Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. HELDEMARO EREMITA FVNDATORE AROASIÆ IN BELGIO.


An. Ch. MXCVII.

[Praefatio]

Heldemarus eremita, Aroasiae in Belgio (B.)

[1] Viguit sanctitatis opinione, in Belgio præsertim, a quingentis iam fere & quinquaginta annis, Aroasiensis Canonicorum regularium congregatio; quam tres viri religiosi Heldemarus & Conon Presbyteri, [Aroasiæ origo, situs, nomē.] ac Rogerus laicus instituere circiter annum 1090. in loco Aroasia dicto, vnde & nomen accepit. Sita est Aroasia altero lapide a Bapalma Artesiæ oppido, vulgoq; Arouage, vel Arouaise, appellatur: sed, sæuientibus inter Belgas & Francos bellis sæpius euerso monasterio, multum a pristino splendore desciuit.

[2] Commendatur Aroasiensium institutum a Iacobo de Vitriaco vetusto & graui scriptore in historia occidentali cap. 23. his verbis: [Institutum laudatum:] Sunt alij regulares Canonici, qui de Aroasia nuncupantur; eo quod prima huius institutionis Abbatia, quæ caput est omnium aliarum, sic vocetur, in diœcesi Atrebatensi sita. Hi siquidem fundamentum regulæ B. Augustini retinentes, vt carnem suam cum vitiis, & concupiscentiis arctius crucifigerent, [eius austeritas,] carnes a refectorio suo subtraxerunt. Camisiis insuper non vtuntur, sed cū tunicis laneis nocte in dormitorio suo quiescūt. Quasdam etiam alias institutiones necessarias & honestas, supra prædictum fundamentum prudenter ædificantes, contra imminentia pericula sibi præcauentes, addiderunt. Et quoniam nihil magis virtutem religionis conseruat vbi plures sunt Congregationes & Conuentus, [monarchia,] quam respectus ad vnum Superiorem, qui diuersa sub se membra regit & continet, quasi summum & supremum caput; semel in anno sub primo & principali Abbate generale concilium celebraturi conueniunt, vt omnes vnanimiter huius ordinis Abbates, secundum quod religioni viderint expedire, corrigant corrigenda, resecent superflua, instituant, & addant quæ fuerint superaddenda, vel secundum temporum aut rerum mutationem, quæ fuerint commutanda commutent, & nouis superuenientibus ita vetera reiiciantur, quod vetustissima veterum, prima scilicet antiquorum Patrum instituta, firmiter & inuariabiliter obseruentur. Principalis siquidem Abbas filias suas, inferiores scilicet Abbatias, [visitatio.] per se vel per viros idoneos studiose visitando, quantum religioni subministret fulcimentum, ne per negligentiam defluat, vel per dissolutionem status religionis eneruatus corruat, ex his liquet conuentibus & congregationibus, quæ ex vno tantum Abbate pendentes & vni soli Superiori intendentes, cum corruente plerumque corruunt, cum non habeant vnde alias fulciantur. Hæc ille, qui & plura subiungit, quamobrem singulæ se tueri haud facile queant religiosorum hominum familiæ, nisi in fœdus & societatem, quasiq; corpus vnū cum aliis coalescant.

[3] Robertus de Monte Sigeberti continuator, Iacobi de Vitriaco æqualis, ad annum 1114. ita scribit: [Idem ordo laudatus.] In ciuitate Beluacensi a Conone Sedis Apostolicæ Legato Concilium celebratur. Hic est Cono vnus ex illis religiosis, qui eremiticam vitam apud Truncum Berenger primo duxerunt, & Arroasiani ordinis auctores extiterunt, qui ordo vsque hodie floret & crescit.

[4] Ea porro de Aroasiensium virtute late vulgata erat fama, etiam ante horum Scriptorum ætatem, vt S. Laurentius Dubliniensis Archiepiscopus Ecclesiæ suæ secularibus Canonicis vt id susciperent institutum persuaserit, idq; qua licuit ipse quoque susceperit. Itaeius vitæ, quam 14. Nouemb. dabimus, auctor anonymus. Ideo vir sanctus & timoratus, honestatis amator, [Introductus in Ecclesiam Dubliniēsem a S. Laurentio,] & zelator religionis, operam dedit & industriam, vt clericos seculares, qui in Cathedrali Ecclesia Dublinensi fuerant instituti Canonici, secundum interiorem & exteriorem hominem commutatos in melius in regulares Canonicos transformaret. Et vt hoc ipsum summi Pontificis auctoritate confirmaret, duos de suis Canonicis misit Romam, propter vsum & consuetudinem Arroacensis ordinis, per quos sancti viri desiderium adimpletum est, fecitque regulares stare cantores circa altare vt laudarent nomen sanctum Domini, & dedit in celebrationibus decus, & in sonos eorum dulces fecit modulos. Vt igitur B. Laurentius suo Domino securus militaret, spiritualis certaminis milites electos ordinans, armis eorum & signis se muniens, [ab ipsomet susceptus.] habitum prædictum regularium Canonicorum, & viuendi normam suscepit, & studuit obseruare. Nam pene continue dum ei licebat, cum eisdem Canonicis in refectorio comedebat, locis & horis debitis silentium obseruabat, [Eorū statuta & consuetudines ab ipso seruatæ.] ad matutinas singulis fere noctibus chorum cum eisdem intrans vna cum eis vigilias, & laudes Domini celebrabat. Sciens igitur scriptum, quia vigilia honestatis tabefaciet carnes, deuotione feruens vigilabat in orationibus, & attenuabat carnem suam. [Eccli. 31. 1.] Finitis enim laudibus matutinis, pausatum euntibus ceteris, ipse in ecclesia remanebat, etsi non semper solus, tamen vt solitarius, & ibat ex consuetudine ante signum Dominicæ passionis, vbi velut in speculo vitæ contemplabatur serpentem æneum eleuatum in stipite crucis, & eius dulci memoria sanabatur a languoribus suis, psallebatque Domino cum tremore, & nunc stando, nunc sedendo, nunc etiam flectendo genua, totum psalterium resonabat. Affirmatum est equidem a fratribus religiosis, qui præ ceteris frequentius orationibus insistebant, quod vir sanctus cum cruce prædicta dulcissimum habebat colloquium, de qua multa mirabilia memorantur, quæ magna peregrinorum veneratione a multis temporibus frequentatur. Facto vero die exibat in cœmiterium, & illic aliquantisper deambulans commendationem defunctorum fidelium percantabat. Vixit S. Laurentius seculo 12. relatus in album Sanctorum ab Honorio III. an. 1225.

[5] [Idem ordo ab aliis celebratus.] De eadem congregatione agunt plurimi a recentioribus: Ioannes Molanus in Natal. SS. Belgij ad 4. Maij. Autbertus Miræus in Originibus Canonicorum regularium cap. 10. & 26. & in Chronico. Christianus Massæus lib. 16. Chronicor. Guilielmus Gazæus in Gallica, & Heribertus Rosvveydus noster in Teutonica Belgij Ecclesiastica historia. Ferreolus Locrius in Chronico Belgico. Gabriel Pennottus in historia Canonicorum regularium lib. 2. cap. 38. & 62.

[6] [Heldemari fundatoris natalis.] Natalem Heldemari, qui cum Conone, dein Cardinale, eam congregationem primus instituit, hoc die ita consignat Philippus Ferrarius: Hac die memoria B. Heldemari, fundatoris cœnobij Aroasiensis. Beatum quoque appellat Gazæus & Arnoldus Raißius in Auctario ad Molani Natales. Recensetur & in Fastis Sanctorum Rosvveydi, qui sua manu vitam illius ex monumentis ipsius Aroasiensis monasterij descripserat, siue potius, vt apparet, præfationem libri diplomatum de fundis & priuilegiis eidem monasterio olim donatis. In ea quoque Sanctus appellatur in titulo Epitaphij.

FVNDATIO MONASTERII AROASIÆ,
Ex fide digno codice MS.

Heldemarus eremita, Aroasiae in Belgio (B.)

Avctore anonymo, ex mss.

PROLOGVS.

[1] Qvoniam paucitas dierum hominum finitur breui, & quasi militia est vita hominis super terram, in huius mundi campo pugnantium per temporum successiones, gesta fortia & præclara penitus ignorantur, & pro breuitate tēporis, facili eius transitu (quo nihil excurrit velocius) elabuntur, nisi tenacibus exarata litteris, ad posterorū memoriam alicuius industria transferantur. Cum enim iuxta illud poeticum, Ætas omnia ferat; & procaciter insistens transeuntibus obliuio, quidquid apud homines agitur, ventre suæ capacitatis absorbeat; sola viriliter ei se opponens, & aduersus eam, quidquid habet virium, exerens, felicem memoriam scriptura perpetuat; & ne quid elabi possit obtinēs, quidquid transierit superuenientibus generationibus, quasi præsens sit iugiter, repræsentat. Huius igitur rationis intuitu religiosi & Deo dediti viri, qui mundum, & ea quæ in mundo sunt, pro Christi nomine relinquentes, [Authentica instrumenta piarum donationum & priuilegiorum in vnum corpus redigēda.] & quidquid possederunt cōmune facientes, Crucifixum Dominum, crucem suam post Christum baiulando, sequuntur, temporalia cuncta non affectu, sed in vsu necessitatis habentes, ea quæ ad suam fratrumque necessitates sufficere possint, admittere solent. Et ne a contemplationis arce & optima parte Mariæ nec puncto temporis disturbentur, Marthæ sollicitudinem quibusdam de suis delegare student. Quia cum Rachelis amplexibus affectuosius delectentur, solam in Lia oculorum lippitudinem, non autem fecunditatem ventris abhorrent: sed quia Christum audiunt persæpe loquētem: Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret; nunc autem quia de mundo non estis, propterea odiuit vos mundus; a mūdi filiis in possessione dumtaxat temporalium, quæ de mundo habent, & mundi sunt, persecutionem continuam patiuntur. [Ioan. 15. 19.] Ad quorum reprimendam instantiam ea quæ possederunt litterarum stipulatione seruare, &, ne processu temporis elabantur, ad posterorum memoriam transferre nituntur. Ad exerendum etiam spiritualem gladium aduersus eos, qui supra his, quæ de munificentia Regum & Principum, vel oblationibus fidelium possident, ipsos impetierunt, Christi vicarios adsciscunt, & ad confirmationem sibi collatorum, tam minorū quam diœcesanorū Pontificum litteralibus instrumentis, bulla vel sigillo ornatis, se muniunt. Sed quia tam conferentium, quam confirmantium tot sunt priuilegia, quot eleemosynæ, non abs re visum est, quibusdam Ecclesiarum Prælatis in vnum corpus cuncta redigere, ne dum feruntur, exploduntur, leguntur, instrumenta vel sigilla rumpantur: & vt legentes dum in vnum omnia collecta perspexerint, quid cui negotio conueniat, quomodo collatis confirmatio respondeat, facilius agnoscere & tenacius retinere possint.

[2] Horum igitur prouocatus exemplis, Ego omnium ministrorum Ecclesiæ minimus, Fratrum Aroasiensium seruus indignus, cuncta, quæ apud nos scripta erant, [Auctor fuit religiosus Aroasiensis.] ad possessiones huius Ecclesiæ pertinentia, sub vno corpore colligere studui. Et vt facilius inuenias, quod volueris, ipsum corpus per singula capitula distinguere, & distincta cum suis numeris in principio huius operis afficere, dignum duxi. Libet autem in hac præfatiuncula paullulum euagari, & de tempore fundationis, & meritis fundatorum huius Ecclesiæ, quæ a maioribus nostris relatione didici, rationem reddere: sub quibus etiam Presulibus & Pastoribus siue Patronis, domus ista vsque ad hæc tempora nostra viguerit, futurorum memoriæ commendare.

CAPVT I.
Situs monasterij Aroasiæ.

[3] [Situs Aroasiæ] Hic itaque locus super stratam publicam constitutus in silua, quæ dicitur Aridagamantia situs, (quæ quidem silua a castro, quod dicitur a Dusta, vsque ad fluuium b Sambre tunc temporis continua protendebatur;) olim spelunca latronum fuerat: vnde & hunc quidam Truncum Berengarij ab eiusdem nominis latronum Principe vulgo denominant, pro eo quod post mortem eius solitos esse ferunt satellites illius, trunco, quod cauauerant, captos a se quoslibet præsentare; infra quod quidam ex ipsis, quasi idem Berengarius loquens, summam captiuis redemptionis imponebant, quam nulli minuere vel mutare liceret.

[4] Sed in c historia passionum Luglij & Lugliani Hybernensium, d quorum corpora apud castrum, quod Mons Desiderij dicitur, in ecclesia venerantur, perspicue scriptum legitur, quod iidem Sancti per has regiones transeuntes, per manus impiorum, prædicti videlicet Berengarij, [Martyriū SS. Luglij & Lugliani.] & fratrum suorum Bouonis & e Helcelini, & eorum complicum fuerint martyrio coronati. Sed quia hoc scelus in pago Teruanensi fuisse asseritur perpetratum, luce clarius apparet eosdem impios, non in hoc tantum loco, sed & in finitimis circumquaque locis, & maxime per stratas publicas longe lateque discurrentes, quamdiu licuit, suam exercuisse & protelasse malitiam.

[Annotata]

a Locrius huius vitæ exordium ex Aroasiensis cœnobij MSS. monumentis edidit, & hic legit Encra, quod oppidum est Francorum inter Bapalmam & Corbeiam.

b Locr. Sombræ. Sabis est, vulgo Sambre, qui supra Landericiacum Hannoniæ oppidum oritur, misceturq; Mosæ ad Namurcum ciuitatem.

c Quam dabimus 23. Octob.

d Hæc omissa sunt a Locrio. Reliquiæ eorum in Lilleriensi oppido asseruantur.

e Locr. Hescelini. In SS. Luglij & Lugliani historia (nisi mendum sit ab incuria librarij) Eseelmus dicitur.

CAPVT II.
Institutio eiusdem per Heldemarum & Cononem.

[5] Post multos itaque decursi temporis annos, in hoc adhuc loco latrociniis & insidiis pleno, in Episcopatu Cameracensi, & confinio Flandrensis & Veromādensis Comitatus, circa annum Dominicæ Incarnationis a MXC. vt certius inuenire potuimus, in Trinitatis nomine congregati Eremitæ tres (vt vbi abundauit delictum, [Aroasiæ cella ædificata.] superabundaret & gratia) cellam sibi ad seruiendum Domino statuunt, oratoriumque in honore S. Trinitatis & S. Nicolai Pontificis, cuius ex b recenti translatione crebra tunc per orbem euulgabantur miracula, construunt; tectumque eius, & parietes myricis & foliis, siue ramusculis claudunt & contegunt.

[6] [Heldemari patria,] Horum primus Heldemarus nomine, Tornacensis genere; alter vero Cono gente Teutonicus; ambo sanctitate præstantes, officio Presbyteri, professione Canonici, cum fratre Rogero laico de proxima villula c Tranloy nato; religionis hic Canonicæ fundamenta iaciunt, & non timentes latronum insidias (quia iustus vt leo confidit) omnes etiam transeuntes sua fide & innocentia, sed & corporali præsentia securos inter insidias reddunt. [Prou. 28. 1.] Ex his duos, Heldemarum videlicet & Cononem, in Anglia, ad quam eos studendi cura traxerat, ferunt Canonicæ religionis habitum suscepisse, [studia,] & sub Rege Anglorum d Guilielmo, & Regina Mathilde religiosissima, [sacerdotium,] Capellaniæ ipsorum officium tenuisse.

[7] Sed cum Regum mollia contempsissent, dum valedictis Anglis suffragia Sanctorum deuotionis gratia vellent inuisere, [solitaria vita,] prædicto laico hic inuento, qui sæpe solus inhabitabat eremum, ex desiderio gratæ solitudinis, quam diu concupiuerant, adhæsisse. Quorum Heldemarus e ætate & merito qualis & quantus fuerit, quomodo pauper spiritu, & innocens actu, temporalia cuncta contempserit, [paupertas,] parumque vel nihil terrenum possederit, vel possidendum hic acquirere voluerit; quomodo etiam signis miraculorum, [miracula,] vt ferunt, & in vita & post mortem claruerit, quomodo Prioratum Canonicorum Viromandensis Ecclesiæ sibi oblatum refutauerit, [humilitas.] quia hæc proprium expetunt libellum, malui reticere, quam summatim tangens, pro eo quod ad alia vocor, pauca aut non digna tanto viro dicere.

[Annotata]

a Is annus hoc disticho expressus, Anno milleno Domini deciesque noueno, Norma Berengarij Trunco noua cœpit haberi.

b Anno 1087. corpus S. Nicolai Barium Apuliæ allatum est, vt. 9. Maij dicemus.

c Locr. Transloy.

d Hic est Guilielmus I. Normannus, qui anno 1066. Angliam occupauit, obiit an. 1087. 9. Sept.

e Videtur deesse primus.

CAPVT III.
Diuisio Atrebatensis Episcopatus a Cameracensi.

[8] Eodem sane tempore graui schismate laborabat Ecclesia, dum summus Pontifex a Vrbanus, & prædecessoris sui b Gregorij septimi, qui laicos omnes personas Ecclesiasticas per annulos & baculum inuestientes excommunicauerat, decreta seruaret, & per totam Latinitatem firmiter obseruari præciperet. Et quia dolente capite solent & cetera membra dolere, ipsa quoque Cameracensis Ecclesia, defuncto c Gerardo Episcopo suo, per duos d VValcherum scilicet & Manassen, qui de Episcopatu contendebant, grauiter vsque ad cædes & homicidia disturbatur. Hinc vero occasione capta e Atrebatenses Clerici, fauente sibi VVidone f Lemouicorum Archiepiscopo, & Francorum Rege g Philippo, [Diuisio Atrebatensis Episcopatus a Cameracensi.] summum Pontificem Vrbanum adeunt, & per eius manum Cameraco tacente quemdam Lambertum h Guisnensem, anno Domini i MXCIII. Episcopum sibi ordinari faciunt, & Ecclesia sua a dominio Cameracensis exempta, cum suæ libertatis priuilegiis suo deinceps Episcopo gaudere cœperunt; vnde & parochiis Episcopatus vtrimque recisis, k Rochenias huius loci matrem Ecclesiæ, infra terminos Atrebatensium contigit remanere.

[Annotata]

a Vrbanus II. consecratus IV. Id. Martij 1088. obiit IV. Kal. Aug. 1099.

b B. Gregorius VII. consecratus x. Kal. Maij 1073. obiit 25. Maij 1085. Anno sequenti, die Pentecostes electus est successor Victor III. obiit xvi. Kal. Oct. 1087.

c Gerardus II. Cameracensis & Atrebatensis Episcopus obiit II. Aug. 1092.

d Gualcherus appellatur in Lobiensi MS. exemplari chronici Sigeberti; in editione Miræi Gualterus.

e Ex antiqua Notitia prouinciarum constat Atrebates æque ac Cameracenses proprium olim habuisse Episcopum. [Atrebatēsis Episcopatus antiquus.] Sed cum vastatæ a barbaru Galliæ essent, vtraque Sedes diu caruisse Antistite existimatur, ac tandem S. Vedasto simul commissa; cui qui tertio loco successit Vedulphus, is domicilium fixisse Cameraci traditur, ita tamen vt Atrebatensis Ecclesia suo titulo duos semper habuerit Archidiaconos, & non nisi in ea illius diœcesis Episcopalia tractarentur. Ita fere ex MS. Thuani Cl. Robertus. Quomodo vero peculiarem Episcopum impetrarint, fuse commemorat Locrius in Chronico ad an. 1095.

f Existimabat Rosvveydus legendum Remorum; quod sciret nimirum Lemouices non habere Archiepiscopum, neque ad eorum Episcopum eam rem pertinere, sed ad Remensem Belgicæ secundæ Metropolitanum. At Remis nullus tum Wido sedit, sed Raynoldus, qui Atrebatensibus adeo non fauit in hac caussa, vt etiam iubente Pontifice abnuerit Lambertum consecrare. Regebat vero tum Lemouicensem Ecclesiam Guido de Loron, qui fortassis patronum se Atrebatensibus præbuit apud Regem aut Pontificem.

g Hic Philippus I. ab anno 1060. ad 1108. Francis imperauit. Quid hoc in negotio egerit, non prodit Locrius, qui litteras recitat Vrbani Papæ ad Robertum Flandriæ Comitem (cuius soror nupta erat Philippo) ei nouam suæ prouinciæ ex restituta hac Episcopali Sede dignitatem gratulantis.

h Fallitur ergo Iacobus Guisius, qui patria Insulensem facit. Alij existimant non solum Ghisnis oppido oriundum, sed ex illustri Ghisnensium Comitum familia. Fuerat Iuonis Carnotensis auditor, Cantor Ecclesiæ S. Petri Insulis.

i Non nisi 1095. & ab ipso quidem Vrbano Romæ ordinatum scribit Locrius.

k Vicus est Aroasiæ propinquus, qui infra cap. 5. Rochini appellatur, & in priuilegio Lamberti Episcopi Rochennies, aliis Rocquennies.

CAPVT IV.
Mors S. Heldemari.

[9] [Læditur Heldemarus:] Episcopante igitur Atrebati Lamberto, sanctæ memoriæ Heldemarus a quodam nomine tenus Clerico, qui se cum eis Deo seruiturum simulauerat, interfecto prius ab ipso innocente Rogero laico, lethaliter vulneratur. [ignoscit homicidæ:] Ipse tamen homicidæ plene indulgens, & pro eo Dominum rogans, imo & osculum, si præsens esset, offerre cupiens, numquam postea curatus ad plenum, infra annum tamquam emeritus Idibus Ianuariis hominem exuens ad meliora transfertur. [moritur:]

EPITAPHIVM S. HELDEMARI FVNDATORIS
Cœnobij Aroasiensis

10 Qvem tegit iste lapis, nostri decus exstitit Orbis,
      Martha labore gregi, mente Maria sibi.
Mente vigens, actuque potens, signisque refulgens,
      Infima despiciens, solaque summa petens.
Hæc Heldemarus loca fundans, [claret miraculis.] ipsa salubri,
      Arida quæ fuerant, rorifer imbre rigat.
Furis hic impuri transfossus tempora ferro,
      Martyr martyrij præmia consequitur.
Idibus huic Iani vitam sine fine, quietem
      Absque labore, diem dat sine nocte Deus.

Sancte Heldemare Presbyter Eremita
ora pro nobis.

CAPVT V. Cono Aroasiam edificiis & prediis amplificat.

[11] Cvius meriti & loci successor & hæres Cono, qui & Hugono, [Cono ei succedit.] gente Teutonicus, in breui socios, licet paucos, sed religione præditos, congregat. Et cum probitate & religione præminens esset vniuersis, illustrium & proborum hinc sibi amorem conciliat. Vnde & a prædicto Lamberto Atrebati Episcopo tota illi parochia de Rochini possidenda in perpetuum, cum libertatis a priuilegio, anno Dominicæ Incarnationis MXCVII. condonatur. [Huic varia donantur.] Multa quoque prædia hunc locum adiacentia a Castellano & liberis Peronensibus conferuntur. Locus, qui Margellas, cum aquis & pascuis illi contiguis, ab Odone Hamensi confertur: & Oratorium ibidem cōstruere b a Balderico Nouiomensi Episcopo petenti conceditur.

[12] Euerso igitur ligneo oratorio, per venerabilis Cononis industriam, [Ecclesiam nouam construit.] lapidea construitur, & a c Godefrido Ambianensi, & d Ioanne Teruanensi Episcopis anno Domini MCVI. IX. Kal. Octob. permissu & rogatu Lamberti Atrebati Episcopi, dedicatur. Quem cum monachi S. Quintini de monte super cœmiterio suo grauiter impeterent, & ab e allodiis, quæ vtrisque communia & indiuisa tunc erant, penitus deturbare vellent, proborum hominum, qui forte aderant, tunc fretus consilio & auxilio, [Cœmiterij libertatem recuperat a Paschale Papa.] ad Sedem Apostolicam eos appellat; & commissa pauperculæ suæ domus cura, familiari suo Richero Priori de f Lisques hac de caussa de suo monasterio euocato, Paschalem Papam, qui Vrbano successerat, g Trecis repertum super emancipatione sui cœmiterij sollicitat, & quod petit, impetrat & confirmat.

[13] Reuertensque cum priuilegio Apostolico, & cœmiterij sui libertate ex mandato summi Pōtificis a monachis impetrata, paruo tempore elapso, omnibus hic ordinatis, ad Pontificem summum, qui eum ad se redire præceperat, Romam recucurrit. Quem summus Pontifex secum retentum, [Fit Cardinalis.] tam vitæ merito, quam doctrina satis approbatum, in Prænestina ciuitate (milliario ab vrbe Roma h trigesimo tertio distante) ex consilio Fratrum collateralem sibi i Cardinalem ordinauit Episcopum. Post hæc etiam præ ceteris Cardinalibus ab eo eligitur, [Legatus in Galliam mittitur.] vt fiat Legatus Sedis Apostolicæ per prouincias Galliarum.

[Annotata]

a Priuilegium hoc recitat Locrius, in Synodo Atrebatensi datum an. 1097. in quo ista ad Cononem Lambertus: In aduentu enim tuo, & bonæ memoriæ Domini Heldemari Magistri & Consacerdotis tui &c.

b Scripserat Rosvveydus ab Alderico. At nullum huius nominis reperimus Nouiomensem Episcopum. Baldericus, auctor Chronici Cameracensis, sedit ab anno 1098. ad 1112.

c Hic est S. Godefridus, de quo agemus 8. Nouemb.

d B. Ioannis Episcopi Teruanensis vitam dabimus 27. Ianu.

e Sic appellantur fundi aliæq; possessiones liberæ, quæ non sunt feuda, nec alterius hominem, siue vasallum faciunt.

f Est Lisques, siue Licques in Bononiensi, olim in Teruanensi diœcesi. Isthic primum Canonici seculares constituti feruntur, tum regulares; ac tandem a Milone Episcopo Teruanensi introducti Præmonstratenses circiter annum 1131.

g Paschalis II. anno Christi 1106. in Gallias profectus, anno deinde sequenti Concilium Trecis celebrauit.

h Imo potius vicesimo tertio. Ita Tabulæ: Roma, via Prænestina, Gabios XII. Præneste XI. Antonini itinerarium: Prænestina, ab Vrbe Gabios XV. Præneste XI. Sed forte in priori numero xv. pro xii. positum. Strabo ait Præneste Roma distare stadijs 200. id est millibus passuum circiter xxv. Hodie alij xviii. alij xx. millia numerant. Sed obseruatum a viris doctis, veteres Romanos minutioribus vsos milliaribus.

i Ciacconius ait Chunrado Cardinali Prænestino suffectum. Sed hallucinatur in multis. Scribit enim ordinis Ambrosiani fuisse; Aroasiani dicere debuit. Tum, Hic, inquit, vnus ex his religiosis fuit, qui eremiticam vitam apud Truneum Berenger primitus duxerunt, & Arrossiæ ordinis in Dairbatensi diœcesi, sub regula S. Benedicti auctores extiterunt. Cum non sub regula S. Benedicti, sed Augustini, Aroasiæ, apud Truncum Berengarij, in diœcesi Atrebatensi vixerint. Denique ait in Gallijs Cardinalem creatum, cum hic diserte asseratur Romam ad Pontificem rediisse.

CAPVT VI.
Reliquias S. Sauini ad Aroasiam mittit,
& oratorium super sepulcrum S. Heldemari extruit.

[14] [Reliquias mittit Aroasiam.] Hic ad nos manum adhuc incorruptam carneam a S. Sauini Martyris atque Pontificis, & multorum Sanctorum reliquias, de concessione prædicti Papæ anno Domini MCXII. transmittere studuit. [Oratoriū supra sepulchrum B. Heldemari exstruit.] Et Legatus iam factus ad nos veniens, super sepulcrum eius Heldemari, Magistri sui, oratorium construi fecit, & ipse illud vestimētis sacerdotalibus & Leuiticis ibidem oblatis in honore S. Mariæ Magdalenæ consecrauit.

[Annotatum]

a Plures celebrantur Sabini Martyres ac Pontifices, vt 7. & 30. Decemb. atque alibi dicemus. Cuius hæ sint reliquiæ nondum comperimus.

CAPVT VII.
Conon Concilium Belluaci celebrat.

[15] [Concilium Belluacēse celebrat.] Hinc rediens conuocatis Remensi, Senonensi, Bituricensi Metropolitanis, & Suffraganeis eorum Episcopis, ciuitate Belluaco generale Concilium anno a MCXVI. celebrauit.

[Annotatum]

a Robertus de Monte supra citatus, anno 1114. celebratum hoc concilium scribit; vti & Baronius, qui pluribus locis tomo 12. Cononis constantiam aduersus hostes Apostolicæ Sedis prædicat. Huius porro concilij mentio fit in vita S. Godefridi 8. Nouemb.

CAPVT VIII.
Cononis mors.

