Quorū corpora furtim a Christianis sublata, in g basilica S. Christophori Martyris, quæ est vltra amnem, in parte meridiana, religioso cultu extant recondita. [sepultura.]
[Annotata]
a Ita vulgo tunc appellatam fuisse docet ex Ambrosio Morale Yepes; nunc S. Petri dicitur, vt tradit Roa.
b De his agemus 13. Oct. Coluntur alibi 28. Septemb. vt etiam Morales annotauit.
c Planities est ingens camporum, quos veteres a fertilitate laudarunt. Vulgo nunc Campiña dicitur, siue, vt Latine effert Morales, Campienna.
d Sanctuarium hic templum Sanctorum significat, vt obseruauit Morales.
e Hanc persecutionem mouerunt Abderrahmanus eo nomine secundus Cordubæ Rex, & Mahomad eius filius. Mariana.
f Plexi capite, vt habent plerique auctores Hispani.
g Monasterium hoc fuit vltra Bætim amnem. Roa aliiq; in campo, qui Veritatis dicitur, sepultos tradunt, vbi nunc cella est S. Iuliani, vt ex murorum ruinis aliisq; indiciis coniicitur.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gumesindus und Servus Dei
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gumesindus und Servus Dei
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung