DE S. MARTINA VIRGINE ROMANA MARTYRE.
Svb Alexandro Imp.
[Praefatio]
Martina, Virgo et Martyr Romae (S.)
[1] Celebratur hoc die S. Martinæ Virginis Natalis in omnibus Latinorum Martyrologiis. Acta eius, sed haud nobis omni ex parte probata, descripsimus ex vetusto codice Imperialis monasterij S. Maximini Treuiris, contulimusq; cum editione Bonini Mombritij, excusis Agonibus Martyrum, MS. S. Mariæ de Ripatorio, in quo nonnihil subinde contracta erant; [similia Actis SS. Tatianæ & Priscæ:] deinde cum Surio, Siluano Razzio, aliisq;. Fere in omnibus cum S. Tatianæ & Priscæ Actis conueniunt, vt XII. Ianuarij, & XIIX. dicemus. Colitur nunc S. Martina XXX. Ianuarij officio semiduplici; olim XV. officio trium Lectionum, vt patet ex Breuiario Cardinalis Quignonij.
[2] Caput eius asseruari Romaæ in cœnobio FF. Minorum in Ara Cæli; quædam vero ossa in æde S. Mariæ Maioris, scripserat olim Rosvveydus noster in libro vernaculo de Virginibus quæ in seculo vixerunt; corpus vero, aut saltem præcipuas eius partes Placentiæ in basilica S. Xysti existere, [Reliquiæ.] Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ. Sed corpus, aut saltem præcipuæ illius partes Romæ anno 1634. repertæ sunt: qua de re libellum Italice scripsit Marsilius Honoratus Viterbiensis Presbyter Congregationis Oratorij.
VITA EX MSS.
Martina, Virgo et Martyr Romae (S.)
BHL Number: 5587
Ex. mss.
CAPVT I.
S. Martinæ genus. Apollinis statua euersa.
[1] Regnante primo omnium in ambitu totius orbis Domino & Saluatore nostro Iesu Christo, militaturus aduersarius diabolus perniciter aduersus seruos Domini nostri Iesu Christi præualuit sub regno Alexandri Cæsaris, a in quarto anno imperij eius. [Alexander Imp. Christianos persequitur:] Proponens autem Alexander præceptum nouum & pessimum, in toto orbe, vt aut sacrificent Galilæi, aut si non sacrificauerint morti tradantur. Direxit vero Præsides & Iudices inductos dæmoniaca seductione. Erat enim præceptum per loca propositum cum feruente comminatione, quatenus dissiparetur Christianorum cultus, erantque comminantes cum terrore vt perficere hæc possent. Qui vero talia susceperunt præcepta, in multis Imperialibus describentes, atque Imperialem imaginem deferentes, nouam propositionem per sacrificia nequissimorum ac pollutorum deorum suorum demonstrantes erant; quam præcepit Imperator fieri, & consentientes immolare honoribus magnis effici dignos; contemptores vero & nolentes immolare, tormentis crudelibus submitti ac mori.
[2] [sacrificat Apollini.] Horum vero omnium ac talia profitentium Alexander Imperator sacrificia exhibebat Romæ Apollini, & iussit magno terrore comprehendi b ab Optimatibus suis, qui religionem Christianam habere noscuntur, viros ac mulieres, vt cum pœnis & cum violentiis sacrificare compellerentur Apollini. Et quidem illi sathanæ ministri erant maligni viri, Vitalis quidam honorem habens Comitis, & Bassus qui super c thorum Imperialem præerat, & Caius Domesticus, vere eorum pollutæ & nequissimæ sectæ ministri, qui directi sunt ad dissipandum cultum Christianorum.
[3] [Martina virgo nobilis & diues.] Venientes autem erga Ecclesiam, quæ est sita Romæ viderunt B. Martinam orantem, & alacri vultu ad Altissimum prospicientem. Existebant vero ei serui ac acillaæ plures; erat enim ex sublimi genere, & d patre ter Consule, diues nimis & misericors omnibus egentibus, & legem sanctæ Trinitatis conseruans. Et quidem per donum Dei Diacona erat; tota cum omnibus sanctis suis operibus & gratia Dei, moribusque ornata, & contra nequitias diaboli firmiter resistendo, lumbos veraciter præcinctos habens.
[4] Ministri vero tenentes dixerunt ad eam: Dominus orbis Alexander veneratur te sicut nobilem & decoratam genere, & primam Romanorum existentem, & sciens tuam honorificam conuersationem obsecrat, quatenus magno Deo Apollini eminens sacrificium sponte offeras. Beata vero & Deo amabilis Martyr læto vultu dixit ad eos: [comprehenditur:] Primum ingrediar ad sanctam meam ecclesiam, & commendo me Deo, & e Christo filio eius, & sancto Spiritui, & sanctissimo & honorifico Episcopo; & qui strenue atque alacriter per fidem Christo deseruiunt sacerdotibus, & omni benedicti ouilis Ecclesiæ, & sic cum pace proficiscemur. Oportet enim me pro Christo aduersum incompositum sustinere & mendacem dominum, & confundere pestiferum & indignum imperio Alexandrum: vt victrix Saluatori nostro Iesu Christo assistam. Et ingressa compleuit petitionem suam: & orans properauit cum eis ad Imperatorem, splendida facie, & specie præclara.
[5] Ingressi vero impiæ sectæ ministri intimauerunt Imperatori stare eam ante Palatium: Prima, inquiunt, ac eminens de Galilæis adest, quæ imperio tuæ iussionis consentiens voluntarie immolare Diis parata est, [sistitur Imperatori,] omnibusque suadere Christianis subsequi eam. Quod Imperator audiens gauisus est valde; & iussit eam in palatium Imperiale ingredi, & locum quo degebat. Ingressa autem ea, Imperatori pulchritudinem eius admiranti placuit; magis autem de claro eius genere quod audiebat de ipsa, & ait: Magnus es Deus Apollo, qui glorificaris ab omnibus Diis, qui talem existentem genere, & tantam in decore & gloria speciosissimam, mente composuisti, vt gaudens sacrificium tibi ingerat.
[6] Et hæc dicens, hæc ait ad B. Martinam: f Mentem habens bonam, & ingenium, & propositum caritatis, vt placabilibus muneribus præcipuum ac multifarium ritum Deorum exhibeas, immola Apollini. Etenim adhæsione tua, cogitaui, vt imperij mei potentiæque faciam te Dominam demonstrari & mei Palatij. [inuitatur ad sacrificia:] Ad hæc B. Martina ait Imperatori: Iube me immolare sine sanguine immaculato Deo, qui nō existentia omnia existere fecit, vt per meum sacrificium ostendam Apollinem, arguens eum, ne efficiar consentiens, [constanter recusat:] & dimittam eum animas perdere sperantes in Saluatorem & Dominum meum Regem omnium.
[7] Imperator vero audiens ea quæ ab ipsa Beata dicta sunt, & non intelligens ea, iussit eam in templum Apollinis ingredientem immolare. Sancta vero iussa introire, [ducitur ad templum Apollinis:] hilari vultu dixit Imperatori: Ingredere & tu & sacerdotes Apollinis, & quanticumque amatores sunt eius, & videant quomodo sinceriter intemeratus & misericors & sanctus Deus, intemerata & immaculata sacrificia benigniter suscipiet a me. Imperator vero iussit omnes adstantes & omnes ministros ingredientes prompte prospicere quæ ab ea fierent.
[8] Stans vero Deo amabilis & simplex Martyr g fecit sibi signaculum Christi: apparuit autem adstantibus Angelica gloria constringens ipsam, & coexistentes cum ea. Beata vero simplici facie leuans oculos in cælum, [adstante Angelo Deum inuocat.] & manus extendens sicut Dei famula, dixit: Gloria tibi Pater gloriæ, & Iesu Christe, glorificate Deus, cum sancto Spiritu; sanctitate plenus, & scientiæ largitor, sine inuidia, immaculate & sempiterne Rex, Deus misericordiarum & Dominus omniumvisibilium & inuisibilium, qui in gratia tua, clementiaque nominis Christi filij tui confitentes corroboras; te inuoco, qui es & qui semper eris, manens in secula Deus; & peto deprecans & obsecro magnitudinem, quæ in te est, confessionem meam complere: & nunc præcipita hoc immobile, & non videns, & surdum idolum, quod per mortiferam & occultam nequitiam perditionem tribuens eis est, qui in ipso crediderint, quod impotens est in exitio pereuntium; lutum enim est taciturnitate obstructum, & fœdat credentes in se. Sed tu Domine Deus noster exaudi me humilem, & peccatricem, & cognoscat malorum adinuentor Imperator iste, qui vanam spem habet in idolis suis, quia alium non debemus adorare Deum, nisi te qui dixisti: Ego occidam, & viuere faciam; percutiam, & ego sanabo, quia gloriosum est nomen tuum in secula, Amen. [Deut. 32.]
