Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Januar I           Band Januar I, 1. Januar           Anhang Januar I

CIRCVMCISIO DOMINI ET OCTAVA NATIVITATIS.


An. Chr. I.

[Praefatio]

Iesus Christus: Circumcisio Domini et Octava Nativitatis

[1] Præcipua semper religione celebratæ a Christianis Kalendæ Ianuariæ sunt, propter Dominici Natalis octauam, [Kalendæ Ianuarij celebres.] sacrosanctæ Circumcisionis Christi memoriam, & augustißimum nomen Iesv, in quo nimirum oportet omnes homines saluos fieri. Merito igitur veteres Romanos in auspicando ab hoc die anno sequi Ecclesia maluit, quam ceteras gentes, quæ aliud quodpiam statuerent exordium, vt ipse dies sacrum nostræ symbolum salutis præferret.

[2] De ipsarum Kalendarum die, Gentilium ritibus, Christianorum ieiuniis, litaniis, latis contra strenas & profanum luxum legibus, multa erudite commentatur in Notationibus ad Martyrologium Baronius. De Circumcisionis vero mysterio, & sanctißimo Iesu nomine, plurimæ extant Sanctorum Patrum homiliæ, multi recentiorum tractatus. Hic vnicum dabimus Faustini Episcopi, habitum contra superstitiosos quorumdam Christianorum mores, sermonem, quem hactenus (vt quidem remur) non editum ex vetustis Accincti monasterij monumentis eruit Petrus Franciscus Chiffletius noster. Tum de sacro Christi præputio quædam ab Heriberto Rosvveydo nostro ex variis auctoribus & MSS. collecta subiiciemus.

FAVSTINI EPISCOPI SERMO IN KALENDIS IANVARII
ex vetusto codice descriptus
a Petro Francisco Chiffletio Soc. Iesv.

Iesus Christus: Circumcisio Domini et Octava Nativitatis

Per Favstinvm Episc.

[1] [Kalendæ Ianuariæ a Iano dictæ.] Dies Kalendarum istarum, fratres carissimi, quas Ianuarias vocant, a Iano quodam homine perdito & sacrilego nomen accepit. Ianus autem iste Dux quondam & Princeps hominum paganorum fuit: [qui pro Deo cultus:] quem imperiti homines & rustici, dum quasi Regem metuunt, velut Deum colere cœperunt. Detulerunt enim ei illicitum honorem dum in eo expauescunt regiam potestatem. Homines quippe stulti & ignorantes Deum, illos hinc maxime ex diis æstimabant, quos inter homines sublimiores esse cernebant. Ac sic factum est vt vnius veri Dei cultus ad multa deorum, vel potius dæmoniorum, nomina transferretur. Diem ergo Kalendarum hodiernarum de nomine Iani, sicut iam dictum est, nuncuparunt: vtique vt ei homini, cui diuinos honores conferre cupiebant, [ei anni initium, & finis dicatus.] & finem vnius anni & alterius initium deferrent.

[2] Et quia apud illos Ianuariæ Kalendæ vnum annum implere, alium incipere dicebantur, ideo Kalendas istas in termino posuerunt: vt vnum annum finire; alium incipere crederetur. Et hinc est quod antiqui idolorum cultores ipsi Iano duas facies figurarunt; vnam ante ipsum, [Duæ ei facies affictæ] aliam post ipsum: vnam quæ præteritum annum videtur aspicere, aliam quæ futurum. Ac sic homines insipientes duas ei facies deputando, dum eum facere Deum cupiunt, monstrum esse fecerunt. Hoc est, voluerunt in Deo suo esse principium, quod est etiam in pecude monstruosum. Et ideo optima erroris ipsius declaratione atque indicio, dum eum religiosa vanitate magnum Deum videri volunt, dæmonium publicarunt.

[3] [Ethnici & quidam Christiani Kalendis Ianuariis monstruosas figuras induebant.] Hinc itaque est quod istis diebus pagani homines peruerso omnium rerum ordine obscœnis deformitatibus aguntur: vtique vt tales se faciant qui colunt, qualis fuit ille qui colitur. In istis enim diebus miseri homines, & quod peius est, etiam aliqui baptizati, sumunt formas adulteras; sumunt species monstruosas. In quibus quidem quæ primum ridenda ac potius dolenda sint, nescio. Quis enim sapiens credere poterit inueniri aliquos sanæ mentis, qui ceruulum facientes in ferarum se velint habitus commutari? Alij vestiuntur pellibus pecudum, alij assumunt capita bestiarum, gaudentes & exultantes si taliter se in ferinas species transformauerint, vt homines non esse videantur. Ex quo indicant ac probant, non tam se habitum belluinum habere quam sensum. Nam quāuis similitudines diuersorum animalium exprimere in se velint, certum est tamen in his magis cor pecudum esse quam formam humanam.

[4] [Alij muliebrem habitum assumebāt.] Iam vero illud quale vel quam turpe est, quod viri nati tunicis muliebribus vestiuntur, & turpissima demutatione puellaribus figuris virile robur effeminant; non erubescentes inserere tunicis muliebribus militares lacertos? Barbatas facies præferunt, & videri se feminas volunt: & merito virilem iam fortitudinem non habent, qui in muliebres habitus transierunt. Iusto enim iudicio Dei euenisse credendum est vt militarem virtutem amitterēt, qui feminarum specie se deformassent.

[5] Et quia Deus placatus vobis inspirare dignatus, vt pro amore fidei ista miserabilis consuetudo de hac ciuitate ad integrum tolleretur; rogo vos, fratres carissimi, vt vobis non sufficiat, quod ipsi hoc malum Deo donante non facitis; sed vbicumque alicubi fieri videritis arguite, castigate, corripite, & vestro salubri consilio de isto miserabili sacrilegio homines stultos reuocate: & vt ad integrum vos diuinæ misericordiæ consecretis, etiam illas alias obseruationes, velut diaboli venena, respuite: quas, quod peius est, adhuc plures in populo Christiano obseruare non erubescunt.

[6] [Aliæ superstitiosæ obseruationes in Kalēdis Ianuariis.] Sunt enim qui in Kalendis Ianuariis ita auguria obseruant, vt focum de domo sua vel aliud quodcumque beneficium cuicumque petenti non tribuāt. Diabolicas etiam strenas & ab aliis accipiunt, & ipsi aliis offerunt. Aliqui etiam rustici mensulas suas in ista nocte, quæ præteriit, plenas multis rebus, quæ ad manducandum sunt necessariæ, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis Kalendæ Ianuariæ præstare possint, vt per totum annum conuiuia illorum in tali abundantia perseuerent. Et quia sicut scriptum est, Modicum fermentum totam massam corrumpit, [I. Cor. 5 v. 6.] etiam ista vel alia his similia, quæ longum est dicere, quæ ab imperitis aut parua aut nulla peccata esse creduntur; a vestris ordinate famulis remoueri: & hoc præcipite, vt sic Kalendas istas colant, quomodo aliorum mensium colere solent. Qui enim aliquid de paganorum cōsuetudine in istis diebus obseruare voluerint, timendum est ne eis nomen Christianum prodesse non possit.

[7] [Antiquitus vniuersale hoc die institutum ieiunium.] Et ideo sancti antiqui Patres nostri considerantes maximam partem generis humani diebus istis gulæ vel luxuriæ deseruire, ebrietatibus & sacrilegis salutationibus insanire; statuerunt in vniuerso mundo, vt per omnes ecclesias publicum indiceretur ieiuniū: vt agnoscerent miseri homines in tantum se malefacere, vt pro illorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis ieiunare. Ieiunemus ergo, fratres charissimi, [Adhuc Faustini ætate seruabatur.] in istis diebus, & cum vera & perfecta caritate stultitiam miserorum hominum lugeamus: vt vel sic intelligant malum suum, dum nos pro se publicum vident obseruare ieiunium. neque enim desperandum est, quod illos Deus non possit vestra oratione corrigere, qui per Apostolum suum ineffabili pietate promisit dicens: Qui conuerti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, saluabit animam eius a morte, & operiet multitudinem peccatorum.[Iacob. 5. v. 20.]

[8] [Nihil dandū ineptis hominibus bacchantibus.] Qui enim in istis Kalendis stultis hominibus luxuriose ludentibus, aliquam humanitatem impenderit, peccatis eorum participem se esse non dubitet. Nam qui de salute animæ suæ fideliter cogitat, magis de illis debet dolere vel flere, quam cum illis vel de illis ad infelicem risum suum animum relaxare. Vos vero, fratres, qui Deo propitio quotidie clamare consuestis: Oculi mei semper ad Dominum; & iterum: Ad te leuaui oculos meos; [Psal.24. 15. Psal. 122. 1.] non oportet vt oculi vestri, qui assidue in ecclesia vigilantes Deo sanctificantur, [Non licet vel eorum stultitias spectare.] videndo luxuriam stultorum hominum polluantur. magis dedignari debetis atque despicere opus diaboli, vt in vobis integra permaneat caritas Christi. Clamate ergo cum Propheta dicentes: Auerte oculos meos ne videant vanitatem; [Psal. 118. v. 37.] timentes illud quod ait Apostolus: Non potestis mensæ Dei participes esse, & mensæ dæmoniorum: non potestis calicem Domini bibere & calicem dæmoniorum.[I. Cor. 10. v. 21.] Sed credo de Dei misericordia, quod ita per vestram castigationem illorum stultitia corrigenda est; vt non solum pro vobis, sed etiam pro illorum qui vestro exemplo proficiunt, duplicata vobis a Deo præmia repensentur. Quod ipse præstare dignetur, cuius regnum & imperium permanet in sæcula sæculorum. Amen.

COMMEMORATIO SACROSANCTI PRÆPVTII CHRISTI, ANTVERPIÆ, ET ALIBI.

[Commentarius]

Iesus Christus: Commemoratio Sacrosancti Praeputii Christi
BHL Number: 4161

Ex variis Avctor.
Ex Toleto et mss.

[1] [Christi præputium diu Antuerpiæ seruatum.] Qvinqve ferme sæculis sacrosanctum Christi præputium inter alias illustres Sanctorum reliquias apud se asseruatum gloriantur Antuerpienses: quod tamen sub annum 1566. templis ac sacrariis immani Caluinistarum furore direptis deperditum est. Quoniam vero & aliæ Ecclesiæ illud apud se existere contendunt, [Eædem reliquiæ sæpe diuersis locis esse putantur.] proferam quæ de eo varij auctores tradidere: iudicium de re tota Lectori relinquam. Neque id nouum est plures Ecclesias de illustribus aliquibus reliquiis certare, vt patebit ex Sanctorum historiis, cum sæpe aliæ pro aliis illustrioribus aut datæ Principibus, aut suppositæ; & hæ tamen magna fide a piis hominibus cultæ multorum miraculorum occasionem præbuerint.

[2] Quod vero controuertitur a quibusdam an Christus cum præputio resurrexerit (de quo consuli possunt Titus Bostrensis & Theophylactus in caput 2. Lucæ, & alij Interpretes ac Doctores,) id ita exponit Franciscus Suares noster 3. part. quæstion. 54. articul. 4. disput. 37. sect. 1. vt cum præputio quidem resurrexisse Christum fateatur, fidem tamen traditioni asserenti id in terris quoque asseruari, non deroget. Nam quod resectum est, censet probabile esse in terris mansisse; corpus tamen resurgens habuisse præputium formatum ex aliqua parte materiæ illius, quæ aliquando fuerat in corpore Christi & per continuam erat nutritionem resoluta. Quo vero loco pellicula illa, a sanctißimo Christi corpore præcisa, nunc asseruetur, non satis constat.

[3] Innocentius III. lib. 4. de Missæ mysteriis cap. 30. Quid de circumcisione præputij, vel vmbilici præcisione dicetur? an in resurrectione Christi similiter rediit ad veritatem humanæ substantiæ? Creditur enim in Lateranensi basilica reseruari: licet a quibusdam dicatur, quod præputium Christi fuit in Ierusalem delatum ab Angelo Carolo Magno, [Delatum ab Angelo Carolo M. & Aquisgrani collocatum.] qui transtulit illud, & posuit Aquisgrani. Sed post a Carolo Caluo positum est in Ecclesia Saluatoris apud Carosium. Melius est tamen Deo totum committere, quam aliquid temere definire.

[4] Iacobus de Voragine in Legenda Aurea, in festo Circumcisionis: De carne autem circumcisionis Domini dicitur, quod Angelus eam Carolo Magno attulit; & ipse eam Aquisgrani in ecclesia S. Mariæ honorifice collocauit: Carolus vero illam postea fertur Carosium transtulisse. Nunc autem dicitur esse Romæ in Ecclesia, quæ dicitur Sancta Sanctorum. Vnde & ibidem scriptum legitur:

Circumcisa caro Christi, sandalia clara,
Ac vmbilici viget hic præcisio cara.

Vnde & ea die fit Statio ad Sancta Sanctorum. Eadem habet Petrus de Natalib.lib.2.cap. 27.

[5] Ferreolus Locrius Mariæ Augustæ lib. 4. cap. 6. Symphorianus Campegius libello de sanctis Galliarum locis, [Anicij fertur etiam seruari, vti & mitra Aaronis.] ab annis 67. Parisiis edito, ait Anicij in Aruernia, quod oppidum nunc de Puteo dicitur, præputium Dominicum ac Aaronis mitram seu infulam sollicite seruari, magnaque in veneratione haberi.

[6] [D. Virgo Christi præputium seruauit: deinde S. Ioanni dedit; cum sanguine a vulneribus Christi absterso.] S. Birgitta lib. 6. Reuelat. cap 112. Maria ait: Cum filius meus circumcideretur, ego membranam illam in maximo honore seruabam, vbi ibam. Quomodo enim ego illam traderem terræ, quæ de me sine peccato fuerat generata? Cum tempus vocationis meæ de hoc mundo instaret, ego ipsam commendaui S. Ioanni custodi meo, cum sanguine illo benedicto, qui remansit in vulneribus eius, quando deposuimus eum de Cruce. Post hoc S. Ioanne & successoribus eius sublatis de mundo, crescente malitia & perfidia, fideles qui tunc erant, absconderunt illa in loco mundissimo sub terra, & diu fuerunt incognita. Donec Angelus Dei illa amicis Dei reuelauit. [Ea post Romæ asseruata.] O Roma! o Roma! si scires, gauderes vtique: imo si scires flere, fleres incessanter, quia habes thesaurum mihi charissimum, & non honoras illum.

[7] Alphonsus Salmeron tom. 3. in Euangelia Tract. 36. pag. 320. B. Virgo annulum circumcisionis diligentissime, vt rem pretiosissimam conseruasse fertur, quem antequam in cælū conscenderet (vt fama est) B. Mariæ Magdalenæ custodiendum reliquit: [Præputiū Christi putat Salmeron a D. Virgine Magdalenæ donatum.] postea, vt Iacobus Episcopus Genuensis testatur, ab Angelo delatus est ad Carolum Magnum: qui annulus primo Aquisgrani, deinde Carosij est custoditus. Tandem vero eiusmodi præputium ad primariam sponsam suam, id est, Romanam Ecclesiam, quæ mater est & magistra omnium Ecclesiarum, peruenisse certissima fama & traditione constat, atque in Lateranensi templo, in Sancta Sanctorum, loco sic appellato, multis sæculis fidelissime, vti par est, ac vt tantum amoris Christi monumentum exigebat, ac religiosissime asseruatum.

[8] Ioannes Baptista Signius in Reliquiario cap. 1. Præputium legitur ab Angelo delatum Carolo Regi, qui postea in eius nomine monasterium de Corrosio Pictauensis diœcesis ædificauit, [Corrosium monasterium.] & Corrosium a carne illa circūincisa, id est, præputiata, nuncupauit. Interim vero præputium ipsum in tabernaculo marmoreo, apud Romam super Lateranensi altari maiori cum aliis reliquiis, Onuphrio Panuino teste de septem primariis in vrbe Ecclesiis, custoditur.

[9] Descriptio Sanctuarij Lateranensis Ecclesiæ MS. in codice Marchianensi, & Brugensi Collegij Societatis Iesv. In eodem sacro Lateranensi palatio est quoddam S. Laurentij oratorium, [Oratoriū S. Laurentij in Ecclesia Lateranensi.] in quo tria sanctissima computantur altaria: primum in arca cypressina, quam Leo Tertius condidit, tres capsæ sunt. In vna est Crux de auro purissimo, adornata gemmis & lapidibus pretiosis, id est hyacinthis & smaragdis & prasinis. Et in media Cruce illa est vmbilicus Domini & præputium Circumcisionis eius, & desuper inuncta est balsamo, [Isthic vmbilicus & præputium Christi asseruata.] & singulis annis eadem vnctio renouatur, quando Dominus Papa cum Cardinalibus facit processionem in exaltatione S. Crucis ab ipsa S. Laurentij ecclesia in ecclesiam S. Ioannis. Et in alia capsa argentea & deaurata cum historiis, est Crux de smalto depicta, & infra capsam illam est Crux Domini nostri Iesu Christi. [Calceamenta Christi.] In tertia capsa, quæ est argentea, sunt sandalia, id est, calceamenta Domini.

[10] M. Attilius Serranus de 7. Vrbis Ecclesiis cap. de Basilica Lateranensi p. 71. Hinc ad sancti Saluatoris sacellum peruenitur, quod quidem S. Laurentij dictum fuisse multi scriptores affirmant, maxime tamen Bibliothecarius in vita Stephani Papæ III. Hoc postea ob innumeras Sanctorum reliquias Sancta Sanctorum nomen sortitum est. Hic aliquamdiu recondita fuerunt Apostolorum capita, Christi præputium, [Caput S. Agnetis.] & caput D. Agnetis Virginis & Martyris, quæ cum multis aliis inde ablata sunt. Asseruantur tamen ibi adhuc multæ sanctæ & venerandæ reliquiæ. Nunc vero ob collocatam in eo sanctissimam Christi Saluatoris imaginem sacellum Saluatoris appellatur.

[11] Idem ibidem cap. de reliquiis Lateranensis Ecclesiæ: In sacello Sancta Sanctorum, quod S. Laurentij appellatur, ….. Sub altari est capsa cypressina multis clauibus clausa, a Leone III. Papa facta, hisque litteris aureis ornata, Sancta Sanctorum, intra quam sunt aliæ plures capsulæ & tabernacula reliquiis plena: in his parua capsula argentea deaurata ad modum Crucis, in cuius medio est Crux aurea. In illa fuit Præputium, vt patet ex Sanctuario Lateranensi MS. etsi Serranus non exprimat.

[12] Illustria sunt quæ de præputio illo Roma asportato, ac deinde reperto, scribit Franciscus Toletus noster in cap. 2. Lucæ, Annot. 31. Intellectum est ex tribus Illustrissimis feminis, nimirum Magdalena Strocia, quondam Flaminij Anguillaræ coniuge, & ex Clarice filia ipsius, quæ Sciarræ Columnæ nupserat; denique ex Æmilia Vrsina Magdalenæ cognata, quæ Virginio Anguillaræ matrimonio iuncta fuit; anno 1527. quo tempore Roma in hostium direptionem cessit, ex augustissima Lateranensi Basilica, loco, qui Sancta Sanctorum religiosissime nuncupatur, [Præputiū Christi cū aliis reliquiis sublatum, in terram defodit miles.] Præputium Christi Domini cum aliis reliquiis militem quemdam sustulisse, qui vrbe discedens a rusticis captus; Calcatam (pagi hoc nomen est, qui Anguillaræ familiæ subest, & Roma viginti dumtaxat millibus passuum distat) deductus, in cellariaque pro carcere detrusus, quem subripuerat thesaurum sacrilegus defodit.

[13] Non multo post libertate donatus, Romam reuertitur, ac morbo correptus, sese in Xenodochium sancti Spiritus in Saxia recipit, vbi morti proximus, in pago Romæ vicino (nominis non meminerat) familiæ Anguillare sanctissimas reliquias se terra obruisse perhibuit. [Moribundus id indicat.] Id vbi ad Clementem Pontificem VII. perlatum fuisset, Ioanni Baptistæ Anguillaræ Lucretiæ Vrsinæ marito (is erat Calcatæ, Stabij, & Massanæ Dominus) scribi mandauit, omnem vt diligentiam in perquirendis reliquiis adhiberet. Fecit ille, quod iussus fuerat, nec tamen inuentum quidquam.

[14] Mense tandem Octobri 1557. placuit Diuinæ bonitati, vt ab aduena Sacerdote, qui Calcatæ SS. Cornelij & Cypriani præerat ecclesiæ, cui iuncta erāt cellaria, in quæ inclusum fuisse militem diximus, reperirentur: repositæ sanctissimæ reliquiæ in scriniolo ex chalybe erant medij palmi longitudinis, [Tandem multo post reperiuntur.] quatuor vero digitorum altitudinis, arcuato operculo desuper clausæ. Scriniolum ad Magdalenam Strociam loci illius heram, quæ id temporis Stabij, vno milliari Calcata morabatur, Sacerdos defert. Hæc igitur nobilissima femina vna cum ipso Sacerdote, Lucretia Vrsina, Clariceque filia, septem vel octo annorum, aperto scriniolo, peruetustis sericis panniculis inuolutas inueniunt reliquias, quibus singulis in perpolita membranula adiuncta erant nomina, temporis diuturnitate adeo consumpta, vt ægre legi potuerint. Eas ergo vt honorifice componeret, sigillatim Magdalena euolutas (complures enim erant) in argenteo pollubro reponebat, nouisque ex serico sacculis, adiunctis itidem singulis nominibus, inserebat. Inter cetera primo inuenta est particula carnis Beati Valentini Martyris, [Pars carnis S. Valentini M. omnino recens.] nucis magnitudinem æquans, quæ quidem eo ipso tempore recens præcisa videbatur. Reperta ibidem secundo fuit pars maxillæ cum vno dente S. Marthæ, D. Magdalenæ germanæ. Augebat lætitiam inuenti thesauri, [Reliquiæ quædam S. Marthæ.] inueniendi expectatio.

[15] Iuglandis instar tertius erat serico panniculo sacculus confectus, cuinomen Iesvs inscriptū erat: eius dum Magdalena primum filum soluere aggreditur, sentit manus rigere; [Magdalenæ Strociæ conāti sacculum, in quo erat Christi præputiū, aperire, tertio obrigescunt digiti.] eas, vt moris est, confricat, & rursus, quod cœperat, soluere filum conatur: sed iterum magis quam ante stuporem manuum, cum eorum, qui aderant, admiratione percipit, ignara quidnam in saccello lateret. Quare mente erecta, desuper implorandum præsidium rata, corde ita Deum optimum alloquitur: Quamquam me peccatricem, ideoque indignissimam, quæ diuina attingam, profitear, animus tamen meus testis mihi est, non arroganter, sed humiliter; non vt sacra contemnam, sed vt honorate conseruem, id muneris me suscepisse. Stupefactis itaque tertio cum maiore rigore, sed pari exitu, digitis, nodum adeo difficilem soluendi percupida fasciculum sacrum prehensans, binos vtriusque manus admouere molitur digitos, quos extemplo itidem rigore induratos persensit, vt e metallo confecti viderentur. Et quod miraculi magnitudinem auget mirifice, nec digitos coniungere, nec sacratissimum globulum contingere potuit. Spectaculum stuporem, stupor adstantibus, ipsique Magdalenæ in primis, vberrimas elicit lacrymas. Tum Lucretia veluti diuinans, Crediderim, inquit, sacrosanctum Christi præputium hic contineri, de quo Clemens Pontifex Maximus Ioanni Baptistæ coniugi meo aliquando scripsit.

[16] [Suauissimus odor afflatur ex eo fasciculo.] Hæc vbi solertissima femina prolocuta est, suauissimum repente ex eodem globulo afflari odorem percipiunt, cuius compositionem ne imaginatione quidem consequi potuerūt. Neque vero locum dumtaxat illum, in quo reliquias contemplabantur, odor ille compleuerat, sed per omnes ædium partes ita sparsus erat, vt Flaminius Magdalenæ maritus propere ad vxorem miserit, qui intelligeret, quisnam odor esset ille, qui e suo cubiculo diffundi videbatur: sed mulier prudenter admodum maluit pro tempore id, quod gerebatur, dissimulare, quam temere secretum, cuius & ipsa fuit inscia, reuelare.

[17] Interea timore non mediocri perculsis ac dubiis, quid agant, quo se vertant, Sacerdos, qui aderat, rei nouitate & ipse perterritus, id offert consilij, vt Claricem tenerrimam virginem, supremam perdifficili operi manum imponere sinerent. Consenserunt quæ aderant matronæ, felicem se mater arbitrata, si in soluendo nodulo a filia superaretur. [Soluitur fasciculus ille a Clarice virgine.] Accipit igitur cum reuerentia globulum Clarix, sine mora & difficultate resoluit, euoluit, & separat, ac in pollubro argenteo cum ceteris reliquiis sacrosanctum Christi deponit præputium, & tandem in vasculo argenteo collocat, quod quidem densum ac crispum instar rubri ciceris erat. Tantum apud Deum opt. vitæ semper valuit innocentia, & corporis integritas. [Biduo hæret in eius manibus suauis odor.] Porro tam matris, quam filiæ manibus odor ille diuinus ita inspersus fuerat, vt per biduum continuo durauerit.

[18] Persecutæ sunt postmodum contueri & adaptare ceteras reliquias, e quarum tamen explicatione nullus odor emanabat, quemadmodum neque ex prioribus; nec aliquem in eis euoluendis, vel accommodandis conatum adhibere fuit necesse. Denique in idem scriniolum summo honore deposita omnia in Calcatense templum deferēda Magdalena Sacerdoti tradidit, quem cum nonnihil mali de eo suspicaretur, paulo post dimisit, in cuius locum alium suum subditum suffecit. Res ea diu latere non potuit: [Asseruantur dictæ reliquiæ in Calcatæ templo.] sed cum esset breuissimo tempore diuulgata, verita Calcatæ Domina, ne cuiusquam malitia tantus thesaurus subriperetur, eum in Ecclesiæ sacrario, loco nimirum tutiore, asseruari voluit.

[19] [Supplicatio ad sacrum præputium Kalendis Ianuariis.] Demum anno 1559. ipsis Kalendis Ianuariis Dei instinctu, mulieres quædam ex sanctæ Vrsulæ sodalitate Massano, (qui locus Calcata vno distat milliari) causa visendi sacrosanctas reliquias, religiose post meridiem candelas accensas in manibus gestantes iter suscipiunt: quibus sese viri complures, ipsi quoque faces præferentes, cum suis liberis adiunxerunt. Vbi Calcatam peruentum est, in planitie, in qua situm est templum, humi se maxima animorum submissione prosternunt vniuersi: & sic genibus nixi limen Ecclesiæ, in qua eædem reliquie conseruabantur, attigerunt. Mox ab Aristante Sacerdote, viro integerrimo, exhiberi sibi sacrosanctum præputium petierunt: elatum e sacrario in altari Sacerdos deponit. Et ecce subito (res omnem excedit admirationem) templum nubes implet, que sanctissimas reliquias, Sacerdotem, [Expositis reliquiis nubes aliaq; portenta in templo cernuntur.] altareque ipsum obnupsit, vt nihil eorum a quoquam per quatuor horarum circiter spatium videri potuerit præter nubem, stellas, & ignis flammas, quæ sursum ac deorsum per ecclesiam ferebantur. Eo spectaculo vniuersi, qui aderant, merito consternati, misericordiam intensa voce prout lacrymæ & singultus permittebant, implorare cœperunt: non defuere, qui campanis pulsatis non Calcatensis modo, [Pulsatis campanis multi conueniunt.] verum & Stabij Massanique pagi multitudinem sonitu aduocarent: multi foribus templi exclusi tecta conscenderunt, tegulisque auulsis aditum sibi ad ea, quæ visebantur, spectanda parauerunt. Persensit campanarum sonum Flaminius loci herus, qui id temporis animi gratia venatum longius abscesserat: & sine mora ex suis familiaribus, qui rem inuestigaret, misit: rediit ille celerrime, seque in templo nubem, stellas, & flammas cum multitudine videre asseruit. Aduolat herus ipse, in cuius in pagum regressu, Dei voluntate disparuerunt omnia. Retulit postmodum Sacerdos, se toto illo tempore sensu omni & cogitatione captum fuisse.

[20] [Res Paulo IV. Pontifici exponitur.] Non multo post Magdalena Romam venit, & de omnibus Paulum IV. Pontif. fecit certiorem, a quo Pipinellus, & Attilius Cæcius Lateranensis Basilicæ Canonici Calcatam missi, vt plenius de facti veritate edocerentur. Hi ergo aduocatis lectissimis feminis, Magdalena, Lucretia, & Clarice, ab eis requisierunt, easdemne reliquias recognoscerent, quas ante sibi a Sacerdote exhibitas fuisse narrabant. Asseuerauerunt illæ, quemadmodum publicis tabulis, ac testimoniis consignatum est.

[21] Dum hæc geruntur mense Maio 1559. (dies erat longe pulcherrimus) accidit aliud insigne miraculum. Prior enim ille Canonicorum binis vtriusque manus digitis Christi præputium durumne sit, [Canonicus quidam Lateranēsis præputium Christi comprimens, illud diuellit: moxq; horrida tempestas oritur.] an molle pertentat, & vt esset certior, comprimens, in duas partes incautus diuulsit: quo facto (dictu mirabile) quæ tonitrua, quæ fulgura, quam obscuratus sit super eum locum aer, ita vt media luce lucem astantes desiderarent: metu conterriti omnes animam agere videbantur.

[22] Depositis reliquiis Canonici Romam regressi, visa & audita Pontifici retulerunt, testificatique sunt omnibus ingenue, veras esse Seruatoris nostri reliquias: iidemque auctores fuerunt in perantiquis codicibus inueniri, hoc sanctissimū Christi præputium, olim in vase crystallino, quod vtrimque a duobus Angelis ex auro affabre elaboratis sustentabatur, ad Sancta Sanctorū asseruatum fuisse. Porro in hodiernum diem Calcatæ in æde SS. Cornelij & Cypriani summa veneratione custodiuntur, [Multa isthic miracula fiunt.] vbi hæc, & in dies plura Deus opt. miracula operatur. Qui locus, vt esset eo celebrior, Æmilia Vrsina Magdalenæ cognata, mense Iulio 1584. a Sixto V. plenariam Indulgentiam, in eadem ecclesia ipso Circumcisionis Domini die, [Indulgentiæ conceduntur a Pontifice.] vt ex litteris Apostolicis constat, per decennium impetrauit.

[23] Restat vt quæ pro Antuerpiensibus faciunt proponamus: quæ quantam vim habeant, alij iudicent. Mihi certe probabile fit, [Præputiū Christi, aut certe eius pars Antuerpiæ asseruata.] saltem particulam aliquam sacri præputij hic extitisse. Primum est testimonium Capituli Antuerpiensis anno 1416. datum. Alterum testimonium Theobaldi Archiepiscopi Bisontini anno 1427. Tertium Ioannis Episcopi Cameracensis anno 1428. Quartum testimoniū Eugenij Papæ anno 1446. Huc accedit Bulla Clementis VIII. anno 1599. data, qua confirmatur Confraternitas Circumcisionis, iam olim in vrbe Antuerpiensi instituta.

[24] [Litteræ Capituli Antuerpiensis.] Litteræ Capituli Antuerpiensis ita habent: Vniuersis Christi fidelibus ad quos præsens nostrum scriptum peruenerit, Decanus & Capitulum ecclesiæ collegiatæ Beatæ Mariæ Antuerpiensis, * Cameracensis Diœcesis, in Christo Iesu Domino nostro salutem, & piam noscere veritatem.

Si sacris ossibus ceterisque probatis reliquiis ad recolenda nobis Sanctorum merita, & imitandam vitam veneratio debeatur & honorificentiæ cultus; quanto maior Dominico præputio, quod ex incontaminata Christi carne, qui Sanctus Sanctorum est, nostræ reparationis arrha initiumque sub teneræ ætatis infantia primæuaque sui pretiosi sanguinis effusione recisum, mundoque, vt pie credimus, est relictum, dicente sponsa Christi Ecclesia, Si non sit viro meo nomen & reliquiæ super terram.[2.Reg. 14. v. 7.] Sane cum sacrosanctum hoc Domini nostri Iesu Christi præputium, saltem (ne quibusdam locis derogare videamur) notandam portiunculam eius apud nos esse fuisseque a plurimis annorum centenariis, nostrorum seniorum relatione vetustissimisque eorū relictis scripturis didicerimus; ne forte irreuerentiæ negligentiæque rei tam sacræ a Domino cum illis Cisterciensibus, quorum Cæsarius meminit, arguamur; vt quod in nobis est faceremus, id ipsum hoc scripto nostro vniuersitati vestræ volumus esse notum. [Cæsar. l. 8. c. 84. 85. 86.]

[25] Tradiderūt quippe nobis seniores nostri, quod regnante in terra sancta felicis recordationis Illustrissimo Christianissimoque Principe fundatoreque nostro Godefrido de Buillon Hierosolymitanorum Rege, [Præputiū Christi Hierosolymis Antuerpiam transmittitur.] erat cum illo generosus quidam vir, Antuerpiēsis oppidanus, Henricus Noese, Presbyter & eiusdē Domini Godefridi Capellanus: qui dehinc eorūdem Hierosolymitanorū ** factus Episcopus, vidēs succedente Balduino præfati Regis Godefridi fratre, sæuitiam infidelium reinualescere paganorum; natalis patriæ nimirum affectus amore, conquisitum ante & sufficienti documento probatum Domini nostri præputium, per manus cuiusdam nostratis, fidi Capellani sui & nostri, Arnoldi Heerbrant, priusquam morte corporali illic preueniretur, vt rem tam sacram indignis infidelibus subtraheret, ad nostram præfatam Ecclesiam Antuerpiensem memoriale sui perenne fideliter transmisit, digne fidelibus adorandum: ait enim Dominus per Prophetam: De Ierusalem exibunt reliquiæ. [Isa. 37. 32.] Et alibi: Disperdam de loco hoc (scilicet Ierusalem) reliquias. [Sophon. 1. v. 4.] Et: Poßidere faciam reliquias populi huius.[Zachar. 8. v. 12.]

[26] *** At ne forte leuitate quadam a nobis res hæc suscepta nonnullis prima facie videatur, vlla vel subsecuta in attestationem signaculi huius, stupenda miracula, quæ operari olim dignatus est Dominus, plurima tacentes, fideliter referemus.

Contigit equidem dudum venerabilem Patrem & Dominum nostrum Cameracensem pastoralis sollicitudinis more Ecclesiam nostram visitare. Hic celebraturus inter Missarum suarum solemnia sacrosanctum Domini præputium, de quo sermonem vobis facimus, præsentialiter sibi afferri, & corporali, quo vtebatur, superponi præstolabatur; vt id ipsum cum metu & reuerentia valeret aspicere. Cuius deuotæ petitioni dum prædecessores nostri, qui pro tempore astabant, iuste annuerent; indictis tamen prius populo per eumdem orationibus communibus, dum & ipse intra Missæ suæ secreta orat, [Tres sanguinis guttulæ e præputio exsudāt in corporali Episcopi Cameracensis, qui de veritate dubitare videbatur.] si forte Dominus eidem signum aliquod mittere dignaretur; (mira res!) ecce ex præfato Domini præputio in corporale, cui impositum fuerat, tres sanguinis guttulas, quæ in hoc vsque æui apud nos notabiliter apparent & permanent; stupens conspicit resudasse, statimque totum circa rem hanc, si quod inhæserat dubietatis vulnus de eius pectore præputatum est: orabat tamen pœnitentia ductus pius Pater Dominum, populumque pro se orare fecit, veritus si forte in hac re Deum tentandi vitium vllatenus incurrisset.

[27] Sed quid dicemus de recolendæ apud nos memoriæ inclyta illa Regina Siciliæ, [Regina Siciliæ Christi præputium visitare vouēs, ab incurabili morbo curatur.] quæ olim incurabili morbo laborans nostri Antuerpiensis penitus ignara loci, dum in spiritu tantum & visione docta a Domino, sacrum hoc Domini præputium deuota vouet ecclesiæque nostræ limina corporaliter visitare: eo ipso curata sanaque effecta est. Quæ dum facto corporaliter, suffragio mercatorum freta, quod voto promiserat, adimpleret; aduenienti Reginæ ordine processionali occurrente Clero nostro, allatoque præputio sacro; ecce dæmoniacus quidam horribili voce Canonicis improperat, [Dæmoniacus præputio præsente liberatur. Regina Siciliæ ornamenta dat Ecclesiæ Antuerpiensi.] pro eo quod carnem immortalis Regis mortali feminæ obuiam ferunt, illicoque a dæmone liberatus est. Suntque apud nos in hodiernum adhuc seruata diem ornamenta pretiosa in signum huius, quæ hæc deuota matrona nostræ Ecclesiæ cum gratiarum actione dereliquit.

[28] Quæ itaque, quæsumus, tam saxea hominū pectora, quibus hæc testimonia non satis sint? quem hæc ad piam fidem non moueant, ad sacratissimum quoque hoc Domini præputium, quod apud nos sic esse fideliter & pie credimus, si non præsentialiter corpore, mente vel nobiscum fideliter adorandum; nisi forte horum, contra quos tam pulchre Aurelius ille Augustinus in libris de Ciuitate Dei inuehitur. quorū, vt ait, proprium est nil eorum credere de præteritis aut futuris, que oculis prope aut experimentaliter ipsi coram positi non videre? [Aug. de Ciuit. Dei l. 21. c. 5.] Hæc igitur in hac re sunt monimenta nostra: hæc seniorum nostrorum fidelis relatio, quā scribimus, quæ singulis annis a tanto tempore, quod contrarij memoria non habetur, multis hominum millibus prædicantur. In quorum testimonium hoc præsens scriptum nostrum, sigilli nostri appensione, ex certa scientia, duximus communiri. Datum Antuerpiæ in loco nostro capitulari anno Domini millesimo quadringētesimo decimosexto, mensis Iunij die decima.

Sigillatum erat sigillo vno supradicti Capituli in viridi cera.

[29] [Litteræ Ioannis de Gaure Episcopi Cameracensis.] Ioannis Cameracensis ac Theobaldi Bisontini litteræ hæ sunt: Vniuersis & singulis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis Ioannes Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Cameracensis salutem in Domino sempiternam.

Notum facimus quod nos omnes & singulas indulgentias a Reuerendissimo in Christo Patre & Domino D. Theobaldo eadem gratia Archiepiscopo Bisontino, in litteris ipsius Reuerendissimi Patris inferius annotatis, concessas, auctoritate nostra ordinaria & Pontificali ratas & gratas habentes, quantum cum Deo & de iure possumus & debemus, in concessione huiusmodi indulgentiarum nostrum præbemus consensum pariter & assensum. Ceterum vt Capella in honore & sub vocabulo sacrosancti præputij Saluatoris Domini nostri Iesu Christi sita & fundata in Ecclesia collegiata & parochiali Beatæ Mariæ Virginis gloriosæ, oppidi Antuerpiensis, nostræ Diœcesis, de qua in dictis litteris infra insertis fit mentio, congruis frequentetur honoribus, & a Christi fidelibus iugiter veneretur; & vt fideles ipsi eo libentius causa deuotionis, orationis, voti, & peregrinationis conueniant & confluant ad eamdem, quo ex hoc dono cælestis gratie vberius respexerint se refectos; contemplatione Confratrum Confraternitatis sacrosancti præputij super id nobis supplicantium, omnibus & singulis vere pœnitentibus confessis & contritis ac in statu gratiæ existentibus, [Ioannes Episcopus Indulgentias in capella sancti præputij concedit.] qui Missæ, quæ singulis diebus Sabbati ob reuerentiam & honorem ipsius sanctuarij in dicta capella celebratur, interfuerint, & ad hoc operam dederint; seu qui ad augmentationem diuini cultus in dicta capella fiendi, seu ad opus retentionis & reparationis eiusdem capellæ manus porrexerint adiutrices; aut qui ad capellam ipsam in festiuitatibus Circumcisionis, Natiuitatis, Epiphaniæ, Paschæ & Ascensionis Domini nostri Iesu Christi, Pentecostes, Sanctissimæ Trinitatis, & omnium Sanctorum, necnon in quinque festiuitatibus Beatæ Mariæ Virginis, & die processionis qua dictum sanctuarium in dicto oppido processionaliter defertur, & per octauas earumdem festiuitatum octauas habentium, deuotionis orationisve aut peregrinationis causa visitauerint, a Domino veniam imploraturi delictorū; de omnipotentis Dei misericordia, & gloriosæ Virginis Mariæ matris, ac Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius, Sanctorumque & Sanctarum omnium meritis & intercessionibus confisi; quadraginta indulgentiarum dies totiens, quotiens præmissa aut aliquod præmissorum Domino propitiante salubriter peregerint, de iniunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxauimus, & relaxamus per præsentes, quas volumus perpetuis temporibus in sua roboris firmitate perdurare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum his nostris præsentibus litteris duximus apponendum. Datum & actum Antuerpiæ dictæ nostræ Diœcesis, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo octauo, mensis Octobris die vicesima prima.

[30] Tenor vero litterarum dicti Reuerendissimi Patris Domini Archiepiscopi Bisontini, de quibus supra fit mentio, sequitur de verbo ad verbū & est talis:

[Litteræ Theobaldi de Rubeomonte Archiepiscopi Vesuntionensis.] Theobaldus Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Bisontinus, vniuersis Christi fidelibus præsentes litteras inspecturis, Salutem in eo qui est omnium vera salus, & caritatis operibus abundare.

Piis fidelium votis, per quæ cultus diuini nominis adaugetur, libentius annuimus, vt eorum crescat deuotio, quantum cum Deo possumus gratiosum & beneuolum nostrum impartimur assensum. Cum itaque sicut hodierna die casualiter transeuntes per Antuerpiam Cameracensis diœcesis, plurium fida relatione didicimus sacrosanctum præputium Saluatoris Domini nostri Iesu Christi in ecclesia collegiata & parochiali Beatæ Mariæ Virginis dicti loci quiescere dicatur, & in quadam parte ipsius ecclesiæ verisimiliter sit in vasis aureis honorifice reconditum; ob cuius honorem & reuerentiā sanctuarij nonnulli fideles Christiani singulis diebus Sabbati in qualibet hebdomada vnam Missam alta voce per certos Capellanos ad hoc deputatos faciunt in quadam sancti dicti præputij capella solemniter celebrare; [Omnibus Sabbatis solet fieri Missa de sancto præputio.] Cupientes igitur vt ipsa capella, in qua nunc dictum esse dignoscitur præputium, vel in qua fortassis erit temporibus postfuturis translatum, perpetuo congruis honoribus frequentetur, & vt Christi fideles eo libentius causa deuotionis confluant ad eamdem, & ad fabricam ipsius capellæ aptius & promptius manus porrigant adiutrices; de omnipotentis Dei misericordia, gloriosæ Virginis Mariæ matris eiusdem, beatorum Apostolorum Petri & Pauli, Sancti Ioannis Euangelistæ & Sancti Stephani Protomartyris, patronorū nostrorum, omniūque Sanctorum & Sanctarum meritis & intercessione confisi; omnibus vere pœnitentibus & confessis, [Theobaldus concedit Indulgentias audientibus Missam, aut visitantibus capellam sancti præputij. &c.] qui dictam ordinariam Missam deuote audierint, & causa deuotionis Capellam ipsam in die festi Circumcisionis Domini nostri Iesu Christi, & in festo Trinitatis, & per Octauas earumdem visitauerint; quique cum eadem processionaliter ipso die processionis personaliter incedunt, & ad fabricam ipsius capellæ seu ad diuini cultus augmentum manus porrexerint adiutrices, singulis diebus, quibus hoc pium opus & salutiferum fecerint, quadraginta dies de iniunctis sibi pœnitentiis in Domino misericorditer relaxamus; præsentibus perpetuis temporibus in suo robore duraturis. In cuius rei testimonium sigillum Cameræ nostræ præsentibus duximus apponendum. Datum Antuerpiæ die decima septima mensis Octobris, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo septimo.

[31] Eugenij & Clementis diplomata sic habent: Eugenius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, [Litteræ Eugenij IV. Papæ.] ad perpetuam rei memoriam. In Apostolicæ specula dignitatis, superna dispositione, constituti, curis efficere prosequimur assiduis, vt hi, pro quibus humanos Dei filius languores perpeti dignatus est, a noxiis expiati suarum salutem consequantur animarum. Cum itaque (sicut exhibita nobis nuper pro parte dilecti filij Magistri Anselmi Fabri de Breda, Decani Ecclesiæ B. Mariæ Antuerpiensis, [Anselmus Fabri de Breda Decanus Antuerpiensis.] Cameracensis Diœcesis, Notarij nostri & litterarum Apostolicarum correctoris petitio continebat) in capella, prope cuius altare in ecclesia prædicta Præputium Dominicum honorifice conseruari dicitur, & vbi præfatus Anselmus quamdam perpetuam Capellaniam instituit atque dotauit; Christi fideles plerique singularis causa deuotionis conuenire soliti sint, ad diuini propagationem cultus, Confraternitatem inibi, de qua dictus Anselmus existit, amplectentes; Nos deuotionem & cultum huiusmodi vigere necnon adaugeri summis desiderantes affectibus, & ipsius Anselmi, qui etiam Referendarius noster existit, in hac parte supplicationibus inclinati, vniuersis & singulis Christi fidelibus infra numerum 25. de confraternitate huiusmodi nunc & in futurum existentibus, [Eugenius concedit sodalibus sancti præputij vt possint sibi Confessarios eligere,] auctoritate Apostolica tenore præsentium indulgemus, vt eorū singuli Sacerdotes idoneos in suos possint eligere confessores, qui diligenter ipsorum confessionibus auditis pro peccatis, criminibus & delictis quæ commiserint, eis in quibuslibet etiam Apostolicæ Sedi reseruatis semel, & in aliis quotiens opportunum fuerit casibus debitam absolutionem impendere ac salutarem pœnitentiam iniungere, nec non ipsis in sinceritate fidei, vnitate Sanctæ Romanæ Ecclesiæ ac obedientia & deuotione nostra & successorum nostrorum Romanorum Pontificum canonice intrantium persistentibus, omnium peccatorum suorum, de quibus corde contriti & ore confessi fuerint, etiam semel tantum in mortis articulo plenam remissionem concedere valeant: [Vtq; ab iis semel plenariam indulgentiam consequantur.] sic tamen quod ipsi confessores de his, de quibus alteri satisfactio impendenda fuerit, eam dictis fidelibus sic cōfessis si superuixerint, vel per heredes suos, si tunc forte transierint, faciendam iniungant, quam illi facere teneantur. Et ne aliquis propterea (quod absit) procliuior reddatur ad illicita in posterum committenda, volumus quod si ex confidentia remissionis huiusmodi aliqua forte commiserint, [Si ea fiducia peccent liberius, statuit vt non prosit illis bulla pro istis peccatis.] quoad illa nullatenus eis dicta remissio suffragetur: quodque singuli fidelium præfatorum postquam ipsi cōcessionem eis remissionis huiusmodi proficere, vel vti illa voluerint, ex tunc per vnum annum singulis sextis feriis, impedimento cessante legitimo ieiunent: & si dictis feriis ex præcepto Ecclesiæ regulari obseruantia, iniuncta pœnitentia, voto, vel alias ieiunare teneantur, [Tenentur sodales ieiunare anno vno omnibus sextis feriis.] vna alia die singularum septimanarum eiusdem anni, qua ad ieiunandum non sint astricti, ieiunare debeant. Si vero in anno prædicto vel aliqua eius parte legitime impediti sint, anno sequenti vel alias quamprimum poterunt, modo simili supplere ieiunium huiusmodi teneantur. Porro si forsan alias prælibatum ieiunium in toto vel in parte quandocumque adimplere commode nequiuerint, illud eis prefati Cōfessores in alia pietatis opera prout eorum animarum saluti expedire viderint, commutare valeant, quæ pari modo adimplere teneantur. Alioquin quoad eos dumtaxat ipsis facta concessio remissionis huiusmodi nullius sit roboris vel momenti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Romæ apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicæ 1446. v. Kalend. Februar. Pontificatus nostri anno XVI.

[32] [Litteræ Clementis VIII.] Clemens Papa VIII. ad perpetuam rei memoriam. Cum sicut accepimus in ecclesia Cathedrali Antuerpiensi, vna pia vtriusque sexus Christi fidelium Confraternitas sub inuocatione Circumcisionis Domini, non tamen ex hominibus vnius specialis artis, canonice instituta existit, quæ in piis caritatis operibus sese consueuit exercere; [Pontifex plenariam indulgentiam concedit sodalibus Circumcisionis in die ingressus, & mortis.] Nos, vt Confraternitas præfata maiora indies suscipiat incrementa, de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vtriusque sexus Christi fidelibus, qui dictam Confraternitatem de cetero ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere pœnitentes & confessi sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, plenariam, & tam ipsis pro tempore describendis quam iam descriptis in ipsa Confraternitate Confratribus in cuiuslibet eorum mortis articulo, si pariter vere pœnitentes & confessi sacraque communione refecti, vel quatenus id facere nequiuerint, saltem vere contriti nomen Iesu ore vel corde deuote inuocauerint, etiam plenariam; ac, tam ipsis nunc, & pro tempore Confratribus, quam aliis vtriusque sexus Christi fidelibus etiam vere pœnitentibus & confessis, ac sanctissima communione refectis, [Item omnibus visitantibus eorum capellam festo Circūcisionis.] qui prædicte Confraternitatis ecclesiam, vel capellam infesto Circumcisionis Domini a primis vesperis vsque ad occasum Solis eiusdem festi singulis annis deuote visitauerint, & ibi pro Christianorum Principum concordia, hæresum extirpatione, ac sanctæ matris Ecclesiæ exaltatione, pias ad Deum preces effuderint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam & remissionē, misericorditer in Domino cōcedimus.

[33] [Concedit sodalibus alias indulgentias festis S. Arnulphi, Beggæ, Gertrudis, Iuonis.] Insuper eisdem nunc, & pro tempore existentibus Confratribus vtriusque sexus, qui dictam ecclesiam vel capellam in S. Arnulphi Episcopi, Begge Ducissæ, Gertrudis, & Iuonis Aduocati pauperū, festiuitatibus pie visitauerint, & ibi, vt præfertur, orauerint, septem annos & totidem quadragenas: quoties vero Missis, & aliis diuinis officiis in dicta Confraternitate pro tēpore celebrādis & recitandis, seu congregationibus publicis vel priuatis eiusdē Cōfraternitatis vbiuis faciēdis interfuerint, aut pauperes hospitio susceperint, vel pacē cum inimicis propriis, vel alterius cōposuerint, [Alia quoque pia opera exercentibus.] seu componi fecerint, vel procurauerint, nec non etiam qui corpora defunctorum tam Confratrum quam aliorum ad sepulcrum associauerint, vel quascumque per ipsam Confraternitatem processiones de licentia Ordinarij fieri solitas, dictumque sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum tam in processionibus, quam ad infirmos, aut alios vbicumque, & quomodocumque pro tempore deferetur, comitati fuerint, aut campanæ ad id signo dato semel orationem Dominicam & salutationem Angelicam dixerint, aut etiam quinquies orationem Dominicam & salutationem Angelicam pro animabus defunctorum Confratrum dictæ Confraternitatis recitauerint, aut deuium aliquem ad viam salutis reduxerint, & ignorantes præcepta ea quæ ad salutem sunt docuerint, aut quodcumque aliud pietatis vel charitatis opus exercuerint, toties pro quolibet prædictorum operum sexaginta dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis pœnitentiis in forma Ecclesiæ consueta relaxamus, præsentibus pro Confratribus perpetuo, pro non Confratribus vero ad decennium dempto anno Iubilæi valituris, contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub annulo piscatoris die III. Nouembris M. D. XCIX. Pontificatus nostri anno VIII. subsignatum. M. Vestrius Barbianus.

[Annotata]

Side Note * postea noua hic sedes Episcopalis erecta.

Side Note ** non consentit hoc cum historia belli sacri.

Side Note *** Haec testimonia sacræ Scripturæ, satis violente huc transferuntur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maria: Beschneidung Jesu

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maria: Beschneidung Jesu

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.