Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MACRINA, AVIA S. BASILII, NEOCÆSAREÆ IN PONTO.


Sec. IV.

[Commentarius]

Macrina, avia S. Basilii Neocaesareae in Ponto (S.)

Ex variis.

[1] Basilij Magni illustre genus fuit, vt S. Gregorius Nazianzenus orat. 20. tradit. Auia paterna Macrina, nutrix illi fideiq; orthodoxæ ac pietatis magistra. Eius XIV. Ianuarij Martyrologio Romano inscriptum nomen, [S. Macrina, auia S. Basilij.] his verbis: Neocæsareæ in Ponto S. Macrinæ, discipulæ B. Gregorij Thaumaturgi, auiæ S. Basilij, quæ eum educauit in fide.

[2] Baronius in Notat. ad Martyrologium scribit eam temporibus Decij Imperatoris & successorum vixisse Neocæsareæ in Ponto, [An S. Gregorij Thaumaturgi discipula.] eruditam a magno illo Gregorio Thaumaturgo. Grandis natu fuit Macrina si ab ipsius ore Gregorij (qui post synodum Antiochenam anno Gallieni 12. Christi 265. contra Paulum Samosatenum celebratam, haud diu videtur superstes fuisse, vt ad vitam eius 17. Nouemb. dicemus) fidei hausit doctrinam: cum ex S. Basilij, quem nutriuit & instituit, ætate colligi possit, minimum ad Constantij ac fratrum peruenisse exordia. Verba Basilij sunt ep. 75. (in edit. Scotti 69.) ad Neocæsarienses: Fidei vero nostræ quæ poterit esse euidentior probatio, quam quod ab auia beata femina, quæ ex vobis erat oriunda, (Macrinam dico, illustrem illam) educati, ab ea edocti sumus Beatissimi Gregorij verba, quæcumque ad eam consequentia memoriæ conseruata & ipsa custodiuit, & nos adhuc infantes edocuit, & pietatis dogmatibus informauit. Græca illa, περ᾽ ἧς ἐδιδάχθημεν τὰ τοῦ μακαριωτάτου Γρηγορίου ῥήματα, ὅσα πρὸς αὐτὴν ἀκολουθίᾳ μνήμης διασωθέντα αὐτή τε ἐφύλασσε, καὶ ἡμᾶς ἔτι νηπίους ὄντας ἔπλαττε, καὶ ἐμόρφου τοῖς τῆς εὐσεβείας δόγμασι, ita videntur intelligi posse, vt & ipsa penes se memoriæ beneficio conseruarit, quæ Gregorium docentem audierat adolescens; &, decursu quodam memoriæ ac traditione, quæ is olim docuerat, a parentibus suis ac magistris ipsa didicerit, nepotemq; docuerit. Sic in eadem epistola discipulum se eiusdem Gregorij ipse Basilius gloriatur: Iidem, inquit, vobis ac nobis & magistri diuinorum mysteriorum & patres spirituales fuerunt, qui a principio vestram fundarunt Ecclesiam: Gregorium dico magnum illum & quotquot post illum Episcopalem apud vos thronum susceperunt, alter post alterum velut astra quædam exorti, iisdemque incessere vestigiis.

[3] Auitæ porro institutionis huius idem meminit Basilius ep. 79. (Scotto 73.) ad Eustathium Sebastenum. Etsi enim, inquit, reliqua nostra omnia eiusmodi sint, [S. Basilio fidei magistra.] vt merito propter ea ingemiscere debeamus; vnum hoc tamen audeo gloriari in Domino, quod numquam falsas opiniones habuerim de Deo: neque aliter sentiendo, animi postea iudicium mutauerim: sed quam a puero sententiam de Deo, a beata matre mea, & ab auia mea Macrina hausi, illam iustis incrementis auctam in meipso conseruauerim. Non enim alias post alias maturescente iudicio assumpsi, sed tradita mihi ab iis principia absolui & ad perfectionem deduxi. Epistola quoque 64. testatur se Neocæsareæ educatum apud auiam suam, vel nutricem; vtrumque enim significat vox τίτθη. De matre S. Basilij S. Emmelia ac patre Basilio agemus 30. Maij.

[4] Basilij frater S. Gregorius Nyssenus in vita Macrinæ sororis, 19. Iulij ita scribit: Macrinæ virgini nomen erat, sic a parentibus appellatæ, [Persecutionem pro fide passa.] quod olim insignis quædam in nostra familia Macrina fuerat, patris nostri videlicet mater, quæ tempore persecutionum pro Christi confessione pugnauerat. Hæc certamina vtcumque exponit S. Gregorius Nazianzenus orat. in laudem Basilij, atque ex eo Baronius to. 2. an. 304. nu. 53. & seqq.

[5] Aliarum quidem familiarum, vel etiam sigillatim cuiuslibet hominis, alia sunt decora & laudum ornamenta, [Tempore Maximiani Galerij,] vel maiora vel minora, quæ instar paternæ cuiusdam hereditatis, vel longinquius vel propinquius exorsæ, ad posteros deuoluuntur: huic autem a vtriusque parentis insigne atque ornamentum pietas fuit, quemadmodum nunc oratio declarabit. Persecutio erat, & quidem atrocissima & formidolosissima: iis loquor, quibus ea persecutio nota est, quam b Maximinus excitauit, qui cum multos, qui paullo ante extiterant excepisset, crudelitate sua perfecit, vt ij omnes humani fuisse viderentur; incredibili quadam audacia furens, modisque omnibus impietatis palmam ferre contendens. Hunc athletarum nostrorum plerique superarunt, alij ad mortem vsque, alij pene vsque ad mortem dimicantes; ideo videlicet relicti, vt victoriæ suæ essent superstites, nec in ipso certamine animam efflarent, sed aliis virtutis c aliptæ, viui martyres, spirantes columnæ, d tacitaque præconia relinquerentur.

[6] e Horum numerum auxerunt patris eius parentes, quibus, cum omne pietatis genus coluissent, eximiam tempestas illa coronidem inuexit. Etenim illi quidem ita animo constituti & comparati erant , vt ea omnia facile perpessuri, ob quæ Christus eos, qui certamen ipsius nostra caussa susceptum imitantur, corona donat: verum quoniam certamen quoque legitimum ipsis esse oportebat, (lex autem martyrij hæc est, vt nec in certamen vltro proruamus, & persecutoribus ipsis & infirmioribus athletis consulentes, nec cum præsentes sumus, certamen detrectemus: illud quippe temerarij ac præcipitis est animi, hoc timidi & ignaui) in hoc quoque legislatorem reuerentes, quid moliuntur? vel potius quonam a diuina prouidētia, omnia eorum consilia gubernante, ducuntur? Ad quamdam Ponticorum montium siluam (illic aut permultæ sunt & densæ & valde amplæ ac spatiosæ) cum paucis admodum tam fugæ comitibus, quam cibi ministris confugiunt. [cum viro in solitudine lacet, 7. annis.] Atque hic quidem alij temporis diuturnitatem admirentur, (siquidem in annum pene septimum, eoque amplius protractum illis exilium fuisse narrant) & viuendi rationem corporibus generosis angustam & insolentem, vt verisimile est; quodque item sub dio agentes, algoribus, caloribus, pluuiis diuexati fuerint; postremo quod in molesta huiusmodi solitudine hominum societate & commercio caruerint. Quæ res quam calamitosa & acerba iis fuisse putanda est, qui frequenti satellitio cingi atque honorari solebant.

[7] Ego autem quod maius est, maiori dignum admiratione exponam. Nec mihi quisquam fidem abrogabit, nisi qui nihil magnum esse existimarit, persecutiones & pericula Christi caussa suscepta, praue certe quidem atque admodum periculose sentiens. [Cibos lautiores expetentibus,] Suauiores quasdam epulas generosi homines expetebant, vt qui temporis longinquitate fracti ac debilitati essent, ac necessariorum ciborum fastidium contraxissent. Nec idcirco tamen Israelitarum sermonibus vtebantur, (non enim queruli & murmuratores erant, vt illi cum Ægyptum reliquissent, fameque in deserto premerentur) nimirum solitudine meliorem sibique magis exoptandam Ægyptum esse, vt quæ luculentam iis ollarum, & carnium, aliarumque omnium rerum, quas illic reliquerant copiam subministraret; nec enim iam, qua vecordia erāt, grauis ipsis lateritius labor & argilla videbatur: verum alia, quæ sanctitatem maiorem fidemque sapiebant, loquebantur. Quid enim, dicebant, fierine hoc nequit, vt Deus ille miraculorum, qui peregrinum populum & profugum ita copiose in deserto aluit, vt & panem plueret, & aues effunderet, non solum necessariis, sed etiam delicatioribus cibis eum nutriens; qui mare scidit, solis cursum retardauit, amnem repressit; aliaque deinde subiungentes quæcumque ab eo olim gesta, (solet enim in huiusmodi rebus animus veteres historias libenter persequi, Deique gloriam ex multis miraculis celebrare) Idem etiam, inferebant, nos quoque pietatis athletas hodierno die lautioribus obsoniis pascat. Feræ multæ, quæ diuitum mensas, quales quondam nobis etiam erant, effugerunt, in his montibus latitant: multæ esculentæ aues supra nos, qui eas expetimus, volitant: quorum quid omnino est, quod, te vel solum annuente, non facile capi possit? Hæc eorum verba erant: ac præda verborum comes erat, obsonium sponte oblatum, conuiuium nullo labore instructum, cerui e tumulis repente apparentes: quam magni! quam pingues! quam ad cædem prompti & parati! [cerui vltro se mactandos offerunt.] Propemodum eos coniiceres, quod non citius vocati essent, moleste ferre. Illi capitum nutu trahebant: hi sequebantur: quo insectante & cogente? nemine. Quibus equis? quibus canibus? quo latratu & clamore venatico? quibus iuuenibus viarum exitus occupantibus, vt venationis leges postulant? orationis tantum iustæque petitionis vinculo constricti. Quis vel nostra vel omnium qui vmquam fuerunt memoria, talem venationem capturamque cognouit? O rem admirandam! Ipsi prædæ suæ f dispensatores erant: quantum voluntas ferebat, detentum est: quod supererat, ad siluas in secundam mensam relegatum est. Loci extemporales, cœna nitida, conuiuæ grati, miraculum hoc habentes velut præludium speratarum rerum. Ex quo etiam ad eam dimicationem, ob quam hæc illis præsto erant, alacriores redditi sunt.

[Annotata]

a Græce est: τῷ δὲ γονοῖν ἀμφοτέροιν τὸ ἐυσεβὲς ἐπίσημον. Alij γενοῖν legunt. Billius vertit: vtriusque generis decus.

b Imo Maximianus Galerius, qui passim a Græcis Maximinus appellatur. De hac persecutione agit Baronius an. 304. fuse. Secessit tunc quoque in solitudinem S. Gordius cēturio, de quo 3. Ian egimus.

c Ἀλείπτης est qui athletas vngit in gymnasio, ab ἀλείφειν, vngere.

d Quia non voce, sed præsectorum laniatorumq; membrorum ostentatione, pietatem inculcant.

e Græce: σὺν πολλοῖς δὲ τοῖς ἀριθμουμένοις καὶ ὁι πρὸ πατρὸς τούτῳ πατέρες. Billius vertit: Cum multis autem aliis, & quidem celebribus paterni illius proaui. At Baronius de parentibus S. Basilij Magni hæc accipit in Annalibus, & Notat ad Martyrol. 30. Maij; quæ tamen solum de patris eius parentibus, Macrina nimirum eiusq; marito, dicta sunt.

f Ταμίαι arbitri, promicondi.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Makrina „die Ältere”

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Makrina „die Ältere”

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.