DE SANCTIS MARTYRIBVS HERMYLO ET STRATONICO, SINGIDVNI IN MYSIA SVPERIORE.
An. Chr. CCCXV.
[Praefatio]
Hermylus Diaconus, Martyr Singidoni in Mysia (S.)
Stratonicus Commentariensis, Martyr Singidoni in Mysia (S.)
[1] Singidvnvm vrbs est Mysiæ superioris, Ptolemæo lib. 3. cap. 9. tabula 9. Europæ, ad Danubium; aliis Singidonum, vulgo nunc Hungaris Zenderin. Hic martyrio coronati sunt imperante Licinio SS. Hermylus Diaconus, & Stratonicus Commentariensis. De quibus Molanus in Addit ad Vsuardum: [Horum natalis in Fastis Latinis,] Die decimatertia sanctorum Martyrum Hermyli & Stratonici. Galesinius: In Græcia SS. Hermili & Stratonici. Plenius Romanum Martyrol. Singidoni in Mysia superiori sanctorū Martyrum Hermyli & Stratonici, qui post sæua tormenta sub Licinio Imperatore in Istrum flumē demersi sunt.
[2] Christophorus Patricius & Proconsul Mitylenæus: Hymnis celebro Martyrem Stratonicum, & certaminis socium Hermylum. [& Græcis.] Eosdem refert Horologium Græcorum; at minus Menologium Maximi Cytheræi, solum Hermylon. Menologium editum ab Henrico Canisio: Natalis sanctorum Martyrum Hermilli & Stratonici sub Rege Licinio. Erat autem Hermillus in ordine Diaconatus, qui pro Christi confessione post verbera & dilaniatas carnes, & alia tormentorum genera vna cum Stratonico in flumen Istrū coniicitur, vbi vterque beatū finem consecutus est. Plenius Menæa, mox proferēda. In Anthologio officium fit de Octaua, solus Canon de sanctis Martyribus psallitur.
[3] [Aliis diebus alibi commemoratio.] Galesinius in Notis ad 12. Ianuarij: In Græcia SS. Hermyli & Stratonici Martyrum. Sed error hic fortasse librarij est. Sanctuarij Capuani parte 4. in primo Kalendario monasterij monialium S. Ioannis, 16. Ianuarij isthæc habentur: Et S. Hermuli M. At rursus Menologium Græcorum 1. Iunij: Eodem die sanctorum Martyrum Hermylli & Stratonici. Et Menæa: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τῶν ἁγίων Μαρτύρων Ἑρμύλου καὶ Στρατονίκου· τελεῖται δὲ ἡ ἀυτῶν σύναξις ἐν τῷ ἐυκτηρίῳ ὄικῳ τοῦ Ἀρχαγγέλου Μιχαὴλ ἐν τῇ ὀξείᾳ, καὶ ἐν φύρμου πόλει, καὶ ἐν τοῖς Σπουδαίου πλησίον τοῦ ὀρφανοτροφείου.
[4] [Acta.] Acta horum sanctorum pugilum ab auctore anonymo
descripta, atque a Metaphraste relata, Latine edidere Lipomanus
& Surius, quæ ad Græci codicis fidem recensita in quatuor
Quæstiones, quot de Hermylo habitæ sunt, distribuimus. Eorum
epitomen hanc exhibent Menæa:
Rete nauigium est Hermylo & Stratonico,
Communis portus, [Eadem ex Menæis.] in profundum mersis.
Hermylum & socium decimatertia suffocauit Ister.
Hi temporibus Licinij Imperatoris vixerunt. Erat Hermylus
ordine Ecclesiastico Diaconus. Qui cum coram
Imperatore Christi nomen confiteretur, primum æreis
quibusdam ferulis maxillæ illi conuerberantur: exin
innumeris plagis laceratur. Interea Stratonicum familiarem
suum, ipsius cruciatuum commiseratione permotum,
ad fidem libere confitendam prouocat. Nam
cum Hermylus virgis ferreis ita cæderetur atrociter,
vt iam venter corque aperta hiarent, conuersus eumq;
intuitus Stratonicus illacrymauit. Illico proditus est,
quod eiusdem esset religionis. Interrogatus ergo ab
Imperatore, Christianum se profitetur. Itaque verberibus
quoque multatus, in Istrum flumen cum Hermylo
mergitur, vbi vterque beatum finem consecutus est.
Agitur vero eorum synaxis in æde S. Michaelis Archangeli
in Oxia.
[5] Hactenus Menæa. Est Ὀξεία regio quæpiam vrbis Constantinopolitanæ. Ex iis quæ ante ex Menæis protulimus, [Sacella.] coniici potest plures his sanctis Martyribus ædiculas fuisse, aut sacella, nimirum in Fyrmopoli, inq; Spudæi ædibus iuxta orphanotrophium. Diximus X. Ianuarij in vita S. Marciani cap. 5. num. 21. ab eo reparatam ædem S. Stratonici, quæ in Rhessio, loco suburbano, videtur fuisse: quod existimamus de hoc Stratonico intelligendum.
[6] [Tempus martyrij.] De tempore quo interfecti sint sancti Martyres, ita statui potest. Post prælium ad Cibalim Pannoniæ oppidum, quo (anno Christi 315. Coss. Cōstantino IV. & Licinio IV. VIII. Id. Octob. vt habent Idatij Fasti) victus primum a Constantino est Licinius, Constantinus omni Dardania, Mœsia, Macedonia potitus, numerosas prouincias occupauit, vt habet Eutropij Breuiarium lib. 10. Ac post alterum in Thracia prælium, pactis induciis, inquit Zosimus lib. 2. visum est inter ambos esse debere societatem, & fœdus mutuum; ita quidem vt Constantinus imperaret Illyriis, & nationibus ceteris, quotquot vlterius essent porrectæ: Licinius Thraciam & Orientem & vlteriores prouincias haberet. Et clarius Sozomenus lib. 1. cap. 7. Post prælium circa Cibales commissum, Dardanij, Macedones, & quotquot circa Istrum accolunt, Hellas quoque & tota Illyria, ditioni Constantini subiugata est. Singidunum igitur ac Mysia deinceps Constantino paruit, vt non potuerint isthic a Licinio exerceri iudicia. Vnde consequens est eodem anno Christi 315. illos eße martyrio coronatos. Anno Christi 313. Coss. Constantino III. & Licinio III. huic suam Cōstantinus sororem collocauit. Inde gestum aduersus Galerium Maximinum a Licinio bellum. Tum sæuire in Christianos Licinius cum bellum aduersus Constantinum machinaretur. Ita Paulus Orosius lib. 7. cap. 28. Maxentius sæpe multis præliis fatigatus, vltime ad pontem Muluium victus & interfectus est. Maximianus (imo Maximinus) persecutionis Christianorum incentor executorque infestissimus apud Tarsum dum ciuile bellum contra Licinium disponit, interiit. Licinius repentina rabie suscitatus omnes Christianos e palatio suo iussit expelli. Mox bellum inter Licinium ipsum & Constantinum efferbuit. Sed Constantinus Licinium sororis suæ virum in Pannonia primum vicit, &c. Ea tamen persecutio ibi solum ingruebat, vbi commorabatur Licinius, vt testatur Socrates lib. 1. cap. 2. Pace inter eos restituta tum Licinius, quod idem scribit, assentari Constantino, amicitiam simulate cū eo iungere, se astringere iureiurando numquam quidquam se moliturum, in quo aliqua tyrannidis significatio existeret. Etsi paullo post crudeliter toto Oriente sæuire cœperit, vt idem narrat, & Sozomenus lib. 1. cap. 7. & mox in vita S. Glaphyræ dicetur. Potuit tamen hæc Sanctorum cædes fuisse commissa antequam cum Constantino amicitiam iniret Licinius, cum solum Cæsar esset: ast in Actis diserte Imperator dicitur.
ACTA EX METAPHRASTE,
Auctore anonymo,
Cum Græco MS. recens collata.
Hermylus Diaconus, Martyr Singidoni in Mysia (S.)
