Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. IDA, SIVE ITA, VIRGINE IN HIBERNIA.


VI. SECVLO.

[Praefatio]

Ida sive Ita, Virgo in Hibernia (S.)

[1] Celebratur in Hibernorum Fastis S. Ida Virgo, siue Ita, quæ & Yta, Ide, Ite, Itha, Itta & Mida quoque appelatur; nam vt alibi iterū obseruabimus, propriis nominibus præponere M. litterā vel me aut mo solent Hiberni, [S. Idæ nomen,] quod meum significat, atque amorem reuerentiamq; indicat, vt sit Mida idem quod mea Ida; sic XXXI. Ianuarij Medocus, alibi Medanus, Molua, Mocholmoc, Molassus.

[2] Colitur S. Ida XV. Ianuarij festo solenni in regione Huaconaill diœcesis Limricensis, prouinciæ Momoniæ, præcipueq; in Ecclesia Cluan-Credhail; [natalis,] in regione quoque Desiorum Comitatus VVaterfordiensis, loco qui Rosmide dicitur. In Catalogo tamen præcipuorum Sanctorum Hiberniæ ad XIV. Ianuarij adscriptum est illius nomen; in nouo Martyrologio Anglicano ad XXV. Ianuarij.

[3] [Vita] Vitam S. Idæ accepimus a R. P. Ioanne Colgano ordinis S. Francisci, S. Theol. Louanij Professore, qui ex Kilkenniensi codice peruetusto descripserat. Auctor fere æqualis ipsius Idæ fuit, [quando scripta;] vt ipsemet indicat cap. 5. nu. 27. Quidam vir, inquit, nomine Feargus, cuius filius adhuc viuit, adductus est ad S. Ytham. Aliam paullo elegantiorem & breuiorem ex MS. Insulæ Sanctorum in lacu Riuensi nobiscum olim communicarat Hugo Vardæus monasterij S. Antonij de Padua Louanij Guardianus, cum qua vetustiorem illam contulimus.

[4] Mentio fit S. Idæ in Vita S. Aidani, siue Medoci, XXXI. Ianuarij, cap. 8. nu. 51. [alibi eius memoria.] Alio tempore cum S. Maedhog in finibus Mumoniensium, scilicet in Hua Conaill, prope monasterium S. Ithæ esset &c. In vita quoque S. Pulcherij XIII. Martij pluribus agitur de S. Ita eius amita & nutrice, & in aliorum plurium Sanctorum Hibernorum gestis. Est in Cornvvallia S. Ithæ oppidum vulgo S. Iies, vel S. Ithes, & subiectus sinus S. Iies-bay. Ab hac nostra Ita, siue Ida, ductum nomen censet VVilsonus in Martyrol. Angl. & Henricus Fitz-Simon noster in Catalogo præcipuorum Sanctorum Hiberniæ, cum ambo Guilielmum Cambdenum citent, qui in Damnoniorum descriptione ait hoc oppidum Itæ mulieri Hibernicæ, quæ singulari sanctitate hic vixit, hoc nomen acceptum ferre. At non isthic vixit Ita nostra; vt necesse sit vel Cambdenum falli, vel aliam esse Itam, vel Iam, quæ nomen loco fecerit.

VITA AVCTORE INCERTO
ex veteri MS. Hibernico.

Ida sive Ita, Virgo in Hibernia (S.)BHL Number: 4497

Avctore Anonymo, Ex mss.

CAPVT I.
S. Jdæ adolescentia sacrata Deo virginitas.

[1] De vita & miraculis beatissimæ Virginis Ythæ aliquam commentationem breuiter enarrare cupimus: multa enim de miraculis eius nos latent, quia ipsa semper ea abscondebat, & quæ sibi soli contigerunt, nemini narrabat: alia enim quæ scimus propter breuitatem omittimus. Sanctissima siquidem Virgo Ytha de nobilissimo genere Hiberniæ orta est, id est, de semine a Feighlim Reachtmhuir, a quo tota Hibernia multis annis in maxima potestate in oppido regali Themoria regnabatur. [S. Idæ genus illustre,] Ipse vero tres filios habuit, id est, b Fiacha, Conn, & Æochaidh. Fiacha quidem tres filios habens mortuus est sine regno, siue antequam regnum paternum ad se deuenit. Conn autem c superstes eius frater totam Hyberniam post patrem suum potenter in maxima felicitate regnauit; & ipse (proh dolor!) occisus est in bello, quod commissum est in campo Cotha a Rege d Vltorum, qui vocabatur e Tybraide Tireach. Tres autem f illi filij fratris sui Fiacha, cum multis turbis & magno exercitu ad terram g Mumeniensium de Themoria venerunt, & ibi maximam regionem nobiliter & fortiter gladiis suis apprehenderunt. Quæ gens hodie h Huadesi vocatur. De qua gente nobilissima Virgo S. Ytha orta est, quæ a fonte baptismatis Spiritu sancto repleta est: nam omnes mirabantur continentiam & mores infantiæ eius, [sancti mores ab ipsa pueritia,] & abstinentiam diebus quibus famula Dei debebat ieiunare; & multa signa per eam, cum infantula esset, fieri videbantur. Et cum valeret loqui & ambulare prudens in sermone & opere, dulcis alloquio, & constans mente apparuit; proferens semper verba castissima de ore suo, mitis in omnes, larga valde, Deum timens & amans; prohibens semper mala, suadens bona. Ita vixit in domo parentum suorum in puellari ætate.

[2] Quodam quoque die sancta puella Ytha sola dormiuit in cubiculo, & totum illud cubiculum visum est hominibus ardere. [cubiculum cælesti luce collustracum,] Cum autem illi homines accessissent adiuuare, cubiculum illud incombustum & flammis intactum apparuit. Et omnes mirantes hoc valde, dictum est eis desuper, quia gratia Dei circa famulam Christi ardebat, quæ ibi dormiebat. Et cum surrexisset S. Ytha de somno, tota forma eius visa est quasi forma Angelica; [facies splendida,] quæ tunc habuit talem pulchritudinem, qualem nec antea nec postea habuit: ita enim species eius tunc apparuit, vt vix amici sui potuissent eam conspicere, & tunc omnes cognouerunt, quod gratia Dei ardebat ita eam: & post breue interuallum in speciem suam Virgo Dei conuersa est, quæ siquidem satis pulchra erat.

[3] Alio die cum dormisset S. Ytha, vidit Angelum Domini ad se venire, & dare ei tres pretiosos lapides. Et cum surrexisset ancilla Christi de somno, nesciuit quid illa visio significaret, & de hoc Sancta Dei quæstionem habebat in corde suo. Tunc Angelus Domini descendit ad eam, dicens: Quid scrutaris de visione: Illi tres lapides pretiosi, quos vidisti tibi dari, significant sanctam Trinitatem visitatione ad te venire, & te visitare, id est, visitatio Patris, Filij, & Spiritus sancti: [cæleste munus, pignus visitationis Diuinæ;] & semper in somnis & vigiliis Angeli Dei & sanctæ visiones ad te venient; tu enim Deitatis es corpore & anima. Et hæc dicens discessit ab ea.

[4] Alio die beatissima Virgo Ytha accessit ad matrem suam, prædicauit ei diuina præcepta Spiritu sancto docta, & rogauit ipsam, vt i patrem suum rogaret pro ea; vt cum licentia patris sui S. Ytha consecraretur Christo. Et ille nullo modo voluit hanc licentiam dare; quia nobilis & potens adolescens petiuit ab eo eam; [propositum virginitatis impugnatum a patre;] & valde hoc matri displicuit: & additis aliis vt rogarent eum, ipse hoc cum iuramento negauit. Tunc S. Ytha repleta Spiritu prophetiæ dixit ad omnes: Dimittite patrem meum ad tempus: pater meus modo me prohibet consecrari Christo, iterum suadebit ac præcipiet; quia a Domino meo Iesu Christo compelletur, vt me dimittat quocumque ire voluero ad seruiendum Deo. Et ita factum est. Quomodo autem contigit, postea narrabitur.

[5] Postea vero non post multum temporis beata Virgo Ytha tribus diebus & tribus noctibus ieiunauit. In illis autem diebus & noctibus, diabolus euidenter per somnia & vigilias, [a dæmone.] multis pugnis contra Virginem Domini pugnauit: & beatissima Virgo prudentissime in omnibus ei resistebat tam dormiens quam vigilans. In posteriori vero nocte, apparuit diabolus tristis & lugens, & lucente die discessit a famula Dei, dicens lugubri voce: Heu non solam temetipsam Ytha liberabis a me, sed & alios multos. In illa vero nocte Angelus Domini venit ad patrem S. Ythæ, dicens ei: Cur prohibes filiam tuam, [Pater cælitus monitus vltro id suadet.] vt ipsa in Christi nomine velamen virginitatis acciperet? Ipsa enim magna & probata Virgo coram Deo & Sanctis eius erit, atque multorum matrona in die iudicij: tu non solum dabis ei signum virginitatis accipere, sed dimittes eam quocumque ire voluerit Christo seruire: in alia itaque gente seruiet Domino, & patrona illius gentis erit. Pater autem puellæ sine vlla mora venit ad eam, & hæc omnia narrauit ei; &, sicut prophetauit superius Virgo probabiliter de eo, non solum dedit optatam licentiam, sed etiam suasit ei, vt ipso die velamen virginitatis acciperet, & iret quocumque vellet.

[6] Et ipso die completo triduano Virgo Domini ad ecclesiam Dei, quæ fuit in eadem plebe, accipere velamen virgineum perrexit. Et cum iter ageret B. Ytha, ecce multi dæmones contra eam in via venerunt, & cœperunt contra Virginem Dei atrociter litigare. [frustra obstrepentibus dæmonibus,] Tunc Angeli Dei desuper venerunt, & pugnauerunt fortiter pro sponsa Christi cum dæmonibus. Et cum essent dæmones superati ab Angelis Dei, fugerunt per deuia clamantes & dicentes: Væ nobis, quia ab hac die contra hanc Virginem certare non valebimus: & voluimus nostras iniurias in eam hodie vindicare; & Angeli Domini a nobis eam liberauerunt. Ipsa enim nostram habitationem multis locis destruet, & plures a nobis eripiet in hoc seculo & k ab inferis. Virgo autem Domini, consolantibus eam Angelis Dei in terra, ad ecclesiam peruenit, [iuuantibus Angelis, velum suscipit.] & in ea visione Angelica illico ab Ecclesiasticis viris consecrata est, & velamen virginitatis accepit.

[Annotata]

a MS. Riuense: Feldimini Regis, cognomento Rectmar.

b Idem MS. Fiachum, Cond, & Euchadium vocat.

c Addit idem MS. cognomento Cedfadach.

d Vltonia, Anglis Vlster, septemtrionale in Hibernia regnum.

e MS. Riu. Tibrayn Tirech.

f Hos tradunt fuisse Rossium, Engusium, Eugenium; e quorum genere plures postea Sancti extitere.

g Momonia, Anglis Mounster, regnum Hiberniæ Australe.

h Ea ditio nunc VVaterfordiensi Comitatu continetur, iuxta Lismorensem vrbem. In vita S. Aidani 31. Ianu. vocatur terra Desiorum. & Hua-Desy, stirpem Desy significat. Alterum MS. habet, terram, quam Desy vocant.

i Patrem sanctæ Virginis didicimus a doctissimo Colgano Kennfuiladium fuisse appellatum, filium Cormaci, filij Conchouarij, filij Conalli, filij Engusij, de [illeg.] e; Matrem vero Nectam.

k Clarius MS. Riuense: Ex nunc multa habitacula, scilicet corda peccatorum, in quibus habitamus, a nobis auferet, & multos a nostra potestate eripiet.

CAPVT II.
Monasterium constructum. vita sanctissima.

[7] Deinde Virgo Ytha orauit ad Dominum vt ostenderet ei locum in quo sibi seruiret. Et ecce Angelus Domini venit ad eam, [Angelo iubente] dicens: Relinque hanc patriam, & perge ad illam regionem, quæ vocatur a Hyconaill, & manebis in occidentali parte eiusdem regionis iuxta radices montis b Luachra; & ibi Angelus Domini veniet ad te, & ostendet tibi locum in quo erit ciuitas tua, in qua migrabis ad Christum: tu enim patrona gentis Huaconhaill eris; quæ gens tibi & c S. Senano data est a Domino. His verbis Angeli auditis S. Ytha cum suis comitibus ad illam regionem perrexit, & mansit iuxta radices montis Luachra, [patriam deserit:] sicut sibi Angelus dixit. Et statim Angelus Domini venit ad eam, & assignauit ei locum in quo seruiret Deo. Et illico fama sanctissimæ Virginis per totam illam regionem diffusa est; & multæ Virgines hinc & inde ad S. Ytham venerunt, Deo seruire sub cura eius: [Virgines instituit:] & ipsa pie & mente hilari recipiebat eas omnes.

[8] Audita vero maxima sanctitate beatissimæ Virginis Ythæ, gens Huaconaill cum suo Duce venit ad eam, & voluerunt omnem agrum, qui erat in circuitu cellæ S. Ythæ, sibi & Deo in æternum donare. Famula autem Domini d nolens curiosa esse in secularibus curis, nihil de agro ab eis accepit, [oblatas possessiones respuit,] nisi tantum quatuor iugera in vsus hortorum. Et hoc Duci & suis comitibus valde displicuit, & dixerunt: Quod tu non vis modo accipere, cum migrabis ad regnum Dei, tibi donabitur. Et ita factum est. Tunc tota gens Huaconnaill S. Ytham in matronam suam hic & in futuro accepit, [quæ tamen postea eius cœnobio donatæ:] sicut prædixit Angelus; & sancta Virgo eamdem gentem & terram suam multis benedictionibus benedixit, quæ semper complentur. Et illi cum gaudio magno ad sua reuersi sunt, & magna munera & eleemosynas ac donationes ad eamdem cellam, ad vsum sanctarum Virginum quæ ibi erant, in honore B. Ythæ semper ferebant.

[9] Beatissima Ytha Virgo omne studium in biduanis, triduanis, & frequenter in quatriduanis ieiuniis viuere dedit. [de nimia abstinentia iubetur aliquid remittere:] Angelus autem Domini quadam die cum ipsa esset fatigata ieiuniis & fame, venit ad eam, & ait ei: e Sine mensura corpus tuum affligis ieiuniis, & ne ita facias. f Sponsa vero Christi volente onus suum laxare, dixit ei Angelus: Tantam tibi Dominus gratiam donauit, vt ab hoc die vsque ad obitum tuum cibo cælesti reficiaris, & tu non poteris non comedere, in quacumque hora Angelus Domini veniet ad te afferens tibi prandium. Tunc S. Ytha inclinans se in terram gratias egit Deo: & de illo prandio S. Ytha aliis dabat, [cælesti cibo pascitur.] quibus sciebat dignum esse donari: sicque sine vllo dubio vsque ad obitum suum annona cælesti vixit, ministrante sibi Angelo.

[Annotata]

a MS. Riuense: Yconaill. hic mox Hua-Conaill appellatur, id est, stirps Conalli.

b Idem MS. Luac.

c Colitur S. Senanus Episcopus 8. Mart.

d MS. Riu. timens occasione temporalium vel mente distrahi, vel nimis occupari, omnia renuit accipere præter &c.

e Clarius Riuense MS. Supra vires corpus tuum affligis; non sic igitur facias, sed rationabile sit obsequium tuum.

f Idem MS. Et respondit Virgo: In anteriora velim tendere, & non reuerti.

CAPVT III.
Miraculorum gratia, vnde? Donum prophetiæ.

[10] Qvadam die quædam Virgo religiosa accessit ad S. Ytham, & loquebatur cum ea de diuinis præceptis; & cum loquerentur ad inuicem, dixit Virgo illa S. Ythæ: Indica nobis in nomine Dei, cur tu diligeris plus a Domino, quam aliæ Virgines, quas scimus in mundo esse? Tibi enim prandium de cælo a Deo datur, [Miraculorum gratiam consecuta deuotione erga SS. Trinitatem;] omnes languores tua oratione sanas, prophetizas de præteritis & futuris, dæmonia vbique fugas, Angeli Domini tecum quotidie loquuntur, semper in meditatione & oratione sanctissimæ Trinitatis sine impedimento persistis. Tunc dixit ei S. Ytha: Tuam quæstionem tu ipsa soluisti, dicens: Sine impedimento in meditatione & oratione sanctæ Trinitatis persisto. Si quis enim ita fuerit, Dominus cum eo semper erit: a & si ita ego fui ab infantia, hæc omnia quæ dixisti ideo mihi contigerunt. Sancta illa Virgo hæc verba audiens a B. Ytha de oratione & meditatione Dei, gaudens recessit in cellam suam. Tantam autem prophetiæ gratiam largitus est Deus S. Ythe, vt ipsa sciret, si viuerent infirmi sua infirmitate, an morerentur.

[11] b Sanctus Abbas Comganus, cum sciret suæ remunerationis tempus aduenire, rogata est a se S. Ytha, vt veniret ad eum, & dixit ei S. Comganus: En moriar hac infirmitate citius; & rogo te in Christi nomine, [adest S. Comgano morienti:] vt ponas manus tuas super labia mea, & claudas os meum in hora dormitionis meæ. Scio enim ab Angelo Dei, super quemcumque morientem imposueris manus tuas, quod Angeli Domini illico animam eius deducent in regnum. Dixit ei sancta Virgo: O Pater sancte, quid tu dicis? Peccatorem hominem oportet hoc verbum dicere. Magna est merces tua apud Deum, & tu gloriosus eris inter Sanctos Dei. Quid indiges me? Dixit S. Comganus: Vere dico propter hoc quod ego petij, nullus dæmon ad iter nostrum appropinquare audebit, vel nos vllo modo accusare. Interea vir sanctus Comganus de hoc seculo inter choros Angelorum sanctorum migrauit, & quod petiit, perfecit S. Ytha.

[12] Deinde gloriosa Virgo Dei Ytha ad cellam suam reuersa est. Et cum appropinquaret famula Dei suo monasterio, audiuit de propinquo immensum & magnum vlulatum. Ibi enim erant tres Nobiles mortui, qui illo die obierant; & amici eorum vlulantes & lugentes eos: & illi scientes quod S. Ytha transiret, descenderunt, [tres mortuos precibus suscitat:] & voce flebili rogauerunt famulam Dei, vt veniret, & saltem oraret pro animabus eorum. Statim Virgo Ytha ait eis: Quod plus vultis quam orare pro animabus eorum, in Christi nomine fiet vobis. Illi hoc verbum adhuc nesciuerunt. Hoc verbum dixit B. Ytha, quia nouerat plena Spiritu prophetiæ, quod resuscitaret in Dei nomine illos a morte. Et descendit Sancta Dei cum illis, vbi erant mortui, & orans signauit corpora iacentia signo sanctæ crucis: & illi ad iussionem eius surrexerunt viui, assignauitque Christi sponsa eos viuos ante omnes.

[13] In illo siquidem loco erat homo paralyticus maxima infirmitate detentus; & amici videntes mortuos suscitatos, apprehenderunt eum, & adduxerunt ad S. Ytham, vt sanaret eum; ipsi enim non dubitabant, quod infirmum curaret, quia mortuos suscitauit. [paralyticum signo Crucis sanat:] Vidensque famula Dei magnam miseriam illius, respexit in cælum, & ait ad eum: Dominus misereatur tui. & hoc dicens signauit illum signo sanctæ Crucis. Mirum dictu est valde: famula Christi signans adhuc paralyticum, ipse illico sanus & incolumis ante omnes surrexit, quasi numquam fuisset paralysi deprehensus. Tunc clamor omnis populi in cælum erectus est, laudantes Deum, & sibi gratias agentes, famulamque eius digno honore magnificantes. Postea Dei famula cum suis ad suam cellam peruenit.

[14] Quædam sanctimonialis, quæ fuerat sub cura S. Ythæ, occulte fornicata fuit: & in crastino die B. Ytha vocauit eam ad se & ait ei: Cur tu Soror non curasti custodire virginitatem tuam? [Virginis lapsum diuinitus cognoscit;] Illa vero negans quod fecit, dixit ei S. Ytha: Nonne heri in illo loco fornicata fuisti, & ita tibi contigit? Statimque sciens illa B. Ytham prophetissam esse de præteritis & de futuris, confessa est veritatem rei, & sanata est agens pœnitentiam secundum iussionem S. Ythæ.

[15] Alia quoque Virgo, quæ erat longe a S. Ytha, id est, in prouincia c Connactorum, cum quodam viro occulte adulterabatur. [item alterius,] Sancta autem Ytha plena spiritu prophetiæ sciens hoc, iussit S. d Brandano vt illam adduceret ad eam. Sanctus autem Brandanus fecit eam venire ad S. Ytham. Christi siquidem famula & sponsa narrabat illi Virgini inter cetera, quomodo concepit & peperit filiam, illa enim illi viro peperit filiam. At illa audiens suam iniquitatem ex ore famulæ Dei, dignam egit pœnitentiam, & anima eius saluti æternæ reddita est, postea degens vitam in sanctitate. [aliaq; animorum arcana:] De cetero autem omnis familia S. Ythæ, & ceteri qui cognouerunt scientiam prophetiæ eius, e timebant eam tam absentem quam præsentem.

[16] Quidam bonus artifex, qui erat homo honorabilis de prouincia Connactorum, in exilium ad terram Mumenensium venit. Et audiens B. Ytha famam artis eius, rogatus est ab ea, vt sibi ageret ædificia. Ille vero artifex quæsiuit sibi vxorem a S. Ytha, & agrum ad habitandum. Et beatissima Ytha dedit ei f sororem suam, & agrum in quo manerent. [Beoanum artificem] Et ille cum omni deuotione ædificia in monasterio S. Ythæ agebat. Contigit autem vt duo Duces bellum inter se aliquo die agerent, & ille artifex cum vno illorum Ducum in bellum exiuit, ipse enim probatus erat in militia. Ille vero Dux cum quo erat artifex versus est in fugam, & sui omnes occisi sunt; inter quos ille artifex occisus est, [in prælio occisum] & decollatus; caput autem eius ab eo longe ductum est. Et cum hoc narratum esset S. Ythæ, valde sibi displicuit. Ipsa enim promisit artifici in Christi nomine, vt filium post se haberet; & ipse tunc non habuit prolem, quia adhuc vxor eius sterilis erat. Et venit S. Ytha cum suis vbi erat corpus truncatum Beoani artificis; (ipse enim artifex vocabatur Beoanus) & non inuento capite eius, orauit S. Ytha vt ostenderet sibi caput: & caput diuina potentia euolauit per aera, & stetit vbi corpus erat ante famulam Dei: & Dominus ad instantiam famulæ suæ, [precibus suscitat;] caput corpori adhærere fecit, tam valide quasi numquam fuisset abscissum; sed tantum vestigium vulneris mansit. Sed orante Sancta Dei, transactoque spatio vnius horæ, ille viuus surrexit, salutans famulam Dei, & gratias Deo agens, omnesque qui ibi erant similiter gratias Deo egerunt & S. Ythæ. Et surgens sancta Dei famula monasterium suum adiit. Et ille qui resuscitatus fuit, iuit in comitatu eorum. [eius filium S. Pulcherium nutrit:] Deinde ille artifex Beoanus dormiuit cum sua vxore sterili, & illa concepit & peperit filium, sicut longe ante promisit ei Sancta Dei Ytha. Quem filium ipsa Sancta Dei Ytha nutriuit, qui vocatur g Pulcherius, & ipse est sanctissimus Abbas, h in cuius honore ciuitas Liath ædificata est.

[17] Quidam vir sapiens euentu amisit suam loquelam, & effectus est mutus, & venit ad S. Ytham cum suis discipulis ad quærendam salutem. [muto loquelam restituit.] Et orauit sancta ancilla Dei ad Dominum pro eo: & statim ipsa adhuc orante tradita est illi loquela, & locutus est clare: & orantes inuicem ad Dominum cum gaudio ille ad sua reuersus est.

[Annotata]

a Clarius Riuense MS. Et si illam gratiam misericordia Dei mihi concessit, cetera, quæ numerasti, mihi condonantur.

b [S. Comganus.] Deest hic §. Riuensi MS. Hic videtur S. Comganus de Glennissen esse, S. Columbæ Huensis Abbatis ex Ethnea sorore nepos, quem coli ab Hibernis didicimus 27. Febru.

c Altera Vita, Conacteorum. Est Conachtia, siue Conacia, quarta pars Hiberniæ.

d Hic est S. Brandanus, siue Brendanus, Cluanfertensis, de quo agemus 16. Maij.

e [S. Brandanus.] MS. Riu. magis sibi ab illicitis cauebant.

f Nesa hæc fuit, siue Nessa, vt dicitur in Vita S. Pulcherij 13. Martij, vbi hæc paullo aliter & fusius narrantur. Alia S. Idæ soror fuit S. Fina Virgo.

g Riu. MS. qui in gratia & virtutibus, meritis suæ nutricis, proficere meruit; adeo vt postmodum fieret sanctus Abbas, & multorum monachorum Pater, nomine Mochaemoch. Hoc nomen testatur Colganus idem significare quod Latine Pulcherius.

h Riuense MS. in cuius nomine ecclesia de Liath-Mochaemoch est fundata.

CAPVT IV.
Pietas, hospitalitas, aliæ virtutes.

[18] Qvodam festo ac sancto die rogauit B. Ytha Deum, vt de manu digni Sacerdotis corpus & sanguinem Christi illo die acciperet. [Procul transfertur, communicatura e manibus viri sancti:] Gratia autem Dei duxit ancillam suam per longa terrarum spatia ad ciuitatem Cluainmicnois, a & accepit de manu digni Sacerdotis corpus & sanguinem Domini, sicut ipsa voluit; sed nemo vidit eam ibi venientem, vel accipientem, vel redeuntem, & statim ipso die inuenta est in suo loco. Et Sacerdotes nescientes quid factum est de corpore & sanguine Domini, b ieiunauit omnis populus & clerus cum illis illo die, vt mysterium huius euentus ostenderet ei Dominus. Postea Angelus Domini venit ad quemdam sanctum senem illorum, & narrauit ei omnia quæ gesta fuerant.

[19] Ille autem Sacerdos qui immolauit hostiam, quam suscepit S. Ytha, venit cum aliis Clericis longa via ad eam, vt benediceret eos ancilla Domini. Et cum iter agerent, vnus eorum aliquo euentu effectus est cæcus. Consolantes se inuicem dixerunt: B. Ytha sponsa Christi, quando perueniemus ad eam, postulabit Dei gratia lumen oculi Fratris nostri. [cæco visum restituit:] Et beata Virgo Ytha suis aduentum eorum prophetice indicauit, & prædixit. Et peruenientes illi illuc, ancilla Domini recepit eos gaudens, & confestim illi Fratri cæco lumen oculorum suorum Dei gratia præbuit. Et S. Ytha c præcepit illi Sacerdoti, a quo accepit in ciuitate Cluainmicnois occulte communionem Dominicam, vt Missam cantaret ante se. Et beata Virgo Sororibus & filiabus suis præcepit, vt darent illi sancto Sacerdoti Missalia indumenta, in quibus tunc immolauit. At ille renuit dicens: Non possumus nunc aliquid nobiscum ducere, quia Abbas noster d Æneas nobis præcepit, ne a te vllam rem accipiamus, nisi tantum orationem tuam. Sancta prophetissa Ytha ait: Non displicebit sancto Abbati vestro Æneæ hoc accipere a me, quia dabo vobis signum ad eum. Quadam die ipse e ad monasterium sanctæ Virginis Chinreacha Dearcain peruenit, & sancta Virgo rogauit eum, vt lauaret pedes suos, & ille concessit. [pedes S. Æneæ tergit:] Tunc sanctissima Virgo Chinreacha Sancto pedes Æneæ lauit, & tersit linteo; ego autem (Deo teste) caput lintei tenui, & extersi pedes eius cum Virgine. Cum hoc Abbas vester audierit, gauisus erit, & munus meum lætus suscipiet. Postea illi accipientes, & de his discipuli admirantes acceptaque benedictione Sanctæ in viam suam reuersi sunt, & ita omnia euenerunt, sicut sancta Virgo Ytha prædixit.

[20] Venit quidam vir secularis diues multum & eloquens valde ad B. Ytham, habens magnum munus argenti in eleemosynam, posuitque illud ad pedes sanctissimæ Virginis: quæ porrigens manum tetigit argentum, & paruipendens proiecit de pedibus suis, nolens illud animo vel oculis videre. [horret pecuniæ contactum.] Igitur postquam ancilla Dei manibus argentum supradictum tetigit, dixit filiæ sibi ministranti: Da mihi aquam vt lauem manum, qua tetigi argentum corruptibile. Sic autem abhorruit ancilla Dei argentum, & omnia lucra seculi, quasi immundum tetigisset. Deinde qui donum dedit interrogauit B. Ytham dicens: Cui dari debet donum, diuitibus & potentibus, an pauperibus & peregrinis? Respondit famula Dei: Vtrisque debet dari, diuitibus & potentibus caussa secularis honoris, pauperibus autem & peregrinis pro retributione in cælestibus. Ille ait: Si non potero vtrisque dare, quid faciam? Sancta ancilla Dei respondit: In potestate hominis est substantiam suam pro honore seculi dare, vel Domino Deo, a quo accepit, & qui pro temporalibus bonis æternam vitam retribuet. Ille his dictis ædificatus accepta benedictione recessit.

[21] Interrogans S. Brandanus quodam tempore B. Ytham de tribus operibus, quæ magis Deo placent, & de tribus quæ satis displicent; [Tria Deo gratissima; tria maxime exosa.] ancilla Christi Ytha respondit sic: Vera credulitas corde puro in Deum, simplex vita cum religione, largitas cum caritate, hæc tria satis Deo placent. Os autem detestans homines, affectusque malorum in corde; tenax confidentia in diuitiis, hæc tria satis Deo displicent. S. Brandanus & omnes qui ibi erant talē sententiam audientes, glorificauerunt Deum in famula sua.

[22] Quædam sancta Virgo, volens explorare quomodo viueret sanctissima Virgo in secretissimo loco, in quo consueuerat soli Deo vacare, exiuit quadam hora vt videret eam. Ingrediens autem ibi, vidit tres soles lucidissimos, similesque illi soli mundi qui vniuerso mundo illucet, [Orans tribus Solibus illustratur.] lucentes totum locum & spatium in circuitu, & præ terrore non potuit intrare, sed statim reuersa est. Mysterium huius prodigij nos latet, nisi fuerint dona sanctissimæ Trinitatis, quæ fecit omnia de nihilo, cui beatissima Virgo Ytha corpore & anima assidue seruiuit.

[23] Fuit quædam Virgo in campo f Liffe, g Rethna nomine, quæ sanctum habuit alumnum, cui nomen erat h Colummanus, qui ad insulam Hy ad S. Columbam pergens, [Diuinitus cognoscit aduentum hospitum,] illic gradum Episcopalem accepit, & iterum ad suam patriam reuersus est. Qui veniens ad nutricem suam S. Rethnam, dixit ei B. Virgo: Fili mi magna ægritudine dulcis filia mea vexatur, & ideo veni mecum ad S. Ytham, vt te benedicat, & vt sodali tuæ subueniat. Itaque Episcopus gratanter hoc suscepit. Postea positis equis in curru, Episcopus & sua nutrix cum suis comitibus viam carpebant. Sed diabolus multum in via cœpit insidias facere eis. B. Ytha prophetissa suæ familiæ dixit: Præparate balneum & conuiuium, quia hodie sancti hospites ad nos venient de longinqua terra Lageniensium. Illo autem die illi peruenerunt illuc, & illico ait S. Ytha: [& Colmānum Episcopum esse.] Veniat Episcopus ad me, & ponat manum benedicens caput meum. Illi mirabantur quod Sancta Dei sciret quod Episcopus esset, nemine sibi indicante. Benedicentes se inuicem, sicut placuit Episcopo, ait B. Ytha, non indicantes illi adhuc de Virgine infirma: Filia vestra, [Ægritudinis vtilitas.] quam eduxistis eligite, vt sit sana corpore, & in peccato moriatur; an sit hic in labore & in æterna vita viuat? Sicut ait Apostolus: Nam virtus in infirmitate perficitur. [2. Cor. 12. 9.] Illi cum filia eligentes, vt hic esset in dolore, & in æterna requie viueret, sic factum est. Conuersa S. Ytha ad S. Rethnam ait ei: Ancilla Dei iter tuum prosperum non esset, [Euagatio sanctimonialibus noxia.] nisi Episcopus tecum veniret, quia multi dæmones insidiantur nostro sexui. Et commorantes per aliquot dies apud S. Ytham in vera caritate cœperunt redire. Tunc S. Rethna dixit ad B. Ytham: Est mihi carissima, sodalis Virgo i, in australi plaga Hiberniæ: & quid mihi consulis Domina mea, si debeo adire eam? Dixit ei B. Ytha: Non, sed cum tuis recta via ad cellam tuam, & illa Virgo occurret vobis in confinio Lageniensium, & Mumeniensium k, volens te adire. Sic factum est. [S. Ida aduentum cuiusdam prædicit.] Illis autem euntibus cum benedictione, illic prædicta Virgo occurrit ipsis, & benedixerunt S. Ytham prophetissam, inuicem gaudentes.

[Annotata]

a Addit Riuense MS. quæ prope XL. milliaria vel plus ab ea distabat.

b Idem MS. addit: quod in diligenti custodia reposuerunt.

c Melius idem MS. humiliter rogauit Sacerdotem illum.

d In eodem MS. Engus appellatur, aliis Ængus, & Oena. Abbas fuit Cluanensis, successor S. Kerani, [S. Æneas Abb.] de quo 9. Sept. Coli dicitur ab Hibernis S. Æneas 20. Ianu.

e Riu. MS. ad cellam talium Virginum. Monuit Colganus, rectius Cunneram vocari hanc sanctā Virginē, quam Kenrecham, [S. Cunera Virgo.] vel Kenreacham, & coli 5. Nouembris. Porro videtur S Ida hic fuisse inuisibiliter.

f Huius campi, in Kildariæ Comitatu siti, sæpius mentio fit in vita S. Brigidæ 1. Februarij, & Liffij amnis qui eum irrigat, ac Dublinii in mare se effundit.

g In Riuensi MS. Rithena dicitur, aliis Rathna, & Rathnata, fertur coli 5. Aug.

h Riuense MS. Colmanum vocat, alij Columbanum; atque eæ voces diminutiuæ, a S. Columbæ nomine ductæ, idem omnes significant. [S. Colmanus.] Colitur 26. Septembris. Eius mentio fit in Vita S. Columbæ a Canisio edita lib. 1. nu. 5. vbi Columbanus appellatur, ast in MS. titulo illius §. Colmannus. at lib. 2. nu. 13. Columbanus in excuso & MS. appellatur. Nam de eo isthic esse sermonem patet ex MS. vbi in titulo filius Beogni dicitur.

i Addit Riuense MS. Deo deuota.

k Riu. MS. in confinio Momoniæ & Lageniæ. Est hæc Orientalis Hiberniæ regio, Anglis Leinster, cuius caput Dublinium.

CAPVT V.
Varia miracula, & prædictiones.

[24] Qvidam vir occidit fratrem suum, & tactus pœnitentia venit ad S. Ytham, & egit pœnitudinem secundum iussionem eius; & ait ei beatissima Ytha, videns animum eius deuotum esse: Si adhæseris meis verbis, non subita morte morieris, sed ad vitam migrabis æternam. Contigit autem ei postea ire cum Duce suo in bello, quia miles erat, & grauato bello contra suos, ipse inter ceteros occisus est. Hoc audiens B. Ytha ait: Ego promisi illi viro cursum vitæ suæ feliciter consummare, [Quemdam occisum ad se accersit, qui mox resurgit:] quia obseruat quæ ego præcepi ei; & ait ministris: Ite a me, & in nomine Dei mei in strage vocate eum nomine suo, & credo quod resurget ad vos. Illi autem sic agentes, ipse surrexit a cæde, quasi numquam esset iugulatus, cucurritque ad eos qui eum vocabant, & venit cum eis ad B. Ytham, & postea euenit ei sicut promisit famula Dei.

[25] a Quodam tempore venit vir quidam diues secularis ad B. Ytham dicens: Rogo te sancta Dei, vt equæ meæ masculos pullos albi capitis, & rubri coloris pariant hoc anno. Respondit ei S. Ytha: Non est meæ paruitatis quod dicis; sed Dei est facere de elementis suis, quod vult. Tunc ille grauius rogauit eam dicens: [impetrat & prædicit certi coloris pullos equinos nascituros:] Pete Patrem & Filium & Spiritum sanctum, qui Deus trinus & vnus cæli & terræ, maris & hominum, vestimentorum & pecorum colores colorauit, vt ipse efficiat colores pullorum sicut ego volo. Ait ei Ancilla Dei: Quod tu credis sic in Deum, ita erunt pulli tui hoc anno sicut vis. Ille de tali prophetia gaudens exiuit, & euenerunt ei omnia, sicut dixit ancilla Dei.

[26] Alio tempore in cella Sanctimonialium, quæ dicitur Doirechuisgrigh, orta est quæstio inquietissima de furto, quod ibi factum est. Requirebatur autem illud ab vnaquaque illarum. Negantibus itaque cunctis, dixit Abbatissa illius loci filiabus suis: Eamus ad B. Ytham Virginem, & credo quod soluetur per illam hæc quæstio obscura: nam displicuit illis, quia hæc tota opinio venit supra vnam innocentem Virginem Christi. Postea perrexit ad B. Ytham. Et S. Ytha prophetice familiæ suæ dixit: Præparate epulas & balneum, [prædicit hospitum aduentum:] quia Christi ancilla veniet ad nos hodie. Postea illæ venientes intrauerunt per ordinem ad S. Ytham, osculantes eam. Illa autem ad quam opinio erat, non ausa est propius ad famulam Dei accedere, quamuis innocens & puræ conscientiæ erat. Tunc B. Ytha dixit ei: Veni innocentissima Christi Virgo, [cuiusdam innocentiā diuinitus cognoscit & aperit,] & da mihi osculum, certum est quod non tulisti furtum, quod quæritur a te. Illico illæ Virgines in Christi nomine rogauerunt S. Ytham personam quæ furata est illud. Respondit eis B. Ytha: Illa quæ pro alia culpa apud vos in pœnitentia posita est, ipsa furata est illud, & abscondit inter lignum veli & pratum suum, [atque alterius furtū, & secuturam apostasiam:] & addidit dicens: Illud inuenietis incolume; sed quæ furata est illud non manebit in cella vestra, sed, vt Propheta dicit, frons meretricis facta est ei. Et ita omnia fuerunt. Nam illud furtum inuentum est, & illa infelix deserens habitum suum, apud siluaticos in fornicatione construpata permansit. [Ierem. 3. 3.]

[27] Alio tempore quidam vir, nomine b Feargus, cuius filius adhuc viuit, adductus est ad S. Ytham in maximo dolore oculorum & corporis. [cæcutientē & ægrum sanat.] Vix enim sui amici sciebant, si viuus an mortuus esset. Sed hic æger pene mortuus, luminibus extinctus & a cunctis desperatus, satis valens corpore & oculis perspicacissimis ad sua rediit, atque cum vsque ad obitum suum sanis membris per orationem & benedictionem beatissimæ Ythæ vixit.

[28] Quodam tempore auunculus S. Ythæ mortuus est, qui octo filios habuit. Illi habitabant in regione Handesi; misitque ad eos de terra Huaconnaill ancilla Dei vocans illos. Qui venientes, allocuta est ad eos Christi sponsa, dicens: Auunculus meus, pater vester mortuus est: heu nobis! quia c duris & diris pœnis pro commissis suis torquetur; [Auunculū suis precibus & filiorum eleemosynis e Purgatorio liberat.] mihi autem diuinitus ostensum est, quomodo cruciatur; sed agamus aliquid pro salute animæ suæ, vt possit erui: facite ergo quod dico, id est, vt det vnusquisque vestrum per hunc totum annum quotidie panes cum alimento carnis vel butyri pro anima eius d, & totidem lucernas, & in fine anni reuertimini ad me. Illi enim diuites erant, feceruntque sicut præcepit eis Christi famula, & reuersi sunt post annum ad B. Ytham, quæ dixit eis: Pater vester, a pœnis dimidia parte extractus est per munera vestra & orationes meas: nunc ite & paria munera date hoc anno, & iterum venite ad me. Et ita fecerunt. Venientes, iterum sic loquuta est eis Virgo Christi: Pater vester ex totaliter ereptus est a pœnis; sed modo est e absque vestimento, quia nemini in Christi nomine dedit vestimentum; ergo facite eleemosynas de vestimentis vt possit indui, & illi eleemosynas dantes de vestimentis per alium annum reuersi sunt ad S. Ytham. Quibus illa ait: Pater vester modo requiem habet per munera vestra & postulationes meas, per magnam misericordiam Dei. Ideo vos, custodite vos ab illicitis secularibus desideriis & concupiscentiis, pro quibus pater vester cruciatus est, & illi gratulantes Domino, & ancillæ eius gratias agētes, redierunt ad propria.

[29] Quodam die homo secularis de morte filij sui valde contristatus venit ad S. Ytham lacrymans, affirmansque rustice, & dicens: Scias hoc Sancta Dei pro certa re quia non recedam de habitaculo tuo, & vlulare non cessabo, dum filium meum mortuum resuscites. Respondit ei leniter B. Ytha: Quod petis a me, o homo, non est meæ virtutis, sed Apostolorum & eorum similium. Tunc dixit vir ille: Inde maxime doleo, quia perdita est lingua filij mei ante mortem suam f, vt non potuisset Deum confiteri, nec vlla verba nobis loqui: peto ego a te vt sanctam Trinitatem roges, vt iterum filius meus saltem vno die viuat, vt possim audire verba eius. Respondit ei B. Ytha: [mortuum suscitat, & quamdiu victurus sit prædicit:] Quanto tempore contentus eris, si Dominus pius qui mortuos suscitat misereatur tui, & resuscitauerit filium tuum? Ille ait: Gratum habeo, etiam vnius diei tempus. Dixit ei ancilla Dei: Septem annis & septem mensibus, & septem diebus viuet. Postea ille mortuus, orante beata Virgine, illico surrexit, & nec minus nec plus vixit, nisi sicut prædictum est ei per os prophetissæ Virginis.

[30] Alio tempore S. g Luchtighernus & S. h Lasreanus Abbates dixerunt ad inuicem: Eamus visitare famulam Dei S. Ytham. Tunc quidam adolescens stulte & insipienter dixit eis: Quid est vobis sapientibus & sanctis viris ire ad anum illam vetustam? Increpantes eum Sancti, [absentia cognoscit.] dixerunt ei: Male loquutus es Frater, iam enim prophetissa Domini nouerit quod tu dixisti. Deinde perrexerunt Sancti ad S. Ytham, ducentes illum iuuenem secum. Venientes autem ad ostium monasterij, Virgines S. Luchtighernum agnouerunt, quia ipse frequenter visitabat B. Ytham, & intrantes nuntiauerunt Christi sponsæ dicentes: Bona est nobis dies hodie, quia S. Luchtighernus visitat te. Respondit eis Mater sancta: Non minor est apud Deum qui cum eo venit, id est, S. Lasreanus filius Colmanni, quem non salutastis, quia non cognouistis eum: per spiritum enim S. Ytha nouit eum nomine & merito, quem numquam vidit. Et venientes ad B. Ytham, vt benediceret eos, illico famula Dei illi iuueni prædicto ait: Cur tu venisti ad anum vetustam, cum dixisti, quid prodesset venire Sanctis ad me? Tunc ille egit pœnitentiam, rogantes Sancti pro eo, manentesque ibi feliciter triduo, accepta licentia & benedictione a sanctissima Ytha ad sua redierunt.

[Annotata]

a Hic § desideratur in Riuensi MS.

b Al. Vit. Fergus.

c Ita MS. Riuense; quæ debent de Purgatorij pœnis intelligi. Kilkenniense MS. habebat, pœnis infernalibus; quod ipsum debebat de Purgatorio accipi, & infra, ex vndis inferni, ex toto inferno, &c.

d Riuense MS. & candelas ad celebrandum Missas.

e Indicat pœnis quidem ereptum, nondum tamen Dei visione perfrui, & gloria cælesti conuestiri; sed adhuc beatitudinis perfectæ desiderio torqueri.

f Riuense MS. ne possit confiteri peccata sua in fine.

g Riuense MS. Luchugernus. Coli dicitur 28. Aprilis.

h Dicitur coli hic Lasrianus Abbas (nam & alij celebrantur eiusdem nominis Sancti) 25. Octobr.

CAPVT VI.
Aliæ prædictiones. obitus.

[31] Prophetia S. Ythæ in multis miraculis ostensa est, sicuti in hoc miraculo audietis. Quodam die Virgo Christi Ytha dixit familiæ suæ: Quæ verba audio? Aspicite, qui venerunt ad locum nostrum. Et quædam ex suis iuerunt foras & viderunt duos a vterinos fratres sibi satis notos. Et redeuntes dixerunt ancillæ Dei: Hi sunt duo fratres de hac terra, quos bene nouimus. Tunc prophetissa B. Ytha ait gemens: Væ væ illis, & dolor mihi & ipsis crescit, quia alter alterum cito occidet; quod iam ita probauit effectus. [Fratricidium prædicit:] Etenim frater fratrem manibus suis occidit. Deinde malefactor ille alligatus est in vinculis a Duce regionis Huaconaill, ad mortem cito tradendus. Sed Virgo Christi Ytha miserta est ei, dicens: Tristis erit mater illorū, dum amiserit primum, & si hunc amiserit, priuata ambobus. Etiam filius Dei, quem diligit anima mea, non vult perire hunc in peccatis suis, sed seruare ad veniam. Postea misit ad prædictum Ducem, rogans eum sibi dimitti illum, & missus est homo ille ad eam, dicentes ei nuntij: [reum sibi dedi poscit ad agēdam pœnitentiam;] Solue eum Virgo Dei, & accipe eum in fidem tuam, si tibi bonum videtur: & si quid mali fecerit contra regnum, super te constabit. Tolle ergo eum, vt agat pœnitentiam. Respondit eis S. Ytha: Scio quod non aget citius pœnitentiam: sed postea tamē bene pœnitebit. Quod ita factum est. Nam statim dimissus reus noluit agere pœnitentiam; sed sicut S. Ytha prædixit sponsa Christi exspectabat eum patienter, vt iam non coactā, [quam ille non statim post.] sed spontaneam ageret pœnitentiam, quia Deus dimisit vnumquemque in suo arbitrio.

[32] His itaque transactis, bellum magnum commotum est genti Huaconaill a plurimis inimicis. Gens vero supradicta præsente sua matrona B. Ytha auxilium Dei per ipsam petiuit, contra maximam multitudinem inimicorum. Tunc B. Ytha compatiens eis, rogauit Deum, dicens: Sancta Trinitas, & inseparabilis vnitas, Pater, Filius, & Spiritus sanctus, paucis & miseris meis hominibus, qui me benigne in tuo nomine in suis finibus sumpserunt, & me matronam suam receperunt: subueni ergo auxilio, quibus non est auxilium humanum contra hanc nimiam multitudinem occidentalis Mumoniæ. Gens Huaconaill confidens orationibus B. Ythæ, audacter exiuit contra maximam multitudinem inimicorum; & pugnauerunt animose, & inuicem bellantes in vulneribus maximis, illi Dei adiutorio euidenter per orationē S. Ythæ in fugam bello conuersi sunt, & gens Huaconnaill maximam stragem fecit in eis: & victoriosissime bello reuertentes gens Huaconnaill gratias egit Deo, & beatissimæ Ythæ matronæ pro victoria sibi concessa. Victores Christi pauci, contra plurimos erant, quia pro eis rogauit S. Ytha. Tunc S. Ytha vni ex ministris suis dixit: Perge vbi bellum gestum est, & quære illum ibi, qui promisit mihi agere pœnitentiam, & adhuc non egit, & inuenies eum in strage belli latitantem & vulneratum. [sed in bello vulneratus egit.] Ille enim erat miles, & in prima acie belli vulneratus est; & inuenit eum nuntius Virginis sicut ipsa indicauit ei, reduxitque eum ad B. Ytham, & benigne ab ea susceptus est; & sanatus est a vulneribus suis, & postea egit dignam pœnitentiam secundum iussionem beatissimæ Ythæ, & in vita beata obiit.

[33] Alias dixit B. Ytha filiabus suis: In hac hora anima ex nostra familia maculatur, ite & diligenter considerate, quæ modo ex nostris ab insidiante lupo nostro gregi rapitur. [Sanctimonialis peccatum diuinitus cognoscit:] Tunc familia B. Ythæ inquisiuit scelus peractū, & non potuerunt scire quæ persona ex eis peccauit. Et collecta est omnis familia ad B. Ytham, & negantes omnes singulariter dicebant: Non ego feci illud peccatum; negans cum ceteris quæ peccauit. Repleta Spiritu prophetiæ B. Ytha ait illi neganti: Tu hodie in fornicatione peccasti: & nec pœnituit illa, nec confessa est; sed cum peccati ignominia recessit. Quæ vagans per multa loca effecta est ancilla in regione Connachtorum, & peperit filiam. Post multum iam temporis dixit S. Ytha familiæ suæ: [deserto cœnobio iam pœnitentē] Nostra soror quondam libera, modo autem ancilla & serua est in domo magni cuiusdam in regione Connachtorum, quæ iam agit pœnitentiam: & si iam esset libera se fideliter emendaret. Postea sancta Virgo Ytha nuntios ad B. Brandanum Abbatem in regione Connachtorum habitantem misit, vt ipse quæreret libertatem prædictæ feminæ. Et S. Brandanus humilis præcepto Christi sponsæ adiuit Regem Connachtorum pro illa, & obtinuit ei ac filiæ suæ libertatem, & illa cum filia sua missa a S. Brandano, venit ad S. Ytham, & recepta est ab ea gaudens in aduentu eius. [sibi restitui curat:] Et ipsa agens dignam pœnitentiā in sanctitate vsque ad obitum suum cum filia sua in monasterio piissimæ Virginis Ythæ permansit.

[34] Quodam die beatissima Virgo Ytha in senectute venerabili collectis Virginibus suis ante se indicans obitum suum esse prope, lenis ait eis: Abbas Cluainmicnois b Macnissius misit nuntios ad me, vt reducerent aquam benedictam a me Abbati Æneæ, qui valde infirmatur, [prædicit suum & S. Æneæ obitum:] quia sperant sanitatem illi, si ita contigisset vt ipse biberet aquam consecratam a me: modo benedicam aquam illi. Nuntij tristes sunt, & dicite eis quia ego benedixi aquam ipsi. Non enim ego moriar antequam ipsi huc venient; & antequam ipsi ad domum redeant ipse S. Æneas ad cælū migrabit. Et sic hæc omnia contigerunt secundum vaticiniū sanctissimæ Virginis Ythæ.

[35] Postea sanctissima matrona Ytha in infirmitate correpta est, & cœpit benedicere & monere suam ciuitatem & clerum & populum Huaconnaill, qui accepit eam in Patronam suam: & visitata a multis Sanctis vtriusque sexus, inter choros Sanctorum, lætantibus Angelis in obuiam animæ eius procedentibus, [ moritur.] post maximam virtutum multitudinē, felicissima in conspectu sanctissimæ Trinitatis gloriosissima Virgo S. Ytha decimo octauo Calendas Februarij migrauit. Cuius beatissimum corpus, collectis multis populis per circuitum, peractis miraculis quæ adhuc ibi non cessant ostendi, gloriosissime post Missarum solennia in suo monasterio (quod signauit ipsa S. Ytha quæ S. Brigidæ meritis & moribus nullatenus inferior videtur) traditum est sepulturæ, regnante Domino nostro Saluatore Iesu Christo, qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per infinita secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Riuense MS. germanos.

b [S. Macnissius.] S. Macnissius S. Æneæ Abbatis Cluanensis successor fuit, coliturq; 13. Iulij; diuersus a S. Macnisso, siue Engo, Connerensi Episcopo, de quo nos alibi.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Ita von Killeedy

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Ita von Killeedy

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.