Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MOCHVA BALLENSI SIVE CRONANO.

[Praefatio]

Cronanus sive Mochua, Abbas Ballensis in Hibernia (S.)

[1] Altervm Mochuam celebrat Philippus Osulleuanus Bearrus, [S. Mochua Ballensis discipulus S. Congalli.] doctrina ac genere clarißimus, Patricianæ suæ Decadis lib. 10. cap. 2. vbi de Benchorensi agit S. Congalli cœnobio, ex quo tum alij viri sanctitate ac doctrina illustres prodiere, tum ille Mochua.

[2] [Vita vnde descripta, & a quo versa.] Eius vitam ex Hibernico codice, quem quondam Osulleuanus Bearriæ Princeps de Diuorum Vitis scribi curarat, in Latinum sermonem a se versam, ipse ad me Madrito hoc 1634. Christi anno transmisit Philippus Osulleuanus, quam & hic dare visum est, cum eius natalem ignorem. Quædam de S. Fechini molendino subiecerat, quæ omisi, quod eadem inferius habentur xx. Ianuarij ad eiusdem S. Fechini Vitam.

VITA
EX MSS. INTERPRETE PH. OSVLLEVANO.

Cronanus sive Mochua, Abbas Ballensis in Hibernia (S.)

Ex mss. per Osvllevanvm.

CAPVT I.
S. Mochuæ genus, vocatio ad religionem, sanctitas.

[1] [S. Mochuæ genus.] Vir sacer Cronanus, Mochua quoque dictus, patre Begano, auo Barra, proauo Natio, abauo Lugo (qui Lugici generis apud Ibernos haud obscuri fuit auctor) matreque Comna Conamali filia, Machadani nepte ex Dalbuanica gente, natus, Brinsacham, Luchadam, & Iudellam sorores, duosque natu maiores fratres habuit.

[2] Ipse puer, capillis ob arearum morbum caput inficientem fluentibus, deformior, proptereaque parentibus minoris factus, & humiliore cultu educatus ad pascendas oues animū appellere iubetur. [Oues pascit.] Ceterum cuius speciem, fortunamque parentes despiciunt, eumdem Deus optimus maximus præclarissimarum virtutum ornamentis, edendorumque miraculorum potestate honestat, & ad celsum gloriæ culmen euehit.

[3] [Angeli supra domū patris eius visi a Congallo.] Principio quidem Congallus, vir diuino spiritu inflatus, in Begani domum venit, supra quam Angelos conspicit cursitare: rei mysterium diuinitus doctus, Beganum, quot filios habeat, percontatur? Hic duos bonæ indolis adolescentes, & alium puerulum (is erat Mochua) nonsatis dignum, vt nominetur, ouibusque dumtaxat pascendis idoneum iudicatum, totidemque puellas sibi liberos esse, respondet. Ille Mochuam domum accersiri iubet: conspicatusque, ex illius conspectu, quod erat diuini Numinis donis ornatus, se magnopere delectari, & illum ex ouium custode hominum pastorem futurum, ait. Inde puerū in cœnobium suum Benchorense quam religiosissimum, [Fit religiosus.] sanctisque viris longe frequentissimum defert. Vbi Mochua in religiosorum collegium adscriptus, atque sacris litteris eruditus singulare sanctitatis exemplum, rerumque mirabilium opifex fuit.

[4] Longe lateque peruagata fama infœcunda matrona mota, Mochuam adit, sterilitatis suæ remedium petitum: Dei seruum flexis genibus, passis manibus, lacrymas copiose fundentem, a corporeis sensibus quasi alienatum, & in diuinarum rerum contemplationem totum versum conuenit. Quamobrem furtim accedens, [Eius lacrymis sterilitas depulsa.] cadentes ex oculis religiosi imbres cauis palmis excipit, & ore haurit, magna fiducia, id ad fœcunditatem sibi medicinæefore: neque credula spe sua fallitur, quæ breui ex viri sui concubitu filium, nomine Dabium, concipit, & edit.

CAPVT II.
Alio mittitur, fonte sequente. Ei lac pluit. Aquam molæ S. Fechini curat.

[5] [Mittitur ad nouum struendum Monasterium.] Plvrimis miraculis, acerrimis corporis coercitionibus, piis in homines officiis, initis cum diabolo præliis cum Mochua se strenuum, veteranumque Christi militem gessisset, nido iam exsilire, & alio petere a Congallo iubetur. Obediens imperio, a magistro petit, vt qua erat futurarum rerum scientia, prædicat, vbi Numini placeat, se commorari & Monasterium ædificare. Equidem, inquit Congallus, rem hanc neque præsentire, neque aliquo argumento vel signo ostendere possum, nisi forsan Deo placet, vt hic fons (præsentem fontem digito monstrabat) hinc abiens te ducat, ibique consistat, vbi diuinæ Maiestati placitum fuerit, vt incolas. Eo responso Mochua Benchore proficiscitur, electa religiosorum manu comitatus. Haud longe processit, [Fons eum comitatur nubis specie.] cum comites respicientes, nubem densam, obscuram, imbresque minitantem, sed non mittentem, sereno, sudoque Sole per aerem sequentem vident. Quam etiam Mochua cernens, fontem proculdubio a Congallo designatum, & a Deo missum esse: oportereque se paulisper gradum sistere, donec illa præeat, præcedentemque sequi, & vbi illa fidat, ibi & se ipsos habitare, ait. Præiens illico nubes Mochuam ad Ferrosios, in Gæliam oppidum, vbi Gabrenus Episcopus eius cōdiscipulus, & integerrimus amicus agebat, ducit: ibique illis lacte manando humi lacunam expleuit. [Lacte pluit.] Gabrenus quidem Mochuæ sedes, quibus peregrinationem finiret, obtulit. Ceterum quia nubes minime subsidit, ille spectandum sibi non duxit.

[6] Quinimo ea duce Fobariam (est illud oppidum Mithiæ) peruenit. [Ad molam S. Fechini, miraculose aqua per montem adducta.] Ibi Fechinus, vir moribus, factisque mirabilis sacra Sacerdotum cohorte stipatus præerat: & ad aridi montis radicem, aqua nulla proxima, molendinum præter artificum, & fabrorum sententiam construi fecerat. Aduentante Mochua erat opus perfectum, & nihil, nisi flumen, cuius cursu circumactæ rotæ catillum super metam voluerent, desiderabatur. Ita eius aduentu vehementer lætati Fechinus ceterique Sacerdotes spem concipiunt, fore, vt sancti viri meritis Deus optimus maximus aquam molis suppeditet. Ea de re ipsi, Mochuaque inter se agunt: diuino Spiritu instincti vnanimi consilio constituunt ad Leuinnum lacum bis mille circiter passus distantem proficisci, posse fieri, vt inde ad molas Numen omnipotens aquam deriuet. Id intelligēs operis architectus, rem, inquit, maxime arduam, atque difficilem, sanctissimi viri, suscipitis: hominibus quidē, inquit Mochua, fateor quam difficillimam; Deo tamen perfacilem. Eo cum Dei serui peruenerunt, Mochua baculi cuspide lacus ripam molas versus leuiter perforat: idem Fechinus, Sacerdotesque faciunt. Extemplo per transuersum montem aqua subter terram mire delata non procul supra molas magna vi prorumpit. Vnde præcipiti casu ruens, rotas rapido impetu circumducendo, catillum super metam voluit.

CAPVT III.
A Rege & Regina Connachtiæ honorifice excipitur.

[7] [In Connachtiam venit S. Mochua.] Mochva vero, Fechino valere iusso, progressus amne Sinonno traiecto Connachtiam regnum petiuit. Vbi in Omania principatu ab optimatibus, maxime a Ballgela Regina longe honorificentissime excipitur, vtque in posterum commoretur, rogatur. Ceterum bonis hospitibus bene precatus Kiminium lacum, vbi Kellachus Ragalli filius Connachtiæ Rex agebat, adiuit. Per id temporis venatione Rex animum recreabat: & ceruus, quem fuerat insectatus, in summas angustias vltimumque discrimen deductus sese in lacum præcipitem dat, nandoque rupem in medio lacu sitam tenet, & in ea consistit. Eo illum sequi nemo propter horrendam belluam, quæ lacum infestans natatores occidere solebat, audet. Rex & id damnum timens, & ceruo simul potiendi cupidus, Mochuam, quem summo amore & honore fuerat amplexus, alloquens, Si, inquit, tibi, Mochua Pater, placet, auxilio tuo fretus in rupem mittam, qui ceruum interficiat. Mochua, Tametsi, inquit, eo quemquam adire, periculosum videtur, natatori tamen Deus omnipotens incolumitatem dare potest. Quibus verbis motus Rex in rupem mittit, qui ceruum interimat. Sed redeuntem hominem bellua deuorat. Dolore perculsus Rex hominis amissi culpam in Mochuam transfert. [Eius precibus hominem deuoratum bellua reuomit.] Ea de re Mochua ad Dominum suum Christū Deum preces fundit. Dei imperio incolumem & illæsum hominem bellua vomit, nec vlli in posterum nocuit. Miraculi magnitudine Rex, & alij quam plurimi Dei seruum supplices venerantur, Numinique summas gratias agunt: ac Regi quidem postea, eiusque successori Kenfelæ Colgani filio Mochua fuit quam charissimus.

CAPVT IV.
Ballensis Monasterij & oppidi origo.

[8] Inde Rodba flumine traducto in Kearam principatum in oppidū, nomine Nemus Darbrechum, annos natus triginta quinque peruenit. Ibi fons in aere sub nubis specie, sicuti solebat, non apparet. [Fons e terra denuo erumpit alio loco.] Ea re Mochuæ & eius discipulis anxiis, fontemque per agros quærentibus agricola factus obuius refert, non procul esse fontem, numquam ibi antea visum cinctum balla, id est lorica. Vnde oppidum nouum nomen Balla, & etiam Mochua cognomen Ballensis accepit: Hicque, [Balla oppidum vnde dictum.] & socij, quod fons, qui Benchore ex Vltonia profectus erat, subsidens quietam ipsis sedem promittebat, Deum laudibus efferunt.

[9] Ceterum vix sedem figere statuerunt, cum Eacha Minnechus Ofiachræ gentis Princeps centum viros ex magnatibus illius principatus ducens, ad pellendum virum sanctum loco iter capit. Hi appropinquantes supra nemus Angelos aspectabilibus formis volitantes conspiciunt. Quorum occursatione, Mochuæque venerabili conspectu, [Angeli & Mochuæ aspectus, hostes leniunt.] & sanctis exhortationibus ducti nemus, & circumiectos agros, Kellacho Rege annuente, Deo sponte dedicarunt. Ibi Mochua templum extrui, & a tribus Episcopis dicari, curauit: ipseque postea plurimis miraculis fulsit, quorum aliqua celeri stylo percurrere iuuabit.

CAPVT V.
Varia Mochuæ miracula.

[10] [S. Mochua sterlitatē pellit.] Sterilis matrona de sua infœcunditate Mochuæ queritur. Ille duos aquatici nasturtij scapos a se sanctis verbis sacratos dedit infœcundæ: quos illa cum comedisset, breui viri sui concubitu prolem concipit, vnoque partu Lukencariam piam, Scanlanumque edit.

[11] [Piscatoribus prædā impetrat.] Piscatores frustra piscantes præsenti Mochuæ opprobrio ducunt, a se nihil piscis capi. Sine mora salmones quatuor, vitulum marinum fugientes, ad eos in terram euadunt.