Stratonicus Commentariensis, Martyr Singidoni in Mysia (S.)
Avct. Anonymo, ex Metaphraste.
QVÆSTIO I. In Hermylum: malæ ei conuerberatæ.
[1] [Persecutio Licinij.] Impio imperante Licinio, & magnū circa idola studium adhibente, vt ea honorarentur sacris & sacrificiis, impendebat mors grauis omnibus Christianis, ciuitatesque propter ipsos indagabantur, & regiones, vicique, & agri, & familiæ curiose perquirebantur: & quicumque Christianum vnum deferebat ad Imperatorem, videbatur is esse ei beneuolus & dignus maximis honoribus. Quocirca & ipse, & quicumque ei suberant, hac in re magna vtebantur diligentia: cum ille quidem variis diis, hi vero Imperatori gratificarentur impio & scelerato.
[2] Ad hunc ergo Licinium aliquando in sublimi sedentem tribunali accedit quidam ex ordine militari, [S. Hermylus defertur.] diuinum deferens Martyrem: Est, dicens, vir quidam Hermylus nomine, qui ordinem obtinet Diaconi; qui iam dudum quidem ritus colit Christianorum, deos autem & te subsannat, & nihili facit, o Imperator. Hæc cum audiisset Licinius, non distulit, nec reiecit; sed iis qui aderant mox præcepit, eum vbicumque esset comprehenderent, [Sistitur Licinio.] & ad tribunal adducerent. Atque illi quidem cum in omni loco scrutati essent, & eum alicubi orantem, & sanctas manus tollentem comprehendissent, ei significant iussum Imperatoris. Is vero statim alacer alacres est secutus, nihil ignauum nec molle adspectu præ se ferens, quibus ex rebus manifesta fit animæ affectio; sed gaudens potius, & magna repletus voluptate, quod propter Christum passurus esset. Imperatori ergo se stitit.
[3] Ille vero, Responde, inquit, & aperte significa: An te Christianum fateris esse, sicut audiuimus? Hic vero, Non solum hoc, inquit, cum præclara sententia & voce confiteor; sed etiam, quod Deo, qui sub visum non cadit, sum consecratus, & ei assisto, vt qui illius factus sim Diaconus. Imperator autem volens se ostendere vrbanum & valde ingeniosum, Ergo te, inquit, diis diaconum, hoc est, ministrum exhibe. Martyr autem in in risum vertens eius promptum & versatile responsum, [Idola & Cæsarem ridet.] Videris, inquit, mihi esse surdus, o Imperator, aut etiam stultum agere. Dixi tibi me ministrare Deo, qui non cadit sub adspectum: non autem horum, qui videntur, aut potius ne vident quidem, esse Diaconum; quos ipse, vt qui falleris, perinde ac deos colis, cum sint lapides & ligna omnino inanima, & surda opera manus humanæ, & quæ iis qui sapiunt, sunt potius ridenda, quam adoranda.
[4] Non tulit Imperator dicendi libertatem, sed statim quibusdam instrumentis æneis, ad sumendum supplicium confectis, [Cæditur.] iubet genas quidem verberari Martyris, præconem autem hæc proclamare: Ne sis lingua nimium profusus, o Hermyle, honora Imperatorem, diis sacrifica, & liberare a supplicio. Is autem, etiamsi sic verberaretur, perinde ac si nihil subiret molestum, contra Tyranno etiam exprobrabat imbecillitatem, vt qui dubij perplexique esset animi, & plane victus, & ideo non secus ac ij qui sunt pusilli & abiecti animi, ex ira inferret supplicium. Deinde etiam clariori voce vtens, Plagas, inquit, quæ numquam desinunt, & diuinas manus experieris; quod eo, qui te fecit, relicto, surdis & mutis diis attendis, & quod est grauius, aliorum veluti saluti inuidens contendis ad eumdem trahere interitum.
[5] [Retruditur in carcerem.] Postquam autem visum est Imperatori sufficere supplicium, & ira aliquid remisit de nimia acerbitate, tradit Martyrem carceri, & tres dies iubet in eo manere; Fortasse, dicens, ducetur pœnitentia vanæ suæ pertinaciæ. Martyr itaque abiens in carcerem, psallebat: Dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo. Dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi caro. Iam autem ingrediens custodiam, Qui pascis Israel, dicebat, attende, qui deducis velut ouem Ioseph. Qui sedes super Cherubim, manifestare, & veni ad nos seruandos. Sed sic quidem Martyr, & sic quæ erant grauia & molesta, propter Christum pati voluit. Christus autem quomodo se habuit? Num famulum contempsit? Num illo patiente, neglexit ipse consolationem? Et quomodo fuerit hoc nostri Dei, benignitatisque, & clementiæ, quæ omnem superat cogitationem? Non ergo defecit opem ferens, [Ab Angelo confortatur.] sed etiam incitauit ad animi fortitudinem, & ad eum Angelum mittit consolatorem, dicentem: Hermyle, esto bono animo, & noli timere: loquere, & noli tacere: decerta, & noli timere. Mox enim vinces tyranni machinas, & desuper feres præclaram coronam martyrij. Sic Deus armat potius aduersus tyrannum, qui non apparet. Sic accingit virtute, & docet quidem manus ad bellum, dat arcum autem æneum: ponit brachia & clypeum salutis. [Psal. 17.]
QVÆSTIO II. Virgis cæditur.
[6] [Constanter tyranno respondet.] Post tertium certe diem, cum tribunal ascendisset Licinius, protinus diuino adducto Hermylo, Nū modo, inquit, statuisti diis sacrificare, & ab imminentibus terroribus minisque & periculis liberari? An adhuc, inquit, ferris per præcipitium, & eadem rursus te cepit amentia? Ad hæc fortiter admodum Christi miles, & pro dignitate eius, qui illum armauerat, Semel, inquit, dixi tibi, o Imperator, & oportet contentum prioribus, de iisdem non mouere amplius. Est enim mihi Deus in cælis, cui soli viuo, & cui mox meipsum hostiam offerre propero: & a quo spero maximum mihi venturum auxilium. Videam ergo, inquit Imperator, an is qui cælos habitat, satis tibi afferet auxilij. Statimque iussit, & viri sex raptim, quod iussi fuerant exequentes, viri manibus robusti, immites, & crudeles animo, cædem & furorem spirantes, cum humi Martyrem extendissent, virgis cædebant crudelissime. [Cæditur virgis.] Atque illi quidem sic faciebant, mortali Regi seruientes. Martyr autem, perinde ac si nihil haberet commune cum carne quæ sic patiebatur, neque dolorum vllum sensum caperet, intrepide & quiete perseuerabat in oratione, & Deo attendebat. Hæc autem erat oratio:
[7] Domine Deus meus, qui propter me sub Pontio Pilato flagella & plagas tolerasti, ipse me rursus propter te patientem confirma, [Voce cælesti confirmatur.] vt possim cursum præsentem perficere, cum socius fuero perpessionis, dignus quoque sim, qui splendoris efficiar socius. Et talis quidem fuit eius oratio, vox autem protinus audita est desuper, dicens: Amen, Amen Hermyle, post tres dies liberaberis a præsentibus molestiis: præclaras autem & magnificas accipies presentium laborum remunerationes. Et vox quidem Martyri magnam attulit audaciam & animi fortitudinem; lictoribus autem magnū incussit timorem: omnesque repente in terram procidentes tremebant & trepidabant, adeo vt nec ipse Imperator, nec vlli alij fuerint immunes ab animi perturbatione, sed omnes ex æquo moti fuerint: etiam si ille præ impietate cœcutiens & grauissime furens, noluit intelligere vt bene ageret, nec malitiam odiuit, vt dicam cum diuino Dauide, nec vllam Dei, hæc facientis miracula, vel minimam accepit notitiam: sed in carcerem rursus obscurum & tenebricosum lucisque expertem tradidit Martyrem. [Psal. 35. 4. & 5.]
[8] [Reducitur in carcerē.] Sed mentem adhibere oportet orationi, & Dei sapientiæ arcanum intelligere. Hinc enim proficiscitur id, quod est orationis iucundissimum, & est athletæ cōiuncturum commilitonem. Is enim, cui in custodiam fuerat Sanctus creditus, & qui curam gerebat carceris, erat ei valde amicus & familiaris. [Stratonicus ei compatitur.] Quis ille? Stratonicus ille sapiens, qui videbatur quidem eadem sentire quæ amicus, & esse in religione eiusdem sententiæ, nondum autem audebat pietatem libere profiteri, neque Iosephi occultam superauerat disciplinā; se amici tamen misereri, & eius ægre ferre cruciatus, ostendit multorū oculis. Sed de Stratonico quidem illo sapiente in præsentia dicere differamus, ea enim persequitur oratio, quæ ad diuinum pertinent Hermylum, nec patitur eorum abrumpi consequentiam.
[9] Martyr ergo Hermylus ingrediens carcerem, hæc opportune canebat & prudenter: Dominus illuminatio mea & Saluator meus, quem timebo? Dominus protector vitæ meæ, [Hermylus luce & voce cælesti animatur.] a quo trepidabo? Dum appropinquant super me nocentes, vt edant carnes meas; qui tribulant me & inimici mei, ipsi infirmati sunt & ceciderunt. Si consistant aduersus me castra, non timebit cor meum. Si insurgat aduersus me bellum, in hoc ego sperabo. Sic dixit; & statim lux mirabilis desuper in ipsum erumpit ad confirmandum id quod canebatur: & vox rursus illinc est audita, iubens athletam bono esse animo, & psalmum similiter confirmans, & sicut erat ei pollicitus, post tertium diem finem esse venturum.
QVÆSTIO III.
Rursum cæditur; vnaq; Stratonicus.
[10] [Iterum intrepide tyranno respondet.] Seqventi autem die cum procedendum esse significasset Licinius, & præsedisset in tribunali, proclamari iussit per preconem, vt duceretur Hermylus. Ille vero læto animo ductus est, lætis oculis, & cor habens plenum voluptate, externus enim adspectus hoc aperte significauit. Subridens autem & caput mouens Licinius, & veluti Sanctum aperte ludificans, Age, inquit, quam tibi conducibilis fuit illa obscura custodia? Quomodo hoc quod intercessit spatium tibi reuera attulit aliquam sententiæ mutationem, & persuasit iussis cedere Imperatoris, & diis reddere ea, quæ debentur? An adhuc nobis opus erit tormentis aduersus tantam tui cordis duritiem? Martyr autem, Mihi quidem, inquit, tetrum illud & tenebricosum domicilium magnam lucem conciliauit: & nunc mea versatur anima in tranquillitate, & voluptate, & inexplicabili illuminatione, quæ futuri mihi spem bonam porrigit. Ego autem valde miror, quemadmodum quæ in te habitant tenebræ, nullam suscipiunt mutationem: sed semper profundæ & cōcretæ insident tuis animæ oculis, quæ nequaquam sinunt adspicere veritatem.
[11] Cum tam aperte impietatem Imperatori exprobrasset, Licinius illi vehementer & cum magna respondens acerbitate, Nihil aliud, inquit, vt videtur, didicisti, nisi solummodo appetere contumeliis: quod quidem est linguæ intemperantia, & animæ audacia, &, vt semel dicam, amentia. Sed tamen responde, & dic aperte: Diisne sacrificabis, & nobis cedes sic imperantibus, an tecum agere oportet vt mereris? Christi autē Martyr Hermylus, Habes, inquit, responsa, o Imperator, & nihil eorum a nobis amplius audiueris: fac deinceps quod velis, & exequere ea quæ statueris. His ira percitus Licinius, [Virgis trigonis verberatur.] iubet eum porrectum supinum virgis figuta triangulis in vētre verberari. Et erat quidem hoc graue tormentum, & corporibus humanis minime tolerandum. Anguli enim virgarum, non secus ac quidamenses, carnes vehementer tangebant. Sed athletæ, etiam cum verberaretur tā immisericorditer, [Recreatur diuinitus.] vnum erat solatium, nempe Christum fixis oculis adspicere: vnum benignum medicamentum, preces quas ad illum fundebat, quas plagis iucunde adspergebat, dicens: Domine, ad adiuuandum me festina. Ille vero cito ei adfuit, & faciens vt ferret dolores facilius, & annuntians eius consummationem. Imperator igitur, vt qui esset irritatus eo quod non pareret, & egregiam illam athlete pro pietate constantiam, existimaret esse suæ contemptum potentiæ, manebat adhuc puniens, & vi se ei persuasurum arbitrans. Quocirca iussit eius ventrem perfodi aquilarum vnguibus, Donec suis, inquit, [Tortus exultat.] oculis sua videat intestina. Propter quæ dixit Martyr: Cor meum & caro mea exultauerunt in Deum viuum. Sicut ex adipe & pinguedine repleta est anima mea, & labiis exultationis laudabit os meum. Et hæc quidem sic. Quæ autem sunt deinceps consecuta, quomodo?
[12] [Lacrymis proditus Stratonicus Christum confitetur.] In animo quidem habebat tyrannus rursus in custodiam dare athletam, vt eum deinde puniret acerbius. Egregius autem Stratonicus (iam enim postulat oratio, vt ad finem deducam promissum) cum vidisset Hermylum sic patientem, nec ei posset omnino opem ferre; faciebat id quod poterat, amici miserebatur, & acerbum dolorem capiebat, vultusque eius conciderat, & ex eius oculis guttatim profluebant lacrymæ. Quo factum est, vt cum sic se haberet, non potuerit latere: sed cum quidam ex commilitonibus eum tristem vidissent & mœrentem, & caussam rei deprehendissent, ad Imperatorem accedentes, Stratonicus, inquiunt, o Imperator, Stratonicus custos carceris, aperte ostendit se erroris & Christianismi societatem habere cum Hermylo. Videtur enim eius misereri, & magnum eius caussa nutrire in animo dolorem. Ille vero cum statim accersiuisset Stratonicum, rogauit an esset amicus Hermyli. Discipulus autem veritatis minime est mentitus, nec sustinuit ignauam & pusilli abiectique animi pietatem apud se occultare. Sed tempus esse arbitratus, vt hæc Dei otiosa cognitio prodiret ad opus, & magnum sibi pararet fructum per confessionem, se esse amicum Hermyli, & Christianum protinus est confessus, & eos qui colunt simulacra amentes iudicare. Timeo enim, inquit, ego solum Deum, qui fecit cælum & terram,
[13] His commotus Imperator iubet eum grauissimum subire supplicium. Id autem erat, [Flagellatur atrocisssime.] vt ex illis virgis plagas nudo toto corpore acciperet; atque eousque, donec ipsa vox eum deficeret. Et sic quidem Licinius. Martyr autem etsi esset tot malis implicatus, amicum fixis adspiciebat oculis, & eum in auxilium vocabat, eoque vtebatur ad Christum intercessore, dicens: Hermyle, ora pro me Christum, vt cum erga ipsum firmam ac stabilem seruauero confessionem, possim facile superare tyranni insidias. Interim autem ipsum quoque deridebat Licinium, cœcis diis sacrificare prohibens, & veri Dei vindictam ei intentans; in cuius manus incidere, vere terribilem habet, & ineuitabilem perfectumque interitum.
[14] [Voce diuina corroboratur.] Licinius autem cum vidisset S. Stratonicum satis saucium, parcit eum amplius punire. Parcit: non sensu humanitatis aut propenso ad misericordiam animo, sed vt locum daret pœnitudini, cum eum prius tormēto terruisset. Et ideo eum in præsentia tradidit in custodiam. Ille vero etsi esset in custodia, Iesum ducebat suam esse consolationem, & cum eo per preces colloquebatur, Domine, dicens, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. Fer opem nobis, Deus Saluator noster, propter gloriam nominis tui. Et simul vox diuina est consecuta, dicens: Cursum consummauistis, fidem seruastis. De cetero reposita est vobis corona iustitiæ, quam cras accipietis.
QVÆSTIO IV.
Ambo submerguntur.
[15] [Hermylus rursus conciditur.] Cvm autem iam esset dies, adductum Hermylum rursus interrogauit Licinius, an diis sacrificaret. Ille autem, Eadem quæ prius, inquit, o Imperator, do tibi nunc responsa. Quamobrem vre, puni, scinde, fac de me quicquid tuo insederit animo. Didici enim non timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Hæc cum audiuisset Imperator, & desperasset fore omnino, vt Sanctum in aliam traduceret sententiam, eum suspendit in ligno, & iubet dire concidi. Sed etsi eius carnes tam acerbe scinderentur, non ignorabat vndenam esset salus iustorum, nempe quod a Domino, & quod est eorum defensor in tempore afflictionis. Et ideo, Esto mihi adiutor Domine & Redemptor, dicebat assidue, & perinde ac si videretur aliquem desuper audire dicentem, Noli timere: sum enim tecum, & Deus tuus ego sum.
[16] Veritus ergo Licinius, & ex auditione veluti conturbatus, ex ligno deducit Martyrem, & eum condemnat, vt in Istro fluuio intereat, iubens vt in eum iaceretur: stultus fortasse arbitratus, quod sic passus Hermylus omnino interiret, & nec venerabilis quidem eius corporis futura esset inuentio. Ad ipsum autem adducto Stratonico, visus est suggerere & admonere ea quæ essent vtilia: Crede, inquit, mihi o miser, crede, & diis velis sacrificare, ne tu eadem quoque patiaris, quæ amicus, & ambo subeatis eamdem pœnam contumaciæ. Respōdens autem Stratonicus, Reuera, inquit, miser fuerim, si tibi parens, cum ille sit mortuus propter Christum, [Ambo in Istrum iubentur proiici.] ipse velim viuere. Licinius autem, Quid ergo? Vis mori cum Hermylo? Maxime quidem, inquit diuinus Stratonicus. Etenim, inquit, si oportet amicos communes habere calamitates, oportet omnino eos quoque bonis frui communiter. Quid autem nobis fuerit iucundius aut honorificentius, quam pati propter Christum? Propter quæ cum desperasset Imperator fieri posse, vt persuaderet Stratonico, similem quoque in eum fert sententiam, & eodem fine vtrumque condemnat: quos etiam reuera par finis excepit, communisque beatitudo & exultatio.
[17] Ad mortem itaque ducebantur Martyres, dicentes: Gloria in altissimis Deo, & in terra pax, in hominibus bona voluntas: [Merguntur in flumen.] qui quidem est hymnus conueniens iis, qui sunt bonum aliquod consecuturi; non eorum, qui deducuntur ad mortem, aut ad aliquam aliam caussam tristitiæ. Postquam autem iam peruenissent ad fluuium, in rete iniecti ab iis, quibus hoc datum erat negotium, transmittuntur in prosundum. Cum suscepisset autem fluuius corpora Sanctorum, & quanto oportuit fluento esset sanctificatus, ea rursus tradit manibus fidelium: vt qui talem, quemadmodum arbitror, thesaurum apud se diutius abdere non sustinuisset, & tanti boni iactura afficere Christianos, cum prima eorum non apparuisset bonitas. [Emergunt eorum corpora, & sepeliuntur.] Tertio ergo die postea, in loco deserto iacentia, visa sunt corpora Martyrum: in quæ cum incidissent quidam viri pij, & quorum erat officium venerari corpora Sanctorum, & ea optantibus manibus pie ac religiose suscepissent, & sacros hymnos cecinissent, & quæcumque mos est Christianis, peregissent; in quodam loco, qui octodecim stadiis abest a ciuitate Singedone, ea simul deponunt, vt eis essent omnia communia, & amica in Christum confessio, in carcere habitatio, in flumine demersio, superna quies, in vno loco corporum depositio; gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi, cum quo Patri simul cum sancto Spiritu gloria, potentia, honor & adoratio, nunc & in secula seculorum, Amen.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Hermylos und Stratonikos
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Hermylos und Stratonikos
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung