DE S. ISIDORO EPISCOPO ET CONFESSORE, IN ÆGYPTO.
Secvlo IV.
[Commentarius]
Isidorus, Episcopus Confessor in Aegypto (S.)
[1] Testatvr S. Hieronymus epist. 27. ad Eustochium, siue in vita S. Paulæ viduæ, [S. Isidorus occurrit S. Paulæ.] XXVI. Ianuar. cap. 12. ei Patrum Aegyptiorum adeunti mansiones, sanctum ac venerabilem Episcopum Isidorum Confessorem occurrisse, cum turbis innumerabilibus monachorum, ex quibus multos Sacerdotalis & Leuiticus sublimabat gradus.
[2] [Colitur 2. Ianuar.] Huius Isidori memoria occurrit in Romano Martyrologio II. Ianuar. Nitriæ in Ægypto B. Isidori Episcopi & Confessoris. In quæ ita commentatur Baronius: Cum S. Hieronymus hunc Confessorem appellet; ne quid lateat, sciendum est, [Qui olim Confessores dicti.] diuersa admodum significatione a præsentis temporis vsu hanc vocem a maioribus vsurpatam. Illi enim neminem eo nomine appellabant, nisi eum qui Christi fidem interpellatus coram fidei hostibus confessus esset. Si vero aliquod genus tormentorum esset expertus, nec tamen martyrio occubuisset; tunc & Martyr vocatus, idemque aliquando etiam dictus reperitur Confessor, quod scilicet nondum martyrium consummasset. Licet si vim harum vocum expendas, eædem sint; nihilominus tam apud Tertullianum, quam etiam Cyprianum & alios plerosque antiquorum, eo sensu, quo diximus, eas voces accipi consueuisse, perspectum satis, exploratumque habetur. Consule, si hæc exactius scire cupis, in primis Cypriani epist.7.9.10.15.30.35.52. & 81. edit. Pamelij, qui eadem adnotauit in scholiis epist.9. vir quidem etsi facie mihi incognitus, eruditione tamen satis perspectus.
[3] [Qui Professores.] Iuxta eiusdem Cypriani sententiam, qui non interpellatus se martyrio ingerebat, hic dicebatur Professor. Si adhuc autem quis timore correptus, ne fidem proderet, sua suosque relinquens, exilio spontaneo procul a patria vitam ageret, hic appellabatur Extorris: [Qui Extorres.] cuius non erat despicienda conditio; nam & in numero Martyrum recensendus erat, [Martyr etiam qui in fuga mortuus.] si ea de causa mortem oppetiisset. Hæc omnia more maiorum, atque vetusto loquendi genere. Obtinuit postmodum vsus, vt omnes qui sancta & laudabili vita vixissent, sanctoque demum ac probato fine in Domino quieuissent, [Qui iam Confessores.] Confessores appellarentur. Hactenus Baronius.
[4] Sunt qui hunc eumdem esse existiment cum Isidoro qui Antiochiæ coli dicitur in Martyrologio Romano, de quo supra hoc ipso die.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Isidor von Ägypten
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Isidor von Ägypten
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung