Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO PETRO ABBATE CANTVARIENSI.


Circiter an. Christ. DCVI.

[Commentarius]

Petrus, Abbas Cantuariensis in Anglia (S.)

Ex mss.

[1] Inter primos Anglorum Apostolos connumerari Petrus iure potest, S. Augustini adiutor, primusq; ab eo constitutus Abbas monasterij SS. Petri & Pauli Cantuariæ, quod deinde S. Augustini est appellatum. [S. Petri natalis.] Eius natalem hoc die consignat Martyrologium Anglicanum, & Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum. At XXX. Decembris eum referunt Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino, Constantinus Ghinius in Natalibus SS. Canonicorum, Ionnes Molanus in Natalibus SS. Belgij, Ferrarius in citato Catalogo. Eius meminit & VVion in Appendice, ad librum 3. Ligni vitæ, sed nullum ei certum diem tribuit.

[2] De eo hæc scribit S. Beda lib.1. Histor. Ecclesiasticæ gentis Angl. cap.33. Augustinus, vbi in regia ciuitate Sedem Episcopalem accepit, recuperauit in ea, Regio fultus adminiculo, ecclesiam, [Ecclesia Christi Cātuariæ.] quam ibi Romanorum antiquorum fidelium opere factam fuisse didicerat, & eam in nomine sancti Saluatoris Dei & Domini nostri Iesu Christi sacrauit; atque ibidem sibi habitationem statuit, & cunctis successoribus suis.

[3] Fecit autem & Monasterium non longe ab ipsa ciuitate ad Orientem, in quo, eius hortatu, Edelbert ecclesiam beatorū Apostolorum Petri & Pauli a fundamentis construxit, ac diuersis donis ditauit, [Alia SS. Petri & Pauli.] in qua & ipsius Augustini, & omnium Episcoporum Dorouerniensium, simul & Regum Cantij, poni corpora possent. Quam tamen ecclesiam non ipse Augustinus, sed successor eius Laurentius consecrauit.

[4] [S. Petrus submersus.] Primus autem eiusdem Monasterij Abbas Petrus Presbyter fuit, qui Legatus Galliam missus, demersus est in sinu maris, qui vocatur Ampleat, & ab incolis loci ignobili traditur sepulturæ. Sed omnipotens Deus vt qualis meriti vir fuerit demonstraret, omni nocte supra sepulchrum eius lux cælestis apparuit, donec animaduertentes vicini, qui videbant, sanctum fuisse virum qui ibi esset sepultus; & inuestigantes vnde & quis esset, [Transfertur.] abstulerunt corpus, & in Bononia ciuitate iuxta honorem tanto viro congruum in ecclesia posuerunt.

[5] [Cantuaria.] Hæc Beda. Quam ille regiam ciuitatem appellat, Dorobernia est, siue Durouernū, Ptolemæo Daruernum, nunc Cantuaria, vulgo Canterbury; quæ florente Heptarchia Saxonica, regni Cantij caput, & sedes regia fuit, donec Ethelbertus Rex eam cum iure regali Augustino & Archiepiscopo gentis Anglorum consecrato elargitus esset; vt scribit Guilielmus Cambdenus in Cantio.

[6] [Ecclesia Christi.] Ecclesia illa Christi, ab antiquis Romanis Christianis, ante Anglorum aduentum, ædificata, a S. Augustino recuperata, & rursus Saluatoris nostri Christi cultui dedicata, a posteris instaurata ac mirifice exornata, in medio vrbis sinu, insigni maiestate in cælum assurgit, proculetiam adspectabilis. De ea agit Cambdenus in Cantio. Est vero ea ecclesia Cathedralis, adiunctumq; habuit Benedictinorum cœnobium, quod Henricus VIII. dissipauit. De eo fuse agit vir venerabilis Clemens Renerus in Apostolatu Benedictino tract.1. sect.1. §.17.

[7] [S. Augustini monasterium.] SS. Petri & Pauli monasterium, quod deinde S. Augustini dictum, in Orientali Cantuariæ suburbio fuit, Cathedrali illi æmulum, maximis quondam opibus ab Ethelberto Rege locupletatum, concessa Abbati officina monetaria, cum iure pecuniam signandi, vt tradit Cambdenus. Pars eius maxima ruinis inuoluta, reliqua in ædes regias conuersa. De eo cœnobio fuse in suo Apostolatu tr.1.sect.1.§13. agit Clemens Renerus. Eius rursum mentio fiet in vita S. Ethelberti XXIV. Februarij, S. Augustini XXVI. Maij, S. Laurentij II. Februarij, & alibi.

[8] [Bononia Belgica.] Bononia, vbi sanctus hic Abbas sepultus memoratur, vrbs est Belgicæ secundæ, Episcopatu iam a mille ac ducentis annis ornata; qui postea cum Taruanensi Morinorum coniunctus fuit, at Taruana euersa restitutus; vulgo Bouloigne.

[9] [Sinus Ambleat.] Sinum maris Ampleat, Capgrauio Amflet, eum reor esse, qui inter Bononiam ac munimentum Blacnestum occurrit; vnde & vicus propinquus in Tabula Mercatoris Ambleteul dicitur, vel a vico sinus ipse, ad ostium Marquisiani fluuioli.

[10] [S. Petrus Romanus.] Porro S. Petri Abbatis meminit Trithemius lib.3.de Viris illustrib. Ord. S. Benedicti cap.55. aitq; fuisse monachum S. Gregorij Romæ. Idem tradit Clemens Renerus loco citato. Fuit a S. Augustino cum S. Laurentio Romam missus, vt S. Gregorio referrent quæ in Anglia a se gesta essent, & de quibusdam eum consuleret: de qua legatione fusius in S. Augustini vita agemus. De Petro agit & Harpsfeldius seculo 7.cap.19.qui gente Romanum fuisse scribit, vti & alij quidam.

[11] [Quando obierit.] Trithemius ait Petrum floruisse anno DCXX. Quod refellitur ex epistola Bonifacij IV. data III. Kal. Martij anno Phocæ Imp. VIII. Christi nimirum DCX. quam recitat Clemens Renerus. Sed mendum irrepsit in numerum Indictionum; erat enim tunc XIII. non IV. vt habet. In ea epistola mentio fit Ioannis Abbatis, qui Petro successit: adeoq; hunc circiter annum DCVI. submersum coniicimus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Petrus von Canterbury

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Petrus von Canterbury

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.