Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MARTINIANO ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI.


CIRCITER An. Chr. CDXXXI.

[Commentarius]

Martinianus, Archiepiscopus Mediolanensis (S.)

Ex variis Avct.

[1] [S. Martiniani nomen in sacris fastis.] De S. Martiniano, siue Materniano, XVII. Mediolanensium Antistite Romanum Martyrologium hoc die: Mediolani S. Martiniani Episcopi. Galesinius: Mediolani S. Martiniani Episcopi. Hic illius vrbis septimus & decimus Episcopus, sanctitate & multis miraculis clarus, Innocentio I. Pontifice quieuit in Domino. Hæc eius chronologia paullo post confutatur ex Iosepho Ripamontio, asserente anno Christi CDXXXI. Cælestini nempe VIII. deceßisse. [Quando vixerit & quamdiu.] Estq; id necessario asserendum si Synodo Ephesinæ per Legatos interfuit, quæ anno CDXXXI. est habita. Hinc & ipse quoque refelleretur Baronius, qui in Notis ad Martyrologium claruisse Martinianum scribit temporibus Papæ Zosimi, cum Zosimus anno CDXVIII. VII. Kalend. Ianuar. obierit, Martinianus vero anno demum CDXXII. inierit Pontificatum, Bonifacij Papæ anno IV. nisi assentiamur Demochari, qui electum scribit anno CDXVII. sedisse annos XIII. Eius meminit Claudius Robertus in catalogo Episcoporum Mediolanensium traditq; sedisse annis tribus.

[2] Martiniani vitam MS. citat Galesinius ex antiquis Ecclesiæ Mediolanensis monumentis. At Baronius solas tabulas Ecclesiæ Mediolanensis citat ab ipso Galesinio illustratas.

[3] De eo hæc scribit Iosephus Ripamontius lib. 6. historiarum Ecclesiæ Mediolanensis: Nil ferme habuit Maroli Pontificis ætas, quod memoratu sit dignum. Par silentium & obliuio Martinianum & Glycerium secutos Antistites inuoluit, [Scripsit contra Nestorium.] nisi quod vtrumque Acta cōuentus Ephesini, Martinianum vero etiam sua scripta vindicauere, queis Nestorianam sectam euertit.

[4] Originem deinde exponit hæreseos Nestorianæ, sed vehementer fallitur quod Nestorium Germanum facit. Fuit enim vt Socrates scribit lib.7.c.29. ex Germanicia (ex Germanica vertit Christophorsonus, Græce est Γερμανικεὺς) aut, vt Theodoretus, ex Germanicorum ciuitate oriundus. Eam vero vrbem idem Theodoretus lib.2. histor. Eccles. cap.25. scribit esse in loco vbi Cilicum, Syrorum, & Cappadocum fines terminantur, subiectam Euphratesiæ prouinciæ. Vide Ortelium in thesauro, qui ex historia Miscella ait Germaniciam translatam in Palæstinam; ex Glyca, Nestorium ex Germanicia Syriæ oriundum.

[5] [Librum suum mittit ad Theodosiū & Concil. Ephesinū.] Tandem de Martiniano subdit Ripamontius: Martinianus igitur dogma Nestorianum acri & vehementi scripto confutauit: eumque librum Theodosio Principi destinatum transmisit ad ipsos Ephesini Concilij Patres, quos fama est, Mediolanensis Archiepiscopi doctrina & ingenio magnopere delectatos fuisse. Sed graue mendum irrepsit in Ambrosiana monumenta, litterasque. Nam cum septennio ferme ante quam scriptum illud euulgaretur, decessisse Honorium constet, sic habent eæ litteræ, scripsisse Martinianum ad Augustos Honorium & Theodosium de Nestorij mendaciis & vanitate prauaque doctrina.

[6] Illud quoque tralatitium est ac mendosum, quod eadem Ambrosiana monumenta tradunt de litteris, quas Martinianus idem ad Ephesini Concilij Patres cum misisset, hanc inde laudem tulerit, vt Sanctissimus Deoque carissimus appellaretur. [Quidam rebelles Episcopi fingunt eum a se stare.] Quippe sunt ea verba rebellium quorūdam Episcoporum, qui conuentus Ephesini decreta coaspernantes proprioque conciliabulo ad ea labefactanda congregati, cum alia multa fecere fraudulenter ac dolose, tum hancce sparsere famam & aluere, tamquam Italici generis Antistites ab sua parte starent, illos alteros auersarentur. Id vtique volentes increbrescere, vulgauere suas litteras, queis grauissimum quemque Pontificum Italorum ceu fautorem & gregalem suum appellarent. Ac alios quidem alio verborum honore per eam artem commentumque sunt prosecuti; Martino Mediolanensi (id enim nomen accepere pro Martiniano) illa ipsa, quæ retulimus, verba circumdedere.

[7] Tertium denique mendum circa Pontificis huius ætatem ex quotidiani officij narratiuncula oportebit auferri. Nam ea tres tantum Pontificatus designat annos, cum in nonum vsque debuerit peruenire, siquidem is Ephesini Concilij pars fuit. [Sedit annis 9.] Decessit A D. IV. Non Ianuar. iacent ossa in basilica D. Stephani.

[8] Sequitur eum fama tamquam fuerit eximia oris dignitate, ac pudore quodam virginali. [Dicitur fuisse formosus.] Id ego ab aliis traditum omittere non debui, cum alioqui nulla effigies ipsius extet; & mortalium lineamenta, vultusque sermone tantum ac traditione custodiri, & in sæcula, prout fuerunt, venire vix quisquam credat. Hæc Ripamontius. Extat de Martiniano S. Ennodij Ticinensis Episcopi carmen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Martinianus von Mailand

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Martinianus von Mailand

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.