[12] [Linea ducta agnos continet.] Agni oues conspicati ad matres vbera sugendi causa procurrunt. Mochua, qui prope ambulans ad Deum preces fundebat, id cum vidisset, veloci gradu occurrens, lineam humi baculo ducendo, agnos anteuertit: nam eorum nullus lineam a sacro viro descriptam transgredi ausus est.

[13] Mochua nuntium ad Fælanum mittit. Intercedebat longus & angustus maris recessus, celsis, scopulosis, & præcisis marginibus cinctus: vbi duæ feroces feminæ Beca Cuchoragi, & Lithbena Attrephthi filiæ canistrum habebāt duobus funibus hinc inde suspensum, vt vltro citroque viatores, sicuti præseferebant, traiicerent. Hæ Mochuæ tabellarium cista acceptum in medio secessu sublimem appendunt. Ea de re vir sanctus diuinitus monitus nuntij redimendi causa sese in viam dat. [Peccatores conuertit.] Ad recessum quando peruenit, cum feminis, vt hominem dimittant, agit. Quod a Lithbena sine præmio, sed a Beca non, nisi cucullo in pretium dato, impetrat. Breui tamen cohortando & feminas & eorum patres ad melioris vitæ frugem conuertit.

[14] [Terra crescit vt in insulam transeat.] Mogiam principatum ingressus in Amalgam insulam statuit transmittere. Ad id cum nauigij copia non fuisset, Deum orat. Mox ita terra creuit, vt postea Amalga pedibus adiri possit.

[15] [Fur detinetur miraculose.] Fur, cum sarcinam magnam ex Mochuæ tritico surreptam in dorsum sibi imposuisset, nec incedere, nec onus vllo modo deponere quiuit, donec deprehensus ab euocato Mochua sanctissimæ Triadis nomine fuit vinculis occulte retinentibus solutus.

CAPVT VI.
Variæ per eum curationes.

[16] [Mochua energumenum sanat.] Eivsdem sacrosanctæ Trinitatis nomine cacodæmones ab homine misero, quem diu occupatum vehementer affligebant, expulit.

[17] [Alium ægrum curat.] Magnam pustulam Iathlecho Kenfælæ filio in corpore fœdius indies tumētem in tintinnabulū suum Dei nutu transtulit, hominem sanum relinquens.

[18] [Ab aurigine plurimos sanat.] Ictericia, vel aurigine, id est abundantia flauæ per corpus effusæ, hominemque pallidum reddentis, Muregidarum gens laborabat. Qui totius Iberniæ medicis consultis nullo medicamine sanari potuerunt: rebus humanis diffisi Mochuæ patrocinio Dei fidem implorare constituunt. Duo millia & quingenti auriginosi Ballam conueniunt: vbi Mochuæ precibus, atque consecratione curantur, suum quisque colorem recuperantes, pallore in sancti viri baculum transeunte: vnde hic baculus Pallidus nomen accepit: & Muregidæ se posterosque suos Mochuæ obsequio deuouerunt: cuius & inuocationem eo morbo affectis opi esse, memoriæ proditum est.

[19] [Contractū curat.] Homo manibus, pedibus, aliisque membris captus ad Mochuam curandus portatur: eoque propter dulcissimum Iesu nomen iubente, firmus & integer surgit, suis quoque membro fungente muneribus.

[20] [Mortuum suscitat.] Quidam probus atque simplex filium, quem habebat vnum, vt eum Mochua a morte reuocet, exanimum effert. Viro sancto Deum rogante puer magna omnium expectatione & lætitia reuiuiscit.

[21] [Moritur.] His, aliisque rebus præclare gestis Mochua anno ætatis suæ sexto & quinquagesimo in Cælitum cœtum migrauit.

Hæc ex veteri litterarum monumento Osulleuani Bearriæ Principis iussu de Diuorum vitis Ibernice condito fidissime transtuli.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Mochua (Cronanus)

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Mochua (Cronanus)

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.