[9] [Terræmotu corruit Apollo, & pars templi: multi pereunt.] Et hæc ea orante, statim terræmotus factus est magnus, vt ciuitas concuteretur: & corruit Apollo, & comminutus est: simili modo & quarta pars templi & ipsa destructa est, & oppressit multitudinem magnam cum sacerdotibus idolorum, qui directi fuerant ab Imperatore nequissimo ad B. Martinam. Etenim terræmotus tenuit multis horis, vt pauefactus Imperator fugam peteret; & ait ad eum beata Martyr dicens: [Imperatori insultat Martina.] Imperator sta, & adiuua, quia confractus est Apollo, & congrega fragmenta eius, & ostende sacerdotibus tuis quem colant, insuper & spiritus eos oppressit ruinis: nunc surgat & adiuuet eos.
[10] [Dæmonum Princeps, idoli insessor, eiulans profugit.] Et mox dæmon, qui in idolo Apollinis habitabat, volutans se in puluere idoli in præsentia plurimorum virorum ac mulierum, & consternatus in his quæ fiebant, clamauit voce magna, dicens: O Virago Martina, magni Dei, qui in cælis est, ancilla, quæ præcepta eius custodis, & me denudasti ab habitaculo meo, & deformem me ostendisti: habitaui enim in eo annis nonagintaocto: h sub Cæsare Augusto annis trigintaocto, & sub Antonino annis quadragintaquinque, & sub Alexandro qui tradidit me tibi in perditionem in immolationem idolorum, faciens mihi annos quindecim. Multi vero Sanctorum passionem ac martyrium perficientes minime me manifestauerunt vsque nunc, cum essem in potestate multa, & habens sub me spiritus nequissimos i quadringentos septuagintaduos. Præcipiebam enim eis, & offerebat vnusquisque eorum animas hominum quotidie septuaginta; eorum princeps nomine k Exfygon, qui super mœchiam atque maleficia deputatus est, offerebat mihi animas hominum trigintasex: quas habebam sub mea potestate: tu autem me fugasti, manifestans me, & persequens ignique Tartarico tradens. Non inuenio locum ad quem proficiscar. Commendasti me magno Angelo l Vrieli, qui omnem exitum meum combussit. O Alexander m antarta Christianorum, inuenisti animam sanctam, per quam me effugares, vt imperium tuum in turpitudine multa finiatur. Et hæc cum magna voce, & lamento dicebat dæmon, per aerem clamans & stridens. Vbi vero proficiscebatur, tenebræ videbantur; & omnes prospicientes multo amplius consternati dubitatione repleti sunt. Mirantes autem erant gratiam Dei, qui in cælis est.
[Annotata]
a Imperauit Alexander a 6. Martij 222. vsque ad 18. Martij 235. Quare si secuta Martinæ cædem est mors Imperatoris, hic in decimoquarto legendum, aut decimotertio. Alij quæcumque ab Alexandro facta hic memorantur, Domitio Vlpiano tribuunt, quem sub Alexandro vixisse & hostem fuisse Christianorum constat.
b MS. S. Max. de Optimatibus.
c al. thronum.
d Agones MM. pater eius ter Consul, & diues nimis & misericors omnibus egentibus, & legem Dei in sinceritate confessus. Ipsa vero &c.
e Hæc in quibusdam MSS. omittuntur.
f al. Si in mente est ingenium.
g MSS. S. Max addit, murum.
h Vel locus hic corruptus est, vel more suo mentitus est dæmon. Marsilius Honoratus in Italica Vita S. Martinæ hæc omisit.
i al. ducentos.
k MSS. Efigdon, & Effigdon, Mombr. Effugiens.
l De nominibus Angelorum consule Serarium in Tob. 12. v. 15. & Cornelium in Apocal. 1.
m Αντάρτης, tyrannus, aduersarius.
CAPVT II.
Lictores conuersi, occisi.
[11] Imperator vero non intelligens, quia per diuinam gratiam ac iussionem, idolum Apollinis comminutum est, & quia abominabilium pessimorumque spirituum conglobatio a Dei virtute euanuit, & sacrificiorum eius cultura, nequissimusque ritus idololatriæ a sanctæ Virginis oratione dispersus est, & a sicut prouisione S. Martinæ idolorum destructio prouenit, [S. Martina alapis, & vncinis cæditur,] & idolum Apollinis confregit, & maleficia, & ariolos, & aruspices idolorum, sacerdotesque dissipauit ac mortificauit; iussit alapis faciem eius cædi, & vncinis palpebras eius disrumpi. Et dum diu hoc fieret, qui in hoc deputati erant carnifices defecerunt, & clamabant dicentes: Ve nobis peccatoribus! [Angelo lictores puniente:] vere nos magis cruciamur quam hæc: manus enim nostræ decidunt; intolerabiles enim dolores coarctant nos: ipsa vero sicut incudis solida permanet: ipsa nos cædit. Deprecamur te, o Imperator, iube eam a nobis tolli; videmus enim quatuor viros splendidos ante eam, & quas ei nitimur ingerere pœnas, magis nos ab illis in facies nostras suscipimus. Pro certo verus est Deus qui cum ipsa est, non sinens pœnam aliquam præualere in eam a nobis.
[12] Imperator vero valde iratus contra eos, comminatus est, & prospiciens eos furiose, quasi negligenter pœnas ingererent, præcepit b testas eos leuare, & faciem eius cædere. Sancta vero Martina respiciens in cælum dixit: Benedictus es Domine Iesu Christe, [testarum fragmentis raditur:] quia æternam gratiam das eis, qui in te spem habent: benedictum nomen terribile gloriæ tuæ, & honorificum, & potens, & omni sanctitate plenum, Domine Deus: & benedicta sancta, & consubstantialis cum Patre & Spiritu sancto Deitas tua, quæ perfecte dissoluit & dissipat contrarios: exaudi Domine deprecantem te, [orat pro torquentibus se.] vltimam ancillam tuam, & concede mihi sufferentiam, & eos qui me cruciant, conuerte in bonam conuersationem, & gratiam Deitatis tuæ.
[13] Et cum hanc orationem dedisset, circumdedit lumen c eos, qui eam cruciabant, erant enim fere viri octo, & vox de cælo facta est dicens: Nisi pro vobis famula mea Martina intercederet, olim iam mortificarem vos: volens vero inimicum mortificare, [Lumine & voce cælesti] & existentem populum mihimet ipse facere, peperci vobis. Tu autem filia confide, & noli timere; ego enim sum quem adoras & inuocas Deum: non te deseram, nec permittam tibi dominari inuerecundum, impium, & rebellem dæmonem.
[14] His vero dictis Imperator Alexander amens effectus est valde. Qui vero eam cruciabant viri, [conuertuntur carnifices.] audientes miracula ceciderunt in faciem, & deprecabantur B. Martinam, vt indulgentiam mererentur per ipsam ante Deum, de his, inquiunt, quæ impulsi præsumpsimus. Beata vero Martyr dixit ad eos: Si conuersi fueritis ad Dominum meum Iesum Christum, & cognoueritis ex toto corde, quia retribuit vnicuique secundum opera sua, & vos habebitis, sicut nos perfruimur, vniuersam mercedem quæ in cælis est; sin vero & aliter senseritis, æterna & feruida supplicia suscipient vos. Illi enim quasi ex vno ore dixerunt: Domina nostra Martina, melius nobis est vt ostendas nobis Christum, vt videntes eum, amplius credamus ei; si vero non est possibile in hac carne prospicere eum, nos serui ipsius sumus & ministri, & ipsi soli credimus; adoramus enim eum & colimus. Alexandrum autem, qui contemnit Saluatoris nostri præcepta, non timemus, repudiamus, quamuis existat Imperator.
[15] [animantur a Martina.] Beata autem Martyr dixit: Consilium vobis do filij; ex corde mundo credite sine simulatione in Christo, & cognoscetis, quid retribuet vobis Deus in illo seculo. Et quid potest nunc Alexander ibi, qui in præsenti gloria hic fretus est? Qui inspirati a Dei gratia dixerunt: d Credimus Iesum Christum Dominum nostrum: & magnus est Deus Christianorum, ad quem nos confugimus. Robusta autem facie, vna voce aduersus Alexandrum facti sunt: Nos quidem, inquiunt, in his qui dij dicuntur, magis autem idola, perditi sumus, a quibus olim seducti sumus; iam non adoramus eos, cognoscentes per beatam Martyrem Martinam virtutem omnipotentis Dei, & filij eius vnigeniti Saluatoris nostri Iesu Christi.
[16] Alexander vero iratus dixit: Seducti estis nequissimi per incantationes crucifixi, in quibus confiditis. At illi responderunt: Vere tu es sceleratus, & draco habitat in te, quia non cognoscis illum qui fecit te, & dedit tibi hanc potestatem, coinquinanti vsque in finem animam tuam. Qui iratus suspensis eis, iussit spathis carnes eorum lacerari. [torquentur:] Incisi vero ab spathis nihil loquebantur; nisi solum in cælum prospiciebant. In hoc vero amplius nequissimo super eis accensus spiritu, [morti ad iudicantur:] capitalem sententiam aduersus eos dedit, timens, ne quando ceteri satisfacti ab eis, eamdem viam sectentur.
[17] Martyres vero inclyti Christi ducti cum gaudio ad perfectam sine dubitatione viam, prospicientes in cælum, dixerunt: Omnium Domine vnigenite Iesu Christe fili Dei, [orant:] quem nos ignorabamus seruientes olim in errore, & fœda exhibitione: tu autem nobis cognitus es per sanctam tuam & Martyrem inclytam Martinam. Tu Domine cæli ac terræ, qui creasti omnem orbem, & omnia quæ in eo sunt, qui per sanctam tuam Martyrem idola gentium confregisti, quem nunc cognouimus ante luciferum genitum, quem omnis abyssus metuit, & omnis mons & collis tremit, audiens terribile & gloriosum nomen tuum; tu Domine Iesu Christe, spes eorum qui ad te confugiunt; liberator eorum qui in te sperant; respice de cælo, & miserere nobis, & suscipe animas nostras in pace, non reputans nobis peccata nostra, quæ fecimus ignorantes, & existentes in latitudine harum tenebrarum, quæ in te peregimus. Orantes vero, & signaculum Christi in fronte facientes, tendentes simul capita sua prompte cum lætitia magna finem seculi huius susceperunt; & sic per proprium sanguinem gratiam Dei sibimetipsis in memoriam æternam instruxerunt. [decollantur.] Finiuntur mense Nouembri e septimo decimo die, quinta hora, in Christo Iesu Domino nostro, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.
[Annotata]
a Mombr. secundum prouisionem.
b al. in testas.
c Alij ipsam solam luce circumfusam scribunt.
d Mombr. Credimus Domina, & magnus &c.
e Alij, septimo decimo Kal. Decemb.
CAPVT III.
Eam torquentes cælitus puniti.
[18] Dvm vero audisset Imperator Alexander, quia cum magno gaudio reddiderunt spiritum sancti Martyres, amplius contristatus est, quoniam multo amplius eos non cruciauit. [Martina secundo sistitur Imperatori:] Alia vero die sedens pro tribunali dixit: Introducatur iniusta Martina incantatrix; quatenus iterum videamus eius incantationem. Ingressa autem ea, dixit Imperator: Vel nunc consenti mihi, & sacrifica diis, per quos orbis subsistit. An adhuc magias Christi tui attendis? Illa respondit: Cessa sceleratissime & omnium bestiarum ferocior: non erubescis a muliere superari, magis & conculcari? a Me minime poteris inclinare ad sacrificandum idolis. Inde si aliquas pœnas ceteras consideras, & verbera, quæ tu præparas, adhibe mihi; ego enim tuis abominationibus non sacrifico, nec te loquentem timeo: Deo enim soli, & Christo eius, & Spiritui sancto commendaui memetipsam, & credo quia mihi nulla nocebunt quæ a te inferentur, tormenta, Deo sufferentiam mihi tribuente.
[19] Tunc iratus Imperator iussit eam exspoliari, & circumcinctam eam iussit incidi. [nouaculis laceratur:] Ministri vero citius fecerunt quæ iussi sunt. Sancta autem Martyr ostendebatur candida sicut nix, cuius splendebat corpus, & nitor claritatis eius caligare faciebat respicientes eam. [lac pro sanguinē manat:] Inciso autem corpore eius emanabat lac pro sanguine: & odor magnus factus est, sicut vas aromatum b eiusdem ore effusum. Beata autem cum incideretur dicebat ad Dominum: Voce mea ad Dominum clamaui, & exaudiuit me in certamine passionis meæ: laus mea in conspectu tuo Domine fiat: gemitus dolorum meorum in conspectu tuo introeat: gratia tua in salutem animæ meæ: inuocaui te Domine in tribulatione, & inimicorum meorum dedisti mihi dorsum. Perseuero supplicans: hæc cognitio mea, quæ apud te est Domine, sicut fons spiritus. Abraham pater Isaac filium suum obtulit Deitati tuæ in sacrificium salutis, quia ex fide te confitebatur, & suscepisti eum. Sic & meum certamen suscipe Deus, & comple illud in multis certaminibus, vt cognoscant perditionis instructores, quia tu es qui imaginem auream dissipasti, & Bel destruxisti, & perditionis operarium seruis tuis manifestum demonstrasti; sicut in mea humilitate ostendisti veridicam gloriam Deitatis tuæ, & Apollinis idolum contriuisti; & alienum veritatis Alexandrum confusione circumamiciens, lumine tuo terribili splendidam fecisti ancillam tuam, vt c per supplicia corporis effugerem stimulos malorum inuentores, & incentores sathanæ.
[20] Imperator vero iratus & valde consternatus dixit: Valde maleficiis vincis d impauida, & seducis, vt putas, eos qui astant. B. Martina dixit Imperatori: Pater tuus sathanas princeps est omnis maleficij, & incantationis; fornicatores diligens, & maleficos amplectens, & omnes qui incestis desideriis sunt deseruientes, amplectitur in proprio gremio: [maleficij crimen sibi obiectum refellit:] & quomodo potest mihi indulgere contemnenti eum, & minime facienti aliquid tale sicut dicis? Meus autem Deus, & Saluator meus Christus, omnes qui contrarie agunt, & se non custodiunt, damnat, in æternam pœnam iubens eos exhiberi. Tu vero Imperator fortioribus & potentioribus pœnis promereris affligi, sciens quia maleficiis & incantationibus, vt tu asseris, non vinco, sed nomine solo Christi, qui omnem atrocitatem pœnarum tuarum, quæ iniectæ sunt in agonem meum, dissipauit.
[21] Imperator vero spoliatam eam præcepit membratim quatuor palis extendi, [cæditur fustibus.] & fustibus cædi a duobus centurionibus. Illa vero alacri vultu signo crucis sanctum corpus suum dextra læuaque velut muro circumsepsit, & cæsa dicebat: Magnum mihi desiderium ad te Domine, & gloriam Deitatis tuæ, quæ me adiuuat. Dedi dorsum meum flagellis, & carnem meam in suppliciis; faciem autem meam propter nomen tuum gloriosum, non auerti a tædio & mœrore. Tu autem Domine ne tardes in adiutorium meum, sed festina per misericordias tuas, & dirige a sancto habitaculo tuo medelam super me, quæ pro tua Deitate flagellor.
[22] Et hæc dicens erat. Mutauerunt autem centuriones septem. In octauo autem septem dissoluti sunt, [Eam cædentes ab Angelis cruciantur.] tam in manibus, quam in omnibus suis membris, & voce magna dixerunt: Deprecamur te, Imperator, libera nos de pœnis; Angeli enim Domini repercutiunt nos vectibus ferreis, & incidimur in neruis & medullis; insuper & ossa nostra, & carnes sicut ab igne magno cremantur. Sed obsecramus te, libera nos a puella hac.
[23] [Insultar tyranno.] Imperator autem iussit eam amplius fustibus cædi. Sancta vero diuturna supplicia sibi illata subridens facie dixit: O iniuste & damnande, iudicio Dei cælestis inimice, & impugnator, scrutator malorum similium tuorum, Alexander, non sentis beneficia, quæ ab æterno conditore in me efficiuntur? Quia insipiens existens insensatis te addidisti, temetipsum perdidisti in opprobrium Apollinis, & sacerdotum eius. Nempe vero ob honorem & adiutorium Dei mei, qui omnia fecit, libera effecta sum per Angelicam exercitationem. Ex hoc autem cognosce, insensate canis, eo quod duodecim centuriones successiue inferentes mihi plagas ad interimendum me fecisti superponere. Me autem per nomen Christi, qui pro me agonizat, & moderatur salutem meam, pœna non tetigit, neque tanget meam aliquis carnem. In ipso habeo spem, qui & post mortem vitam tribuit hominibus, qui ipsum in veritate confitentur.
[Annotata]
a MS. S. Mar. quæ minime potest se inclinare.
b Idem MS. de more.
c Idem MS. pro suppliciis.
d Mombr. inrubida.
CAPVT IV.
Angelica consolatio. Diana euersa.
[24] Evmenius autem quidam diues erat valde, a parens Imperatoris, qui dixit ei: Hæc polluta non propter gloriam Christianorum, & Crucifixi hæc supplicia sustinet, sed sapientissimis sermonibus caussam arripiens, & insensatis libris circumfreta, omnes nos facit infrunitos, sicut radius solis circumfulgens, & sic omnia sperat sustinere. [Reducitur in carcerem:] Tua vero potestas hanc vsque in crastinum iubeat in carcerem retrudi, & pinguedine adipum lauari, & sic coinquinemus eius claritatem.
[25] Iussit vero Imperator statim Sanctam properare in carcerem vsque in crastinum. Dum deducta a custodibus fuisset beata Martina in carcerem, exclamauit coram populo, dicens: Pax multa iis, qui nomen Christi nominant. In pace Christi iter istud peragam. Et ingressa est carcerem gaudens, & glorificans Deum ac dicens: Custodi me Domine vt pupillam oculi, [Deum laudat in carcere,] & sub vmbra alarum tuarum protege me. Gratias ago sanctæ virtuti tuæ Iesu Christe, & obsecro pretiosam & terribilem gratiam tuam, custodi me a nequissimo & contaminato Alexandro, qui tuam bonitatem pro nihilo reputat. Mortui enim sunt in tormentis pessimis & intolerabilibus centuriones nouem, & ceteri dissoluti sunt ab humeris suis. Erat enim immutans centuriones quatuordecim. Per totam autem noctem erat in carcere hymnum canens, & glorificans Deum. [& cum ea Angeli.] Voces autem multorum virorum audiebantur glorificantium Deum cum ipsa.
[26] Mane autem iussit Imperator Limenium quemdam Tribunum ambulare in carcerem, & eiicere eam: antea autem adipibus & pinguedinibus eam perungi. [Carcer cælesti odore & luce perfunditur;] Procedens autem Limenius de palatio odoratus est odorem suauitatis, & aromate multo repletus dixit comitibus suis: Odoratis & vos odorem nimium? erat enim cum populo multo. At illi dixerunt: Quia odorem hunc ciues fecerunt pro dilecta Martina. alij dicebant: Quia Dij propitij apparuerunt ei. Venientes vero ad carcerem multo amplius inuenerunt suauitatis odores. Aperiens autem Limenius primam ianuam, vidit lucem magnam circumfulgentem eam: ingresso autem eo in propinquum habitaculum (erat enim carcer multa habens habitacula) circumfulsit eum sicut fulgur, vt præ timore omnes tremerent, ipso præ timore in pauimento cadente. Cum necessitate vero surgens ingressus est in tertium habitaculum, & vidit beatam Martinam sedentem in sede imperiali, & multitudo virorum fortium erat circa eam, quorum non erat considerare claritatem; omnes enim erant in albis; ipsa autem tabulam b tenebat, & legebat hæc: Quam magnificata sunt opera tua Domine! omnia in sapientia fecisti.
[27] Et timens Limenius egressus est inde, & ambulauit in palatium, [quod veneficiis tribuit tyranus:] & nuntiauit Imperatori mirabilia Dei magni. Omnes autem in palatio existentes simul cum Alexandro sacerdotes & c scholastici dicebant: Seduxit eum maleficiis suis: huic Virgini non indulgeatur, sed magis a feris discerpatur, vt cognoscat quia melius est diis immolare, quam in crucifixo confidere, & in ipso spem habere.
[28] [Angelis & SS. stipata reperitur.] Et iussit Imperator venire eam ad templum idoli Artemidis, vt aut sacrificans viuat, aut non sacrificans feris tradatur. Ambulauit iterum Limenius cum duobus sacerdotibus principibus idololatriæ, & populo multo circa carcerem. Et simili modo ipsi inuenerunt eam sedentem in sede imperiali, & eosdem viros in albis stantes; & dissecabantur. Beata autem Martina dicebat: Viam mandatorum tuorum cucurri: iustificationes tuas doce me; & discam mirabilia Deitatis tuæ. Libera me a suppliciis hominum; & custodiam mandata tua: canes enim maligni circumdederunt me, volentes discerpere ouem tuam: sed tu Domine Deus humilitatis meæ, suscipe deprecationem meam, & non prosperentur sicut cogitant; sed obcæca sensum cordis eorum, & dirige me, qui tres pueros direxisti. Dicente autem hæc eadem, decreuerunt subuertere eam de sede. Viri autem stantes erga eam in albis nusquam comparuerunt, existentes numero quasi septingenti.
[29] [adducitur ad templū Dianæ:] Et eiecerunt eam de carcere, & adduxerunt in templum idoli Artemidis. Imperator autem prospiciens vultum eius alacriorem magis quam prius fuerat, & sicut certatoris fortissimi corpus enutritum, dicit ad eam: Corripuisti temetipsam iam, vt conuersa diis immoles benignis? aut amplius, sicut videmus, in prioribus tuis malis permanes? Illa vero dixit ad eum: d Imperator, mea conuersio completa est; quia non me suades in tuis cōtrouersiis adesse; liberata enim sum a vanitatibus tuis, & ab impietatibus vanissimarum seductionum huius seculi, præceptum accipiens a Domino meo. Mihi autem adhærere Deo bonum est, [generose respondet Imperatori:] ponere in Domino Deo spem meam, qui veritate me continet, & nihil mihi deerit: quia omnipotens est Deus meus. Seductio sermonum tuorum iacula tenebrosa sunt, dirigentia in viam tetram. Ego enim habeo cælestem gratiam, & gloriam semper illuminantem oculos cordis mei; quæ te postponens, mancipauit æternis suppliciis Artemidem peruersam thesauros dispositionis imperij tui. Me autem lætificatam tenet mors Sanctorum, qui me circumdederunt per omnia & continuerunt, obligauerunt vero patrem tuum diabolum. Iustus autem in imbutione diuinarum Scripturarum, sicut palma florebit, arefaciens malignorum seductiones. Tollet anchoram statuens nauiculam ex procellosi pelagi fluctibus per fidelem gubernatorem, qui animam suam gubernat, in tranquillum portum confugiens, qui anchoram iactans est, vt vlciscatur de inimicis, & victoriam sumat de eis. Et ego transfretaui pelagus, dexteram mihi extendente Christo ad præsidium veræ spei, vt vincam seductionis tuæ nequissimum cursum. Video vero Christum coronantem me, qui iuste mihi tribuit arma iustitiæ contra nequitias patris tui diaboli.
[30] [inuitatur vt intret & sacrificet:] Imperator vero iratus dixit ad eam: Non morieris Martina, sed ingressa sacrifica honorificentissimæ dee Artemidi. Magni & purissimi dij pulchritudinis tuæ cognitionem inquirunt. Non ergo cogites blasphemare contra eam. Deo laudabilis Martyr dixit: Iubes me, Imperator, ingredi templum, in quo habitat, qui cooperatur tibi, immobile habens atque surdum & cæcum, decoro amictu idolum? Ad hæc Alexander dixit: Ingredere & sacrifica prompte, vt non a feris pereas. S. Martina dixit: Deo meo gratiam largiente certanti mihi humili, & te iubente, ingrediar.
[31] [dæmonem ad eius ingressum exhorrescentem] Cognouit vero dæmon, qui habitabat in idolo Artemidis, quia venit Sancta perdere eum, & clamauit voce magna, dicens: Væ mihi! quo fugiam a spiritu tuo, Deus cæli? ignis me persequitur a quatuor angulis templi. Ingressa est autem Beata in Christi nomine sibi faciens crucem, & respiciens statuam idoli dæmoniacam, dixit Imperatori: Vide seductionem tuam Imperator, oculos non videntes, aures non audientes, manus non palpantes, pedes non ambulantes, vanam speciem, effigiem deornatam tabulis. e Ego, Imperator, sacrifico ei. Alexander vero subito gaudibundus effectus, non intelligens quia irrideretur dixit: Viuant dij, quia consensisti mihi. [increpat, & abigit.] Et appropinquabat Sancta ad idolum Artemidis, & dixit: Tibi dico, qui habitas in hoc idolo muto, moue te, & stride dentibus, & egredere, seductio illorum qui tibi insensate sacrificant. Hæc dicens ad idolum, orationem fudit ad Dominum dicens: Omnium Rex æterne Deus, qui thronum inuisibilis gloriæ contines, qui cælos stabilisti, & terram fundasti, qui aquas condidisti, qui draconem contriuisti, & legionem effugasti in tartarico chasmate, qui periclitantes in securum portum introducis, qui principalem potestatem diaboli in temporibus hominum ad nihilum redegisti, qui ab omni gloria Angelica trementi te cum timore sancto adoraris, Angelica enim agmina deputasti te adorare solum; qui tantam magnitudinem cæli sapienter in stellis decorasti, & splendorem solis per iustitiam instituisti, qui lucentis ambitum Lunæ ordinate cursum suum perficere statuisti, qui incontaminata & æterna præceptorum tuorum reposita manifestasti; te lucem iugem & æternam cum tremore adorans deprecor, non me deseras Domine, sed suscipe deprecationem meam, & irreuerendam & multimodam fœditatem dæmonis damnationi mancipa: & idolum hoc manu hominis factum destrue: & seductione multimoda dæmonis, & omni malitia plenum Alexandrum, in diuersis suppliciis cognoscere facias, quia tu es Deus verus, qui destructionem in idolis habitantium fecisti, & sacerdotes eorum destruxisti, quia benedictus es in secula, Amen.
[32] [Fulmine multi intereunt; idolum confringitur.] Et mox tonitruum cum fulgure factum est: & ignis cecidit de cælo, & combussit sacerdotes de templo; & multitudo populi mortua est, & Imperatoris partem dexteram purpuræ combussit, & idolum Artemidis in fauillam redegit. Beata vero Martina dixit: Gloria in excelsis Deo, & in terra pax hominibus bonæ voluntatis, qui dat pacem diligentibus se, & qui inuocant nomen suum in veritate.
[Annotata]
a MS. S. Max. potens, qui Imperatori dixit.
b Addit. MS. Ripat. auream.
c Sæpius scholasticus a S. Augustino aliisq; eius æui scriptoribus vsurpatur pro Iurisconsulto, & Rhetore.
d MS. S. Max. A. A. forte Alexander Auguste.
e Mombr. Vis Imperator, vt sacrificem.
CAPVT V.
Leo mansuefactus, spretæ illecebræ.
[33] Et iratus Imperator, non considerans miraculum neque virtutem inuisibilis Dei, dixit ad Iustinum Præfectum: Accipe iniustam hanc, suscipe eam, & tensam cum spathis, vncinisque ferreis acutis extorque, quatenus lucem istius seculi derelinquat. Ego enim valde mœrore sum plenus, & videns eam iam consternatus persisto, [Iustini Præfecti stultam crudelitatem irridet Sancta:] & quid faciam nescio. Præfectus autem suscipiens eam mox ambulauit ad Prætorium, & sedens pro tribunali, præcepit introduci B. Martinam dicens: Ingrediatur destructrix templi, & videam, quid velit. Ipsa autem ingressa est subridens. Præfectus autem dixit: Irrides me iniusta, quia adhuc dereliqui te viuere? Per solem mundissimum faciam interiora tua proiici canibus, si non sacrificaueris diis, vt videam quale solatium adhibeat tibi Christus tuus. B. Martina dixit: Nonne habeo irridere, o impie, a impotentiam Imperatoris tui, quia victus est a muliere per Christum, & iterum me tradidit tibi? Præfectus dixit: Dominus est, & potestatem habens mihi te tradidit, vt aut sacrifices, aut pœnis intereas. Martina dixit: Ecce non sacrifico: puni me quantum vis.
[34] [gladiolis & vncinis raditur:] Tunc Præfectus iussit extendi eam in conto, & cum spathis incidi membra eius. Cum autem incideretur, clamauit dicens: Crux Christi adiuua me, quia in te est salus. Præfectus dixit: Circa mamillas vngulis attrectate eam, dicentes ei: Liberet te Deus tuus. Quæ vngulis attrectata nihil omnino loquebatur, [eius mamillæ vngulis inciduntur:] nisi solis oculis ad Deum respiciebat. Accipiente autem ea centum decem & octo incisiones ab vncinis, sperans Præfectus Iustinus quod iam expirasset, præcepit carnificibus vt cessarent ab ea. Pendente autem ea, interrogauit eam Præfectus dicens: Vis Martina sacrificare, & euadere cetera tormenta? aut adhuc permanes in Christi tui fide? Martina respondit: Ego Christum habeo, qui me confortat, & non sacrifico abominabilibus diis tuis, neque sentio illata mihi supplicia, per eum, qui mihi misertus est, Dominum Iesum Christum.
[35] [alacriter redit in carcerem:] Præfectus autem amens effectus per multas horas iussit eam deponi. Sed non valentem præ pœnis ambulare iussit eam in grabatum poni, & deportari in carcerem. Ipsa autem constringens sanctum suum corpus, & b capillis capitis sui muniens, propellens vero carnifices citius ingressa est in carcerem. Præfectus autem in equo sedens profectus est in carcerem, & inuenit Sanctam iterum in sede sublimi, & splendidam habentem faciem, sicut radium solis. [in solio sedens, lumine circumfusa Deum laudat:] Multum vero afflictus egressus est, & clausit carcerem, & signauit annulo suo firmiter; & custodes fere centum dereliquit, & ambulauit ad Imperatorem. Erat autem Sancta psallens & glorificans Deum; & lumen magnum erat in habitaculo illo.
[36] [qua re Imperatori nuntiata,] Ingresso autem eo ad Alexandrum in palatium, inuenit eum cœnantem. Quem Imperator admirans dixit: Quid huc sic venisti Præfecte tali hora? qui dixit: Sicut iussit imperium tuum, iniustam Martinam pœnis affligendam, spathis incidendam & vngulis attrectandam; ipsa ei exhibui a mane vsque nunc, sicut prospicis indumentum meum; & appensa atque pœnis tradita, nec mortua est, sed, quod plus est, a nobis inflicta non sentit; flagellis cæsa cursim ingressa est in carcerem, me sperante quod pendens expirasset. Ecce quæ mihi præcepta sunt a tuo imperio feci.
[37] [iubetur feris obiici:] Tuum vero est cogitare, quid iubeas de ea. Alexander autem dixit ei: Patet fiducia securitatis eius, quam habet per incantationes. Feris tradatur, vt decerpatur, & dissipata intereat. Porro Iustinus tacuit. Mane autem carnifices direxit, vt eam adducerent. Ingressæ autem Præfectus dixit: Imperator Alexander iussit te sacrificare; si vero non sacrificaueris, feris te tradere. Beata autem Martina, effulgens sicut radius solis, dixit: Ego in nomine Christi, qui passus est pro nobis, in eum credentibus, in gloria permanens, credo vincere te. Aliquando enim per Angelicam virtutem, per terræ motum Apollinem subuerti, & ad nihilum redegi; iterum c lampadibus & d throno decoratam Deam Artemidem igni tradidi; & mirabilia, quæ in virtute Dei facta sunt, ignoras, & obduratus es? multimoda peruersitate inimici induratus es, surde dissolutione profunda, cœnum indigestibile, naufragium animæ tuæ, in chasmate tartareo deposuisti.
[38] Hæc audiens Iustinus Præfectus iratus dixit: Paratæ existant feræ, donec reuertar a palatio: propero enim accersire Imperatorem, quatenus veniat in amphitheatrum. Dum vero introisset in palatium, dixit Imperatori: Obsecro meum dominum venire in amphitheatrum. Cum ipso vero protinus ambulauit, & fecerunt eam vtrique inter feras iactari. Sancta autem Martina dixit: Videte, en meum sacrificium. Præfectus dixit: Vide Imperator istam, quæ Deos nostros comminuit: discerpatur ita a feris. Erat autem leo immanissimus, [introductæ in amphitheatrum,] qui comedebat quadraginta libras carnis quotidie, & panis mundi libras viginti octo; & in potu eius e tysanas decimatas octo; hic non comederat per dies f tres, vt deuoraret Beatam. Sedens autem Imperator, & tristis existens, præcepit eam introire. Ingressa autem illa sonus magnus de cælo factus est, vt omnes tremerent, & dixit ei Imperator: Crede mihi sicut patri tuo, & consenti mihi: diligo enim te valde per Deos meos, vt dissoluas iram magnam quæ circumdedit te; faciam enim te dominam palatij mei, & omnibus cognitam esse Imperatricem. Vel verbo dic pro satisfactione populi adstantis, & non sacrifices, sed tantum dic: quia magnus est Deus ζεῦς: [iterum variis blanditiis tentatur:] sic enim & virtutem, & timorem omnium Deorum contines; & satisfaciens viues compatiens imperio meo.
[39] Sancta autem Martyr eleuans oculos in cælum, & extendens manus suas orauit dicens: Lumen meum Domine Iesu Christe, inextinguibile lumen meum, impolluta claritas, Rex æterne, qui thronum immortalitatis habes, qui cognitionem Deitatis tuæ manifestas, & Sanctos tuos coronasti, perfectam me in agone custodi. Ad Imperatorem autem hæc dixit: Deminorata cognitio, comminaris mihi, vt terrens me præpares mihi mortem. Cognosce vero, quia magis consentio me a feris deuorari, vt vitam beatam æternamque apud Christum merear, quam tuæ seductioni consentiens in laqueum incidam mortis æternæ.
[40] Imperator autem iussit absoluere leonem, vt deuoraret eam. Erat enim leo rugiens in cubili suo, vt omnes terreret. [obiicitur leoni, qui ei blanditur:] Venator vero qui eum nutriebat aperuit leoni: & egressus est leo rugiens super Sanctam, non terrorem ostendens, sed delectationem, & pro ea dolorem insinuans agitabat vultum faciei suæ, dilectionem demonstrans; & cursum arripiens ambulauit ad Sanctam, & inclinans se osculabatur pedes eius. Sancta autem dixit: Fulges virtutibus tuis Deus. Agmen enim gloriosum erga passionem meam subsistens prospicio a dextris & sinistris glorificantes Angelos Deitatem tuam, & contradicentes contrariæ virtuti ferarum immanium, & rugitum earum in correptionem Alexandri; mansuetos mores ferarum translatos, quos pro cognitione veritatis tu obturas, ob multimodam & decipientem gloriam eorum quite oderunt. Non me communicare cum eis permittas, vt in pœnali agone me existentem integram sospitem conserues in tua misericordia Deus meus.
[41] [illa Imperatorem hortatur vt Christū agnoscat.] Et hæc dicens Imperatori ait: Vide Imperator, qui mihi intulisti pœnarum & ferarum virtutem, quia Christus qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt, voluntate Patris victoriosissimus est. Ipsi enim soli omnia subiiciuntur. Alexander dixit: Quomodo ergo furor leonum subiecit se tibi? Sancta Virgo dixit: Non habeas in incertum veritatem, sed dilige Christum, qui & Apollinem tuum in puluerem redegit, & Artemidem seductricem tuam interemit. Cognosce Christum, qui Angelis præcepit, desertam & contritam Artemidem cum habitante in ea in fauillam a fundo mancipari. Cognosce Deum, qui illuminauit priores tenebras, & conuertit errantes, & leonem pacificantem, & pro cognitione tui erroris, & conuersione tuæ feritatis mitiorem naturam leonis ostendit.
[42] Imperator autem videns leonem mansuetos modos & reuerentiam amoris erga Sanctam esse facientem, & alacrem Christi famulam in tormentis omnibus constanter existere, dixit ad eam: Humilia temetipsam moribus, & confitere g Dia; ipse est etenim qui te adiuuat. Sancta Virgo dixit: Quem valde diligis Apollinem, qui animam tuam in perditionem deposuit, non adiuuit, neque Artemidem ex omni nequitia eius eripuit: & quomodo me potest adiuuare aliquid? In nomine Domini mei Iesu Christi, & per agonem meum, & martyrium meum, [Leo Eumenium interficit.] ad nihilum redacti sunt. Imperator vero leonem remitti iussit in caueam. Sonum fecit aliquem venator, & leo surgens impetum fecit, & cepit Eumenium parentem Imperatoris, & interfecit eum. Et omnes clamauerunt voce magna dicentes: Salua Imperator, quam Deus & feræ miserantur, & absolue per quam & Dij perierunt; per quam Deus, qui in cælis est, manifestauit qui habitabant in idolis dæmones, quos & effugauit. Imperator vero dixit: [Explosis tyranni hortationibus,] Nomina Martina Dia Deum, & absolueris. Beata Virgo Martina dixit: Ego Christum Deum confiteor, qui dat mihi potestatem, & illis qui confitentur eum, destruere mendaces Deos. Hunc autem, quem tu dicis, Dia confiteor esse h æreum, & in ipso habitare dæmonem malefactorem, neque audientem, neque videntem, quem per orationem fidelissime confido similem effici Apollini. Memoro enim dicere Christum per Apostolum Paulum in Spiritu sancto: Lex enim subintrauit vt ingrediens abundet peccatum; vbi enim abundauit iniquitas, superabundabit gratia. [Rom. 5. v. 20.] Lex introiuit Imperatoris, quam facio. Annuntiauerunt Prophetæ & prædicauerunt Apostoli legem Christi; in te autem superabundauit peccatum, per malignam tuam impietatem æterno interitu temetipsum obligans; tuo vero peccato malæque conuersationi superabundabit gratia Christi, vt dissipet tuum sacrificium malignum, quo conuertantur homines a viis vestris, & patris tui diaboli.
[43] [reducitur in carcerem.] Tunc Alexander iratus iussit Sanctam in carcerem retrudi. Impulsa autem gratia Christi ambulabat dicens: Diligam tabernacula tua Domine: desiderat anima mea, & adhæsit ad te Deus viuentem in secula. Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, & ab scandalis operantium iniquitatem. [Psal. 140. 9.] Doce animam meam Domine iustificationes mandatorum tuorum, & miserere mei secundum magnam misericordiam tuam. Et introiuit in carcerem glorificans Deum. Et erat cum Sanctis triumphans & gaudens, atque festa ei agens per totam noctem, qui eam saluat, Christo.
[Annotata]
a MS. S. Max. insipientiam.
b Mombr. capillos.
c Idem, lampo.
d MS. S. Max. thoro.
e Idem MS. disanas. Rip. tipsanas. al. ptisanas.
f MS. S. Max. triginta.
g Δία Iouem.
h MS. S. Max. aerem.
CAPVT VI.
Ignis aliaque tormenta superata.
[44] Post vero duos dies processit Imperator sacrificium facere, in templum, vbi erant duodecim idola; & præcepit adduci Sanctam. Quæ venit splendida sicut sol. Et dixit ad eam: Inuoca Δία Deum, vt salueris. Sancta vero dixit: Ego nomino eum idolum spurcum & immundum: fac ergo quod vis; me enim non inclinas pro eo quod mecum est Dominus meus Christus. Tunc præcepit eam suspendi, & vngulis radi. [Martina iterum raditur vngulis.] Attrectata vero dicebat: Lætificasti me Domine in voluntate tua, & in opera manuum tuarum exultabo. Nota fecisti ancillæ tuæ mirabilia tua: iustitia tua iustitia in æternum: iudicia tua lumen verum, & æternum.
[45] [Torquentes eam Dei virtute cruciantur.] Et ingressæ sunt incisiones vsque ad ossa eius. Clamabat autem præco dicens: Confitere Martina Δία Deum, & salua eris. Illa vero dicebat: Christiana sum, & Christum confiteor. Amplius vero cruciabant eam. Ipsa vero dicebat: Lux Christi orta est iustis, & rectis corde lætitia. Indoluerunt omnes qui eam cruciabant, & ossa ipsorum vsque in medullas, & dixerunt ad Imperatorem: Precamur te, Imperator, libera nos de pœnis istis, Angeli enim Dei cruciant nos. Et dissoluti sunt ab humeris carnifices.
[46] [In ignem coniicitur,] Alexander autem iratus præcepit eam igni tradi, & consumi. Ministri vero faciebant quæ iussa sunt, & incenderunt ignem copiosum, & iactauerunt eam in medium; quæ clamauit voce magna, & dixit: Deus qui de cælo in terram prospexisti, & dedisti Filium tuum, vt videat si est intelligens aut requirens Deum, adiuua me humilem; iustitia enim de cælo prospexit, & veritas de terra orta est. Et dixit Imperatori: Audi Imperator: didici sacras literas, quæ instruxerunt animam meam, quæ dicunt mihi per Apostolicam vocem, omnia sufferre, tribulationes & angustias, supplicia & necessitates; & per hæc habere sublimissimam fidem, per quam cognoscitur Christus Deus, spes Christianorum, per quam quidem cognitus est Deus retributor ab his, qui nomen suum inuocant. Caritas enim crescit multiplicans mandata; & qui patitur pro nomine Christi coronatur. Imperator autem valde tristis erat, quia vincebat Beata. [qui mox dissipatur:] Et mox pluuia facta est magna, & sonitus venti, & dispersa est flamma, & incendit qui circumstabant omnes.
[47] Pestilens vero & inconstans Alexander maleficiis multis deputabat mirabilia Dei; & præcepit comam capitis eius radi: dicebat enim; quia in capillis eius iacent maleficia ipsius, quia victoriam per ipsos sperat facere. [raditur caput eius:] Et fecerunt ministri quæ præcepta sunt; & raserunt caput eius. Dicit ei Imperator: Quid est Martina quod habes facere? Ecce victa est magia tua, confide magno Deo a Διὶ, & humiliare ei. Illa dixit: Scriptum est in Apostolo: Mulier si habuerit comam capitis, gloria eius est; tu autem gloriam, quam Deus dedit in mundum, in propria eius factura amputasti; auferet Deus regnum tuum a te præsente te, [prædicit mortem Imperatoris:] & a gloria Dei persequeris, & in dolore nimio confusione indutus mortem exspectabis. [I. Cor. II. V. 15.]
