Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MALACHIA PROPHETA.

[Praefatio]

Malachias Propheta in Iudaea (S.)

Ex Variis.

[1] Malachias Propheta, non minus puritate vitæq; sanctimonia, quam nomine, Angelus Dei, colitur a Latinis XIX. Kal. Febru. & in Ecclesia quidem Hierosolymitana officio semiduplici, [S. Malachiæ natalis, 14. & 3. Ianuar.] vt ex proprio Kalend. didicimus. Eo die Mart. Romanum: In Iudæa S. Malachiæ Prophetæ. Apud Græcos III. Non. Ian. vt ex Menæis ac Menologio patet; eoq; die Molanus & Canisius eum retulere. Galesinius quoque in Notis: Hoc ipso die fit in Ecclesia Constantinopolitana de S. Malachia Propheta; sed IX. Kal. Maij anniuersariū eius diem adscripsimus, adducti certa Martyrologij veteris auctoritate. [23. Apr.] Ast eo die nihil penitus de eo habet. Meminit illius ad eum diem Petrus de Natal. lib.4. cap.82. Perionius obiiße scribit Idibus Maij. [15. Maij.]

[2] Vitam eius breuiter descripsit S. Epiphanius libro de vitis Prophetar. capite vigesimo secundo. Auctor Synopsis de vitis Prophetar. [Non fuit Angelus, nec Esdras.] quæ vulgo S. Dorotheo tribuitur. S. Isidorus Hispalensis lib. de vita & morte SS. vet. Testamenti cap. 51. Agunt de eo fusius interpretes sacræ Scripturæ; nominatim Cornelius noster, qui solide errorem refutat Origenis, arbitrati eum vere Angelum fuisse, sed humanam naturam sibi hypostatice vnisse. Opinionem quoque eorum qui existimarunt Esdram ac Malachiam eumdem fuisse, docte refellit Cornelius, & Bellarminus lib. de scriptoribus Ecclesiasticis.

VITA EX S. EPIPHANIO.

Malachias Propheta in Iudaea (S.)

[1] Malachias Propheta, e tribu a Zabulonis, post reditum populi e Babylonia, b Sophæ in prouincia Zabulonis natus est; atque etiamtum adolescens eximia vitæ integritate enituit. [Eius orius,] Multa de aduentu Domini, deque mortuorum iudicio vaticinatus est: [prophetia,] prædixit implendos commutandosque Moysis ritus ac ceremonias. Et quoniam velut sanctus & mansuetus in honore apud populū habebatur, Malachias ab eo vocatus est, [nomen.] hoc est, c Angelus. Erat enim imprimis decora & venusta specie. Sed & quidquid ille vaticinans denuntiasset, d eadem die apparens Angelus sua interpretatione declarabat, quemadmodum contigit e interregni tempore, vti in libro f Schophthim, siue Iudicum, legimus. g Obiit vero sanctus Propheta adhuc iuuenis, & in agro suo ad patres suos appositus est.

[Annotata]

a Menæa & Menologium, de tribu Leui.

b Ἐν Σοφᾶ. Dorotheus in Supha. Menæa,, ἐν σοφαῖς Adrichomio Sopha, locus est in terra Zabulon. Perperam ergo Petrus de Natal. in Sophim, quæ ciuitas est Iudææ, dicta postmodum Ramatha, siue Arimathia. Nam hæc in tribu Ephraim sita erat longe a Zabulon, neque simpliciter Sophim appellata, sed Ramathaim Sophim, siue Ramatha in monte Sophim.

c Malachi Hebræis, id est, Angelus meus; Græcis ac Latinis Malachias, id est, Angelus Domini.

d Videtur Cornelius id inter Rabbinorum commenta recensere.

e Græce est ὥσπερ καὶ ἐγγένετο ἐν ταῖς ἡμέραις τῆς ἀναρχίας. Nam Iudic. 2. I. dicitur: Ascenditque Angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, & ait: Eduxi vos &c. Inepte vero Ioachimus Zehnerus, dum Lutherum & Rabbinos, quam Orthodoxos Patres, sequi mauult, Phineem Eleazari filium hic intelligit. Quis enim aliquando Propheta sibi opera Dei, vt populi liberationem &c. adscripsit, nisi præfatus, Hæc dicit Dominus, aut quid simile? Non negamus Angeli nomen Sacerdotibus tribui aliquando, & aliis; sed verba Scripturæ proprie accipienda sunt, nisi quid obstet.

f Raderus putat intelligi librum quartum Esdræ, vbi sub finem capitis primi dicitur: & Malachiæ, qui & Angelus Domini vocatus est. At certum videtur ad illum locum libri Iudicum respexisse Epiphanium.

g Esdra Sacerdote, vt scribit Petrus de Natal. iam humanis exempto, Neemia adhuc superstite.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maleachi

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maleachi

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.