[16] [Mittitur in Syriam.] Tandem expleta legatione, qua in Hierosolyma & per totam Syriam sub a Calixto & b Honorio summis Præsulibus (c quorum tempore fuerat) reuersus ad propria, Præneste ciuitatem Sedis suæ, [Moritur.] spiritu suo ad Deum euocato, V. Id Aug. gleba sui corporis honorauit anno Domini d MCXVII.

[Annotata]

a Callistus II. creatus est Pontifex anno 1119. I. Febr. obiit 13. Decemb. 1124.

b Honorius II. Callisto successit, obiit 14. Febr. 1130.

c Iam ante Paschalis II. tempore in Syria fuerat. Sed & a Gelasio II. in Germaniam missus Conon, Coloniæ & Fridlariæ concilia celebrauit; vt refert Baronius ad an. 1118. nu. 20.

d Non potest hoc anno obiisse, si sub Callisto & Honorio legatione functus.

CAPVT IX.
Reliquiæ a Conone ad Aroasiam allatæ.

[17] Nonas Maij anno a Christo nato 1112. ab vrbe Roma allatæ sunt in ecclesiam S. Trinitatis & S. Nicolai in Aroasia reliquiæ beatorum Martyrum Sebastiani, [Variæ reliquiæ Aroasiæ.] Hippolyti, sociorumque eius. Quatuor coronatorum. Felicissimi. Agapiti. Cæciliæ Virginis. Iulittæ. Item sepulcri Domini. Præsepij Domini. Manu Domini Paschalis Papæ II. & Domni Cononis Episcopi Cardinalis Prænestinæ ciuitatis, qui Legatus erat in Gallias, & postea in omnem Syriam, postquam rexisset monasterium Aroasiense.

CAPVT X.
Aliæ in Aroasia reliquiæ.

[18] De sancta Cruce.
De sancta spongia.
De petra caluariæ loci.
S. Augustini Episcopi.
a S. Monicæ.
S. Vedasti.
S. Ioannis Baptistæ.
S. Ioannis Euangelistæ.
S. Andreæ Apostoli.
S. Iacobi minoris.
S. Christophori.
b S. Ignatij.
S. Laurentij.
S. Antonij.
S. Gingulphi.
S. Calixti.
S. Victoris Martyris.
S. Agathæ.
S. Margaretæ.
c S. Castulæ.
S. Cordulæ.
d & plurium aliorum, quorum nomina ignorantur.

[Annotata]

a Has reliquias tradunt VValterum Priorem Aroasiensem Ostia Aroasiam detulisse anno 1162. Quod ad 4. Maij examinabitur.

b S. Ignatij Antiocheni costas duas isthic asseruari scribit Raissius, & Halloix noster in vita S. Ignatij cap. 15.

c Castullam vocat Raissius, aitq; fuisse e sodalibus S. Vrsulæ.

d S. Apolloniæ dentem, vt idem ait Raissius.

CAPVT XI.
Nomina a monasteriorum,
quæ olim monasterio Aroasiensi fuere subiecta.

[19] Abbas Aroasiæ caput sui Ordinis, & Pater generalis totius sui Ordinis, habet Ecclesias speciales XXVIII. videlicet, Ecclesiam de Hinniaco.
B. Mariæ de Bolonia.
S. Crispini in cauea Suessionensi.
S. Vlmari in Bolonia.
De Scizonio.
De Bello-loco.
S. Ioannis de Chocques.
De Zinnebeca.
De Eccoult in Brugis.
De VVarneston.
De Castriciis.
De Castellione.
De Dodouilla.
S. Ioannis in Valencenis.
De Vratislauia in Polonia.
De Bethleem in Alemannia.
De Falempino.
B. Mariæ de Atreo.
S. Patricij in Hibernia.
De Dulci-valle.
De Formezella.
S. Mariæ de Nemore.
De S. Eligij fonte.
B. Nicolai de Tornaco.
De Caluiaco.
S. Leodegarij Suessionensis.
De Mareolo.
De Claro-fageto.

[Annotatum]

a Hæc cœnobia accuratius exponit Miræus, atque ex eo Pennottus: sed duo omittunt, videlicet De Formezella & de Caluiaco; nam etsi hoc nominet Miræeus, putat tamen idem esse cum monasterio Fontis S. Eligij. De singulis occurret alibi agendi occasio, in variis Sanctorum, præsertim Belgarum, vitis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Heldemar von Tournai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Heldemar von Tournai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.