[48] Et iussit eam ambulare in templum, in quo erat ζεῦς, & includi eam. Ingressa autem ea, clausit Imperator ianuam templi, [includitur templo Iouis per triduum.] & signauit annulo suo, & regressus est in palatium suum. Sancta vero erat glorificans Deum per totam noctem & diem. Omni autem die Imperator & Sacerdotes ingrediebantur in templum, & minime ingrediebantur ad illam, quia audiebantur voces multorum sanctorum Angelorum: [Adsunt ei Angeli.] & Imperator dicebat ad eos qui cum ipso erant: Magnus Deus ζεῦς omnes Deos congregauit, quatenus instruant & moneant Martinam. Tertia autem die taurorum immolationem præcepit fieri, & instructam confessionem deorum. Turbæ autem aperientes viderunt Beatam sedentem in sede, & cum ea existentem chorum, quorum gratia pulchritudinis enarrari non potest, & incensorum magnum odorem; [Iupiter corruit & confringitur.] Dia autem cecidisse, & in puluerem redactum esse. Stupefactus autem Imperator in tanta exultatione S. Martinæ, dixit ad eam: Vbi est Deus ζεῦς? Sancta Martina dixit: Rationem fecit Christo de Apolline & Artemide, & non dixit veritatem; & tradidit eum angelis tartaricis, & comminuerunt eum sicut Apollinem. Et tuum imperium, quod cum magna confusione indutus es, postponens instituit.
[Annotatum]
a Mombr. Ioui. al. Dian.
CAPVT VII.
Martinæ & tyranni dispar obitus.
[49] Tvnc vero Imperator iratus iussit eam duci foras ciuitatem, & gladio caput eius amputari. Sancta autem Martyr gaudens in exitu laboriosi huius seculi, [Martina morti addicitur:] orauit dicens: Gratias ago tibi Domine Deus, qui Sanctorum choros confirmasti; & magnum & gloriosum & terribile nomen Deitatis tuæ adoro, qui manifeste tenebrosum inimicum dispersisti, & insensatos & immobiles seductionis eorum dæmones in puluerem redegisti; qui glorioso intellectu ancillam tuam in perfectione confessionis tuæ instituisti; qui mirabilem gratiam Patris tui & Dei nostri, Domine Iesu Christe, donasti nobis; qui S. Iob probans per nequissimum diabolum, non inuenisti in eo malitiam, cui & contestificans fuisti; tu ergo Saluator, qui beatum Tobiam castigasti, & pro ea quam in te habuit irreprehensibilem dilectionem, pietate tua misertus es vitæ eius; qui manifestasti caligines tenebrarum, & veritatem declarasti; qui destruxisti medium parietem, temetipsum ostendens in opere caritatis; qui mortificasti tenebras, & destruxisti dolores perditionis; qui redegisti quæ de terra sunt in terram, & fecisti quæ de cælo sunt esse in cælis; qui esuristi & passus es, & crucem sustinuisti pro nobis; qui in profundum descendisti tartarum, vt tua morte nos immortales constitueres; qui illuminasti priores tenebras, Domine Iesu Christe liberator, instrue animam meam ad dulcedinem viscerum misericordiæ tuæ, & connumera me cum fidelibus tuis, qui tibi fideliter placuerunt, quia tu es qui electionem fecisti Sanctorum. Te inuoco Domine Iesu Christe liberator omnium, & te adoro, & te deprecor, & tibi supplico, qui me liberasti de multis malis, quæ mihi ostensa sunt: lumen verum in lumine vero tuæ Deitatis, salua me cælestis Domine Iesu Christe, apud quem non est personarum acceptio: perfectam in tui nominis confessione iube me suscipi in tuam gloriam, vt splendide induta effugiam malum quo circumdata sum. Redde vero maligno Alexandro, sicut operatus est in innocentibus, & in tua ancilla: afflige vero cor eius incredulum, & obdura lapideum eius spiritum, ad correptionem eorum qui contemnunt tuam magnitudinem. Ego enim etsi paupercula sum, & peccatrix, rogo me inueniri mundam apud sanctam tuam pietatem; quia agonizaui pro veritate tua, & Filij tui Domini nostri Iesu Christi, cui est gloria & imperium in secula seculorum, Amen.
[50] [capite plectitur voce cælesti subsecuta.] Et post hæc dixit carnificibus: In quo directi estis, complete iussa vobis. Et vitam finiuit per gladium. Et vox de cælo facta est: Quæ certasti pro nomine meo Martina, ingredere cum omnibus Sanctis confessionem complens in regno cælorum, & hodie mecum eris in paradiso: lætare cum patribus tuis. [extinctis lictoribus:] Et facta hac voce ceciderunt in faciem suam, & mortui sunt.
[51] Tunc venit Episcopus a Rythorius, & omne Sacerdotium Romanum, & adduxerunt sanctum corpus eius cum canticis & hymnis spiritalibus in sextam regionem, & posuerunt in b onychinum larnacem, glorificantes & laudantes omnipotentem Deum qui in cælis est, [sepelitur.] in horto qui vocatur Mirabilis; erat enim c pulcherrimus locus.
[52] d Imperator autem Alexander percussus est dolore cordis eadem die, & sicut rabidus canis comedebat suas carnes, & dicebat gemens & tremens: Miserere mei Deus Christianorum, quia transgressus sum præcepta tua Christe, & exacerbaui te, [Tyrannus tristitia cruciatur:] & nomen tuum persecutus sum, & ancillam tuam gratis pœnaui. Iuste a te crucior; sicut feci retribuisti mihi. Et exspirauit cum supplicio multo, & discerptus & dilaniatus. [dire moritur, cum terræmotu.] Et vox de cælo facta est: Ingredere Alexander in clibanum gehennæ, vade in tenebras exteriores; tibi enim præparata est tenebrosa pœna, ad quam damnatus es. Factus est autem terræmotus magnus, & crediderunt Deo in eadem die, qui erant in vrbe Roma pro voce, quæ facta est de cælo, animæ duo millia triginta. Et post dies e octo passionis eius regnauit f Maximinus Cæsar, & suscepit eum omnis Romanus Senatus. Completum est autem martyrium S. Martinæ Kalendis Ianuariis. Honorantes autem huius Sanctæ fidem & passionem, oremus fratres, vt mereamur cum omnibus Sanctis fieri consortes, & gratiam inuenire apud Dominum nostrum Iesum Christum, cui est honor & gloria, cum Deo Patre in vnitate Spiritus sancti, in secula seculorum, Amen.
[Annotata]
a Al. Ritorius. al. Rithorius. In MS. Ripat. deest nomen. Hæc paullo aliter narrat Marsilius Honoratus ex antiquis bibliothecæ Vaticanæ monumentis, in hunc fere modum: Iacuit S. Martinæ aliquot diebus insepultum corpus, donec admonitus a Christiano quopiam Ritorius Episcopus, [S. Martina corpus ab aquilis custoditum,] qui metu persecutionis in cœmiteriis latebat, cum eodem Christiano illuc venit, reperitque sacrum corpus a duabus aquilis custodiri, vna ad caput altera ad pedes excubante, ne quid alicunde damni pateretur. Argumento id fuit quanti apud Deum meriti esset Virgo inuicta, quam singulari hoc honore dignabatur. [splendidum,] Erat vero corpus Virginis adeo speciosum talique splendore conspicuum, vt magnum inuentibus solatium afferret. Clam illud sepeliere, Dei in Virgine sua triumphum laudibus celebrantes. Erecta deinde isthic a Christianis est ædes, Martinæ honori sacra, deinceps fidelium deuotione illustris: quippe cuius titulo initiati Sacerdotes reperiuntur, qui sacra isthic decenter procurarent. Aliquanto post S. Antero Papæ mandatum diuinitus, vt inde pretiosum hunc thesaurum tolleret, [post in Vrbem translatum.] atque in Vrbem ad locum a Deo commonstratum transferret. Abiit sanctus Pontifex cum Christianis aliquot ad locum in quo prius conditum erat Virginis corpus; atreptoque ligone suis ipse manibus effodere terram cœpit, ceteris opus prosequentibus. Reperere tandem defossum thesaurum, vnaque gloriosorum Martyrum Concordij & Epiphanij isthic quoque tumulata corpora: suntque simul Romam deportata atque in horto quodam sepulta, ipso loco vbi nupertime inuenta sunt. Hæc ille. De S. Antero, a quo in Vrbem translatas. S. Martinæ reliquias scribit Honoratus, agemus III. Ianuarij. Qui hi sint Concordius & Epiphanius Martyres, necdum comperimus.
b id est, vrnam ex alabastrite. est enim λάρναξ vrna, capsa, scrinium. ὄνυξ vero idem significat quandoq; quod ἀλαβασρίτης.
c MS. S. Max. locus vernans sicut paradisus.
d Repugnant huic narrationi qui Alexandri res gestas scripsere auctores Ethnici. Sed nec ipsi inter se consentiunt; nam alij occisum tradunt Moguntiaci, [Mors Alexandri Imp.] alij in Sicila, siue Sicilia vico, dum aduersus Germanos Galliam infestantes celerrime proficisceretur; cum tamen eum vicum alij in Gallia, alij in Britannia locent: alij denique a Germano sturra, alij a tironibus incitante Maximino interfectum scribunt: vt videantur mortis genus dissimulare voluisse. Quamquam potuit perpetrata cæde Virginis corripi mœrore, vt hic dicitur, dein nuntiata Germanorum in Gallias irruptione, magnis itineribus, vt scribit Ælius Lampridius, eo contendere, &, vt erat suspiciosissimus, (quod idem testatur) dolore crescente, demum trucidari a suis, subsecutis eodem tempore, etiam in Vrbe, quæ hic narrantur, portentis.
e forte, sexaginta octo.
f Imperare cœpit Maximinus mense Martio, anno Christi 235. imperauitq; triennio & paucis diebus, vt Eutropius scribit.
