Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PAVLO THEBÆO PRIMO EREMITA, IN ÆGYPTO.


An. Ch. CCCXLI.

[Praefatio]

Paulus Thebaeus, primus eremita in Thebaide (S.)

[1] In Thebaide natalis (x. Ianuarij) B. Pauli primi eremitæ: cuius animam inter Apostolorum & Prophetarum choros ad cælum ferri ab Angelis S. Antonius vidit. Ita Vsuardus, & Bellinus in I. editione. Ado: [S. Pauli nomen in Martyrologiis, 8. Ian.] Apud Thebaidem natalis S. Pauli primi eremitæ, qui a sextodecimo ætatis suæ anno vsque ad centesimum, & tertiumdecimum solus in eremo permansit. Cuius animam inter Apostolorum & Prophetarum choros ad cælum ferri ab Angelis S. Antonius vidit. Eadem habet Notkerus, & plura MSS. ac Romanum Martyrologium, in quo hæc adduntur: Eius autem dies festus XVIII. kal. Februarij celebratur. Meminerunt eius hoc die vetus Rom. Martyrol. Germanicum, Coloniense, Bedæ, Rabani, Maurolyci, ceteraq; excusa & MSS.

[2] [15. & 29. Ianuar.] XV. Ianuarij, in quem Latini eius celebritatem transferunt propter octauam Epiphaniæ, venerantur eum Græci, vt patet ex Anthologio, Menæis, ac minori Menologio. Molanus quoque in posterioribus Vsuardi editionibus in eum diem illum reiicit. Alij denique XXIX. Ianuarij eum colunt, vt videre est in Martyrologio Prædicatorum, Breuiario Eborensi, & Romano Pauli III. auctoritate edito, &c.

[3] [Vita S. Hieronymo scripta,] Vitam S. Pauli scripsit S. Hieronymus, vt in libro de illustrib. Eccles. scriptoribus cap.135. ipsemet testatur, & in Chronico ad ann. 19. Constantij, & Paulinus in Prologo vitæ S. Ambrosij. De eadem idem Hieronymus ep. 21. ad Paulum Concordiensem: Misimus interim te tibi, id est, Paulo seni Paulum seniorem; in quo propter simpliciores quosque, multum in deiiciendo sermone laborauimus. Sed nescio quomodo, etiamsi aqua plena sit, tamen eumdem odorem lagena seruat, quo, dum rudis esset, imbuta est. De ea aliisq; vitis Gelasius cap. Sancta Romana Ecclesia. dist. 15. Vitas Patrum, Pauli, Antonij, Hilarionis, & omnium eremitarum, quas tamen vir beatus scripsit Hieronymus, cum omni honore suscipimus.

[4] [Stolide impugnata a nouatoribus.] Hanc vitam, tot seculorum iudicio probatam, ausi sunt nouitij quidam Aristarchi, Erasmus, Magdeburgenses centur. 4. cap. 10. aliiq;, ludicrum commentum dicere, exercendi ingenij caußa, non serio pertractatum ab Hieronymo. Sed cum alij horum censorum proteruam licentiam castigant, tum egregie Baronius tom. 3. an. Christi 343. Rosvveydus lib. 1.de vitis PP. in Prolegomenis ad vitam Pauli, Alanus Copus dial. 2. cap. 14. Et sane verbis iam citatis, non Rhetorū more stylum se exercere Hieronymus ostendit, sed ex industria potius eum, in simpliciorum gratiam, deiicere. Et, præterquam quod suapte natura ab omni fabularum commento maxime abhorrebat, an non demens esset iudicandus, si, cum tot aduersarios haberet vndique occasionem captantes eius scripta carpendi, non omnino exploratißima, præsertim de rebus sui seculi, scriberet? non hebes Gelasius, qui hanc vitam, ioco, non serio scriptam, cum omni honore susciperet? non stolida Ecclesia vniuersa, Græca ac Latina. quæ hanc historiam sit amplexa, ac Paulum semper venerata?

[5] [Refutatus Erasmus.] Nam quod Erasmus ait tantam in exemplaribus fuisse varietatem, vt appareat D. Hieronymum sæpius idem argumentum aliis tractasse verbis, aut alium exercendæ copiæ caußa hoc fecisse; id falsum esse, & ante notauit Rosvveydus, collatis diligenter quam plurimis impreßis ac manuscriptis exemplaribus, & nos ex septem octove aliorum veterū codicum fide asserimus.

[6] Existimabat Rosvveydus Hieronymum hæc sua de Paulo ex Amatha & Macario Antonij discipulis didicisse, quorum in Prologo meminit; eumq; primum Pauli gesta posterorum memoriæ prodidisse; ac proinde quæ in Bauarica bibliotheca extat de Paulo & Antonio Græca narratio, eam ex Latino Hieronymi textu translatam. Verum Rosvveydo hic assentiri non possumus; cum Græcæ illius vitæ scriptor, ab Antonio accepisse se quæ de Paulo scribit testetur. [Alia Græca vita antiquior:] Ita enim habet: ἐν ἑτέρῳ δὲ ἐρήμω Αντώνιος διέτριβεν· ἐνθυμηθεὶς οὖν, ὡς ἀυτός μοι διηγήσατο, μὴ εἶναι ἕτερον ἐις τὰ ἐνδότατα τῆς ἐρήμου, &c. In alia vero solitudine sese Antonius exercebat. Cum igitur eius animo incidisset, vt ipsemet mihi narrauit, neminem alium in interiori solitudine commorari, &c. Amathas fortaßis, aut Macarius, aliusve Antonij discipulus hanc scripserit. Incidebat quidem primo suspicari, a S. Athanasio, qui Pauli in Antonij vita non meminit, separatim hanc scriptam esse narrationem: [a quo scripta.] verum stylus plurimum ab At hanasij stylo discrepat. Eam igitur hic quoque dabimus vitam. Verum codex ille Boicus, vnde eam accepimus, perquam vitiosus erat, plurimis paßim abrasis deletisq; litteris, aliisq; scatens mendis.

[7] [Qui de Paulo scripserunt.] Meminit Pauli alibi quoque Hieronymus, epist.22. & 27.ad Eustochium, 13.ad Paulinum; præfat.vitæ S.Hilarionis, &c. Sidonius carmine 16.eucharistico ad Faustum. Caßianus collat.18. cap.5. & 6.S.Aldelmus de laud. virgin. lib. 1.cap.31. & lib.1.carmin.num. 16.Isidorus lib.2.de officiis, cap.15. Vincentius spec. histor. lib. 11.cap.86. & duobus sequentib. S. Antoninus chronici par. 2.tit. 15.cap.3.Petrus de Natal. lib. 2.c.60. Ribadineira, Surius, Villegas, Siluester Maurolycus in Oceano Religionum, Paulus Morigia in hist. Religion. aliiq; recentiores. Fallitur vero Galesinius qui in Notationibus hoc die ait, huius Pauli meminisse Caßiodorum lib.1.cap.11. Tripartitæ, & Heraclidem multis locis. Nam Caßiodorus ex Sozomeno de Paulo Simplice agit, Heraclides de eodem Simplice & aliis Paulis, at non de hoc primo eremita.

[8] De Pauli ætate disputat Rosvveydus in Præludiis ad eius vitam, [Eius ætas,] & strictius ac melius Petauius Rationarij temporum par. 1.lib.6. cap.4. Breuiter ita colligi illius ætas potest: Natus est S. Antonius, vt tradit Eusebius in Chronico, anno 1. Decij, Christi 250. obiit vero, vt S. Hieronymus in Chron. Constantij an. 19. Christi 356. ineunte, annos natus 105. Cum vero nonagenarius esset Antonius, anno nimirum Christi 340. vel 341. Paulus 113. annorum deceßit. Vnde sequitur hunc anno Christi 288. aut circiter esse natum. Perplexe loquitur S. Hieronymus, dum videtur innuere eum anno ætatis decimo sexto in eremum abiisse, sæuiēte in Christianos Decio, quod in pleraque martyrologia relatum. At sic non nisi an. 347. obiisset Paulus annos 113. natus, Antonius vero, qui 15. annis ei superstes fuit, anno 362. qui non Constantij 19. fuit, sed Iuliani 1. Dicendum potius cum annorum esset 15. aut 16. vtroque orbatum parente, cohabitasse deinde sororio vsque ad annum 22. vel. 23. Christi 250. aut 249. quo concitata est a Decio persecutio. Suffragari videtur Græca vita, dum vitæ in solitudine actæ annos 13. & deinde 76. recenset. Idem de ætate Pauli sentiunt Baronius & Rosvveydus, licet aliter annos Christi computent.

[9] Mirus est, inquit, Rosvveydus, Florarij Sanctorum MS. calculus, [male ab aliis subducta.] quod Pauli obitum ad Christi annum CCCLV. refert: mirabilior vero Theodorici Loher a Stratis, qui Coloniensem editionem Vitarum Patrum curauit. Ille enim ad finem vitæ Pauli annotauit, obiisse eum circa annum Domini 287. qui erroneum eum calculum a Petro in Catalogo SS. lib. 2. cap. 60. accepit. Idem habet Viola SS. Notkerus: qui a XVI. ætatis suæ anno, vsque ad XCIII. solus in eremo permansit. Sed legendum CXIII. Quidam MSS. habent vsque ad CIII.

VITA EX GRÆCO MS. BAVARICO.
Historia S. Pauli Thebæi, & S. Antonij Aegyptij, in interiori eremo commorantium.

Paulus Thebaeus, primus eremita in Thebaide (S.)

Ex Græco ms.

[1] Vixit Beatus Paulus Decij & Valeriani persecutorum temporibus; ortus in Ægypto ex inferiore Thebaide, a ea tempestate, qua Romæ martyrium subiit Cornelius, b in vrbe Cypri. Excitata vero a prædictis tyrannis persecutione, multas tentationes Christiani sustinuere, omnesque pro Christi nomine vltro ceruices offerebant. [Quando vixerit.] Cohabitabat autem Paulus sorori iam viro collocatæ. Mortuis ergo patre eius ac matre, in amplissima hæreditate relictus est, decimum sextū annum agens ætatis, ac litteris Græcis & Ægyptiis accurate eruditus. Erat vero miti in primis indole.

[2] Igitur sororis eius maritus c ……. eius inhiare hereditati cœpit. Sed non latuere adolescentem insidiæ. [Ob sororij insidias abit in desertum.] Profugit ergo in desertum montem d ……. persecutionum necessitatem. Et sensim progrediens lapidosum montem reperit, in quo erat spelunca in breuissimo saxo circū inclinato. Hic, vt in adytis quibusdam, conquieuit. Sed mox, pro ingenita hominibus curiositate, insaturabiliter interiora perscrutatur. Ecce vero conspicatur intus fontem purissimum. Igitur desiderans hunc locum quasi a Deo sibi ad habitationem oblatum, omnem isthic ætatem exegit, palmarum arboribus alimentum ei ac vestes suppeditantibus. Ceterum impleuit in eo annos e tredecim, cælestem in terris vitam agens.

[3] Cum vixisset isthic annos f septuaginta sex, in alia eremo sese Antonius exercebat. Cum igitur eius animo subiisset, g vt ipsemet mihi narrauit, neminē alium in interiori solitudine commorari; [Adit eum Antonius.] nocte illa per somnium reuelatum ei est, esse in remotissimis monachum ipso meliorem. Statim igitur baculo nixus iter arripuit. Cum autem viam ignoraret, dixit: Credo Deo meo, quod seruum suum, quem mihi indicauit ostendet.

[4] Cum iter faceret sub meridiem, vidit hominem mixtum, quem poëtæ h Hippocentaurun vocant, cui dixit Antonius: In quo monte seruus Dei habitat? Respondit ipsi barbara voce, [Reperit Hippocentaurum & Satyrum.] & dextra manu protensa desideratam viam ostendit. Vlterius vero procedens Antonius videt in saxosa ac parua conualle homuncionem, in fronte cornua gestantem, cui & postrema corporis in capræ pedes desinebant: quem cum interrogasset senex, vnde esset; respondit: Ego mortalis sum, & vnus habitantium solitudinem, Satyrus vocor: præsentiam Christi & diaboli expulsionem i ……… Hæc audiens senex vehementer gauisus est de Christi gloria, ac diaboli subuersione, atque illacrymans miseram defleuit Alexandriam, ciuitatem meretricem appellans.

[5] Cogitans igitur apud seipsum Antonius, nequaquam a Christo sese derelictum iri, [Admittitur a Paulo inspeluncam.] & deinceps persistens constanter, hora orationis videt hyænam ascēdentem; quam secutus, & propior speluncæ factus, videt interius lumen, atque introgrediens, in lapidem quempiam impegit. Sonitu audito B. Paulus illico patentem antea aditum occludit. Tunc Antonius ad ianuam prouolutus iacuit vsque ad sextam, aut plures etiam horas. Dixit ei Paulus: Vnde es, & quare venisti huc? Respondens Antonius dixit: Scio, inquit, me indignum tuo conspectu. Quid igitur bestias suscipis, hominem excludis? Quæsiui, & inueni. Hic moriar ad fores tuas, vt vel corpus meum sepelias. Nemo, inquit Paulus, ita quærit vt minetur. Et mox amplexantes inuicem salutarunt, & post salutationem consederunt.

[6] Dixit Antonio Paulus: Quare tanto labore voluisti videre cariosum iam & putrescentē senem, quem breui videbis puluerem factum. Interrogauitque eum: Quomodo se habet humanum genus, & quomodo mundus gubernatur? [Coruus iis panem adfert.] Et post hos sermones vident coruum aduolantem, qui ad ipsos venit, integrum panem deportans, quem coram ipsis deposuit. Post cuius abscessum dicit B. Paulus: Dominus noster præparauit nobis prandium: vere misericors est & liberalis. k Septuaginta quatuor anni sunt, quibus medium panem accipio: sed ob tuam præsentiam duplicauit annonam militibus suis Christus. Et gratias agentes, ac iuxta fontem sedentes, comederunt & biberunt.

[7] Deinde dicit Paulus Antonio: Quandoquidem dormitionis meæ tempus aduenit, a Deo meo missus es vt corpus meum terra condas. Hoc Antonius audito, lacrymans & gemens, [Prædicit suam mortem Paulus.] rogauit ne se relinqueret. Et ille ait: Non debes quærere quæ tua sunt. Sed reuertere in monasterium tuum, vestemque ad inuoluendum corpus meū adfer, quam tibi Athanasius Episcopus donauit. Magis ergo stupefactus Antonius, quod audierat de Athanasio & veste eius, vt ipsum Christum intuens, oculos & manus eius osculatus, ad monasterium discessit.

[8] Aduentanti duo de discipulis suis occurrentes quærunt: Vbi tamdiu fuisti Pater? Ipse vero, Væ mihi, inquit, peccatori! fictum monachi nomen tuli. Vidi Eliam, [Anima eius in cælum euolat.] vidi Ioannem in solitudine, & vere Paulum vidi in Paradiso. Et accepta veste statim exiuit e monasterio. Altera igitur die, ad horam tertiam cernit in via, inter Angelorum cateruas & Prophetarū atque Apostolorum choros confluētes, Paulum summo splendore collucentem cælum intrare. Et statim in faciem procidens, arenam in caput suum superiaciens, flens & eiulans dicebat: Cur me Paule reliquisti? Cur extremum vale omisisti? [Corpus eius a morte adhuc erectum.] Ingressus deinde monasterium quod erat in spelunca, videt Beatum, flexis genibus, sursum erecta ceruice, manibusque eleuatis; videbaturque adhuc viuere. Tandem vbi intellexit eum obdormiuisse, inuoluens eum, ac corpus efferens, psalmis & hymnis prosequitur. Contristabatur interim quod effodere terram non valeret, [Leones ei sepulchrū effodiunt.] videtque duos leones, qui Sancti corpus terra contexerunt, acceptaque a S. Antonio oratione rursus in solitudinem abiere. Sanctus autem Antonius accipiens tunicam, quam sibi Paulus ex foliis palmarum contexuerat, ad monasterium reuersus est: atque in festiuitatibus eam induebat. Per preces igitur Sanctorum Domine salua animas nostras.

[Annotata]

a Vt in vita a S. Hieronymo scripta, eo tempore quo Sancti hi martyrio coronati sunt, profugisse in eremum dicitur, quia eadem persecutione; (fugit enim anno I. Decij, Cornelius sub Gallo & Voluscano occisus, Cyprianus Valeriani ann. 5.) ita hic natus eo tempore dicitur, id est circa illud tempus, septimo circiter Alexandri. De Cornelio & Cypriano agemus 14. Septembr.

b Haud satis assequimur, quid hæc sibi velint. Græce est ἐν τῇ πόλει κύπρου An de Cypriani morte scripsit auctor, sed vitiauit librarius? An potius in Cypro vrbe inferioris Thebaidis natus est Paulus? Certe Notitia Imperij sub dispositione Comitis rei militaris per Ægyptum, habet oppidum Cefro.

c Aliquid hic deest.

d Iterum.

e Forte centium tredecim legendum, quod isthic vixerit vsque ad annum ætatis 113.

f Hic aliquod mendum latet: agebat enim Paulus tum nonagesimum annum in eremo: nisi, vt ante diximus, hi 76. anni cum illis 13. iungi debeant.

g Hinc patet hanc vitam ante Hieronymianam esse scriptam. Ex hac illud hausit Hieronymus: vt ipse asserere solebat.

h Ms. habet ὑποκένταυρον. An vere reperiantur Hippocentauri, disputat Ioannes Eusebius Nierembergius noster Historiæ naturæ lib.5.cap.8. At cap.9.de Satyris agit. Consule dicenda ad secundam vitam ex Rosvveydo.

i Deest, confiteor, aut quid simile.

k Alij paucioribus annis impensum viro sancto ab alite famulatum memorant. S. Aldelmus: Nonne propter florentis pudicitiæ castimoniam fine tenus inextricabili repagulo conseruatam, bis senis temporum lustris, id est, vicies terna annorum intercapedine, buccellam crustulæ semiplenam, quam penniger præpes indefessis famulatibus, & reciprocis volatibus hiulco aduexerat rostro, vsque ad decrepitam vitæ senectam, inexhaustam gratulabundus accepto ferre promeruit?

ALIA VITA AVCTORE S. HIERONYMO.

Paulus Thebaeus, primus eremita in Thebaide (S.)BHL Number: 6596

Avct. S. Hieronymo.

PROLOGVS.

[1] Inter multos sæpe dubitatum est, a quo potissimum monachorum a eremus habitari cœpta sit. [Monachorum origo.] Quidam enim altius repetentes, a b B. Elia & Ioanne sumpsere principium. [Ab Elia & Ioanne.] Quorum & Elias plus nobis Propheta videtur fuisse, quam monachus; & Ioannes ante prophetare cœpisse, quam natus est. Alij autem (in quam etiam opinionem vulgus omne consentit) asserunt Antonium huius propositi caput: quod ex parte verum est. [Ab Antonio.] Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. c Amathas vero, & Macarius, discipuli Antonij, quorum d superior corpus magistri sepeliuit, etiam nūc affirmant, Paulum quemdam Thebæum, principem istius rei fuisse. e Quod, non tam nomine quam opinione, nos quoque comprobamus. [A Paulo Thebæo.] Nonnulli & hæc & alia, prout voluntas tulit, iactitant: subterraneo specu f crinitum calcaneo tenus hominem; & multa, quæ persequi otiosum est, incredibilia fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda quidem sententia videtur.

[2] Igitur quia de Antonio, tam Græco quam Romano stylo, diligenter memoriæ traditum est, pauca de Pauli principio & fine scribere disposui: magis, [Pauli media ætas ignota.] quia res omissa fuit, quam fretus ingenio. Quomodo autem in media ætate vixerit, aut quas satanæ pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur.

[Annotata]

a Ineptam Rodolphi Hospiniani cauillationem, qua Piamonem Abbatem, asserentem apud Cassianum collat.18. c.4.e cœnobiis prodire solitos anachoretas, perstringit, quod Paulus & Antonius non fuerint prius in cœnobiis instituti; hanc, inquam, hæretici hominis viris sanctis obtrectandi libidinem egregie refellit Rosvveydus: nam licet hi e paterna domo, peculiari ratione, in deserta prouolarint; fuerunt tamen deinceps monasteria veluti anachoretarū seminaria.

b Plura congerit Rosvveydus Patrum & Historicorum testimonia, qui Eliam & Ioannem eremi primos cultores statuunt.

c Tres memorantur ab Hieronymo in Chronico, S. Antonij celebres discipuli, Sarmata, Amathas, & Macarius. Colitur Sarmata XI. Octob. Macarius II. Ianuarij; nam hic Alexandrinus fuisse videtur, vt censet Rosvveydus, & nos. 2. Ianu. diximus.

d Intelligi videtur Amathas. Tamen in S. Posthumij vita dicitur Macarius, corpus sepelisse magistri. An forte superior ideo hic dicitur, quia ætate prior, aut grada Sacerdotij?

e

In hunc locum ista annotauit Rosvveydus: Hic codices mire variant. Quidam habent: principem istius rei fuisse. quod non tam opinione, quam nomine. alij: principem istius rei, non tantum nominis fuisse. quam opinionem. nōnulli: principem istius rei fuisse, sed non nominis. quam opinionem. quæ varietas haud dubie nata ex sensus difficultate. Receptior lectio est, quam in textu expressi.

De cuius etiam sensu dissensio est. Matthæus Galenus VVestcapellius cap. IV. Orig. monastic. existimat D. Hieronymum dicere, Paulum Thebæum eremiticæ vitæ principem fuisse, quod non tam nomine (puta Amathæ & Macarij discipulorum S. Antonij, qui id affirmabant) quam opinione, nos quoque probamus. Mihi videtur genuinus D. Hieronymi sensus esse, quod opinione & sententia sua Paulus princeps eremitice vitæ fuerit, non tantum nomine; id est, quod vere eremiticæ vitæ princeps fuerit Paulus, non tantum ita vulgo (seu vere seu falso) nominetur. Hæc Rosvveydus. Nobis non omnino illa displicet lectio, quam in quibusdam MSS. reperimus: principem istius rei fuisse, non nominis quam opinionem. vt sensus sit, primum quidem fuisse qui eremiticam vitam duxerit, non tamen ab eo cœptum vulgatumq; eremitarum nomen; sed ab aliis, qui, cum ille omnibus mortalibus adhuc esset ignotus, eodem ipsi ducti spiritu, solitudines quoque colere instituerunt.

f Non S. Onuphrium intelligit Hieronymus, licet simile quid in eius vita referatur XI. Iunij; nam probata ea est vita: nec Macarium Romanum, de quo 23. Octobr. quia hic posterior fuit.

CAPVT I.
Qua occasione in eremum secesserit Paulus.

[3] Svb a Decio & Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romæ, [Persecutio Decij.] Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud Ægyptū & b Thebaidam Ecclesias tempestas sæua populata est. Voti tunc Christianis erat, pro Christi nomine gladio percuti. Verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat iugulare, non corpora. Et, vt ipse (qui ab eo passus est) Cyprianus ait, volētibus mori, non permittebatur occidi. [Cyp. ep. 53] Cuius vt crudelitas notior fiat, duo memoriæ causa exempla subiecimus.

[4] Perseuerantem itaque c quemdam in fide Martyrem, [Martyrū Ægyptiorum certamina.] & inter eculeos laminasquevictorem, iussit melle perungi, & sub ardentissimo sole, religatis post tergum manibus, resupinari: scilicet vt muscarum aculeis cederet, qui ignitas sartagines ante superasset.

[5] Alium iuuenili ætate florentem, in amœnissimos hortulos præcepit abduci: ibique inter candentia lilia & rubentes rosas, cum leni murmure aquarum iuxta serperet riuus, & molli sibilo arborum folia ventus præstringeret, [Inexpugnabilis castitas.] super extructum plumis lectum resupinari iussit; &, ne se inde posset excutere, blādis d sertorū nexibus irretitū relinqui. Quo cum, recedentibus cunctis, meretrix speciosa venisset, cœpit delicatis stringere colla complexibus: &, quod dictu quoque scelus est, manibus attrectare virilia; vt corpore in libidinē concitato, se victrix impudica superiaceret. Quid ageret miles Christi, & quo se conferret, nesciebat. Quem tormenta non vicerant, e superabat abominata voluptas. Tandem cælitus inspiratus, præcisam f morsu linguam, in osculantis se faciem expuit: ac sic libidinis sensum, succedens doloris magnitudo g superauit.

[6] Peridem ergo tempus, quo talia gerebantur, apud inferiorem Thebaidam, [Pauli eruditio.] cum sorore iam viro tradita, post mortem amborum parentum, in hereditate locupleti Paulus relictus est, annorum circiter h quindecim, litteris tam Græcis quam Ægyptiacis apprime eruditus, mansueti animi, Deum valde amans. Et cum persecutionis procella detonaret, in villam remotiorem & secretiorem secessit. Verum

       — — — quid non mortalia pectora cogis
Auri sacra fames? — — — [Aen. 3.]

[Periclitatur a sororio.] sororis maritus cœpit prodere velle, quem celare debuerat. Non illum vxoris lacrymæ, non cōmunio sanguinis, non spectans cuncta ex alto Deus ab scelere reuocabat. i Ad hæc instabat crudelitas, quæ pietatem videbatur imitari. Quod vbi prudentissimus adolescens intellexit, [Desertum petit.] ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem præstolaretur, necessitatem in voluntatem vertit: ac paullatim progrediens, rursusque tantumdem, atque hoc idem sæpius faciens, tandem reperit saxeum montem, ad cuius radicem haud procul erat grandis spelunca, quæ lapide claudebatur. Quo remoto, vt est cupiditas hominum occulta cognoscere, auidius explorans, animaduertit intus grande vestibulum, quod aperto desuper cælo, patulis diffusa ramis vetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens; cuius riuum tantūmodo foras erumpentem, statim modico foramine eadem, quæ genuerat, aquas terra sorbebat. Erant præterea per exesum montem non pauca habitacula, in quibus scabræ iam incudes & mallei, quibus pecuniæ olim signatæ, visebantur. Hunc locum Ægyptiorum litteræ ferunt furtiuæ monetæ officinam fuisse, ea tempestate, qua Cleopatræ iunctus Antonius est.

[7] Igitur adamato (quasi quod a Deo sibi offerretur) habitaculo, omnem ibidem in orationibus & solitudine duxit ætatem: [Diuinitus oblatum ei habitaculum.] cibum & vestimentum ei palma præbebat. Quod ne cui impossibile videatur, Iesum testor & sanctos Angelos eius, in ea eremi parte, quæ iuxta Syriam Saracenis iungitur, vidisse k me monachos, de quibus vnus triginta iam per annos clausus, [Abstinētia & ciborū delectus.] hordeaceo pane, & lutulenta aqua vixit. Alter in cisterna veteri (quam gentili sermone Syri l cubam vocant) quinque caricis per singulos dies m sustentabatur. Hæc igitur incredibilia esse videbantur his, qui non crediderint, quia omnia possibilia sunt credentibus. [Mar. 9. 22.]

[Annotata]

a Decius ad bellum Persicum iturus, Valerianum Romæ cum summa potestate reliquit. Inde factum vt quæ motatum aduersus Christianos est persecutio, Decio & Valeriano attribuatur, quasi eodem tempore imperarint; cum tamen Valerianus non nisi an. 254. Imperator sit dictus. Hinc multi sub Decio passi Martyres, sub Valeriano martyrium exegisse traduntur, & contra. Edicta quoque, vtriusque nomine promulgata leguntur, in quibus vterque simul Augustus appellatur: quod propterea euenit, quia cum Decij Imperatoris, & Valeriani Censoris vel Vicarij, lata primum nomine essent, Valeriano post Imperium adepto, Augusti in illis adscriptum nomen est; vel certe ea deinceps Valerianus Decij suoq; nomine renouauit.

b Lege Eusebium lib. 6. cap. 33. & 34. Baronium ad an. 253. & quq; superius dicta sunt v. Ianuarij.

c Celebrantur hi duo Martyres 28. Iulij in Martyrologiis.

d Rosvv. serico.

e Rosvv. superaret voluptas?

f Alij MSS. mordicus. al. morsibus.

g Al. occupauit. al. præripuit.

h Alij, sexdecim. non ait S. Hieronymus profugisse Paulum simul ac parentibus orbatus est, sed cum postea mota persecutio est, post Philipporum Imperatorum cædem.

i Multi MSS. a Rosvveydo & Grauio citati, & a nobis quoque vsurpati: Aderat, instabat; crudelitate quasi pietate vtebatur. Sic Florus lib.3.cap.5. Aderat, instabat; sæuitia quasi virtute vtebatur.

k Addunt varij codices: & videre.

l Ms. S.Maximini: cumbam. Grauius, gubam. Sic Hieronymus in cap.6.Ieremiæ: Hoc autem Latinus lector intelligat, vt semel dixisse sufficiat, lacum, non stagnum sonare iuxta Græcos, sed cisternam: quæ sermone Syro & Hebraico gebe appellatur.

m Al. sustentatur.

CAPVT II.
S. Antonius S. Paulum inuisit.

[8] Sed vt ad id redeam, vnde digressus sum, cum iam centum tredecim annos B. Paulus vitam cælestem in terris ageret, & nonagenarius in alia solitudine moraretur Antonius (vt ipse asserere solebat) hæc in mentem eius cogitatio incidit, nullum vltra se perfectum monachum in eremo consedisse. At illi per noctem quiescenti reuelatum est, esse alium interius, multo se meliorem, ad quem visendum deberet properare. [Antonius ad Paulū properat.] Illico erumpente luce, venerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans, cœpit ire velle, quo nesciebat. Et iam media dies, conquente desuper sole, feruebat: nec tamen a cœpto itinere abducebatur, dicens: Credo in Deum meum, quod seruum suum, quem mihi promisit, ostendet. Nec plura his: interea conspicatur hominem equo mixtum, [Occurrente sibi Centauro, cruce se signat.] cui opinio poetarum Hippocentauro vocabulum indidit. Quo viso, salutaris impressione signi armat frontem. Et, Heus tu, inquit, quanam in parte hic seruus Dei habitat? At ille barbarum nescio quid infrendens, & frangens potius verba quam proloquens, inter horrentia ora setis blandum quæsiuit eloquium, & dextræ manus protensione cupitum indicat iter: & sic patentes campos volucri transmittens fuga, ex oculis mirantis euanuit. a Verum hæc vtrum diabolus ad terrendum eum simulauerit; an, vt solet, eremus monstrosorum ferax animalium, istam quoque gignat bestiam, incertum habemus.

[9] Stupens itaque Antonius, & de eo, quod viderat, secum voluens, vlterius progreditur. Nec mora: inter saxosam cōuallem haud grandem homunculum videt, aduncis naribus, fronte cornibus asperata: cuius extrema pars corporis, in caprarum pedes desinebat. Infractusque & hoc Antonius spectaculo, scutum fidei, [Item Satyro.] & loricam spei bonus præliator arripuit. Nihilominus memoratum animal, palmarum fructus eidem ad viaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito, gradum pressit Antonius: & quisnam esset interrogans, hoc ab eo responsum accepit: b Mortalis ego sum, & vnus ex accolis eremi, quos vario delusa errore gentilitas, Faunos Satyrosque & Incubos vocans, colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur, vt pro nobis cōmunem Deum depreceris, quem pro salute mundi venisse cognouimus, & in vniuersam terram exiit sonus eius. Talia eo loquente, longæuus viator vbertim faciem lacrymis rigabat, quas magnitudo lætitiæ indices cordis effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, & de interitu satanæ: simulque admirans, quod eius posset intelligere sermonem, & baculo humum percutiens, aiebat: Væ tibi, Alexandria, quæ pro Deo portenta veneraris: væ tibi, ciuitas meretrix, in quam totius orbis dæmonia confluxere. Quid nunc dictura es? Bestiæ Christum loquuntur, & tu pro Deo portenta veneraris. Necdum verba compleuerat, & quasi pennigero volatu petulcū animal aufugit. Hoc, ne cuiquam ob incredulitatem scrupulum moueat, sub Rege Constantino, vniuerso mundo teste, [Satyrus visus tempore Constantini.] defēditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo viuus perductus, magnum populo spectaculum præbuit: & postea cadauer exanime, ne calore æstatis dissiparetur, sale infusum Antiochiam, vt ab Imperatore videretur, allatum est.

[10] Sed vt propositum persequar, Antonius cœptam regionem pergebat, ferarum tantum vestigia intuens, & eremi latam vastitatem: quid ageret, quo verteret gradum, nesciebat. Iam altera effluxerat dies: restabat vnum, vt deseri se a Christo non posse confideret. Pernox secundas in oratione exigit tenebras, & dubia adhuc luce procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem, ad radicem montis irrepere. Quam secutus oculis, & iuxta speluncam, cum fera abiisset, accedens, cœpit intro aspicere, nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus visum. [1. Ioan. 4. 18.] Verum, vt Scriptura ait, perfecta dilectio foras mittit timorem, suspenso gradu, & anhelitu temperato, callidus explorator ingressus: ac paulatim progrediens, [Paulus in spelunca degit.] sæpiusque subsistens, sonum aure captabat. Tandem per cœcæ noctis horrorē procul lumen intuitus, dum auidius properat, offenso pede in lapidem, strepitum concitabat. Post cuius sonitum B. Paulus ostium, quod patebat, occludens sera obfirmauit. Tunc vero Antonius præ foribus corruens, vsque ad sextam & eo amplius horam aditum precabatur, dicens: Qui sim, vnde, cur venerim, nosti. Scio me non mereri conspectum tuum: tamen, nisi videro, non recedam. Qui bestias recipis, hominem cur repellis? Quæsiui, & inueni: pulso, vt aperiatur mihi. Quod si non impetro, hic moriar ante postes tuos. Certe sepelies vel cadauer meum.

[11] Talia per stabat memorans, fixusque manebat. [2. Aeneid. 6. Aeneid.] Ad quem responsum paucis ita reddidit Heros: Nemo sic petit, vt minetur; nemo cum lacrymis iniuriam facit: & miraris si non recipiam, cum moriturus adueneris? Sic arridens Paulus patefecit ingressum. Quo aperto, dum in muruos miscentur amplexus, propriis se salutauere nominibus: gratiæ Domino in commune referuntur. [Sanctum se salutantium osculum.] Et post sanctum osculum, residens Paulus cum Antonio, ita exorsus est: En, quem tanto labore quæsisti, putridis senectute membris operit inculta canities. En, vides hominem, puluerem mox futurum. Verum quia caritas omnia sustinet, narra mihi quæso, quomodo se habeat hominum genus, an in antiquis vrbibus noua tecta consurgant, quo mundus regatur imperio, an supersint aliqui, qui dæmonum errore rapiantur.

[12] Inter has sermocinationes, suspiciunt alitem coruum in tamo arboris consedisse. [Coruus panem adfert Paulo.] Qui inde leniter subuolans, integrum panem ante mirantium ora deposuit. Post cuius abscessum; Eia, inquit Paulus, Dominus nobis prandium misit, vere pius, vere misericors. Sexaginta iam anni sunt, quod accipio dimidij semper panis fragmentum: verum ad aduentum tuum, militibus suis Christus duplicauit annonam. Igitur Domino gratiarum actione celebrata, super vitrei fontis marginem vterque consedit. Hic vero, quis frangeret panem, oborta contentio pæne diem duxit in vesperum. Paulus more cogebat hospitij, [Certamen humilitatis.] Antonius iure refellebat ætatis. Tandem consilij fuit, vt apprehenso e regione pane, dum ad se quisque nititur, pars cuique sua remaneret in manibus. Dehinc paullulum aquæ in fonte prono ore libarunt: & immolantes Deo sacrificium laudis, noctem transegere vigiliis.

[Annotata]

a Nec insulsa, inquit Rosvveydus, nec inanis Hieronymi dubitatio, an Ægyptus, monstrorum ferax, eiusmodi quoque ex duabus speciebus mixtum animal genuisse potuerit. [Aug. de ciuit. Dei, lib. 18. c. 13.] Quamuis enim, quod de Ixione atque Centauris poetæ cecinerunt, figmentum esse, non est qui dubitet; & secundum Celsum, de exhibendo Centauro vana sponsio habeatur, cum inquit: Si ita stipulatus fuero, te siste; &, ni steteris, Hippocentaurum dari; nec sit, qui exigat a natura Centauros, tamquam speciem animalis; tamen eiusmodi eamdem interdum peperisse monstra, quis neget? [L. 97. ff. de verb. oblig.] nam sic Plinius: Claudius Cæsar scribit, Hippocentaurum in Thessalia natum, codem die interiisse: [Plin. li. 7. cap. 3.] & nos principatu eius allatum illi ex Ægypto in melle vidimus: in melle, inquam; quod eius virtutis sit, vt computrescere corpora non sinat. [Alex. ab Alex. li. 3. cap. 8.] Et sic in melle marinum hominem, ab vltima Mauritania ad Hispanias allatum testatur Alex. ab Alexandro, solidæ fidei auctor. Quem qui legerit, de Tritonibus, diuersis in locis suo sæculo visis & captis, iisdemque vultu hominem præ se ferentibus, & corpore prorsus humano, absoluta similitudine pubetenus, postremis in piscem desinentibus, haud dubitabit in terris posse reperiri, quæ maria quoque producunt; cum hominis habitatio sit potius terra, quam mare: ex cuius admixtione cum iumento possint eiusmodi concipi monstra ac generari.

b Bestias esse Satyros ac Faunos loco ante citato Nierembergius probat. Baronius idem sentit, & quod hic locutus dicitur, miraculo factum putat, suffragante Rosvveydo.

CAPVT III.
Moritur Paulus: sepelitur ab Antonio.

[13] Cvmqve iam esset terris redditus dies, B. Paulus ad Antonium sic locutus est: Olim te, frater, [Mortem suam Paulus prædicit.] in istis regionibus habitare sciebam, olim te cōseruum meum mihi promiserat Dominus. Sed quia iam dormitionis tempus aduenit, & (quod semper cupiebam, dissolui & esse cum Christo) peracto cursu, superest mihi corona iustitiæ; tu missus es a Domino, quihumo corpusculum tegas, imo terram terræ reddas. His Antonius auditis, flens & gemens, ne se desereret, atque vt comitem talis itineris acciperet, precabatur. At ille, Nō debes, inquit, quērere quæ tua sunt, sed quæ aliena. Expedit quidem tibi, sarcina carnis abiecta, Agnum sequi: sed & ceteris expedit fratribus, vt tuo adhuc instituantur exemplo. Quamobrem perge, quæso, nisi molestum est: & pallium, quod tibi Athanasius Episcopus dedit, ad obuoluendū corpusculum meum defer. Hoc autem B. Paulus rogauit, non quod magnopere curaret, vtrum tectum putresceret cadauer, an nudum: quippe qui tanto temporis spatio contextis palmarum foliis vestiebatur: a sed vt a se recedenti mœror suæ mortis leuaretur.

[14] Stupefactus ergo Antonius, quod de Athanasio & de pallio eius audierat, quasi Christum in Paulo videns, & in pectore eius Deum venerans, vltra respōdere nihil ausus est: sed cum silentio lacrymans, osculatis eius oculis manibusque, ad monasterium, b quod postea a Saracenis occupatum est, regrediebatur. Neque vero gressus sequebantur animum: sed quamuis corpus, inane ieiuniis, seniles etiam anni fregerant, tamen animo vincebat ætatem. [Vestem ad inuoluendum eius corpus defert Antonius.] Tandem fatigatus & anhelus, ad habitaculum suum, confecto itinere, peruenit. Cui cum duo discipuli, qui ei longo iam tempore ministrare consueuerant, occurrissent, dicentes: Vbi tam diu moratus es, Pater? respondit: Væ mihi peccatori, qui falsum monachi nomen fero. Vidi Eliam, vidi Ioannem in deserto, & vere in paradiso Paulum vidi. Et sic ore compresso, manu verberans pectus, ex cellula pallium protulit. Rogantibusque discipulis, vt plenius quidnam rei esset exponeret, ait: Tempus loquendi, & tempus tacendi. Tunc egressus foras, & ne modicum quidem cibi sumens, per viam, qua venerat, regressus est: illum sitiens, illum videre desiderans, illum oculis ac mente contemplans. Timebat enim, quod euenit, ne se absente, Christo debitum spiritum redderet.

[15] Cumque iam dies illuxisset alia, & trium horarum spatio viam remeauisset, [Videt eius animam in cælum conscendere.] vidit inter Angelorum cateruas, & inter Prophetarum & Apostolorum choros niueo candore Paulum fulgentem in sublime conscendere. Et statim in faciem procidens, sabulum capiti superiaciebat, plorans atque eiulans aiebat: Cur me Paule dimittis? cur abis insalutatus? tam tarde notus, tam cito recedis? Referebat postea B. Antonius, tanta se velocitate, quod reliquum erat viæ, cucurrisse, vt instar auis peruolasset. Nec immerito. Nam introgressus speluncam vidit genibus complicatis, [Corpus a morte adhuc erectū.] erecta ceruice, extensisque manibus in altum, corpus exanime: ac primum & ipse, viuere eum credens, pariter orabat. Postquam vero nulla, vt solebat, suspiria precantis audiuit, in flebile osculum ruens, intellexit quod etiam cadauer sancti viri, Deum, cui omnia viuunt, officioso gestu precaretur.

[16] Igitur obuoluto & prolato foras corpore, hymnos quoq; & psalmos ex Christiana traditione decantans; contristabatur Antonius, quod sarculum, quo terram foderet, non haberet, fluctuansque vario mentis æstu, & secum multa reputans, dicebat: Si ad monasterium reuertar c tridui iter est: si hic maneam, nihil vltra proficiam. Moriar ergo, vt dignum est; & iuxta bellatorem tuum ruens, [Sepultura Pauli miraculo curata, per leones.] extremum, Christe, halitum fundam. Talia eo animo voluente, ecce leones duo ex interioris eremi parte currentes, volitantibus per colla iubis, ferebantur. Quibus adspectis, primo exhorruit: rursusque ad Deum mentem referens, quasi columbas videret, mansit intrepidus. Et illi quidem directo cursu ad cadauer beati senis substiterunt, adulantibusque caudis, circa eius pedes accubuere, fremitu ingenti rugientes; prorsus, vt intelligeret eos plangere, quomodo poterant. Deinde haud procul cœperunt humum pedibus scalpere, arenamque certatim egerentes, vnius hominis capacem locum effodere: & statim quasi mercedem pro opere postulantes, cum motu aurium, ceruice deiecta, ad Antonium perrexerunt, manus eius pedesque lingentes. [Antonius muta animalia benedicit.] At ille animaduertit benedictionem eos a se precari. Nec mora, in laudationem Christi effusus, quod muta quoque animalia Deum esse sentirent, ait: Domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit, nec vnus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis. Et manu annuens, vt abirent, imperauit. Cumque illi recessissent, sancti corporis onere seniles curuauit humeros: & deposito eo in fossam, desuper humum congregans, [Tumulum mortuo ex more componit.] tumulum ex more composuit. Postquam autem dies illuxit alia, ne quid pius heres ex intestati bonis non possideret, tunicam eius sibi vendicauit, quam in sportarum modum de palmæ foliis sibi ipse contexuerat. [Diebus solennibus tunica Pauli vestiebatur.] Ac sic ad monasterium reuersus, discipulis ex ordine cuncta replicauit: diebusque solemnibus Paschæ & Pentecostes semper Pauli tunica vestitus est.

[17] Libet in fine opusculi interrogare eos, qui patrimonia sua ignorant, qui domos marmoribus vestiunt, qui vno d filo villarum insuunt pretia, huic seni nudo quid vmquam defuerit. [Monitio ad diuites luxui deditos.] Vos gemma bibitis, ille naturæ concauis manibus satisfecit: vos in tunicis aurum texitis, ille ne vilissimum quidem habuit indumentum mancipij vestri. Sed e contrario, illi quidem pauperculo paradisus patet; vos auratos gehenna suscipiet: ille vestem Christi, nudus licet, tamen seruauit; vos vestiti Sericis, indumentum Christi perdidistis. Paulus vilissimo puluere coopertus, iacet resurrecturus in gloriam; vos operosa e sepulcra premunt cum vestris opibus arsuros. Parcite, quæso, vobis; parcite saltem diuitiis, quas amatis. Cur & mortuos vestros auratis obuoluitis vestibus? Cur ambitio inter luctus lacrymasque non cessat? An cadauera diuitum nisi in Serico putrescere nesciunt?

[18] Obsecro, quicumque hæc legis, vt Hieronymi peccatoris memineris: cui si Dominus optionem daret, multo magis eligeret tunicam Pauli cum meritis eius, quam Regum purpuram cum f regnis suis.

[Annotata]

a Aliam caussam addit ex Baronio Rosvveydus, vt Athanasio, cuius labores æque ac datam Antonio vestem diuinitus didicerat, communicare se ostenderet.

b Id ipso anno accidit quo mortuus est S.Antonius, Constantij 19. siue 20. inchoato, vt tradit S. Hieronymus in Chronico, id est, Christi 356.

c Alij quatridui.

d Quidam lino. Sic Tertullian. lib. de habitu muliebri cap. 9. vno lino decies sestertium inseritur; saltus & insulas tenera ceruix fert.

e Addunt quidam saxis.

f Aliqui codices cum pœnis suis.

DE S. PAVLI TRANSLATIONE.

Paulus Thebaeus, primus eremita in Thebaide (S.)

Ex mss.

[1] Translatas in Galliam S. Pauli reliquias testatur Andreas Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani, his verbis: In Thebaide natalis S. Pauli primi eremitæ, [Aliquæ Pauli reliquiæ trāslatæ in Galliam:] cuius diuinam vitæ rationem S. Hieronymus luculento encomio descripsit. Corpus vero ex Ægypto in Galliam translatum, apud Cluniacum archimonasterium repositum, ibidem religiose seruatur. Sed & apud Iotrum, insigne monasterium puellare in Meldorum agro, antiquissima visitur capella, cum crypta huius sancti Confessoris venerationi sacrata, in qua pleraque Sanctorum corpora dudum sepulta, demum reperta diuino fauore, inde ad cultum educta debitum, sacrario maioris ecclesiæ Abbatialis, cælitum pignoribus ornatissimo, omni cum honorificentia illata sunt. Hæc ille, Aliquæ ad vtrumque monasterium reliquiæ S. Pauli, aut Constantinopoli fortaßis, aut Venetiis, aut ex Hungaria allatæ.

[2] Constat enim Ioannis Archidiaconi de Kikullevv, in Ecclesia Transsiluana Vicarij Strigoniensis in spiritualibus generalis, antea Regi Ludouico Notarij a secretis, testimonio; Venetiis in Hungariam eiusdem Ludouici I. [Corpus in Hungariam,] Caroli F. Regis Hungariæ tempore deportatum S. Pauli corpus Ita namque scribit lib. de vita Ludouici cap.41. Denique ordo fratrum eremitarum B. Pauli primi eremitæ in regno Hungarie florere incepit & multiplicari. Item corpus eiusdem B. Pauli, Patris dicti ordinis, de Venetiis ad Hungariam est translatum; & in claustro eremitarum apud B. Laurentium prope Budam in vertice mōtis solemniter depositum: in quo loco & beati huius Patris venerantur merita, & populorum laudantium Deum concurrit frequentia. Primo enim Rex Karolus beatæ memoriæ, pater ipsius Regis, fratres ordinis prædicti introduxit; & paucos habebant conuentus & loca, vtputa S. Laurentium, sanctam Crucem, & sanctū Spiritum, & S. Ladislaum in silua de Peliso; & in aliis locis manebant laici sub nomine eremitarū vagabundi.

[3] Petrus quoque Ranzanus in Epitome rerum Hungaricarum Indice 19. Electus & coronatus fuit Ludouicus Poloniæ Rex: tantum valuit eius apud externos auctoritas. [Sub Ludouico Rege.] Sub eo B. Pauli primi eremitæ corpus e Venetiis in Hungariam translatum est. Constituit autem complura cœnobia, in quibus viuerent eremitæ, qui ipsius B. Pauli religionem profiteri se dicunt. Antonius Bonfinius videtur vt ordinem eremitarum introductum, ita & corpus ipsius Sancti eo sub Carolo Ludouici patre translatum existimasse. Ita enim scribit Rer. Hungar. decade 2. lib. 10. Cum eremitarum ordo D. Pauli principis in Vngariam venisset, corpusque eius, Venetiis auectum, in Laurentij ædem, quæ ad tertium lapidem Budæ proxima monti prominet, translatum esset, Carolus pater, primus eremitarum collegia introduxit, qui Laurentij, sanctæ Crucis, Spiritus sancti, & D. Ladislai sacras ædes vsurparunt. Lodouicus autem in Nozthre cœnobium his excellentissimum dicauit.

[4] Eius vero congregationis, quæ S. Pauli anachoreticam vitæ rationem imitata, eum quoque sibi patronum adoptauit, vel auctor vel præcipuus propagator Eusebius quidam Strigoniēsis fuit, vt lib.1. [Ordo eremitarum S. Pauli.] Oceani Religionum scribit Siluester Maurolycus. Huic sociisq; tradita quædam fertur pie viuendi norma a Bartholomæo Quinquecclesiensi Episcopo; eo, vt remur, cuius consilio & fortitudine reliquias aliquas profligati a Tartaris exercitus Belæ IV. anno 1241. seruatas scribit Bonfinius dec. 2. lib. 8. Rogatus deinceps Vrbanus IV. Pontifex Maximus, qui a principio Septembris an. 1261. ad initium Octobris 1264. sedit, vti hanc congregationem sua sanciret auctoritate, iuberetq; S. Augustini regulam obseruare, abnuit. Ergo Paulus Vespriniensis in Hungaria Antistes quasdam eis leges scripsit anno 1263. Tum primum a S. Paulo primo eremita nomen ordini impositum. Anno demum 1300. primus toti congregationi præpositus est Prior generalis F. Laurentis Strigoniensis. Missus a Clemente V. in Hungariam Legatus Gentilis de Monte Floris, Picenus, ex ordine Minorum Cardinalis titulo S. Martini in montibus, anno 1308. Singulari eum ordinem beneuolentia prosecutus, regulam S. Augustini amplectendi, [Legitime approbatus.] scribendi constitutiones, generales cogendi cōuentus, potestatem fecit 6. Decembr. 1308. Ioannes XXII. ad Pontificatum an. 1316. euectus eumdem confirmauit ordinem, multisq; auxit priuilegiis; qui deinde & cœnobiorum multitudine, & sanctitatis fama, creuit mirum in modum. Hæc fere Maurolycus: qui in publico ordinis sigillo effigiem S. Pauli expressam ait, cum hoc lemmate: Ecce elongaui fugiens, & mansi in solitudine. subiicitq; hanc rhythmicam ad eumdem Sanctum orationem:

[Oratio ad S. Paulum.]Sancte Paule eremita,
Infirmorum spes & vita;
Fac me digne te laudare,
Venerari, & amare,
      Perpeti memoria.
In aduersis sis protector,
Mediator, dux, & vector:
Ne cum prauis condemnemur;
Imo tecum gloriemur
      In cælesti patria. Amen.

Hæc de ordine. [Translationis historia.] Translatum in Hungariam Venetiis S. Pauli corpus idem testatur Maurolycus. Translationis historiam e fide digno codice manu exarato nobis exhibuit Ioannes Gamansius noster, quam hic damus.

HISTORIA TRANSLATIONIS,
Ex fide digno codice descripta a Ioanne Gamansio Societ. Iesu.

Paulus Thebaeus, primus eremita in Thebaide (S.)BHL Number: 6598

Ex mss.

[1] Plenvs dulcedine & semper ineffabili afluens pietate, Patris eterni Filius Dominus Iesus Christus, qui circa Ecclesiam sanctam Catholicam ita suæ continuat benignitatis affectum, [Præfatio.] sic suæ roborat roborationis auxilium, vt quam sui commercio sanguinis acquisiuit, incessanter custodiat non solum per Angelos cæli ciues super muros ipsius, qui non die nec nocte tacent, constitutos: quin etiam per homines luteas domus habitantes; vt huiusmodi auxilio sic vallati in discrimine, accumulatis diuinæ prouidentiæ beneficiis, supernæ militiæ fulciantur præsidio, & in via existentes meritis Beatorū adiuuentur. Nam licet post egressum magnifici Redemptoris ad Patris gloriam a qua venerat, animam beati Confessoris Pauli primi Eremitæ spirituali certamine attritam & afflictam; & grato consummato triumpho post labores ad præmium, vt dignis digna rependat, euocauit; exanime tamen corpus, quod prius per spatium sexaginta annorum, vt dudum Eliam Prophetam, corui ministerio in deserti solitudine cælesti pabulo educauit, ob vitæ suæ ingens meritum humane laudis præconio minime voluit defraudare. Quinimo per Beatum Hieronymum Doctorem egregium dicti Patris vitam solerti percunctatione præhabita, perpetua successorū memoria, ab omnibus dignissime venerandam pulchro stylo exarauit: quodque ipsum magnus Pater Antonius, pro eodem perficiendo negotio diuino spiritu illuc adductus, terribilium leonum suffultus auxilio, inter saxosam conuallem ritu fidelium terræ gremio commendauit. Et vt in eodem sepulturæ loco profusius tanti Patris merita venerarentur, idem sanctus senex Antonius a aliquos ex Fratribus suis sub disciplina monastica viure paratos, [Monachi in solitudine S. Pauli.] inibi diuino obsequio mancipauit.

[2] Tandem reuoluto plurimorum annorum curriculo, efficiente virtute dexteræ excelsi Dei, qui iustos prosequitur benedictione; [1. Translatio e Thebaide Constantinopolim.] Dominus Emanuel Constantinopolitanus Imperator tanti luminis aspersione gauisus, cupiens huiusmodi sancti senis, qui doloris & amaritudinis tempora reliquit, & in solitudine, in quam volauit, requieuit, clara miracula in publicam ducere notitiam, corpusculum incorruptum de loco memorato, vbi ipsum S. Antonius in foueam bestiarum opere paratam subterrauerat, in regiam vrbem, videlicet Constantinopolim, b fecit transportari, & in ecclesia S. Mariæ c Peruilepsi, id est circumsepta, quam ipse Imperator fundauerat, pro fidelium loco venerationi aptissimo repausari. Cuius caput, quod diu abduxere deserti abdita, tandem grata deuotionis gratitudine, non absque Dei nutu, sed potius vt solitudo fieret patula, Romam est delatum, a Christi fidelibus salubrius venerandum.

[3] Deinde instante Dominicæ incarnationis d anno millesimo ducentesimo quadragesimo, [2. Venetias.] quidam Iacobus Lantzlo Venetiarum ciuis, audiens quod felicem Paulum prospera mūdi prosperitas non seduxit, e ciuis deserti felicia auspicia, & ex intimis contemplatus, a Fratre Petro Abbate & monachis dicti monasterij sub cautione litterarum, instrumentorum, insertione testium roboratorum, decoro stylo, mira sententia, affatu facundo, deuotione non vacua, votiuis nimiis desideriis, & operosæ sollicitudinis studio, ipsas sacras B. Pauli reliquias sibi dari impetrauit: quas secum alacri gaudio Venetias deferens, in ecclesia sub titulo S. Iuliani consecrata, honorifice collocauit; vbi eidem a populo Venetiarum debitus honor est delatus.

[4] f Incerta currunt sua volubilitate tempora, de secretis Patrum in publicum huiuscemodi Sanctus canonizatione Ecclesiæ egressus, [Ordo S. Pauli.] religiosorum Fratrum sub eius vocabulo sincera conscientia famatur, vitæ innocentia ac Religionis decor prædicatur: quot potest spiritus procellarum ad portum ducit gloriæ & salutis: augetur numerus præcipue in Vngaria: Crescit populi deuotio, & construuntur monasteria in solitudine copiosa, Deinde (cui dubium, quin ex cælestis altitudine consilij, alta & ineffabili prouidentia vniuersa disponentis, quæ rerum vicissitudines non sine dispensatione certæ rationis alterat, nunc egentes faciens abundare, nunc abundantes egere; vt humana conditio per alterationem sui status, huius sæculi instabilitatē agnoscat) actum est, vt ex efficacibus, rationabilibus, & iustis caussis, inuictus Princeps, Vngarorum Rex g Lodawicus, in potentia strenuus, in strenuitate præclarus, [Ludouicus Rex Hungariæ bellū contra Venetos gerit.] in claritate benignus, in benignitate sapiens, in sapientia prouidus, in prouidentia verbo & opere Christianus, cui sollicitudo regni non defuit, vt cornua cōtereret elatorum, cum multis militibus, & expensis non modicis, manum potētem in validissimo exercitu contra Venetos destinaret, vt vires & conatus reprimeret eorumdem, in oppugnatione quatuor annis ex dicto continue perduraret; recogitans & infra claustra pectoris sedula meditatione reuoluens, quod si Dominus meritis S. Pauli primi Eremitæ, in quo ipse specialem deuotionem sub bona confidentia gestabat, sibi de Venetis optatum præstaret triumphum; ex tunc corpus eiusdem Sancti, spe & fide deuoti, de Venetiis in regnū suum Vngariæ, vbi per dictos Fratres cultu magnifico veneraretur, & celebris haberetur ipsius memoria, venerabiliter transferri mandaret.

[5] Porro ipse pius Rex, cui non fuit abbreuiata manus Domini, vt non posset sublimitatem incuruatorum Venetorum, & altitudinem humiliare virorum, cui fœlicium semper successuum splendor illuxit, mobilitatis legem imitans, quoniam excelsa eius mentem minime eleuauerunt, & infima non deiecerunt, post plurima bella, rerum grauia discrimina, & sæua pericula, interueniente aliquorum Christianorum Principum pacem zelantium largiēte Domino, compositione, tamquam pacis amicus, & caritatis patronus, ipsos Venetos ad certam annuam solutionem perpetuo subiugauit. Sic nimirum inter partes pace firmata, sedatis vndique dissensionum vepribus, præfatus Christianissimus Rex volens emissi sui voti prosecutioni insistere, & fautorisuo sponte oblata exoluere, solemnes Ambasiatores, videlicet venerabiles in Christo Patres & Dominos, Valentinum h Quinquecclesiæ, & Paulum i Zagabriēsem Ecclesiarum Episcopos, viros Vngaros, natione claros, Canonum scientia illustratos, de cursu temporalium non ignaros, [Obtinet ab iis reliquias S. Pauli.] cum quibusdam regni sui optimatibus, pro ipso sacro obtinendo thesauro ad ciuitatem Venetorum destinauit. Qui cum celeritate festinarunt ad obsequium tantæ Maiestatis, pleno desiderio aspirantes, modos & vias, quas prædicto norant conuenire, operosæ sollicitudinis studio excogitantes, diu desideratum donum obtinuerunt votiue.

[6] [Eæ in Hūgariam transferuntur.] Sed cum huiusmodi reliquiæ caræ fuere, communi ne impetu furentis turbæ popularis, rei desideratæ & obtentæ aliquantisper turbaretur exitus, consulta deliberatione, ciuium vsi consilio, in secreto lucifugæ noctis silentio, lucescente die quarto mensis Octobris, anno Verbi incarnati 1381. exanime corpus non indeuoti, sed magnæ deuotionis affectu de ecclesia S. Iuliani memorata suscipiunt, & in capsa lignea artificiose fabricata fortuna celebri, cui arrisit diuina clementia, cum duobus aliis corporibus Sanctorum Innocentum, qui ab Herode in Euangelio leguntur occisi, quæ & ipsi Veneti grata sinceritate ipsi domino Regi vsque k Wudam insignem & amœnissimum Regni Vngariæ locum & præcipuum, sub felicibus auspiciis, imperante Deo cæli vento & mari, omni cessante tempestate, felici cursu, in tranquillitate pacis & optatæ quietis, diuina dextera eorum assistente processibus, felicius perduxerunt. [Budæ in Capella Regia deponuntur.] Vbi eædem sanctissimæ reliquiæ cum maxima deuotione & reuerentia a Clero & populo, diuerso apparatu ad cultum diuinum ad ornato, incensis luminaribus, venerabiliter sunt susceptæ, & in capella regia sub custodia Fratrum eiusdem ordinis S. Pauli interim deputatæ. Gaudet inclytus Regis animus in voto iudicio Dei commisso se attigisse, quod vouit. Gaudet & lætatur Vngaria, sibi tanti Sancti effloruisse solatium, deuotione & religione mirabiliter prius in regno plantatum.

[7] Volant interim huius Sancti miracula diffusius, fitque ad eius reliquias vndique deuotus concursus; & factus est Confessor regnicolis carus, qui reputabatur, antequam corpus aduenerat, fide prædilectus. Crescit amor Regis validus, & quo locaretur, vix reperitur situs. Firmatur Regis & regni maiorum consilium, quod Reuerendissimus in Christo Pater ac Dominus. D. l Demetrius, tituli Sanctorum quatuor coronatorum Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Presbyter Cardinalis, sanctæ Otergouiensis Ecclesiæ gubernator perpetuus, aulæque regiæ supremus Cancellarius, Apostolicæ Sedis in regnis Vngariæ & Poloniæ legatus, probitate pius, pietate deuotus; moribus mansuetus, & mansuetudine fidus, [Transferuntur ad monasterium S. Laurentij.] fidei & sinceritatis alumnus, quē Rex experta scientia & cognita ad plures honores successiue affectuose promouit, supradictas sanctas reliquias de capella regia in ecclesiam pretiosi Martyris Christi Laurentij, quæ distat vno milliari a Wuda versus occidētem, & in claro monte Wudensi est situata; vbi est egregia turba monachorum, qui sub titulo dicti Patris degunt, & sancta obseruatione militant, quique diuinis insistunt laudibus, vacant orationibus, atque ibi tamquam suo capiti, filij Patri, Magistro discipuli Duci milites, Deo & ipsi S. Paulo iubilant, & sedulum ac debitum impendunt famulatum, collocaret. Qui ascitis sibi Episcoporum, Religiosorum, secularium, & aliorum mulitudine copiosa, tollēs corpus S. Pauli de Capella regia XVIII. Kalendas Decemb. In ipsa ecclesia venerandum cum suprema reuerentia deposuit; & ipsum diem festum Translationis eiusdem deinceps celebrari, vigore & auctoritate suæ legationis instituit & mandauit. Et vt Christi fideles ad frequentationem reliquiarum diligentius illo die animaret, omnibus vere pœnitentibus, contritis & confessis, qui in ipso die translationis memoratas S. Pauli reliquias humiliter & deuote visitarent, de omnipotentis Dei & beatorum Apostolorū Petri & Pauli auctoritate confisus, vnum annum de iniunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxauit. In quo loco suffragium B. Pauli humiliter implorantibus innumera beneficia præstantur a benedicto Domino nostro Iesu Christo, qui facit mirabilia magna solus, cuius sunt hæc dona, cuius sunt huius deserti sacrificia, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in secula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a Plane id credibile est, licet in S. Antonij vita non tradatur.

b Imperauit Emmanuel, siue Manuel, Commenus, Caloioannis F. Alexij N.ab Aprili an. 1143.ad Septembrem an. 1180. Quando S. Pauli corpus sit adeptus non traditur. Fortassis tempore Ægyptiacæ expeditionis an. 1169. quam lib.5 narrat Nicetas, est id ad Manuelis Duces allatum; vel ante ad ipsum Manuelem, simulq; iniecta petendæ bello Ægypti cupido Nam, vt ait Nicetas, audita Ægypti fertilitate, & frugiferis Nili exundationibus, classe eam terram petere, & quæ auribus acceperat, oculis intueri & contrectare manibus instituit.

c Ita MS. Omnino videtur legendum Perilepsi. Est enim περίληψις comprehensio. Huius templi non meminit Nicetas cum Manuelis ædificia recenset lib. 7.

d Erat is duodecimus annus Balduini II. Imperatoris. Quo tempore Imperium Constantinopolitanum Latini tenuerunt, innumeræ sunt in Occidentem transportatæ Sanctorum reliquiæ; quas illi variis aut Principibus ac Rebuspublicis, quorum egebant auxilio, aut Ecclesiis & monasteriis, præsertim Belgicis, (vtpote Flandriæ & Hannoniæ Comites, aut eorum agnati) ad perpetuum sui nominis monumentum, donabant. Iis nimirum præsidiis spoliari eam vrbem cupiebat Deus, quam altero vertente seculo sub barbarorum passurus erat venire seruitutem.

e Videtur deesse cernens.

f Videtur legendum Interea.

g Successit Carolo patri in regnum Hungariæ an. 1342. obiit an. 1382. 11. Septembris. De eius aduersus Venetos bellis agunt Hungaricarum, Venetarum, Italicarum rerum scriptores.

h Quinquecclesiæ, ciuitas Episcopalis Hungariæ, a quinque basilicis nomen accepit, teste Bonfinio dec, 1. lib. 1.

i Ita MS. & Bonfinius, nisi sit typographi error: vulgo Zagrabia. Vrbs est Sclauoniæ Episcopalis.

k Vulgo Buda dicitur, olim Regum Hungariæ sedes: vel a Buda Attilæ fratre, vt vult Nicolaus Olahus Attilæ cap. 12. vel a Budinis, vt Bonfinius dec.1.lib.1.appellata; Germanis Offen.

l Hunc anno 1379.ab Vrbano VI. Cardinalem creatum scribit Ciacconius, fuisseq; Archiepiscopum Strigoniensem.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Paulus von Theben

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Paulus von Theben

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.