DE PLVRIMIS MARTYRIBVS ROMÆ PASSIS SVB DIOCLETIANO ET MAXIMIANO.
An. Chr. CCCII. & CCCIII.
[Commentarius]
Plurimi sancti, Martyres sub Dioclet. et Maximiano Romae
Ex variis Avct.
[1] Anno decimonono imperij Diocletiani (inquit Eusebius lib.8.cap.3.) mense Dystro, qui a Romanis Martius nominatur, cum salutaris Passionis Dominicæ festum iam pro foribus esset; omnibus in locis per Imperatoris litteras palam indictum fuit, [Diocletiani contra Christianos edictū.] vt deturbarentur ecclesiæ, soloque æquarentur: scripturæ Christianorum absumerentur igni: qui honorem fuissent adepti, de gradu turpiter deponerentur: priuati, si modo in professione perstarent, libertate penitus priuarentur. Ac primum quidem Edictum contra eos tale fuit. Non longo post tempore, aliis litteris exeuntibus, mandatum est, vt omnes Ecclesiarum Præsides vbique gentium coniicerentur in vincula; deinde omnibus machinis adhibitis, idolis victimas immolare cogerentur. [Sacri codices conquiruntur cremandi.] Hæc Eusebius.
[2] Eiusmodi igitur, inquit Baronius ad ann.302.n.22. de libris comburendis promulgato Imperatoris Edicto, in omni prouincia Præsides, & in singulis ciuitatibus, oppidis, atque vicis Officia inuigilabant, vt a Christianis codices traderentur; ad hocque iidem vrgebantur, additisque tormentis crudeliter cogebantur. Qui ergo atrocitate pœnarum perterriti, [Traditores qui.] quos apud se haberent codices traderent, Traditores vocabantur. Horum ingens numerus fuit; sed prope infinitus illorum, quorum constantia nulla est concussa formidine, [Multi martyrio affecti, quia libros sacros nolebant tradere.] qui ne codices sacros traderent, lubentissimo animo mortem oppetiuerunt. Horum omnium coronas, quod impossibile visum sit singulorum memoriam prosequi, vna die, nempe II. Ianuarij, Romana Ecclesia celebrat hoc præconio: Romæ commemoratio plurimorum Sanctorum Martyrum, [Coluntur 2. Ianuar.] qui spreto Diocletiani Imperatoris edicto, quo tradi sacri codices iubebantur, potius corpora carnificibus, quam sancta dare canibus maluerunt.
[3] Hos ex veteribus monumentis in Martyrologij tabulas restituit Baronius, qui sæpius in suis Annalibus eorum meminit, præsertim anno Christi 302. & 303. Diocletiani 19. & 20. ibidemq; vti & in Notis ad Martyrolog. ex Augustino, refert habitum eo tempore Cirtense in Numidia Concilium, in causa eorum, qui sacros codices tradidissent. [Concilium Cirtense.]
[4] Ibidem ex variis legibus docet Baronius, multo ante ab Vlpiano & Paullo fuisse responsum vt libri magicæ artis, id est, [Libri Christianorum, iussi comburi.] Christianorum comburerentur. Nec mirum, cum Arnobio teste ipsius Ciceronis libros de Natura Deorum & de Diuinatione, quibus gentilitia superstitio videbatur posse conuelli, quidam abolendos censuerint.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Märtyrer der heiligen Bücher
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Märtyrer der heiligen Bücher
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung