DE S. ISIDORO EPISCOPO ET MARTYRE, ANTIOCHIÆ. ET DE S. SIRIDONE EPISCOPO.
[Commentarius]
Isidorus, Episcopus et Martyr Antiochiae (S.)
Siridon, Episcopus (S.)
[1] [Isidori memoria in sacris tabulis.] Martyrologivm Romanum: Antiochiæ passio B. Isidori Episcopi. Beda: Et S. Isidori (MS. Bauaricum Isidoni) Episcopi & Martyris. Eadem habet Appendix Adonis. Vsuardus & Bellinus de Padua: Apud Antiochiam passio B. Isidori Episcopi. Eius meminerunt pleraque MSS. Sed quædam Episcopum tantum vocant, nulla facta martyrij mentione. Galesinius: Antiochiæ S. Isidori Episcopi & Martyris: qui Catholicæ fidei defensor acerrimus, ab impiis Arianis vehementer oppugnatus, demum in summo certamine fortiter se gerens, pro Christo Domino sanguinem profudit. Sed non indicat vnde ista hauserit Galesinius.
[2] Martyrologium S. Hieronymi: Isiridoni Episcopi Antiochiæ. [Forte Donus Episcopus.] Quæ ita legebat Rosvveydus noster: Isiri Doni. Putabat enim Donum quempiam Episcopum Antiochenum in loco aut ergastulo, cui Isiris nomen esset, (qua notione vox illa ab Hebraica radice in Græcum idioma detorta reperitur) vitam finiisse. Suspicor ego Siridonem, & Isidorum eumdem esse, qui forte & Isiridonus sit appellatus. Idemne tamen sit Donus aut Domnus non possum certo statuere. MS. Florarium Sanctorum, Antiochiæ Syndani (forte legendum Siridoni) Episcopi & Martyris. Sunt qui hunc eumdem esse existiment cum S. Isidoro Nitriæ Episcopo, de quo inferius agemus.
[3] An est fortaßis hic Isidorus Episcopus, quē Maurolycus, MS. Florarium, & Galesinius VII. Ianuarij, & hic quidem Nicomediæ passum scribit? Baronius in Notis ad Martyrologium, ait Isidorum nequaquam Antiochenum Episcopum fuisse, licet Antiochiæ passus prodatur.
[4] De Siridone ista habet Martyrologium Romanum, & Molanus in Additionibus ad Vsuardum: [De S. Siridone Siridone Episcopo.] Ipso die S. Siridonis Episcopi. Citat Baronius in Notis, vetustum codicem. Editio Colonien. Vsuardi anni 1521. & Martyrologium Germanicum, ac MS. Florarium: Stridonis Episcopi & Confessoris. Hunc Spiridionem quidam nuncupant, alij Spiridonem.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Isidor von Antiochia
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Isidor von Antiochia
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung