DE B. ODORICO, siue ORDERICO, DE PORTV-NAONIS, ORD. MINORVM, VTINI IN FORO-IVLII.
Ann. MCCCXXXI.
[Praefatio
Ordericus de Portu Naonis, ordinis Minorum (B.)
Ex variis.
[1] Portus Naonis, siue Portus Naonus, Italis Pordonono, Germanis Portnaw; & Vtinum, siue Vtina, vulgo Vdine, Fori-Iulij ciuitates sunt: hæc ampla, & totius regionis caput, ac Sedes Patriarchæ Aquileiensis: illa minor, [Portus-Naonis & Vtinum vrbes:] muris tamen cincta. Ea Aliquando Austriæ Archiduces potiti, se paßim Dominos Portus Naonis scribunt. Eius insignia in Maximiliano II. Imperatore describit Ioannes Iacobus Chiffletius de aureo vellere num. 63. Plurimum vtramque vrbem exornauit B. Odoricus, siue Ordericus: Vtinum morte, ortu Portum Naonum. In vtraque monasterium est ordinis S. Francisci. Vtini condidit Raimundus Turrianus, ex Episcopo Comensi Patriarcha Aquileiensis, circa an. Ch. 1279. vt eo anno num. 30. Lucas VVaddingus tomo 2. Annal. Minorum. Id nunc tenent qui Conuentuales vocantur, [hic B. Orderici monumētum:] vt auctor est Franciscus Gonzaga par.2. de origine Seraphicæ religionis, prouinc. S. Antonij, Conu. 6. Originem alterius in Portu Naono non reperimus. Eius meminit Gabellus, de quo mox, qui hoc monumentum B. Orderico ibidem in Ecclesia erectum recitat: B. Odorico a Portu Naonis Ord. Min. Conu. qui omnibus ferme infidelium regionibus peragratis maximas Indiæ prouincias ad fidem conuertit, viuensque mortuum ex tumulo post sex dies excitauit. F. Hier. Ast. Pos. MDXCIV.
[2] Vitam B. Odorici conscripserunt Petrus Rodulphius lib. 1. historiarum Seraphicæ religionis, [eius Vita,] Marcus Vlyßiponensis par. 2. Chronic. Minorum lib.8.cap.18.19.20.21. Lucas VVaddingus tomo 3. Annal. Minorum an.Ch.1331. Citant ambo vetusta Chronica, & Miracula LXX. authentica, Patriarchæ Aquileiensis iussu conscripta a Meliorantio Canonico Vtinensi & Maphæo Cassino, quæ non vidimus. Ioannes Baptista Gabellus a Portu Naonis in folio patenti edidit Vtini an.Ch.1635. hymnum in laudem B. Odorici, versu Iambico dimetro, cum aliis quibusdam antiquis sanctimoniæ publice testatæ monumentis. Ipse etiam B. Odoricus præter varios sermones & epistolas scripsit historiam peregrinationis suæ ac librum de diuersis ritibus & conditionibus huius mundi, [& scripta:] vt tradunt Henricus VVillottus in Athenis Orthodoxorum sodalitij Franciscani, & ex eo Posseuinus noster in apparatu sacro, ac Voßius de Historicis Latinis: verum ea ipsa est historia peregrinationis, & a VVaddingo num. 14. liber de Mirabilibus mundi appellatur, vbi hæc de eo profert ex Rodulphio fere descripta. Mirabilia, inquit, sunt quæ se vidisse in illis regionibus recenset: scripsit enim, seu potius dictauit, dum iaceret infirmus, Fr. Guilielmo de Saxonia Scriptori, ita iubente, & importune imperante Fr. Guidotto Ministro prouinciæ S. Antonij quæcumque vidit prodigiosa in regionibus Orientis, inscriptusque est liber de Mirabilibus mundi, in quo plura iudicabit lector incredibilia, nisi fidem adstruat vel extorqueat sanctitas auctoris. In peruetusto Codice MS. quem beneficio Ioannis Gamansij nostri obtinuimus, extat ea historia sub hoc titulo: Descriptio terrarum Fr. Odorici de Foro-Iulij. cum appendice rerum ab eo narratarum Fr. Marchisino de Bayadon Ordinis Minorum. Quæ omnia vna cum breui relatione obitus & miraculorum descripsit in hoc nostro Codice Fr. Henricus de Glats ord. Minorum Pragæ an.Ch.1340. ab obitu B. Odorici 9. Præcipua solum decerpsimus, quæ B. Odorici zelum demonstrent in Christianæ religionis propagatione indefessum planeq; magnanimum, quo adscitis quamplurimis sociis eodem tempore velle videbatur vniuersum Orientem fidei lumine collustrare. Reliquam eius vitam ex Annalibus VVaddingi mox proponimus vt sanctitas auctoris cognita eius scriptis fidem conciliet.
[3] De hac eius historia, vitæ sanctitate, & publica veneratione Bartholomæus Pisanus sacræ Theologiæ Magister lib.1. de conformitate vitæ S. Francisci ad vitam D. N. Iesu Christi par. 2. conformitate 8. ita scribit: [antiquum sanctitatis eius testimonium,] In loco Vtini iacet sanctus Frater Odoricus, qui zelo fidei partes adiens infidelium, fructum multum in conuersione gentium fecit, & partes ipsorum infidelium pro maiori parte personaliter visitauit. Et licet de conditionibus, habitationibus, & moribus præfatorum esset informatissimus, ac veridice posset effari; voluit tamen trinum habere mandatum ad scribendum mirabilia præfatorum: & sic obedientia adstrictus breue quoddam opus edidit de mirabilibus ipsorum infidelium. Demum ad prouinciam natiuam rediens, scilicet S. Antonij, Vtini obdormiuit in Domino. Cuius mors in conspectu Domini gloriosa. Signa multa post mortem fecit, & facit Sanctus iste. Propter quæ in Patriarchatu Aguilegiensi est canonizatus. [& publicæ venerationis:] Hic Frater Odoricus quemdam Fratrem Minorem sex dies habentem in monumento, precibus sororis a mortuis suscitauit, quem vidit suscitatum F. Henricus Generalis Minister, vt mihi Magistro Bartholomæo dixit ipse oretenus. Henricus iste cognomento Alferus electus est Minister Florentiæ an. Ch. 1387. atque anno Ch. 1399. in Capitulo generali Aßisij approbauit librum Bartholomæi Pisani. Vnde constat intra duodecim annos intermedios hæc scripta fuisse, 50. aut 60. annis ab obitu B. Odorici. Idem Pisanus conformitate 11. hæc iterum confirmat: Custodia, inquit, Foroiulij habet locum de Vtino, in quo iacet Frater Ludouicus Odoricus suis virtutibus in Patriarchatu Aquilegiensi canonizatus, qui quasi totum orbem perambulauit prædicando & informando.
[4] Franciscus Gonzaga part. 1. inter Seraphici ordinis Beatos
hoc Orderico elogium tribuit: B. Odoricus Forliciensis,
vir sanctus atque deuotus, [alia monumenta publici cultus:] qui Asiam & Indiam zelo fidei
euangelizando peragrauit, in conuentu Vtinensi feliciter
obdormiuit in Domino, quique in Patriarchatu
Aquileiensi inter Sanctos relatus est, & sanctorum quatuor
Martyrum corpora de ciuitate Heroues ad superiorem
Indiam, in ciuitatem Carram, non sine ingenti
miraculo, per mare transtulit. quo anno Marcus Vlyßiponensis
cap.21. §.1. ait Festum eius quotannis in diœcesi Aquileiensi
celebrari. Quod Gabellus in suo de B. Odorico hymno sic cecinit:
Patri beato protinus
Antistes aras construit,
Diemque sacrum Fratribus
Indicit, vrbe supplice.
Adsculpi hymno curauit Gabellus eiusdem Beati Indis aliisq;
barbaris prædicantis peruetustam imaginem, quæ in ecclesia S.
Vdalrici de Villanoua extra muros Portus Naonis reperitur.
Aliam eius effigiem dedit Rodulphius, his adscriptis versibus:
Lumine fax oculis veluti fugat vndique noctem,
Erroris nebulam sic Odorice fuga.
[5] Hieronymus Montenianus Vtinensis hoc carmine sanctitatem
B. Odorici testatus est, apud Rodulphium & VVillotum supra:
Qui tibi vota canunt, ægrotis redde salutem:
Si qua pericla, tuis impiger adfer opem. [vota ei facta.]
Sit procul a nobis crimen quodcumque nefandum:
Quilibet exoptet nil, nisi grata Deo.
Da Pater istius conseruatoribus ædis
Sacræ, quod valeant omnia rite geri.
Deuotis solitum præstes Odorice fauorem,
Seruetur per te Monteniana domus.
Obiit anno Christi 1331. in crastinum octauæ Epiphaniæ
circa horam nonam inquit Rodulfius. VVaddingus addit feriam
tum fuisse secundam, diei XIV. Ianuarij. Marcus tempus
Tertiarum aßignat.
VITA ex Annalib. Minor. Lucæ VVadingi.
Ordericus de Portu Naonis, ordinis Minorum (B.)
Ex Lvca VVaddingo.
CAPVT I.
B. Odorici variæ virtutes. Miracula in vita. Obitus.
[1] Beatus Odoricus a prouinciæ S. Antonij, ex portu Naono oppido Fori-Iulij oriundus, in tenera adolescentia Ordinem Minorum professus, super nudam carnem semper habebat cilicium vel ferream loricam; panem b dumtaxat, [Odoricus in Ordine Minorum austere viuit:] & aquam in cibum admittens, vna tunica contentus, excalceatus incedens, crebris flagellis in suum corpus seuere animaduertebat. [Ad an. Ch. 1331. num.13.] In oratione assiduus & humilitatis religiosæ studiosus sectator, noluit assentiri dignitatibus Ordinis communi Patrum suffragio sibi collatis. Ex Ministri sui licentia in eremum secessit, [secedit in eremum:] vbi solitariam vitam per c longum tempus traduxit. Adeo profecit in virtute & sanctitate, vt d miraculis coruscaret, & plurimos ad Christi fidem, & Minorum institutum alliceret.
[2] Lucrandarum zelo animarum vniuersum ferme orbem peruagatus est …. e Postremo rediit in Europam, [animas Christo lucraturus Orientem peruadit.] post annorum f sexdecim continuam peregrinationem, disseminato vbique Euangelij semente, & sacro baptismate intinctis vltra viginti millia Paganis, Saracenis, aliisque infidelibus. [num. 14.] Ita squalore & inedia mutata est facies eius, & a sole denigrata, vt parentes eum minime potuerint cognoscere….
[3] In hac peregrinatione multa passus: accidit vt in quadam prouincia, in qua sub pœna capitis cautum erat, [ægrotat diu sub arbore:] ne vllus Christianus sub tecto reciperetur, valde ægrotaret, & sub vmbra cuiusdam arboris per g dies multos decumberet, nec quidquam in graui & prolixa infirmitate comederet, præter decidentem ex arbore fructum, & aquam ad eius radices placide manantem. [num. 15.] Paullulum conualescens accessit ad vicinum flumen, repertumque in eo præterlabens pomum comedit, ac tantam illico virtutem sensit & robur, vt animose ambulauerit dies nouem, nihil bibens aut manducans. h Vidit beatissimam Virginem Mariam multis Virginibus, Martyribus, [a D. Virgine sibi apparente recreatur:] & viduis associatam, gloriose procedentem, vt piam feminam, quæ multis annis Domino inuiolata virginitate seruiuit, mox morituram consolatione & honore afficeret; sicut ipsa eidem Oderico, ex nomine ad se vocato, narrauit, producto colloquio ad integrum milliarium, eodemque inuitato vt languenti sacram præberet synaxim….
[4] Redeunti occurrit i dæmon in via, mala illaturus propter multam, quam ei eripuit, prædam animarum, & propter nouum quem contra eum conscribere militem tentabat, [dæmonem signo crucis pellit:] prædixitque irritum fore eius conatum, neque iterum rediturum in Tartariam. [num. 16.] Ille importunum & insolentem inuasorem signo crucis repulit: sed verum esse probauit, quod dixit. Nam vt in Italiam an. MCCCXXX. applicuit, & Pisas peruenit, vt inde nauigaret Auenionem, rerum Orientalium statum Pontifici significaturus, & operarios pro magna illa messe Tartarorum petiturus; dum audiret calamitates Ordinis ex fuga k Cæsenatis & intrusione Corbarij ortas vehemēter doluit, [calamitati Ordinis condolet:] cupiitque quantocyus ad Curiam accedere, vt laboranti sodalitio, si qua posset succurreret, & consodalibus adlaboraret.
[5] Sed in grauem incidens morbum vidit S. Franciscum sibi in magna nube interius lucida, exterius obscura apparentem, & dicentem: Ego pro te & pro reliquis vadam, & l curabo quæ tu concupiscis. Induere fortitudinem & surge, [apparet ei S. Franciscus:] reuertere ad nidulum tuum; ibi morieris: non enim hæc ciuitas, quæ tantopere vero restitit Pontifici, meretur te vel mortuum possidere. Obsecutus voci paternæ, statim curauit se deferri ad prouinciam suam S. Antonij, non obstante corporis languore, & itineris longitudine. In ciuitate Vtinensi decubuit, ibique, quem diximus, [Vtini pie moritur.] ad Ministri præceptum librum dictauit. Cum vero infirmitate grauaretur, & post generalem peccatorum confessionem absolueretur a Sacerdote, dixit: Vtere Reuerende Pater tibi potestate tradita, quantumuis mihi Dominus nunc significauerit se condonasse omnia mea peccata, attamen tamquam humilis filius libenter me subiicio clauibus Ecclesiæ. Paullo post accepta sacra synaxi & extrema vnctione, placide obdormiuit in Domino.
[Annotata]
a Prouincia hæc in antiquo Prouinciali secundum ordinem Fratrum Minorum, scripto ab auctore Anglo, in opere cui nomen Polychronicon, [Prouincia S. Antonij de Padua.] circa an. Ch. 1314. (ad quem annum exhibetur a VVaddingo) dicitur Prouincia Marchiæ Taruisinæ: cui suberant quatuor Custodiæ. At Bartholomæus Pisanus lib.1. par 2. conform. 11. appellat Prouinciam S. Antonij. & in has quatuor Custodias distinguit, Paduanam, Venetiarum, Fori-Iulij, & Veronensem, in quibus enumerat Conuentus duodequadraginta. Triplicem Pisani catalogum exhibet ex codice impresso, & MSS. Vaticano & Aræ-cælitano VVaddingus tomo 4. an. Ch. 1399. & sequenti. Plenius eamdem prouinciam describit Franciscus Gonzaga parte 2. in eaque an Ch. 1587. extitisse testatur Conuentus Fratrum quadraginta, monasteria monialium nouemdecim, & S. Antonio de Padua ideo dicatam quod sacrum eius corpus Patauij seruetur.
b Marcus Vlyssiponensis, plurimo anni tempore.
c Idem Marcus: aliquot annis, additq; diabolum horribili forma apparuisse B. Odorico, vt a precibus eum auerteret. Verum ab hoc Christi milite, viua fide armato, magno animo repulsum.
d Idem Marcus duas feminas ab eo signo Crucis sanatas scribit, quarum alteri morbus in genis erat incurabilis, [Alia B. Orderici miracula.] alteri manus ab cunabulis languida.
e Iter infra ipsis B. Oderici verbis damus.
f Marcus septemdecim.
g Marcus, integro anno.
h Marcus hanc, aut similem potius, D. Virginis apparitionem, ita describit: Peruenerat B. Odoricus in vrbem infidelium, in eaque ab fidem Christi conuerterat partem cum filio, assumptoque hoc itineris comite, sæpius a Deo eiusque sanctissima Matre meruit visitari.
i Idem Marcus ait dæmonem apparuisse sub forma mulieris grauidæ.
k Michael Cæsenas Minister Generalis fugit Auenione ex aula Pontificis Ioannis XXII. Pisas ad Ludouicum IV. Imperatorem & Petrum Corbarium ex Minorita Pseudopapam. Miserum tunc Ecclesiæ statum passim describunt auctores; quidam satis inuidiose: breuiter & neruose VVadingus an. Chr. 1328.
l Ita hoc anno 1330. die 26. Augusti Petrus Corbarius in publico consistorio, misericordiam humiliter, alligato ad collum fune, implorauit & obtinuit a Ioanne XXII.
CAPVT II.
Miracula in sepultura.
[6] Ipso eodem die, quo obiisse supra monuimus, voluerunt Fratres post Vesperas corpus eius sepelire: sed impediit Castaldus Rector ciuitatis, [Exequiæ sollennes apparātur.] Fratris Odorici carus amicus, dicens: Non expedit, vt tantus vir statim absque honore tradatur sepulturæ: exspectate vsque in crastinum, & ego cum vniuersis vrbis Proceribus conueniemus, vt honorifice funus peragatur. [num. 17.] Annuerunt Fratres, & exequias die sequenti solemniter celebrarunt, posito cadauere pretioso in loculo in omnium conspectu. Accedebat vniuersus populus, osculabatur manus & pedes, & vestimenta decerpebat. Præ reliquis adfuit nobilis matrona soror Patriarchæ Aquileiæ, [Contracto brachio laborans sanatur.] septem mensibus brachium dolens contractum; quod dum magno fidei ardore brachio applicuit Odorici, repentino clamore se sanatam esse circumstantibus ostendit. Ad apertum miraculum commotus populus, vere Sanctum esse proclamauit; accurreruntque alij languidi & infirmi, & curati sunt omnes. Noluerunt itaque permittere, vt adeo cito terræ mandaretur optima languentium medicina, sed per integros dies voluerunt insepultum.
[7] [Auricula ei præscindi nequit.] Auide omnes reliquias colligebant, ex habitu scindebant fragmenta, pilos capitis & barbæ euellebant, tentauitque quædam Heroina forfice a auriculam abscindere; sed mirabiliter effectum est, vt nullatenus potuerit forfices occludere, vel adnectere, quos ad secandum dilatauerat. Hac intentata corporis iniuria Fratres commoti, in arca condiderunt, & tertia die sub vesperam egregius Concionator Ordinis Prædicatorum, sacræ Theologiæ Professor, vniuersam eius vitam & pie gesta pro sermone recitauit ad populum. Quarta die translatum est corpus ad aliam arcam nobiliorem, tribus seris munitam, præsente Domino b Pagano Patriarcha Aquileiæ, & Decano Canonicorum Vtinensium; talemque emisit mirificum odorem, [Odor suauis e corpore exhalatur.] vt suspicionem ingesserit aromaticæ conditionis. Vnus ex eis volens probare, an ita esset, ad omnes ferme corporis partes, manus applicuit & nares, iurauitque non humanum aut terrenum, sed cælestem se sensisse odorem, eodemque fragrasse manus, quibus sanctum corpus tractauit, per dies septem.
[8] Deposito in nouo loculo sancto cadauere, primum, in quo iacuit, pij viri in minutissimas assulas desciderunt: [Cuidam digitus fere abscissus, subito redintegratur.] sed vno incaute auideque secante digitum mutilauit, hærente pelle dumtaxat. [num. 18.] Linteolo mox inuoluit, & assulæ colligatum suo loco direxit, abiitque ad chirurgum remedium adhibiturus. Explicato vero digito ita integer & illæsus apparuit, vt nec sectionis vestigium appareret.
[9] Post c multos dies Patriarcha desiderabat videre, quo in statu esset sanctum cadauer, vocatisque Rectore & Consulibus ciuitatis, ac conuentus Guardiano, [Odorici corpus viuenti simile, post plares dies:] qui tres capsulæ claues habebant, fecit exhumari. Extractum ex arca corpus repositum fuit super altare, suauissimum emittens odorem, adeoque mollia, tractabilia, & candida erant vniuersa membra, vt viuenti potius quam mortuo simile videretur, ac color ruborque faciei vegetior & pulchrior tunc fuisset, quam dum viueret. Non potuit Patriarcha se a lacrymis continere; extraxitque annulum e digito suo, & posuit in indice B. Odorici, exhibita prius flexis genibus reuerentia, vniuersaque familia deuotis precibus se eius meritis & intercessioni commendauit.
[10] Extruxit ei confestim nobile sepulchrum, speciosam & nobilem aram erexit, [sepulchrū, ara & sacellum ei erigitur.] atque sacellum picturis & multo cohonestauit ornatu, atque hinc iudico sumpsisse fundamentum d Pisanum, vt minus proprie diceret, eum in Patriarchatu Aquileiensi esse canonizatum. Curam imposuit Meliorantio Canonico Vtinensi, & Maphæo Cassino, vt sancti viri miracula diligenter perquirerent: [Miracula 70. authētica.] qui septuaginta authentica conscripserunt, & Guidoni Candido Episcopo Mutinensi remiserunt, vt eumdem inter Sanctos annumerari diligenter & efficaciter curaret in Curia Romana.
[Annotata]
a Ita etiam Rodulphius. Sed Marcus ait feminam hanc tentasse digitum præscindere, ac subito exanimem humi collapsam.
b Paganus Turrianus Mediolanensis, ex Episcopo Patauino creatus Patriarcha, obiit an. Ch. 1333. vt ex vita MS. B. Bertrandi successoris, de quo VI. Iunij scribunt Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ, Bzouius an Ch.1350. num.25. Ast Onufrius in Chronico Ecclesiastico eum XIII. annis vult sedisse, ab anno 1317. ad annum 1330. eoq; obiisse: quod hinc quoque refelli potest. [Page 986]
c Marcus ait id die Veneris, quinto ab obitu die, contigisse, eaq; de caussa, quod nonnulli Medici ob carnis mollitiem, & odoris suauitatem, de eius obitu dubitarent.
d Eius verba supra in prolegomenis dedimus.
CAPVT III.
Variæ supplicationes ad eius reliquias. miracula.
[11] Crebrescentibus itaque miraculis, & diuino quodam æstu hominum animos succendente, [Sollennem ad reliquias supplicationē instituunt Foro-Iulienses & Carni,] absque omni humana opera aut cura, subito totius populi & prouinciæ Foro-Iuliensis accreuit deuotio in vtroque statu Ecclesiastico & seculari. [num. 19.] Confluebant vndique ad visitandum eius sepulchrum Castellani cum consortibus & filiis, Foro-Iulienses Nobiles, populares, ciues, & rustici, mixtim certatimque ex oppidis, agris concurrentes cum Crucibus & vexillis in forma supplicationis publicæ pedestres, & magna ex parte flagellantes se, accesserunt in tanta multitudine, vt aliquando conuenerint sexdecim Cruces & vexilla diuersarum vrbium, villarumque, ex regionibus a Carneæ & Foro-Iulij.
[12] Abbatissa monasterij maioris b Ciuitatis Austriæ, cum toto suo collegio, [Abbatissa Ciuitatis Austriæ cum suis,] composito consuetoque ordine supplicandi pedites venerunt Vtinum. Et similiter Abbatissa Aquileiensis, cuius monasterium per septem leucas distabat ab Vtino. In huius gratiam (erat enim nobilissima) præsentibus Rectore & Consulibus vrbis extractum est sanctum corpus ex loculo, & multis accensis cereis collocatum super altare. [& alia, coram qua recens e Diui corpore sanguis fluit;] Accedentibus binis & binis sanctimonialibus, vt pedes exoscularentur, cecidit fortuito quidquam ex alto super tibiam sancti viri, & vulnus inflixit. Ex cicatrice statim recens & rubicundus sanguis effluxit, quem adhibitis linteolis collegerunt Rector & Consules aliquoties, panniculis sanguine tinctis concessis Abbatissæ & Monialibus. [num. 20.] Ita perseuerauit hic populorum concursus, vt totis diebus & noctibus ecclesia Minorum fuerit plena populo. Quin etiam ex longinquis regionibus veniebant multi Dei seruum veneraturi. Comitissa c Goriciæ cum magna solemnitate & deuotione eo concessit. [Comitissa Goritiæ, Slaui & Germani.] Ex Sclauonia & Germania multi adueniebant Heroes.
[13] In d Vellacho in finibus Pannoniæ magnificatum est nomen eius, sanante Domino nobilem Heroinam, graui & diutina infirmitate laborantem, [Depellitur diutina infirmitas,] ad contactum eius tunicæ, quam illuc asportauit quidam Professor Theologiæ Minorita, qui adstitit morienti.
[14] Fr. Michael a Venetiis Concionator Minorita, & socius aliquando serui Dei in Oriente, [incurabilis fistula in gutture,] septem annis laborans incurabili fistula in gutture, habensque guttur ipsum perforatum, cum magna fiducia accessit ad sepulchrum, orauitque his verbis: Frater Oderice, amice & comes carissime, per caritatem, per amicitiam & societatem, quam longo tempore professi sumus inter infideles, & per meritum tuæ sanctitatis supplico, rogo, & obtestor, vt me digneris liberare per intercessionem tuam a molesto & graui hoc morbo. Ita orauit in vigilia Pentecostes post Matutinum præsentibus duobus Fratribus, & apposita gutturi lorica, quam gestabat vir sanctus, repente & perfecte conualuit, ita vt ipso eodem die populo prædicauerit mirabilia Dei.
[15] Die sequenti curru euecta accessit ad sepulcrum mulier Patauina, [curuatura spinæ dorsi:] spina dorsi ita confracta, vt incuruata caput ad genua ferme demiserit, & hoc pacto decem annis incesserit: tribus diebus orans & vigilias exercens, repente conualuit tertia die, rectoque corpore absque baculi aut alterius adiumento rediit in patriam.
[16] Quemdam Fratrem Minorem sex diebus habentem in monumento, [mortuus resuscitatur.] propter preces sororis ad vitam reuocuit. Hunc Fratrem a mortuis resuscitatum se vidisse & allocutum fuisse, retulit Henricus Alferus Astesanus, Ordinis Minorum Generalis Minister, Bartholomæo Pisano; vti ipse testatur, dum de hoc seruo Dei quædam enarrat. Multa sane viuens & mortuus patrauit miracula: cæcos illuminauit, surdos fecit audire, mutos loqui, claudos ambulare, contractos, & diuersis infirmitatibus oppressos mirabiliter sanauit.
[Annotata]
a Rodulphius: De toto Foroiulio & tota Carnea longo ordine procedendo conueniebant. Est autem Carnia, aliis Carniola, a Carnis populis dicta, Foroiuliensibus proxima, Archiducibus Austriæ subiecta. In ea olim Iapides & Liburnos habitasse tradunt.[Side Note: ] [Carnia.]
b Olim Forum-Iulij fuisse vbi modo Ciuitas Austriæ est, tradunt Leander, Porcacchius, Lazius, alij. Mediam percurrit amnis Natiso, ponte lapideo nobili iunctus, vt scribit Leander. Vtino decem millibus passuum distat. In ea olim conuentum Minorum fuisse legitur in catalogo Pisani. Apud recentiores Geographos ciuidal de Friuli vocatur.[Side Note: ] [Ciuitas vrbs.]
c Goritia Ptolemæo Iulium Carnicum, Amaseo Norcia, vt Leander auctor est. Comitatus titulo iam olim nobilis, ad Austriacos deuoluta, inter quos Maximilianus I. Imperator Comes Goritiæ primum inscriptus in tabulis Theodorici Piespordij legitur. Situs hic Comitatus in confinibus Fori-Iulij, Istriæ, & Carniolæ. Goritiæ conuentus Minorum signatur in catalogo Pisani.[Side Note: ] [Goritia.]
d Vellachum, Villachum, aut Villacum, Carinthiæ oppidum, situm in planitie, altissimis rupibus septum, ad Drauum fluuium, cuius oræ ponte lapideo istic connectuntur.[Side Note: ] [Villacum.]
B. ORDERICI PEREGRINATIO
ab ipsomet descripta.
Ordericus de Portu Naonis, ordinis Minorum (B.)BHL Number: 6313
Ex ipsivs scriptis.
CAPVT I.
Iter in Orientem.
[1] Licet multa & varia de ritibus hominum, & conditionibus huius mundi, a pluribus enarrentur; sciendum tamen, quod ego Fr. Odericus de Foro-Iulij, [Venit Trapezuntem:] Ordinis Fratrum Minorum, volens transire ad partes infidelium, vt aliquod lucrum facerem animarum; (& hoc de licentia Prælatorum meorum, qui hoc concedere possunt secundum regulæ nostræ instituta) multa, magna, & mirabilia audiui a fide dignis, & quædam propriis oculis conspexi. Nam primo transiui per mare a Maius, & veni b Trapesondam, quæ Pontus antiquitus vocabatur. Hæc ciuitas bene sita est: ipsa enim schola quædam est Persarum, Medorum, & eorum omnium qui sunt vltra mare. Ibi vidi quoddam mirabile, quod mihi plurimum placebat. Nam vidi quemdam hominem secum ducentem plusquam quatuor millia perdicum. Iste homo per terram veniebat, perdices vero per aera volabant: illas perdices ducebat ad quoddam castrum, nomine c Tegana, distans a Trapesonda tribus dietis. Et cum homo ille voluit quiescere vel dormire, omnes perdices illæ submittebant se circa eum, more pullorum qui collocant se iuxta gallinam: & hoc modo deducit eas Trapesondam vsque ad palatium d Imperatoris, qui de eis tot accipiebat quod volebat: alias autem perdices homo ad locum, vbi eas acceperat, reducebat.
[2] Hinc recedens veni ad e Armeniam maiorem, in quamdam ciuitatem, nomine f Caricon, quæ quondam multum bona fuit & opulenta; & adhuc esset, [lustrat Armeniā maiorem,] si eam Saraceni & Tartari non vastassent: nam abundat pane & carnibus & aliis victualibus, præter vinum & fructus: ipsa enim est multum frigida. Et dicunt gentes illæ, quod altior sit terra omnibus aliis quæ inhabitantur. Habet & multas bonas aquas; cuius ratio videtur esse, quod venæ aquarum illarum scaturire videntur a flumine Euphrate, quod per vnam dietam distat ab ipsa. Hæc autem ciuitas est via media eundo Tauris a Trapesonda. De hac recedens veni ad quemdam montem, qui vocatur Sarbi Sarbolo: in hoc territorio est mons ille in g quo arca Noe requieuit. Hunc libenter ascendissem, si me voluisset mea societas præstolari. Cum tamen illuc ire voluissem, dicebat gens illa, quod nullus vnquam ascendere potuit, quia hoc dicitur Deo altissimo non placere. Ab inde recedens, transiui h Thauris, ciuitatem magnam & regalem, quæ i Suors antiquitus vocabatur. Hæc ciuitas nobilis, [vrbem Tauris,] melior est prouisionibus quam aliqua de mundo. Nam nihil est comestibile, nihil alicuius vtilitatis, necessitatis, aut mercimonij, cuius illic copia non reperiatur magna. Est etiam multum bene sita, nam quasi totus mundus huic ciuitati pro mercimoniis correspondet. De hac dicunt Christiani, quod plus de censu recipiat Imperator ille, quam Rex Franciæ de toto suo regno. Penes hanc ciuitatem est vnus mons magnam habens copiam salis, de quo vnusquisque recipit quantum sibi placet, nemini quidquam persoluendo. In ista ciuitate diuersæ nationes Christianorum commorantur, quamuis ipsi Saraceni per omnia dominantur. Multa quidem & alia sunt illic quæ per singula scribere nimis longum esset.
[3] Ab hac ciuitate Thauris recedens per decem dietas, veni ad quamdam ciuitatem, [regnum Persarum,] nomine Soldolina. In hac moratur Imperator k Persarum tempore æstiuo, quia frigida est: in hyeme autem vadit ad aliam, quæ vocatur Axam, quæ sita est super vnum mare, quod dicitur Abacut: hæc magna est & calida habens in se bonas aquas. Ad hanc ducunt multa mercimonia. Recedens ab ista cum quadam societate Tartarorum, transiui versus Indiam superiorem, ad quam cum sic irem per multas dietas, applicui ad vnam ciuitatem trium Magorum, nomine l Casan. Hæc regalis & magna extitit, sed Tartari eam plurimum destruxerunt. Hæc ciuitas abundat pane & vino, & habet alia multa bona. Ab hac vsque in Hierusalem, quo Magi venerunt, sunt fere quinquaginta dietæ. Vidi & alia multa in illa quæ scribere non curaui. Post hæc iui ad quamdam ciuitatem, nomine m Gest, a qua distat mare Arenarum per vnam dietam, quod mare est valde periculosū & mirabile. In Gest est copia victualium & omnium bonorum quæ necessaria sunt humanæ vitæ. Ficuum autem illic abundantia est: vuæ autem siccæ & virides vt herba, & multum minutæ, illic vberius reperiuntur, quam in alia parte mundi. Ista est ciuitas de melioribus quas Persarum Imperator possidet in toto regno suo. De hac dicunt Saraceni, quod in ea nullus Christianus possit viuere vltra vnum annum. Ab hac transiens per ciuitates & terras, veni ad quamdam ciuitatem, nomine n Coprum, quæ antiquitus ciuitas magna fuit. Hæc maximum damnum quondam intulit Romæ. Eius autem muri bene quadraginta milliarium sunt capaces: in ea sunt palatia integra, & multis victualibus hæc abundat.
[4] Ex hac recedens, per multas ciuitates & terras pertexi ad terram quæ vocatur Vr, cuius situs est multum pulcher, & est cunctis victualibus plena. Penes hanc sunt montes cum pascuis animalium habentes illic melius manna, & in maiori copia, quam alicubi in terris aliis reperitur. In ipsa quandoque quatuor bonæ perdices habentur minori quam vno grosso Veneto. In ea sunt pulchri senes: ibi viri nent & filant, mulieres vero non. [Chaldæam.] Hæc ciuitas correspondet a capite Chaldeæ versus Tramontanam. Inde exiens iui in Chaldeam, quæ est o regnum magnum, & circumeundo perueni iuxta turrim Babel, quæ per quatuor dietas forte distat ab ea. In hac Chaldea sunt pulchri viri, mulieres vero turpes. Viri illi cooperti vadunt & ornati sicut hic mulieres incedunt: mulieres vero turpes non: portant autem super capita sua fasciola aurea de perlis pretiosis. Mulieres viles tunicellam vsque ad genua pertingentem, & habent manicas ita largas, quod vsque ad terram in longum pretenduntur. Istæ vero mulieres ambulant discalceatæ portantes scrobullas vsque ad terram; & tiaras non habent, sed earum capilli vndique disperguntur. Viri sequuntur eas, sicut in aliis terris post viros mulieres incedunt. Sunt & multa alia quæ non expedit declarare.p
[Annotata]
a Antiqui Pontum Euxinum appellauere. Hac etiam ante B. Odericum ad Tartaros profecti sunt Nicolaus Paulus & Matthæus Paulus fratres, illiusq; filius Marcus Paulus, cuius historia hinc lucem accipiet, & vicissim dabit.
b Hæc est Trapezus, de qua Ptolemæus lib. 5. Geograph. cap. 6. tabula 1. Asiæ. Ist hic domicilium habuisse dicuntur Minores in catalogo Polychronici; & a Pisano custodia Trapezundarum, in vicaria Orientis, constituitur.
c Rodulphius Zancha.
d Cum Turci Asiam, modernis Natoliam dictam, interciperent, & in ea dominium regni Turquiæ constituerent, non potuerat, inquit Aytonus Armenus lib. de Tartaris cap. 13. ciuitatem Trapezondæ, nec eius pertinentias occupare, propter castra fortissima & munimenta & sic permansit in potentia Imperatoris Constantinopolitani ad terram illam regendam. [Trapezuntinus Imperator.] Vnum vero Gubernatorem annuatim consueuerat transmittere Imperator, qui Dux dicebatur: vnde accidit, quod quidam ex illis Rectoribus, seu Ducibus, rebellis effectus, tenuit terræ dominium pro seipso, & fecit se Regem; & ille qui nunc tenet, Trapezuntis fecit se Imperatorem vocari.
e Armeniæ tum proprius Rex erat; fortassis tunc adhuc Osinus, qui anno Christi 1311. a Clemente V. petiit, vt ex speciali priuilegio, sibi liceret sex e Minoribus retinere. Ita VVaddingus eo anno num. 2. Quæ tum fuerit regni amplitudo describit Aythonus cap. 13. qui cap. 23. refert ab Aythono Rege Armeniæ, cuius ipse nepos erat, ad Christi fidem Magnum Can Imperatorem Tartarorum fuisse conuersum.
f Rodulphius Achæream vocat, aitq; a Scythis euersam: a Rodulphio, eadem pæne in omnibus seruata phrasi, descripsit VVaddingus. Forte illa Marco Paulo Veneto Arzinga dicitur lib. 1. cap. 13. & Aythono cap. 13.
g De eo Armeniæ monte pluribus Adrichomius, Bonfrerius noster, aliiq; interpretes sacræ Scripturæ ad cap. 8. Geneseos v. 4. Meminit huius traditionis Paulus Venetus loco citato.
h In catalogo Polychronici, dicuntur duo fuisse Taurisij Minorū domicilia. Ibidē Fr. Iacobus de Camerino, [Tauris vrbs.] & Fr. Bartholomæus Accola an. Chr. 1321. degebant; de quibus VVaddingus ad eum annum num. 1. Fr. Iordanes, ordinis Prædicatorum, ex India scripsit Prædicatoribus & Minoribus in Thaurisio degentibus de quatuor Martyribus Minoritis. Epistolam recitat VVaddingus nu. 14. Taurisij Rex Abaghas Fr. Hieronymum Ascobanum aliosq; Minoritas Legatos misit ad Concilium Lugdunense II. an. Ch. 1274. Consule VVaddingum tomo 2. anno citato num. 6. & Marinum Sanutum Torsellinum lib.3. par.13. cap.8. citatum a VVaddingo an. Ch. 1289. num. 6. De Taurisio agit Marcus Paulus Venetus lib. 1. cap. 17.
i An Saraca, vel certe Zazaca, quæ in Media Ptolemæo eo fere loco, vbi a modernis Geographis Tauris, constituuntur, qui tamen vulgo veterum Ecbatana esse aiunt.
k Persarum regnum quale eo tempore fuerit, scribit Aythonus cap. 7.
l Plurimorum antiquorum Patrum opinio est, venisse Magos e Perside. Qua de re agit Baronius an. Ch. 1. num. 24. Baradius tom. 1. lib. 9 cap. 8. & alij.
m An hæc est Iasdi Paulo Veneto lib. 1. cap. 20. memorata? incolæ sunt Makometani.
n Comum dicta videtur a Rodulphio, a VVaddingo Karum, & forte Crermam a Paulo Veneto lib. 1. cap. 21. Ceterum VVaddingus & Rodulphius aliis locis neglectis iter ita contraxerunt, non absque mendis: Ad vrbem Tauris, inquit Rodulphius, vicenis a Babylone diebus longinquam permeauit. Inde Comum perrexit, & varias percurrens vrbes Iob Persarum extremum oppidū adiit, mox & per Ichthyophagos, Oros, & Gedrosios ad mare Indicum progressus Ormes celeberrimum emporium vidit. Non videtur VVaddingus hanc B. Oderici historiam integram habuisse. Populi hi Orientis antiqui, quorum non meminit B. Odericus, Gedrosij inter Carmaniam & Indum fluuium sunt. Ori & Ichthyophagi in tractu maritimo iuxta Carmaniam, & Gedrosiam. Sed & ad oram maris Arabici iuxtaq; Troglodytas Ichthyophagi fuere, atque alibi.
o An hæc Vr Chaldæorum, ex qua euocatus est Abraham Geneseos II.
p Chaldaæ regnum describit Aythonus cap. II.
CAPVT II.
Iter in Indiam. Translatio reliquiarum IV. Martyrum.
[5] Ab inde recedens veni in a Indiam, quæ est infra terram, quam Tartari multum destruxerunt. In ea autem sunt homines pulchri, tantum dactylos comedentes, [Abit in Indiam;] quorum quadraginta duæ libræ minori pretio habentur quam sit vnus grossus Venetus. Ex hac India recedens, transiui per multas terras. Veni ad mare Oceanum. Prima autem ciuitas, quam inueni, vocatur b Ormes, multum bona, & bene murata, & est magnorum mercimoniorum….. In hac contrata vtuntur homines nauigio, quod vocatur Iassefutum. In vnum illorum ego ascendi, in quo nullum Fratrum potui reperire. In illa ergo naui per viginti octo dietas, veni in c Chanaam, in qua pro Christi fide gloriosum martyrium sustinuerunt d quatuor nostri Fratres Minores, sicut inferius est conscriptum. Hæc bene sita est, & habet copiam panis, vini, & arborum diuersarum, & fuit antiquitus valde magna. Nam fuit ciuitas Regis e Ponti, vel Parti Regis, qui cum Alexandro Magno prælium commisit. Hic autem populus idolatrat: nam adorant ignem, serpentes, & arbores. Istam terram regunt Saraceni, qui eam violenter ceperunt, & nunc subiacet imperio Daldili. In hac reperiuntur diuersa genera bestiarum, & potissime leones maximæ quantitatis. Sunt vero & simiæ, & cathi magni, & noctuæ magnæ; item mures ita grandes ibi sunt, sicut in terris nostris canes qui dicuntur Depi; imo canes illic capiunt mures, quia murilegi, seu cathi, nihil ad hoc valent, & multæ sunt ibi aliæ nouitates.
[6] In hac Chanaa passi sunt quatuor Fratres Minorum martyrium gloriosum f ….. Istorum corpora bene quatuordecim diebus iacuerunt recentia & integra, [reliquias 4. Marty rum secum asportat:] sicut eadem die qua martyrium subierunt. Quod videntes Christiani in terra illa, acceperunt corpora, & ea cum magna reuerentia (quod longum esset dicere) sepulchro tradiderunt. Tunc ego Fr. Odoricus de Foro-Iulij audiens felices Fratres ex hoc mundo per martyrium migrasse, & illuc veni, & apertis sepulchris suscepi ossa eorum humiliter & deuote, & pulchris roaliis inuoluta corpora in Indiam superiorem, ad vnum locum Fratrum nostrorum, cum vno Fratre socio & famulo portaui. Omnipotens quoque Deus, qui per Prophetam mirabilis in Sanctis suis dicitur, etiam per istos Sanctos sua voluit mirabilia demonstrare. [Psal. 67. 36.] Cum enim sacra illa ossa per viam sic deferrem, in domo cuiusdam hominis hospitio me recepi, & cum cum socio pergerem ad quiescendum, ossa illa meo capiti supposui, [per eas incendium euadit:] & dormiui. Ecce subito domus a Saracenis mihi mortem intendentibus est accensa, & socio cum famulo citius domo exeuntibus, ego in flammis vnicus sum relictus. In arcto igitur positus accepi reliquias sacras, & inuocato Dei auxilio, in vno domus angulo me collegi. Mira Dei clementia, qui se pie inuocantibus non elongat! Tres anguli domus toti comburuntur, g illo tantum saluo, in quo cum fiducia residebam. Me tandem sine læsione ignem egrediente tota illa domus, & quamplures illi coniunctæ penitus cremantur.
[7] Aliud quoque accidit mihi per viam illam eunti: cum enim irem per mare versus ciuitatem, [ventum prosperum impetrat,] quæ Polumbum dicitur, vbi piper abundanter crescit, defecit totaliter necessarius nobis ventus. Quapropter idololatræ Deos suos inuocantes, vt eis prosperum ventum reddere dignarentur; nec in aliquo profecerunt. Deinde Saraceni orando multum laborabant; nec vero poterant ventum suis supplicationibus obtinere. h Post hæc mihi & socio meo mandarunt cuncti qui erant in naui, dicentes: Vos surgentes adorate Dominum Deum vestrum: si vestris orationibus salutem consequamur, honorem vobis maxime impendemus; sin autem, vos cum ossibus istis in pelago submergemus. Tunc nos cum tremore surgentes, tamen spem habentes in Domino, qui maxime adest his qui tribulato sunt corde, orationes Deo & multas Missas celebrare promisimus Virgini gloriosæ. [earum parte in mare demissa:] Cum autem nec sic ventum optatum haberemus, ego clamaui ad Dominum Iesum Christum, vt per merita istorum Fratrum dignaretur nostrum desiderium exaudire. Et accipiens de reliquiis sacris os vnum, dedi famulo nostro occulte, præcepique vt iret ad caput nauis, & illud os in mare mergeret sine mora. Quod cum factum esset, mirificauit Dominus Sanctos suos, & nos clamantes ad se sub nomine eorum mirabiliter exaudiuit. Nam mox venit ventus optatæ prosperitatis, qui nos cum salute perduxit ad portum.
[8] Cum autem Polumbum venissemus, aliam nauim ascendimus, vt ad superiorem, sicut dictum est, Indiam nauigaremus. Transiuimus vero ad quamdam ciuitatem, i Sandon nomine, vbi duo loca Fratrum nostrorum sunt constructa, vt ibi sanctas reliquias poneremus. [hæ frustra ab impius in naui quærūtur:] In ista autem naui erant bene septingenti homines idololatræ, præter quosdam alios mercatores: k isti autē idololatræ hanc habent consuetudinem, quod priusquam applicant ad portum, totam perquirant nauim considerantes quid in ea sit; & maxime si ibi inueniunt ossa mortuorum, mox illa in mare proiiciunt, tenentes illam fidem, quod propter hæc pericula in mari eis eueniunt & in aquis. Cum autem sic scrutarentur in naui, licet essent in magna quantitate, numquam tamen illa inuenire vel tangere potuerunt, Domino Deo, qui absconderat animas eorum in abscondito faciei suæ, ossa eorum ab infidelibus occultante. Peruenimus ergo ad locum Fratrum, ibique ossa eorum beatorum Martyrum cum magna, sicut decuit, reuerentia condidimus & honore. Et sic vsque in hodiernum diem Deus omnipotens miracula non solū in fidelibus, [clarent miraculis.] sed etiam in infidelibus operatur. nam idololatre & Saraceni, cum morbo aliquo detinentur, accipiunt de terra illa, in qua beati Martyres suum sanguinem effuderunt, & illam abluentes, ipsam loturam bibunt, & multi mox ab omni ægritudine liberantur præstante Domino nostro Iesu Christo.
[9] Notandum, quod in imperio quod l Ezaminibar nominatur, ad quod ego Fr. Odoricus applicui, [Odoricus alias India prouincias lustrat.] piper nascitur, & non in aliqua parte mundi: nemus, in quo crescit ipsum piper, continet octodecim dietas……… A capite istius nemoris versus Meridiem est ciuitas nomine Polumbum, de qua supra actum est, ibi nascitur melius zingiber de vniuersis terris: tot & tanta sunt mercimonia in illa, quod multis, nisi vidissent, incredibile reputatur….. Ab hoc regno per decem dietas est aliud regnum, nomine m Mobar, magnum & latum, habens sub se multas ciuitates & terras. In hoc positum fuit corpus n B. Thomæ Apostoli, ecclesia vero eius nunc idolis plena est, iuxta quam quindecim domus Nestorianorum sunt, qui sunt Christiani, sed pessimi hæretici….. Rex huius insulæ diues est in auro & argento & lapidibus pretiosis, illic enim tot bonæ perlæ reperiuntur, sicut in aliqua parte mundi. Sunt illic alia multa, quæ scribere longum esset.
[Annotata]
a Hinc Indiam etiam orditur Aythonus cap. 6.
b Armusia aliis, quam Maffeus & Iarricus nostri in historiis Indicis describunt, ille pluribus locis, hic tom. 2. lib. 2. cap. 1. & seq. vbi iter ex Europa Armusiam bis quotannis a mercatoribus suscipi solitum refert. Multa quoque de Armusia memorat Nicolaus Trigautius noster in vita Gasparis Barzæi viri Apostolici, qui isthic Euangelium prædicauit. Hermes dicitur Haithono, quod ab Hermete Philosopho artificiose sit fundata.
c Tonam vocat Rodulphius. VVaddingus anno supra citato num. II. Thanam. Tanam appellatur in Vicaria Aquilonis, in custodia Saraiæ apud Pisanum; qui addit in loco de Sarai sepultum esse Cataganti fratrem Imperatoris Tartarorum, conuersum ad fidem per Minores.
d Occisi sunt Kalendis Aprilis tres, Fr. Thomas de Tolentino, Fr. Iacobus de Padua & Fr. Demetrius Laicus: triduo post Fr. Petrus de Senis an. Ch. 1321.
e Imo Pori, vt alij.
f Martyrium hoc cum altero MS. collatum dabimus suo loco. De iis agunt Rodulphius ad calcem libri 1. Marcus par. 2. lib. 7. cap. 35. & seqq. VVaddingus anno citato.
g Addit VVadingus: perflante suaui aura, que ex somno exsurgentem in medio ignis mirifice recreabat.
h VVaddingus aliter sequentia: Nauarcha, inquit, Armenus Christianus sua lingua, quam Fr. Odericus callebat, dixit, vt cum socio Fratre Deum rogaret, & ab eo obtineret, quod falsi Dei exhibere non poterant.
i Rodulphius, Zaythum. VVaddingus, Zaitonem.
k Aliter ea narrat VVaddingus.
l Videntur intelligi regna, quæ Eli & Melibar Paulus Venetus vocat lib. 3. cap. 33. & 34. moderni Malabar.
m Maabar Paulo Veneto lib. 3. ca. 23. Modernis Coromandelia. [Page 989]
n Idem tradit Paulus cap. 24. & 27. Corpus S. Thomæ Meliapori in ora Coromandelica repertum est Ioanne III. Lusitanorum Rege. de ea inuentione agūt Vasconcellius in Anacephalæosi, & Maffæus lib. 8 historiæ Indicæ, nosq; infra XXI. Decembris.
CAPVT III.
Iter per insulas Oceani Indici.
[10] De hac terra recedens iui per mare Oceanum versus Meridiem, & infra a quinquaginta dietas perueni ad quamdam terram, [Lustrat insulas maris Indici,] nomine Lomori b, in qua ita est immensus calor, quod omnes tam viri quam mulieres incedunt nudi, & nulla se parte corporis operientes. Illi me videntes multum deridebant, dicentes: Deus Adam nudum creauit, [Lomori,] cur tu vestitus ambulas contra naturam?… Terra in se bona est & abundans blado, risi, amaraco, lignis aloe, & camphora, & multis aliis bonis rebus. Ad hanc insulam mercatores veniunt de longinquo, portantes secum homines, quos illi interficiunt ad edendum. In eadem insula est quoddam territorium, nomine Zumptloc, in quo habitat hominum quædam generatio singularis: hi quodam ferro paruo & calido cauterizant se in duodecim locis in facie consignando, & hoc faciunt tam viri quam mulieres: isti cum his qui nudi incedunt continuum gerunt bellum. In hac terra magna est rerum copia diuersarum. Post hoc est aliud regnum, nomine Resengo, versus Meridiem, & multa, quæ sunt illic, propter prolixitatem scribere non curaui.
[11] Penes hoc regnum est vna magna insula, nomine c Iaua, quæ bene tribus millibus milliariorum circumdatur. Rex huius Iaua sub se septem Reges possidet coronatos. [Iauan,] Hæc insula multum bene inhabitatur, & est de melioribus Indiæ vna. In ipsa nascitur camphora, cubebæ crescunt, & melegetæ, nucesque musquatæ, & multæ species pretiosæ. Illic est magna copia victualium, præter vinum. Rex habet vnum palatium tam pretiosum & mirabile, quod multis impossibile videretur. Scalæ huius palatij sunt magnæ & altæ. Harum graduum vnus est aureus, & alius argenteus; pauimentum eius habet vnum laterem de auro, alterum de argento: muri quoque eius intrinsecus laminis aureis sunt vestiti…… Est tamen tectum huius domus de auro purissimo fabricatum. Can autem magnus Catay sæpius fuit in bello cum isto Rege in campis, de quo semper iste solenniter triumphauit. Sunt etiam ibi plura alia quæ non pono.
[12] Penes istam terram iam dictam est alia, quæ dicitur d Pacen, (aliqui tamen appellant Thalamasym) cuius Rex multis aliis insulis dominatur. [Pacen,] In hac terra reperiuntur arbores farinam producentes …… cum homines farinam habere volunt, operantur isto modo: Arborem enim circa pedem securi incidunt: ex qua incisione quidam e liquor defluit; quem colligentes, ponunt in saccis ex foliis factis, & hos saccos dimittunt in sole per dies quindecim ad siccandum. In fine vero illius quindenæ, ex proprio liquore farina optima reperitur: quam ex tunc per duos dies ponunt in aquam marinam; postea lauant aqua dulci, & sic conficiunt bonam pastam, & ex illa faciunt quidquid volunt, siue cibos & pulmenta, & panem multum bonum, de quo ego Fr. Odoricus non solum pro necessitate, sed etiam pro delectatione pluries manducaui. Hic vero panis exterius pulcher est, interius aliquantulum niger apparet. In fine huius terræ est mare mortuum versus Meridiem, cuius aqua semper currit, etsi aliquis casu circa ripam vadens in ipsam ceciderit numquam vlterius inuenitur …… Ab isto regno per multas dietas est aliud regnum nomine Zapa, [Zapan,] pulchrorum habens in se copiam victualium & bonorum. Rex huius terræ, vt dicebatur quando eram ibi, habebat filios & filias bene ducentas: nec mirabar de hoc cum plures habuerit vxores. Hic Rex habuit quatuordecim millia elephantorum domesticorum, qui nutriuntur a villanis sibi subiectis, sicut apud nos boues & alia animalia conseruantur …..
[13] De hac terra nauigans per mare Oceanum reperi multas insulas & terras, quarum vna vocabatur Insimezan. [Insimezan,] Hæc insula est ita magna, quod bene duo millia milliarium per circuitum habet… Rex istius terræ bene trecentas perlas in collo suo portat….. Habet etiam vnum pretiosum f lapidem bene ita magnum, quem sicut vna manu gestare possem, & sic tamen in manu eum portat. Ipse quasi flamma ignis inspicientibus apparet: creditur ibi, quod hæc gemma sit ita nobilis, quod non possit in mundo pretiosior inueniri. Verumtamen magnus Imperator Tartarorum Cathay hunc lapidem ab isto Rege, nec vi, nec pretio, nec aliquo vmquam ingenio potuit obtinere …. Alia est insula, nomine Sylan, [Sylan,] circuitus cuius est plusquam millia milliarium; in qua sunt serpentes innumeri, & alia animalia siluestria maximæ quantitatis & præcipue elephantes. In hac terra est mons quidam magnus, de quo dicunt gentes illæ, quod super eum luxit Adam filium Abel centum annis. In supremo huius montis quædam planities pulchra, in qua est vnus lacus non multo magnus, sed profundus. Huius laci aquas gentes errore delusæ dicunt esse lacrymas, quas fudit Adam & Eua pro filio suo Abel, cum tamen videatur ipsa aqua de terræ visceribus scaturire…… In descensu huius aquæ de isto monte fodiuntur rubini optimi, & boni adamantes, & alij lapides valde boni. Vnde dicitur quod Rex plures habeat pretiosas gemmas & perlas, quam aliquis in hoc mundo…..
[14] Ab inde recedens versus Meridiem ad quamdam insulam applicui, nomine g Dodyn, quod interpretatur immundum. Ibi mali inhabitant homines, [Dodyn, vbi anthropophagos conatur ad humanitatem deducere.] edentes carnes crudas, & aliam immunditiam, quod est abominabile & dicere & audire: habent & hanc malam consuetudinem, quod pater comedat filium, & filius patrem, maritus vxorem, & contra. quod agitur isto modo: Si pater infirmatur, filius accedit ad sacerdotem idolorum, dicens: Domine, pater meus ægrotat: consulite Deum nostrum, vtrum possit viuere, an non? Tunc sacerdos cum eodem euntes ad idolum aureum vel argenteum, orationem faciunt, dicentes: Domine, tu es Deus noster, & nos te pro Deo colimus & adoramus: petimus vt nunties nobis, vtrum talis homo ab ægritudine possit liberari. Tunc dæmon quandoque ex idolo de conualescentia respondet; iubens pro curatione illius in fine aliquas fieri cerimonias & oblationes, & docens filium, quomodo nutriat patrem, & qualiter vsque ad plenam sanitatem ei debeat deseruire. Si autem dicat ipsum euadere non posse; tunc sacerdos accedit ad infirmum, & ponens vnum pannum super os eius, ipsum suffocat, & extinguit. Post hoc cadauer illud in frustra concidit, & præparat ad comedendum. Et tunc parentes & amici cum histrionibus de ciuitate illa ad hoc conuiuium inuitantur. Epulantur itaque cum canticis, & gaudio magno valde. Post huius ossa accipientes sepulturæ tradunt cum magna solennitate. Si autem aliqui de cognatione ad hoc conuiuium non fuerint vocati, hoc illi pro verecundia maxima reputabunt. Hos ergo ego Fr. Odoricus pro tali ritu plurimum reprehendi. Inter alia, quibus rei huius irrationabilitatem argui, dixi: Si canis occisus, ab alio cane non comeditur, cur vos existentes homines rationabiles facitis vos bestiis viliores? Ad quod illi responderunt: Hoc ideo facimus, ne vermes eum lacerent, & ex hoc eius anima sustineat pœnas magnas. Quamuis prædicarem illis, quantum valebam & potui, numquam tamen ab hac perfidia discedere voluerunt. Multæ sunt ibi nouitates aliæ, & mirabilia quæ non scribo, quia vix aliquis credere posset, nisi qui propriis oculis hæc vidisset.
[Annotata]
a Ita VVaddingus ex Rodulphio. Numerus in MS. haud satis distincte erat expressus.
b Addunt iidem: vbi abscondito polo arctico, antarticus videtur. Incolas Necuræ insulæ ita nudos incedere solitos scribit Paulus Venetus. [Page 990]
c Paulo Veneto lib.3. cap.10. insula Iaua magna in circuitu suo dicitur patere tribus millibus milliarium; at Iaua minor diuiditur in octo regna cap. 13. [Iaua.]
d Paceni Regis & regni pluribus locis meminit Maffæus noster. Pacemense regnum appellat Osorius lib. 7. de rebus Emmanuelis. Id non multum distat a Malacensi regione, situm in Septemtrionali parte Sumatræ.
e De simili liquore agit Paulus Venetus cap. 16. in regno Samara insulæ Iauæ minoris, & cap. 22. in insula magna Seilan.
f Paulus Venetus cap. 22. rubinum vocat, & a Rege Seilani insulæ possessum, cui pro eo a magno Chamo egregiam vrbem ait fuisse oblatam.
g Idem cap. 21. constituit in insula Angania.
CAPVT IV.
Iter per regnum Manzy.
[15] De magnitudine huius inferioris Indiæ a multis, quibus hæc nota est, diligentius exquisiui: qui omnes vno ore protestantur, quod bene viginti quatuor millia contineat insularum, in qua etiam sunt sexaginta quatuor Reges coronati: maior pars Indiæ ab hominibus inhabitatur. Cumque nauigarem per mare Oceanum versus Orientem per multas dietas, ad vnam nobilem a prouinciam Manzy ego deueni, quam superiorem Indiam vocamus. [Ingreditur regnum Manzy:] De ista sollicite quæsiui a Christianis, Saracenis, & idololatris, ab omnibusque Officialibus magni Can; qui omnes eodem modo fatentur, quod hæc Manzy habet bene duo millia magnarum ciuitatum, quæ tam grandes sunt quod bene Taruisium & Vicentia intra muros ipsarum cuiuslibet possent stare: vnde tanta multitudo hominum est illic, quod apud nos multum incredibile videretur. Est etiam ibi copia panis, vini, risi, carnium, piscium, & omnium quæ ad humanos vsus necessaria requiruntur. Huius prouinciæ homines omnes sunt artifices & mercatores, qui numquam depauperantur, nec vnquam aliquis eleemosynam sibi petit. Viri sunt corpore satis pulchri, sed pallidi, habentes barbam ita raram & longam sicuti murilegi, id est cati: mulieres nimium sunt formosæ. Prima ciuitas huius prouinciæ, [lustrat vrbes, Soustalay,] quam intraui, vocatur Soustalay, quæ bene est ita magna sicut tres Venetiæ essēt. Hæc distat a mari per vnam dietam, posita super vnum flumen, cuius aqua propter ipsum mare adscendit vltra terram bene duodecim dietis. Omnis populus huius ciuitatis, & totius prouinciæ Manzi, idola colunt. Ciuitas autem ista sola plus habet de nauigio & mercationibus, quam tota Italia posset habere. In hac etiam ciuitate bene centum libræ zingiberis recentis possunt haberi vno minori grosso Veneto…..
[16] Ab inde recedens, & per multas terras & ciuitates transiens, [Saiton,] veni ad nobilem ciuitatem Saiton. Illic est copia bonorum omnium, quæ necessaria sunt humanæ vitæ. Tres etiam libræ & vnciæ zingiberis minori dimidio grosso emuntur. Hæc ciuitas ita est magna, sicut bis Bononia ab omnibus æstimatur. Multa sunt illic monasteria religiosorum idola colentium. In vno monasterio ego fui, in quo erant tria millia religiosorum illorum, qui sub cura sua habebant vndecim millia idolorum. Et inter illa vnum videbatur ita magnum sicut S. Christophorus depingitur circa nos. In hora qua isti diis suis dant ad manducandum contigit me interesse, & vidi quod omnia cibaria, quæ illis offeruntur a populo, sunt calidissima; & isti sic calida coram diis suis eleuant, ita quod vapor in eorum facies ascendit. Et hoc modo ipsos asserunt comedisse; substantiam vero ciborum ipsorum sumunt, & pro suis vsibus reseruant. De hac exiens versus Orientem, veni ad quamdam ciuitatem, nomine b Suctio, quæ in circuitu triginta milliaria dicitur habere; in qua sunt maiores galli quos vidi, [Suctio,] gallinæ vero ita magnæ non sunt, sed sunt albæ sicut nix, plumas & pennas non habentes, sed lanam deferunt sicut pecus. Hæc ciuitas est pulchra valde, & sita supra mare. Recedens inde in octodecim dietis, transiui per multas terras & ciuitates, & veni ad vnum montem magnum, in cuius latere nigra animalia morabantur; ex alio autem latere eiusdem montis animalia sunt alba…. Transiens hinc in octodecim dietis, per multas ciuitates & terras, veni ad vnum flumen magnum, ibique applicui ad vnam ciuitatem, quæ per transuersum istius fluminis erat sita …..
[17] Hinc recedens veni in quamdam ciuitatem c Chamsana, quæ dicitur Ciuitas-cæli. [Chamsana, siue Quinsay,] Hæc maior est omni alia quam conspexi. In circuitu enim fere habet centum milliaria, & populosissime inhabitatur, imo raro est domus, quæ non decem vel duodecim suppellectibiles, id est, familias in se habet. Habet duodecim portas principales; & prope æqualiter, forte ad octo milliaria, sunt ciuitates, maiores quam esset ciuitas Venetiarum & Padua. Vnde itur bene per sex vel septem dietas per vnum illorum burgorum, & videtur modicum measse. Hæc ciuitas sita est in aquis lacunarum, quæ stat sicut ciuitas Venetiarum. Ipsa etiam habet plusquam duodecim millia pontium, & in quolibet morantur fortes homines custodientes hanc ciuitatem pro magno Cane. A latere huius ciuitatis labitur vnum flumen, iuxta quod ipsa sita est, sicut Ferraria iuxta Padum …. Illic est copia panis, vini, carnium, & aliqua genera potus nobilissima, & omnium victualium abundantia reperitur. Hæc est ciuitas regia, in qua Rex Manzy morabatur. In ea nostri Fratres quatuor prædicti ad fidem Christi vnum potentem hominem conuerterunt, in cuius domo ego continue hospitabar, & ille mihi aliquando dixit: Ara, id est, Pater, vis venire ad perdeductionem conspicere ciuitatem? Tunc consentiente me, ascendimus simul in vnam barcham, & iuimus ad quoddam magnum monasterium religiosorum, qui sunt illic. Et euocato ad se vno ex illis, dixit: Vides hunc Rabi Francum, id est, virum religiosum? Iste venit a regionibus vbi sol occidit, & nunc vadit Cambalech, vt roget pro vita magni Can. Ideo aliquid sibi ostendas, vt si aliquando reuersus fuerit…. …. nouum & rarum in Chamsana ego vidi. Ille autem respondit se velle aliquid libenter demonstrare. Deinde magnas duas sportas accepit plenas, quæ mensæ superfuerant fragmentorum, & aperta porta nos in quoddam viridarium introduxit. Erat autem in eo monticulus quidam plenus arboribus amœnis: acceptoque vno tintinnabulo cœpit pulsare. Ad cuius sonitū mox animalia multa & diuersa de illo monticulo descenderunt, sicut essent simiæ, cati, … & plura alia, & quædam quæ faciem hominis videbantur habere. [vbi metempsychosin ab incolis creditam refutat;] Et cum videremus de bestiis vsque ad tria millia circa ipsum ordinate conuenisse, ille paropsides posuit, & illis sportis secundum naturæ suæ … distribuit illis cibum. Et cum comedissent, iterum cymbalum pulsans, animalia ad loca propria remeabant. Ego autem multum ridens illi seni dixi: Edissere mihi, quid ista significent. Ait ille: Istæ sunt nobilium virorum animæ, quas nos hic pascimus amore Dei. Ad quod ego: Ista animalia non sunt animæ, quæ spirituales sunt, sed solum bestiæ corporales. Respondit ille: Non sunt animalia, sed animæ defunctorum. Et adiecit: Sicut hic quilibet nobilior fuit, sic anima eius in nobilius animal transformatur: animæ vero rusticorum vilibus animalibus se coniungunt. Et licet multa sibi dicerem & prædicarem, nūquam tamen ipsum ab hac perfidia potui reuocare. Si quis velit huius ciuitatis magna & mirabilia, quæ in ea sunt, scribere, vix vnus quaternio possit omnia continere.
[18] De hac recedens per sex dietas veni ad aliam ciuitatem magnam, nomine Chyleso, bene muratam, [Chyleso,] ad quam sunt quadraginta pontes lapidei pulchriorum de hoc mundo. In hac ciuitate fuit prima sedes Regis Manzy. hæc bene a gentibus inhabitatur. Hinc exiens veni ad fluuium magnum, nomine Tannay ….. Cum autem per istud flumen transissem, per multas ciuitates veni ad vnam, nomine Ianzi, vbi locus est Fratrum Minorum…… Ab hac ciuitate est quædam alia ciuitas in capite fluminis Thanay, nomine Mensy per decem milliaria ab illa, quæ habet maius & pulchrius nauigium cunctis terris. omnes naues ibi sunt albæ sicut nix, zesso depictæ, & multa sunt illic aliis variis decoribus ordinata. Recedens ab hac per octo dietas per multas ciuitates & terras, per aquam dulcem veni ad ciuitatem quamdam, nomine Lensium, [Lensium.] quæ sita est super vnum flumen Tharamorium nomine. Hoc flumen per medium Chathay transit cui damnum magnum infert cum inundat, sicut est Padus transiens versus Ferrariam. Cum autem irem per hoc flumen versus Orientem, transiens per multas ciuitates & terras, per plures dietas, veni ad ciuitatem nomine Sucumat, quæ ibi quo maior carentia serici solet esse, tunc quadraginta libræ habentur octo solidis grossorum minorum. In ea sunt mercimonia, & copia panis & vini & omnium victualium.
[Annotata]
a Hic describi regnum Sinarum vix dubium erit ei, qui hæc contulerit cum iis quæ Nicolaus Trigautius noster de hoc regno & Christiana apud Sinas expeditione scripsit. Mangi appellat Paulus Venetus, & in nouem regna diuisum scribit cap. 64. lib. 2.
b Videtur Suceu Trigautio dici lib. 4. cap. 4. qui asserit instar Venetiarum super aquas, sed dulces, ædificatam.
c Quinsai, Ciuitas-cæli dicitur Paulo Veneto cap. 63. & 64. eiusq; etiam circuitum statuit circiter centum milliarium, in eaque reperiri ait pontium lapideorum duodecim millia, ob fundum, vt Venetiis, paludinosum.
CAPVT V. Iter per regna Cathay & Thibet. Conuersio infidelium.
[19] Inde recedens per multas ciuitates & terras versus Orientem, veni ad illam nobilem ciuitatem a Chambalech, quæ vetus est & antiqua in prouincia Chatay. Hanc ceperūt Tartari, & abinde a dimidio milliari vnam ciuitatem, [In Cambalech habitat tribus annis:] nomine Thayde, construxerunt. Hæc duodecim portas habet, & intra quamlibet earum sunt duo milliaria magna; & numquam ciuitas bene per homines habitatur. Harum ciuitatum circuitus plus ambit quam quadraginta milliaria magna. In ciuitate magnus Cham sedem imperij sui habet, palatium ibi magnum habet cuius muri per quadrum se extendunt, infra quod spatium multa sunt pulchre palatia ædificata…. Ego Fr. Odoricus mansi ibi tribus annis & festis regiis sæpius interfui. Nam nos Fratres Minores in hac curia habemus locum pro nobis specialiter deputatum, & nos semper oportet primos procedere, & dare Domino Regi nostram benedictionem. Diligenter etiam de ipsis histrionibus inquisiui a Christianis, Saracenis, cunctisque idololatris, non modo ab illis qui per me ad fidem Christi conuersi sunt, quorum plures in illa curia sunt magni Barones aspicientes solummodo ad personam Regis…..
[20] De hoc imperio Chatay recedens versus Orientem in quinquaginta dietas, [transit per Pretesoan,] transeundo per multas ciuitates & terras, veni in terram Pretesoan, de qua centesima pars non est, sicut olim dicitur fuisse: cuius autem principalis ciuitas Tozan vocatur, quæ sola de melioribus est in terra, [& Kansan,] multas & sub se habet ciuitates,… Deinde per multas dietas veni ad prouinciam quæ Kansan vocatur. [in regnum Tibet.] Hæc prouincia est vna de duodecim partibus magni Canis. De hac recedens veni ad vnum magnum regnum, nomine b Tibet, quod ipsi Indiæ contiguum est & subiectum est magno Cani. ibi panis & vini abundantia reperitur. Gens huius terræ moratur in tentoriis ex filtris magnis factis. ciuitas principalis tota est ex muris albis & nigris…. In hac ciuitate moratur Abbassi, quod sonat Papa in illa lingua. Iste caput est omnium idololatrarum quibus secundum morem suum distribuit gradus & beneficia dignitatum.
[21] c In terra hac omnipotens Deus nostris Fratribus contra immundos spiritus magnam contulit potestatem. Nam sic eos eiiciunt ab obsessis corporibus, sicut qui ex facili de domo expelleret vnum canem: ideo multi a demonibus obsessi, & catenis ligati, ad ipsos Fratres per decem dietas & amplius adducuntur. Illi autem, [Multi ad fidem conuertuntur ab eius sociis,] qui sic dæmonio liberantur, mox se permittunt & petunt sacro baptismate purificari. Tunc Fratres idola filtro facta, quæ isti coluerant, accipiunt portantes secum Crucem & aquam benedictam, ad ignem pro hoc paratum deferunt ad cremandum. Tunc omnes de contrata illa conueniunt ad spectaculum, cupientes videre qualiter dij vicinorum suorum a Fratribus comburuntur. [combustis idolis.] Et cum Fratres idola in ignem proiiciunt, frequenter agente diabolo prosiliunt extra ignem. Tunc ipsi benedicta aqua ignem aspergunt, & idola penitus incinerantur. Indignatus ergo Sathanas cum suis, quia vasa diu possessa amisit, in aere vociferatur, dicens: Videte qualiter de meo habitaculo cum iniuria sum expulsus: propter hoc multi de gentibus illis ad baptismi gratiam conuertuntur.
[22] Aliud quoque stupendum & terribile ego vidi. Cum enim irem per vnam vallem, quæ sita est super flumen deliciarum, multa corpora mortuorum ibi vidi. Audiui etiam in hac valle cantum diuersi generis musicorum, maxime autem citharæ, quæ ibi mirabiliter pulsabatur. Vnde propter tumultum, clamorem, [Varias præstigiae dæmonis contemnit & superat B. Odoricus.] & cantum istorum, timor mihi maximus incumbebat. Hæc vallis longa est, scilicet octo milliarium terræ, in quam, vt dicitur, si quis intrauerit, ibi moritur, & numquam de cetero reuertitur. Et licet hoc pro certo audiuerim, tamen intrare volui, confidens in Domino, vt viderem finaliter quid hoc esset. Et cum intrassem, vt dixi, vidique corpora mortua, quæ innumerabilia videbātur. In vno latere huius vallis, in quodam saxo, vidi faciem hominis; quæ sic aspectu erat terribilis, quod præ timore nimio putabam me spiritum exhalare. Idcirco illud Euangelicum, Verbum caro factum est, ore meo continuo proferebam: ad ipsam autem faciem accedere non audebam, sed tremens ac stupens ab ipsa septem vel octo passibus ego steti: deinde transiui ad alium finem vallis: super montem arenosum ascendi, de quo circumspiciens nihil videbam penitus præter vnam citharam, quam pulsari audiebam. Cum autem essem in vertice montis, iuueni illic argentum multum, quasi squammas piscium congregatum; de quo accipiens posui in gremio, & quia non indigui, nec de eo multum curaui, iterum illud in terram proieci, & sic protegente me Deo absque periculo exiui, & ad habitationes hominum remeaui. Saraceni vere omnes, cum rescirent me hanc vallem pertransisse, & sine periculo euasisse, reuerentiam mihi exhibebant dicentes me esse beatum & sanctum. Illos autem mortuos, nescio qua delusione ac phantastica imaginatione decepti, dicebant esse homines dæmonum infernalium.
[23] Ego Frater Odericus de Foro-Iulij testificor coram Deo & Iesu Christo, quod omnia hæc, [Libri Epilogus.] quæ hic scripsi, aut propriis oculis vidi, aut a maiori parte fide dignorum hominum hæc audiui. Multa alia vidi, quæ non scripsi, quia hominibus terrarum nostrarum impossibilia viderentur, nisi qui eas in terris infidelium, sicut ego peccator, adspexissent.
[Annotata]
a Paulus Venetus Cambalu vocat, & pluribus describit lib. 2. cap. 9. 10. 11. de magno Chamo agit cap. 12. 13. & seqq. Hanc ciuitatem hoc tempore Pechinum, seu Pequinum dici, & Sedem Sinensium Regum esse arbitratur Trigautius noster lib.4. de Christiana expedit. apud Sinas cap. 3. Alij aliter sentiunt. In Cambalech templum erexit Ioannes de monte Coruino anno Chr. 1299. Idem Archiepiscopus Cambaliensis creatus an. Ch.1307. Additi Episcopi septem suffraganei, constituendi in vicinis ciuitatibus, omnes ex ordine Minorum. Ita VVaddingus. Vicariatus Tartariæ nominatur in Catalogo Polychronici duplex, Aquilonaris, & Orientalis; in illo septemdecim loca, in hoc quatuordecim, Minores habebant. Pisanus illum vocat Vicariam Aquilonis, hunc vero Vicariam Tartariæ, vbi in Cambalech in palatio magni Cani habent Fratres locum.
b Regni huius Tibet meminit Paulus Venetus lib.2.cap.36. & 37. sed accurate a se perlustratum describit Antonius Andrada noster in epistola ad R. P. Mutium Vitellescum Generalem Societatis nostræ, missa ex vrbe regia Caparangua 15. Augusti 1626. quæ vario [Page 992]idiomate excusa extat.
c VVaddingus ad an. 1331. num. 15. quæ hic Odoricus a Fratribus, ab ipsomet gesta scribit.
APPENDIX Auctoribus Marchisino, & Henrico.
Ordericus de Portu Naonis, ordinis Minorum (B.)
[1] Ego Frater Marchisinus de Baiadon, Ordinis Fratrum Minorum, protestor, [Hymno cum sociis cantato, excipit in itinere Magnum Chamum Imperatorem,] quod a Fratre Odorico prædicto dum adhuc viueret, audiui plura quæ non scripsit. Dixit enim quod semel dum Chan magnus Imperator Tartarorum iret de Cambalech Sandon, ipse Frater Odoricus erat cum quatuor Fratribus Minoribus sub vmbra vnius arboris iuxta viam, vbi ipse Chan erat transiturus. Et cum iam appropinquare cœpisset vnus Fratrum illorum, qui erat Episcopus, indutus Pontificali ornatu accepit crucem, & impositam baculo in altum erexit. Tunc hi quatuor cœperūt altis vocibus hymnum, Veni Creator Spiritus, decantare. Quo audito ipse Chan quæsiuit a vicinioribus sibi Principibus, quid hoc esset. Cui responderunt illos esse quatuor Rabanth Franci, id est, religiosi Christiani. Et vocans eos ad se, & visa cruce erexit se in curru, depositoque galerio capitis sui humiliter deosculabatur crucem. Et quia statutum est, [poma offert:] vt nullus audeat appropinquare currui suo vacuis manibus, idcirco Frater Odoricus paruum calatum plenum pomis pulcherrimis obtulit ei pro xenio. Et ille duo poma sustulit: & de vno comedit, alterum vero in manibus gestans tum recessit. Ex quo luculenter apparet, quod ipse Chan aliquid sapit de fide Catholica, & hoc per inductionem Fratrum Minorum, qui in Curia sua continue morantur. Istud autem galerium, quod ob reuerentiam deposuit, prout audiui a Fratre Oderico, ex gemmis & perlis pretiosis factum est, & plus valet quam tota marchia Taruisina…..
[2] Beatus autem vir Odoricus, cum anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo de partibus infidelium ad suam prouinciam remearet, [vt nouos socios accersat, redit in Europam:] scilicet Marchiam Taruisinam, Curiam summi Pontificis, videlicet Domini Ioannis XXII. adire disposuit, vt ab eo licentiam peteret, quod quinquaginta Fratres de quibuscumque prouinciis collectos, qui voluntarij essent, ad eundum, secum duceret ad seminandum fidem in partibus transmarinis. Cum autem recederet de Foro-Iulij, vnde natus erat, & venisset Pisis, graui infirmitate correptus est. Eapropter ad locum suum redire compulsus est: & veniens in Vtinum, quæ est ciuitas de Foro-Iulij, anno Dominicæ Incarnationis MCCCXXXI. postridie Idus Ianuarij, [moritur:] de huius mundi naufragio transiit ad gloriam Beatorum. Sed innumeris virtutibus, & multis miraculis nunc coruscat: nam ad tumulum eius cæci, claudi, surdi, muti, & alij diuersis morbis prægrauati, [claret miraculis.] per merita ipsius accipiunt gratiam sanitatum a Domino Iesu Christo. Hoc testatus est litteris suis in Curia Papæ Patriarcha Aquileiensis, in cuius diœcesi hæc fiunt. Et protestatur Styria & Carinthia, & multi de Italia & regiones plurimæ circumquaque.
[3] Ego Frater Henricus, dictus de Glatz, qui prædicta omnia trāsscripsi existens Auenione in Curia Domini Papæ anno Domini supradicto, [Epilogus Henrici, qui hæc transscripsit.] si non intellexissem ibidem de felice Fr. Odorico, & sociis qui secum fuerant, tot perfectiones & sanctitatis eius opera, vix aliquibus hic per eum descriptis credere potuissem: sed coegit me vitæ suæ veritas dictis eius fidem credulam adhibere. Scripsi autem hæc anno Domini trecentesimo quadragesimo in Praga, circa festum omnium Sanctorum, & copiosius ea audieram in Auenione.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Oderich von Pordenone
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Oderich von Pordenone
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.