Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MAXIMO ABBATE MARTYRE IN GALLIA.


An. Chr. DCXXV.

[Praefatio]

Maximus, Abbas et Martyr in Gallia (S.)

Sancti Maximi Abbatis ac Martyris vitam suppeditauit nobis vetustißimus codex monasterij S. Martini Treuiris, insignem illam quidem, sed mendosißime descriptam. Alia breuior, imo prioris tantum epitome, extat in Vltraiectensi MS. Ecclesiæ S. Martini.

GENEALOGIA S. MAXIMI MARTYRIS ET PRESBYTERI,
Qui passus est in parochia Viennense tempore Heraclij Imperatoris.

Maximus, Abbas et Martyr in Gallia (S.)

BHL Number: 5850 *

Ex mss.

[1] Fvit vir vnus de territorio Celmanes ciuitate & Dux, cui nomen erat Eonocius, & vxor illius Siuella; [Maiores S. Maximi.] quæ genuit ei filium, nomine Wobertum: qui accepit vxorem Helcana, & habuit ex ea filium nomine Maxentium; qui accepit vxorem, nomine Radegundem, ex qua nati sunt ei tres filij, Gundebertus, Gundelaicus, & Radoldus. Erant enim hi tres fratres humiles & timentes Deum: & venit eis sensus vt ad Vrbem Romam ad ecclesiam S. Petri Apostoli iter arriperent, quatenus ipse pro eis intercessor apud Dominum existeret: ipsi vero cum magno exercitu, cum equis & mulis, & viris numero centum quinquaginta, cum magno gaudio cœperunt * itinere: sed in primis ad S. Martini Turonis occurrere disponebant.

[2] Igitur cœpto itinere atque calle festinantes, super Crosa fluenta in Clauico vico subsequentes eos latrunculi gladio cunctos peremerunt: [Patrui S. Maximi occiduntur a latronibus.] adeo vt nullus ex illis remaneret nisi Gundebertus solus; qui latrunculis recedentibus stabat inter media cadauera mortuorum tristis, & nimio mœrore affectus, & nesciebat quid agere debuisset.

[3] Interea accidit vt quidam homo, nomine Ansebertus, ibidem superuenit, [Pater ab Anseberto in generū adlegitur.] vir fortis, atque in substantia rerum diues; cœpit eum diligenter interrogare & dicere: Vnde est aduentus tuus, aut quo pergis? vel quæ est hæc strages mortuorum, inter quibus cadaueribus solus stas? Respondit ei Gundebertus, & ait: Nos tres fratres ex territorio Clemanense, adcreuit nobis consilium vt ad S. Petri Apostoli vrbem Romam peruenissemus: sed dum id agere voluissemus, insurrexerunt in nos latrunculi, qui omnes comites nostros gladio peremerunt: & ego quasi orbatus solus remansi. Dicit ei prædictus Ansebertus: Vade mecum partibus Caturcense: & ego pro pulchritudine tua do tibi filiam meam Magneldem, & ditabo vos vt magnis diuitiis affluatis. Perrexitque cum eo Gundebertus & accepit filiam eius præfatam vxorem, genuitque ei optimum filium, nomine Maximum.

[Annotata]

* Ita restitui MS. habet Aureliani.

* forte itinerare.

Explicit genealogia.

PASSIO S. MAXIMI PRESBYTERI ET MARTYRIS.

Maximus, Abbas et Martyr in Gallia (S.)

BHL Number: 5850

Ex mss.

CAPVT I.
Maximus in eremum fugit, ne cogatur vxorem ducere.

[4] [Nascitur S. Maximus anno Chr.583.] Igitvr S. Maximus ortus est in territorio Caturcense, in villa Margarita, anno VIII. sub Brunielde Regina. Hic cum esset annorum septem, derelicto patre & matre ad sanctam Dei ecclesiam vrbis Caturca S. Stephani Martyris & Leuitæ confugit, [Fugit ad ecclesiam.] vt litteris erudiri potuisset. Audiens hæc pater eius quod filius suus fuga vertisset, multum timuit ne a bestiis deuoratus fuisset: dixitque matri suæ: Mulier vbi est filius noster? cur non posuisti ei custodem? At illa obmutuit, & loqui nolebat: sed manus ad cælum leuans & percutiens pectus suum, ait: Angustia est mihi Domine, pro filio meo Maximo. Oro Domine, vt facias illum cum saluter reuertere ad nos.

[5] Audiens hoc Desiderius tunc Caturca ciuitatis Episcopus sollicitudinem parentis, in eadem die nuntiauit hoc Gundeberto patri suo. Tunc accersiuit memoratus Episcopus Notarium suum, & commendauit illi puerum Maximum, vt illum bene instrueret litteris, [Instituitur litteris.] atque solerter curam de ipso in omnibus ageret. Fuit ibi Beatus Maximus decem annis ad eruditionem Grammatici. Erat enim pulcher & speciosus valde. Qui cum bonis polleret moribus atque litterarum industria, honore illum Magistrali in ipsa vrbe sublimauerunt: erat enim pacificus multum, obediensque & humilis corde.

[6] Audiens Beraldus pulchritudinem eius, ascendens equum suum perrexit ad patrem eius, & dixit ei: Audiui quod filium habesspeciosum: voca illum & videam magnitudinem ipsius. Respondit ei pater: Habeo filium paruulum ipse nos dereliquit, & fugiens quasi ad litteras. Dixit ei Beraldus: [Beraldus petit eum filiæ suæ sponsum.] Voca illum venire ad nos, & videam eum, quia desidero cernere illius pulchritudinem. Tunc præcepit Gundebertus vnum ex seruis suis, & dixit ei: Vade ad Dominum Desiderium, & pete sanctitatem eius vt nobis transmittat filium nostrum, baculum senectutis nostræ, quia ego & mater ipsius multum desideramus eum videre, & cras reuertetur ad eum. Quod cum seruus ille hoc Episcopo nuntiasset, tunc vocauit eum ad se, & dixit ei: Fili Maxime, ecce pater tuus & mater desiderant te videre. Vade ergo & loquere cum eis, & postea reuertere ad nos. Qui iussis eius obtemperans, tamen nolens, iuit ad patrem suum. Cum autem vidisset eum mater eius cecidit super collum ipsius, & ait: Heu me, fili, cur tam tarde venis ad nos?

[7] Cum autem vidisset eum Beraldus dixit patri suo: Vere hic filius tuus Maximus speciosus & decorus est: da illum mihi, & ego dabo ei filiam meam Hebrelde, & ditabo eos diuitiis affluenter. Respondit ei mater ipsius: Spero quod filius noster Maximus, [Mater desiderans eum cælibem permanere, a viro percutitur alapa.] non sit ducturus vxorem. Eleuans autem vir eius manum suam dedit ei alapam, & ait: Non est ita vt loqueris. Videns hæc Maximus magis timuit, & in ipsa nocte fugiens ad ciuitatem, indicauit Patri Episcopo omnia verba hæc. Videns autem Episcopus sollicitudinem eius, dixit ei: Noli esse tristis, ego procurabo de te.

[8] Sed B. Maximus noluit se credere: & mane consurgens dixit ad Ambrosium discipulum suum secrete: Frater quid faciam de me? Venit ergo Beraldus ad patrem meum, voluit filiam suam mihi in coniugio sociare. Respondit ei Ambrosius: Magister quid vis facere? Dicit ei Maximus: Magis mihi libet in eremo inter feras bestias vitam finire, quam coniugio ttansitorio sociare. Dixit ei discipulus: Vbi vis pergere? Respōdit ei: Nescio, nisi vbi summus conditor & Pontifex viam mihi voluerit demonstrare. Dixit ei Ambrosius: Et ego vadam tecum. [Fugit in eremū cū Ambrosio discipulo suo.] Perrexerunt ergo mane ambo pariter, & quærebant eremi solitudinem, vbi eum pater non inuenisset. Inuenit locum super fluentum Olto, loco vocato Subtus Rocca, habens in circuitu eius solitarios in singulis cellulis suis seruientes Domino.

[9] Cum vero inuenisset Maximus locum, cœpit inibi instruere paruum domicilium, vbi Domino militare potuisset. In eodem namque mense dereliquit eum Ambrosius, [Redit domum Ambrosius.] & reuersus est ad propriam cellam. Qui cum iter ageret per solitudinem, eleuans oculos ad cælum vidit in summitate querci diabolum, quasi hominem in mare hamos iactantem a dextris læuaque, magnosque pisces in vento suspendentes. [Videt dæmonem in summa arbore piscantem.] Dixit ei Ambrosius: In sicco magnos pisces trahis? Dixit ei dæmon: Habeo pisces Leoterio & Sauino; Maximum autem a me recedere nolebam. Dixit ei Ambrosius: Magister meus Maximus tepidus non est; non habes potestatem aduersus illum.

CAPVT II.
Ab eremo abstractus, cogitur sponsalia contrahere: iterum fugit.

[10] Erat inibi S. Maximus in ieiuniis, orationibus, ac vigiliis, confidens se in psalmis & hymnis spiritalibus, sine intermissione orabat. Vidit autē dæmon, quod non proficiebant insidie suæ contra sanctum hominem; [Dæmon in forma Angeli indicat patri Maximi, vbi ipse habitet.] dereliquit eum, & transfigurauit se in Angelico vultu, ad propriam cellulam patris sui perrexit, soporatoque eum somno ait illi: Gundeberte, Gundeberte, ego sū Angelus Domini, noli timere, audi quod loquor tibi. Maximum vnigenitum tuum, quem quæris, vade in loco solitudinis, super Olto fluento; inuenies ibi locum, quod dictum est Subtus Rocca, & ibi inuenies eum. Mane consurge & vade, expelle eum de loco solitudinis.

[11] [Cum venatoribus eum quærit pater.] Surrexit mane pater eius ascendens equum suum, cum suis venatoribus; in modum vrsum venantes ad ipsum locum peruenerunt pleni insania contra sanctū hominem. Inuenitque eum, accersitisque venatoribus suis, * amodo vrsum eum de eremo proiicerent. Cum autem vocaslent venatores canes, atque ad eum incitassent; tunc canes super ipsos venatores reuersi, [Canes in ipsum incitati, moriuntur. Ligatus domum reducitur.] eodemque die prostrati & mortui sunt. Accepitque Gundebertus filium suum Maximum, & ligauit ei manus & pedes, & imposuit eum super equum suum, & obtulit eum matri suæ; Mulier, inquit, ecce filius tuus, quem quæris; persuas dæmoniacas incantationes, nostri canes, vnde delicias habuimus, mortui sunt: mitte illum in carcere, [Includitur carceri.] donec mitiget cor eius: miseruntque eum in carcerem vsque dum veniret Beraldus.

[12] Nuntians hæc omnia pater eius Beraldo: quod cum audisset, multū gauisus est; vocauitq; vxorē suam & cōseruos suos, vt stipēdia copiosa post eum adferrēt, & cum magno gaudio epularent. Primitus vt domum residerent, Beraldus Maximum quærens, cupiens videre pulchritudinem eius. Exiens igitur vir Dei Maximus de carcere, induentes eum vestimenta eius, vocauerunt eum locum sedendi, & dicit ei pater: Accipe annulum de manu Beraldi, & mitte eum digito filiæ suæ arrhabonem. Ille autem noluit eum accipere. Tunc pater eius, furore repletus dixit ei: Fac citius. Dubitante autem B. Maximo, [Cogitur cum filia Beraldi contrahere sponsalia.] pater eius de baculo, quod in manu tenebat, conatus est eum percutere. Ille autem nolens accipit annulum, & posuit illum in digito filiæ ipsius, Ego, inquit, te sponso sponsalitiæ causa, vt tu sis mihi sponsa in Domino, & ego tibi in Christo, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti.

[13] Post septem diebus adimpletis, vocauit Beraldus vicinos & finitimos amicos suos ad nuptias celebrandas. Audiens hæc verba sanctus vir Dei Maximus, multum timuit, & veniens de amne portans farinolam in vlnis suis, [Occurrit Magnentio peregrino.] obuiauit Magnentium. Cui Maximus ait: Vnde te habemus Frater? Magnentius respondit: Ego peregrinum me confiteor, ex regno Antiochense. Dicit ei Maximus: Quid faciam ego infelix? surrexit enim homo fortis & diues in pecunia sua, vult filiam suam mihi in coniugio transitorio sociare. Dixit ei vir Dei Magnentius: Quid aptum est tibi in corde? S. Maximus respondit: Ego vadam in loco vbi isti insidiatores me non colaphizent. Magnentius ait: Pergamus ergo pariter vsque dum voluntas Domini est. [Fugit iterum cum Magnentio.] Dereliquit autem S. Maximus regionem, patrem, & matrem, fratres, agros, seruos, & ancillas; constrinxitque suos lumbos, ac membra iustitiæ pleniter sectatus est.

[Annotatum]

* forte ad modum vrsi.

CAPVT III.
Angelo duce Viennam venit: ab Episcopo repulsus,
admittitur in monasterium: fit Sacerdos.

[14] Accepto itinere festinanter ad S. Martialis Lemouico expetierunt occursū, vt ipse pro eis exorator existeret. In ipsa nocte adgrauatus est Maximus somno; Angelus inquit ad eū: Maxime, Maxime; iterum & tertio vocauit eum: Maxime. Cui palpato respondit: Quis es tu, qui ter vicibus vocaris me ex nomine? Angelus Domini inquit ad eum: Noli timere, ego sum Angelus Domini, & missus sum ad te, vt te deducerem. [Ab Angelo Viennam deducuntur.] Mane consurge vna cum Magnentio comite tuo, & egredimini partibus Viennæ: & ego vobis præcipio quid illuc facere debeatis. Qui mane consurgens visionem Magnentio retulit. Tunc Magnentius respondit: Visio hæc Angelica est. Surrexerunt ambo pariter, ad Viennam Angelo nuntiante peruenerunt.

[15] Cum autem introissent in ciuitatem ad S. Mauritij ecclesiam peruenerunt; qui cum pergerent inuenerunt virum religiosum, nomine Ermembertum; erat enim sub ditione Domni * Paschasij Episcopi. Videns eos præclaros & timentes Deum, diligenter cœpit eos interrogare, vnde essent aut quo pergerent, vel quid quærerent. Respondit ei Maximus, & ait: Hei mihi! Pater, ego dum fui ætate annorum decem & septem, surrexit contra me quidam vir fortis & diues in pecuniis suis, [Ab Ermemberto ad Episcopum Viennensem deducuntur.] voluit filiam suam mihi in coniugio copulare: & ego ob hanc causam derelicta patria, & parentes obfugiens, & quæro sanctam Dei Ecclesiam vt litteris erudiri possim. Dixit ei Frater ille: Nuntiemus hæc verba Episcopo nostro; forsitan præstabit vobis adiutorium vestri causa. Qui cum hæc Episcopo suo retulisset, dixit ei: Voca illos, vt veniant ad me, & audiam eos loquētes. Qui cum venissent & in præsentia eius stetissent, cœpit eos interrogare: Vnde vos habemus fratres? aut vbi vultis pergere? vel quid quæritis? Respondit ei Maximus: Ego ex territorio Caturcense, in Margarita villa ortus. Insuper dixit ei pro qua causa patriam parentesque dimiserat, & quia aptum quærerent locum, vbi Domino seruire potuissent. Dixit ei Episcopus: Vade in obedientia cum fratribus, & prande cum eis. Maximus curam fraternam peragens, dixit ei: Quid faciam de fratre meo Magnentio? ait ei Pontifex: Ite cum pace, [Ab Episcopo dimittuntur.] nescio vos.

[16] Egressi autem foras ciuitatem, adgrauatus est iterum B. Maximus somno, & dixit ei Angelus Domini: Maxime surge de loco quo dormis, & perquire optimum locum, [Ab Angelo mittuntur ad monasterium.] cellulam scilicet S. Ioannis Limonico monasterio vbi Sampson Abbas præest sub ditione Flotarij Regis: & ibi perfice, quod tibi imperatum est. Continet cellam inter montuosa loca super amne Rhodano, ex latere Aquilonis Limonia fluenta, & de parte occidente, montem minorem, qui vocatur Terulius. Fuit autem locus ille granarius Regis, quem Eldebodus cursor Flotarij eodem loco curam peragens, omnes riuoli & guttulas in vnum amnem coadunari fecit, qui in Rhodanum defluunt.

[17] Surrexit enim a somno B. Maximus; festinanter ad ipsum locum vt ei Angelus nuntiauerat, ambo peruenerunt. Cum autem ad portam monasterij peruenissent obuiant Abbatem monasterij ipsius; dixit ei Abbas: Fratres quid vultis? Dixerunt ei: Domino ex toto corde obedire. Sustinete hic, inquit, parum, donec reuertar ad vos. Reuersus est enim Abbas vespere ad cellam suam, & dixit ad Maximum: Sub quo Pontifice vel qua ciuitate litteris eruditus es? Respondit ei Maximus: Sub Desiderio, Catercense ciuitate: pater meus dictus Gundebertus, mater vero mea Magneldis. Qui cum per ordinem narrasset ei cur patriam parentesque dimiserat, vel quia congruum locum quæreret, vbi iugiter Deo seruire potuisset; [Recipiuntur in monasterium.] tunc Abbas dixit ei, vt cum fratribus in labore manuum pergeret. Respondit ei Maximus: Quid faciam de fratre meo Magnentio? Dixit ei Abbas: Eat & ipse vobiscum, & accipiat stipendia corporis necessaria. Satis gaudens cor viri Dei Maximi, quod acceptus obedientia monasterij.

[18] [Attondentur in monachos.] In eadem nocte accersiuit Abbas Sacerdotes & monachos, & cæsariam capitis eorum totondit. Surrexit mane Maximus, partibus eremi perrexit, vt curam laboris Fratrum perageret. Cum autem circuisset locum illum, exiliens de condenso prægnans sus ad pedes ipsius S. Maximi peruenit, & ore aperto, cœpit pedes eius lingere. [Sus a Maximo pasta, 7. porcellos ad monasterium defert.] Dixit ad discipulum: Frater affer nobis de annona, vt demus domesticæ nostræ, quæ ad nos venit. Dedit ei Maximus annonam, & dixit ei: Cibaria nostra comede, de fructu quod habes profer nobis ad monasterium. Die autem subsequente cum septenis capitibus porcorum ad virum Dei reuersa est. Tunc Abbas imposuit vni de confratribus, nomine Gerontio, qui eos custodiret.

[19] Audiens hæc Paschasius Episcopus, ascendens nauem, ad cellam ipsius monasterij perrexit, & ait: Vbi est ille frater per cuius obedientiam Dominus talem virtutem operatus est? Dixit ei Abbas: Custodiam ei imposuerunt fratres: ex arte hanc obedientiam procurat. Dixit ei Paschasius: Vocate illum venire ad me; qui cum fecisset eum venire ad vesperum, tunc Domnus Paschasius Archiepiscopus humiliato capite rogabat eum dicens: [Rogat Maximum vt pro se oret Paschasius Episcopus.] Frater digneris pro me orare. Cui Maximus ait: Hei mihi, Domine, quia non sum dignus pro me exorare, quanto magis pro aliis? Dixit Abbas Samson ad Domnum Paschasium: Precamur Domne sanctitatem vestram vt eum nobis per vnctionem vestram ad officium sacerdotij consecretis. Respondit ei: [Consecrat eum Sacerdotem.] Præsto sum; & tunc in mense primo prima Sabbati eiusdem mensis sacerdotalem accepit honorem: atque super omnem curam monasterij constituerunt eum.

[Annotatum]

* Non sedit tunc S. Paschasius, qui 22. Febru. colitur.

CAPVT IV.
Fit Abbas: percussoribus vltro occurrit: diuinitus
punitis subuenit: lethaliter vulneratur.

[20] [Mortuo Samsone præest monasterio.] Non post multo vero tempore, defuncto Abbate ipsius remansit S. Maximus in vicem Abbatis loci monasterij curam exercens. Interea surrexit vnus de conseruis * Eldebodi cursoris, & venit ad eum, dicens ei: Nuntius tibi sum Domine de Limonico monasterio, quod Samson defunctus est, & remansit ibi alius, qui se Abbatem esse dicit, & per suas dæmoniacas incantationes mirabilia facit. Et dicit Cursor: Vade ad monasterium, & præcipe ei vt veniat ad me, & dicat mihi, qui posuit illum habere post obitum Abbatis sui custodiam monasterij, vel cur non venir ad me? Tunc seruus ille nequam ascendens equum suum, [Accersitur ab Eldebodo cursore Lotharij.] & nuntians ei omnia dicens: Maxime præcepit tibi Dominus meus, vt citius ad eum venias, & dicas ei rationem, qui posuit tibi custodiam huius monasterij. Respōdit ei sanctus vir Dei: Frater dic domino tuo vt veniat huc, & accipiat benedictionem, & damus ei rationem, quod nobis interrogatus fuerit: [Renuit monasterio egredi.] nam nobis non est opportunum egredi extra cellulam hanc. Accersiuitque eum vt acciperet benedictionem. Respondit ei seruus ille: Ego de tuis donis sumpturus non sum. Dixit ei S. Maximus: Vade, fiat tibi sicut dixisti.

[21] Et renuntiauit seruus domino suo verba hæc. Tunc cursor vocauit alium seruum, & dixit ei: Vade ad seductorem illum, & dic ei; quod si noluerit venire ad me, ego vadam illuc, & vsque ad iniuriam eum expellam. Et nuntians ei seruus ille, Maxime, ait, [Iterum ad Eldebodū vocatur.] præcepit tibi Cursor vt ad eū pergeres: quod si nolueris, ipse ad te veniet, atque ad internecionē reducet. Tūc S. Maximus dixit: Internecionem suam ego non timeo, sed potius pro nihilo habeo. Cum autem seruus ille domino suo hæc nuntiasset; ipse vero furore nimio accensus, ascendens equum suum ad Limonicū monasteriū, contra sanctum hominem perrexit, [Venit ad eum Eldebodus.] tanta insania repletus vt eum interficeret. Cum autem vidisset eum religiosus Magnentius furore accenso, sollicite nuntians S. Maximo quod Cursor eum interficere volebat. Et dixit ei S. Maximus: Frater Magnenti, ego tormenta sua non timeo, sed vade & tu mecum, vt loquamur cum tyranno illo. Exierunt ergo ambo pariter ad Cursorem; & dixit eis Cursor: Vos magi estis. Respondit ei Magnentius: Nos magi non sumus, [Occurrit ei Maximus.] sed confidimus in Dominum, cuius præcepto cupimus obedire. Dixit Cursor ad S. Maximum: Fera pessima, quare despexisti mandatum meum, & non venisti ad me? Respondit ei Maximus: Tu es fera ferocissima, & cor indomitum, qui nescis vnde venis vel quo vadis; ego autē in Christo me confiteor. Dixit Cursor: Ego te interficiam. Dixit ei S. Maximus: Non habes potestatem aduersum me vllam.

[22] [Volens eum percutere Eldebodus a Deo punitur.] Tunc Cursor eleuans baculum, quod manu tenebat, voluit illum percutere: statimque baculus de manu eius in terram cecidit, & arefacta est manus, & oculi eius excæcati sunt. Tunc ait Cursor ad Elduinum consiliarium suum: Ego non video lucem, & manus mea arefacta est: dic mihi quid debeam facere. Et dixit ei: Vides quod iste seruus Dei est, & super te potestatem habet? Vade ad fratrem Magnentium, vt obsecret magistrum suum, vt pro te deprecetur Domino, vt & manus tua reddatur, & oculi tui illuminentur. Obsecrantes igitur religiosum Magnentium hæc verba: Ille vero respondens eis ait: Nullus nuntius sum tui in hac re, quia pessima præsumptione hic in monasterio coram cunctis fratribus egisti.

[23] Tunc recessit Cursor ad domum suam furore accensus contra Magnentium, sed eis nocere non potuit, atque in sua confusione permansit. Surgentes namque contra eos familiæ domus dicentes: Per vestram dæmoniacam orationem, & per verba diabolica excæcastis dominū nostrum. Audientes autem hæc fratres monasterij dixerunt ad sanctum virum Dei Maximum: Ecce insidiatores contra te insaniunt, vt te interimant. Respondit eis Maximus: Et nos eamus obuiam eis. Dixerunt ergo ei fratres: Domne Maxime, quæramus congruum locum vbi cum fratre Magnentio resideas, [Maximus vltro occurrit famulis Eldebodi.] interim dum isti malitiosi reuertant ad domos suas. Quibus e contra respondit: Vos quærite inter vos congruum locum, ego autem in plateam exeam, & verba Patris annuntiabo eis. Dixerunt ei fratres: Nos solliciti sumus propter te. Nolite, ait, pro me solliciti esse, sed faciant quod eis permiserit Dominus. Exiens autem S. Maximus in plateam armis cælestibus præcinctus, locutus est eis dicens: Quem quæritis? Illi autem ignorantes, dixerunt: Illum maleficum quærimus, qui dicitur Maximus, qui dominum nostrum per suas incantationes dæmoniacas excæcauit. Respondit eis Maximus: Ego sum quem quæritis. Dixerunt ei: Tu es ipse? dic nobis quare excæcasti dominum nostrum Cursorem Flotarij per tua verba diabolica? Respondit eis S. Maximus: Ego dico vobis, fratres, excæcatus est ille homo, & lucem non videt, nec lux in eo est, qui contra Dei homines male consurgit.

[24] Tunc respondit vnus de prioribus, & dixit ei: Vbi est qui eripiat te de manu mea? Respōdit ei S. Maximus: [Sicarius punitus.] Ad præsens est, qui potest me eripere de manu tua. Ille autem euaginato gladio voluit eum interficere; confestimque gladius de manu eius cecidit, & ipse totus, manus pedesque & caput simul curuata sunt, & nubes de cælo cecidit; & oculi eorum excæcati sunt ab hora tertia diei vsque ad horam septimam. Interea S. Maximus monita salutis eis prædicabat. Tunc circa horam septimam orauit S. Maximus, & ait: Oro Domine vt aperiantur oculi istorum, & videant; & continuo aperti sunt oculi eorum, & sani recesserunt, præter eum qui caput eius amputare voluit. [Maximus lancea cōfoditur.] Tunc introiuit satanas in vnum ex ipsis, & arripuit lanceam suam, & percussit S. Maximum in latere, & mox genu fixit in terra, & ait: Gundramne male egisti, propter quod lancea me perforasti. In ipsa hora Gundramni totum eius corpus vulneratum est, [Interfector vermibus consumitur.] atque a vermibus consumptum, tertia die mortuus est.

[Annotatum]

* MS Vltrai. Hildeboldi.

CAPVT V.
Sancte moritur, miraculis clarus.

[25] Svscipientes igitur fratres S. Maximum, portantes eum in claustra monasterij in diuersorio loco; flebant enim fratres S. Maximum, quia talem amittebant Patrem. [Maximus ab Angelo monetur se postridie moriturū.] Tertia hora noctis, apparuit ei Angelus Domini & dixit ei: Maxime, Maxime. Cui S. Maximus respondit: Quis es tu? & Angelus ad eum; Ego, ait, sum Angelus Domini, qui te ad locum istum adduxi: noli timere, crastina die videbis mirabilia, quæ hactenus non vidisti. Videbis S. Michaelem cum choro Angelorum gaudentem cum magno psallentium choro ad te venientem, vt te suscipiat leniter, opera enim tua semper lenia fuerunt. Tu Sanctus es, & Sanctorum meruisti consortium. Tu es Martyr, qui pro Christi nomine sanguinem fudisti, qui minas non timuisti, sed semper ad cælestia regna anhelasti. Qui tunc vigilantes in domo illa fuerunt, sermones Angelicos cuncti audierunt.

[26] Iterum recordatus est Sanctus Dei Maximus in voce Angeli clamantis, & dixit: Domine nuntia nobis de hoc monasterio, cuius cura sit me recedente. [Iubetur Magnentium præficere monasterio.] Angelus inquit ad eum: Magnentius habebit custodiam huius monasterij post te, quoniam & ipsi corona est promissa. Die autem crastina hora sexta vocauit ad se S. Maximus monachos suos, quibus circumstantibus, iussit eis vinum dare, & accepto calice S. Maximus gratias Deo agens benedixit eum, & bibit, [Præbibens valedicit suis.] & monuit fratres bibere in amore caritatis. Et petens eis veniam, si forte contra aliquem peccasset, vt ei indulgerent; & osculans eos, & valefaciens eis.

[27] Accidit autem vt tunc S. * Augustinus Pontifex vrbis Aruernensium prouinciæ ibidem interesset, similiter & Paschasius Viennensium Archiepiscopus; ex quorum aduentu cor S. Maximi gaudio magno repletum est; Ecce, inquit, aduentum Patribus meis: & multi in circuitu eius adstabant infirmi de variis infirmitatibus, qui quinque ex ipsis sani recesserunt. Tunc Augustinus Episcopus dixit: [Ægri adstantes sanantur.] Laudemus Dominum in beato martyrio S. Maximi. Paschasius Episcopus dixit: Ad virum Dei ægri veniunt, & sanantur.

[28] Tunc audiens S. Maximus Angelicos psallentium choros, & ait: Precor vos Patres & Fratres vt suscipiatis me, & bonum mihi detis comitatum, & muniens se signo sanctæ crucis migrauit in Domino. [Signans se Cruce moritur 2. Ianuar. 625.] Et sustollentes eum de eodem loco cum magno psallentio Clericorum, vt mos est, & mane surgentes, cum suis expletis vigiliis cum reliquiis & vas vnctione posuerunt eum in monumento suo. Passus est IV. Nonas Ianuarias in anno XII. sub Flotario Rege, & est tumulus eius bene compositus in domo bene fundata in honore Dei summi, [Sepelitur.] & ibi requiescunt reliquiæ S. Ioannis, & S. Victoris ex latere deorsum contra Aquilonis plagam super Limonia fluenta: ibi sacratum corpus S. Maximi requiescit in pace, ipso adiuuante qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotatum]

* non reperitur hic in catalogo Episcoporū Aruern. apud Sauaronem.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Maximus von Vienne

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Maximus von Vienne

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.