INVENTIO S. MARTINÆ
Ex narratione Italica Marsilii Honorati Presbyteri Congregat. Orator.
Martina, Virgo et Martyr Romae (S.)
Ex Italico Mars. Honorati.
[1] [S. Martinæ reliquiæ inuentæ 25. Octob. 1634.] Sanctæ Martinæ Virginis ac Martyris repertum 25. Octobris die anni M. DC. XXXIV. Romæ est corpus, in crypta, siue, vt vocant, Confessione ecclesiæ ei olim dicatæ. Erat ea crypta vetustate iam prope collapsa: ideoq; Petro Berettino Cortonensi, pictorum Academiæ Præfecto, publica eiusdem Academiæ auctoritate tributa, eo iure ac modo, quo transscribi certis hominibus ac familiis ecclesiarum sacella consueuere; ea tamen lege vt illam dotare, instaurare, atque ornare qua libitum esset ratione teneretur. Cum igitur eam ad formam quæ nunc cernitur redegisset, iamque curaret sibi isthic sepulchrum statui, vbi ad decem palmos versus altare est humus effossa, vetustus detectus paries est, eoque perfracto arca intus reperta. Res illico ad Franciscum Barberinum Cardinalem Vrbani VIII. Pontificis Maximi nepotem, [Franciscus Barberinus Cardinalis ecclesiæ S. Martinæ Protector.] illius ecclesiæ Protectorem delata est: qui mox id iussit Cardinali Ginetto Pontificis Vicario nuntiari.
[2] Missi ab his Antonius Torniellus Vicesgerens,
Ioannes Seueranus Sanseuerinas ex Congregatione Oratorij
Presbyter, Hieronymus Brunus Firmanus Sacerdos,
vt inspicerent considerarentque diligenter vniuersa,
atque ad se referrent. Accurate illi mandata executi
sunt. Arca erat fictilis longa palmos sex ac decem digitos;
duos palmos ac duos digitos lata, alta palmum ac
dimidium, duos digitos crassa, tribus antiquis cooperta
imbricibus, intra duos parietes conclusa, atque ita vndique
humo aggesta & saxis constipata, vt nemo omnino
suspicari posset, tam pretiosum isthic delitescere thesaurum.
Quæ obstacula fecere, vt non nisi ingenti labore ac
molimine educi potuerit. Erat vero arca altari transuersim
ab Occidente in Orientem imposita. Ad eius principium
versus Occidentem, caput erat S. Martinæ, ærea
in lance, lōga palmum ac duos digitos, alta digitos duos
ac semis, non admodum crassa, & iam vetustate exesa.
Ex verticis commissura erat coniicere muliebre cranium
esse. At lanx illa pluribus erat ossibus imposita, que
perspicue patebat esse cuiuspiam teneræ Virginis, erantque
fere quotquot ad humani corporis compagem necessaria
sunt, aut certe deerant perpauca. Inter illa vero
ossa plumbea lamina reperta est, cui insculpti erant characteres,
sed ita situ ipso erosi, vix vt legi possent. [SS. Concordij, Epiphanij, & Socij repertæ reliquiæ.] Seiungebat
ossa hæc a Sanctorum Concordij, Epiphanij, &
Socij eorum corporibus fictilis tabula, atque alia marmorea
circiter palmi magnitudine, in qua hæc visebatur
epigraphe:
Secundum hanc inscriptionem ingenti ossium copia erat
reliquum arcæ confertum ac duobus capitibus. Re
diligenter inspecta, deprehensum est, tria esse corpora,
duo nimirum integra, ex tertio vero partes quasdam capitis
ac tibiæ, & pulueris haud parum. Hæc sunt corpora
Sanctorum, quæ via Ostiensi reperta cum S. Martinæ
corpore, translataque in Vrbem, vt ex veteribus Bibliothecæ
Vaticanæ MSS. patet.
[3] Sub hac arca duo vetustissimi visebantur transuersim ducti parietes, intra quos interceptus locus paris arcæ capax: & multa isthic ossa reperta, sed pleraque in minutissimas partes ac prope in puluerem redacta, absque vllo nomine aut inscriptione. Erant tamen supra tenues marmoreas tabulas absque vlla alia theca collocata.
[4] Huic vero fortunatissimæ rei adfui ego quoque, & Franciscus Grillus Romanus Sacerdos, Matthæus Bertochius eius Ecclesiæ Presbyter, Petrus Berettinus Cortonensispictor, Franciscus Mochius Monterouicensis sculptor, Ioannes Baptista Soria Romanus architectus, Alexander Algardius Bononiensis sculptor, qui modo Academiæ illius Officialis est, aliique.
[5] Sexto post die iisdem præsentibus, sublatus est lapis
altaris, apertumque quod in eo erat sepulchrum duorum
circiter quaquauersum palmorum, vndique fultum
marmore; in eoque duo reperta vasa vitrea instar magnarum
lampadum, palmum circiter alta, ambo tenuibus
e plumbo laminis cooperta: supra alterum tabula
erat parua, e nigro lapide, quatuor lata digitos, palmum
longa, cui hæc erant incisa:
in hoc vase reperta sunt quædam ossium frusta cum
medullarum succo aliquo, adipis quoque particulæ
suo adhuc præditæ candore; in imo vasis materia
quædam sanguinea & tenera, formam fere referens
cordis.
[6] In altero vase, eiusdem quidem magnitudinis, sed absque vlla inscriptione, repertus est pedis dextri pecten cum suis articulis, partim adhuc connexis, partim diuulsis; deerant tamen digitorum articuli. Extra vero vasculum in ipso sepulchri pauimento, reperta sunt aliquot exigua ossa, veli particule in puluerem redacte, particulæ aliquot putrefacti iam ligni, crux paruula e ligno affabre tenuissimo opere elaborata, superne perforata, vt funiculo appensa gestari facile posset, omnis expers cariei.
[7] Extractæ eæ reliquiæ omnique diligentia ab illis Sacerdotibus in eadem crypta compositæ, vbi etiamnum asseruantur: atque ad certiorem earum custodiam non solum claue obserata est crypta, sed binis dictorum Patrum sigillis munita, & diu noctuque summo studio & fide ab iis qui inuentioni interfuerant, custodita.
[8] [Visit eas reliquias Vrbanvs VIII. cum Cardinalibus.] Venit eo deinde illasque reliquias visit ac religiose veneratus est Franciscus Barberinus Cardinalis. Ipse quoque Vrbanvs VIII. Pontifex Maximus sequenti die Martis 28. Nouembris, post meridiem, eo venit cum Cardinalibus Torres, S. Onuphrij, Spada, Saccheti, Pamphilio, Santacrucio, Brancacio, Francisco Barberino, Burghesio, Ginetto, Cæsarino, Don Antonio, multisque aliis vtriusque ordinis Proceribus. Curauit Franciscus Barberinus illius ecclesiæ Protector & benefactor, ornatum adhiberi, quem tantus merebatur thesaurus. In ara maxima publicæ populi venerationi sunt eæ reliquiæ qua par erat cæremonia ac solemnitate expositæ. Ad augendam vero populi pietatem concessit Pontifex plenam indulgentiam reliquias illas pie visitantibus a primis ad secundas vsque vesperas. [Indulgentias concedit.] Concurrit igitur ingens isthuc populi multitudo.
[9] Hactenus Honoratus, qui deinde S. Martinæ Acta Italice edidit, vsus præcipue Mombritio & variis MSS. bibliothecarum Vaticanæ & Vallicellanæ, addiditq; eruditas annotationes, & historiam inuentionis. Alexander Donatus noster lib. 4. de vrbe Roma, edito an. 1639. cap. 12. testatur nouum S. Martinæ templum a Francisco Cardinale Barberino ædificari, ab Vrbano VIII. fronte Tiburtini lapidis exornari.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Martina von Rom
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Martina von Rom
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung