DE S. PONTIANO MARTYRE, SPOLETI, ET VLTRAIECTI.
Svb M. Avrelio.
[Praefatio]
Pontianus, Martyr Spoleti in Italia (S.)
Ex variis.
[1] Agitur S. Pontiani Spoletini Martyris natalis 14. Ianuarij (quo & martyrium subiit) Spoleti in Vmbria, & Vltraiecti in Belgio (illuc enim eius translatæ reliquiæ sunt) atque in ordine VVindesemensi, a quo nouem Lectionum officio, [S. Pontiani natalis 14. Ianua.] Vltraiecti festo duplici celebratur. Plurima illius eodem die meminere Martyrologia. MSS. Centulense & Societatis Iesu Antuerpiæ, vtrumque Bedæ adscriptum: Apud Spoletum S. Pontiani Martyris, temporibus Antonini Imperatoris; addit. MS. nostrum, sub Iudice Fabiano. Idem habet MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti, sed Spoletum Thusciæ ciuitatem facit, quæ est Vmbriæ. MSS. monasterij S. Martini Treuiris & quædam alia: Spoleti Pontiani Martyris. Plurima Belgicarum Ecclesiarum MSS. Vsuardi nomine: Apud Spoletum, S. Pontiani Martyris, temporibus Antonini Imperatoris: quem Iudex pro Christo vehementissime virgis cæsum iussit super carbones nudis pedibus ambulare; a quibus illæsus, equuleo & vncinis ferreis iussus est suspendi, & sic in carcerem trudi: vbi Angelica visitatione meruit confortari. Post quæ plumbo feruente perfusus, tandem gladio percussus est. Eum quoque hoc die referunt Rabanus, Notkerus, Ferrarius in generali catalogo SS. Rosvveydus, Liber qui Panis quotidianus inscribitur, MS. monasterij S. Maximini, Saussaius, aliiq;.
[2] Ast 19. Ianuarij Beda vulgatus: Eodem die S. Pontiani Martyris. [Translatio 19. Ian.] addit MS. Bauaric. apud Spoletum, temporibus Antonini Imperatoris, sub Iudice Fabiano. Vsuardi antiquiora exemplaria eodem die recitant elogium, quod nu. I. dedimus. Consentit Bellinus, Martyrologium Colon. & Romanum, ac Maurolycus; nisi quod in quibusdam Iudicis Fabiani nomen exprimitur, & leonum, quibus Sanctus obiectus est, fit mentio. Eodem quoque die eum Ado, Ferrarius in catalogo SS. Italiæ, Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 102. Cornelius Grasius, & plerique alij referunt; quo die vetus Romanum Martyrol. Et Spoleti, S. Pontiani Martyris XIX. Kal. passi, XV. sepulti, XIV. in sepulchro mutati, quando celebrior dies eius agitur.
[3] Vtroque die de eo agit Molanus; & quidem 14. ista scribit: Passio S. Pontiani Martyris pretiosi, temporibus Antonini Imperatoris, [Memoria vtroque die.] sub Iudice Fabiano: cuius reliquiæ habentur in Traiecto inferiori. At 19. Apud Spoletum translatio S. Pontiani Martyris; recitatoq; elogio, quod ex Vsuardo supra dedimus, isthæc addit: Consummauit autem martyrium suum XIX. Kal. Februarij; & sublatum corpus eius a Christianis sepultum est XV. Kal. Celebris vero dies ipsius agitur XIV. Kal. Februarij, quando iterum sacrum eius corpus mutatum est. Carthusiani Colon. in Addit. ad Vsuard. 19. Ian. eadem habent quæ reliqua Vsuardi exemplaria: at 14. Apud Spoletum S. Pontiani Martyris, quem Vsuardus infra XIV. Kalendas Februarij ponit, die quo (vt aliquibus placet) sepultus, hoc vero passus fuit. MS. Adonis monasterij S. Laurentij Leodij, 14. Ianuarij, Acta fuse narrat; 19. ista habet: Eodem die apud Spoletum translatio corporis S. Pontiani Martyris, cuius martyrium XIX. Kal. Febr. consummatum prælibauimus. XIV. natalem, XIX. translationē consignant quoque MS. Florarium, Canisius in Martyrol. Germanico, & Galesinius; testaturq; hic in Notis, a quibusdam Pontium appellari. Constantius Felicius 14. Ianuar. ista habet: Pontianus Martyr, qui Spoleti sub Antonino Imper. a Fabiano Præside, post varios cruciatus, capite plexus est. Hic alius videtur ab eo qui 19. Nouemb. celebratur. Recte; nam is est. S. Pontianus Papa. At 19. Ianuar. idem Felicius: Pontianus Martyr, qui Spoleti a Fabiano Iudice, sub Antonino Caracalla, post varia tormenta, plexus capite est. Non sub Caracalla, sed M. Aurelio occisus est, vt post videbimus.
[4] Martyrio igitur coronatus est Pontianus 14. Ianuar. 18. sepultus; 19. translatum eius corpus, siue, vt ex veteri Romano Martyrologio, atque Adone vulgato & MS. dictum est, in sepulcro mutatum est, aut vt interpretamur, in aliam thecam transpositum. [Translatio Vltraiectum.] At Saussaius 14. Ianuarij ita scribit: Apud Traiectum, translatio reliquiarum S. Pontiani Martyris, qui Spoleti, Antonino Imperatore, miris dirisque ob assertam pietatem tormentis excruciatus a Fabiano Iudice capite tandē plexus, ipso extremo glorioso agone gloriosum fidei certamen adimpleuit hac ipsa die; qua itidem sacratissimum eius corpus, post aliquot seculorum curricula ex Italia in Gallias a Baldrico Traiectensi Præsule trāslatum fuit. Ast 19. Ipso die Traiecti susceptio pretiosi corporis S. Pontiani Martyris, qui hodie Spoleti in Vmbria sub Antonino martyrium peregit. At rursus 2. Septemb. Apud Traiectum susceptio reliquiarum S. Agnetis virginis & Martyris, quas Baldricus Antistes huius Sedis ex Italia allatas, cum sacris beatorum Martyrum Pontiani & Benigni lipsanis sua in cathedrali Ecclesia perenni cultu prosequendas collocauit. De translatione inferius, deq; Agnete & Benigno suis locis; at fallitur Saussaius, quod, vt ex indice topographico patet, existimat has reliquias Traiectum superius, siue ad Mosam, translatas.
[5] Acta S. Pontiani ab fidelibus memoriæ prodita dicuntur, qui eum sepelierunt, vt scribit Galesinius. Ea nos ex Bonino Mombritio & vetustis MSS. Treuirensi S. Maximini, [Acta.] Eystadiensi, Rebdorffensi, S. Mariæ de Ripatorio, Vltraiectino accepimus; quæ Surius olim phrasi expolita vulgarat, ac deinde Cornelius Grasius; & paullum contracta Vincentius Bellouac. lib.10.cap.104. 2. pars Legendæ, Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 102. Franciscus Haræus. Belgice Heribertus Rosvveydus, & Henricus Adriani; Germanice Henricus Fabricius. Verum plura perpessus sanctus Martyr est pro Christianæ religionis defensione, quam quæ iis Actis narrantur. Iis enim illa solum videntur perstringi, quæ ante illius, postq; S. Concordij cædem ei irrogata sunt tormenta. Ast ex Actis S. Constantij Perusini Episcopi, quæ 29. Ianuarij dabimus, constat Aßisij in custodia detentos fuisse SS. Concordium & Pontianum; atque ad eos properantem Constantium, in milites incidisse, a quibus ad Clasium amnem atrocibus plagis multatus; sed cum eæ ab Angelo persanatæ essent, dimissus est, militibus male ab eo, ceu mago, sibi metuentibus. Ingressus igitur S. Constantius, inquiunt Acta, [Aliæ eius res gestæ ex Actus S. Constantij Episcopi.] ad Concordium & Pontianum, qui illic (Aßisij) dudum tenebantur in vinculis & carcere, ad constantiam eos hortatus est, quam ipsi præclaro responso profeßi, a satellitibus cum eo abducti sunt Hispellum; inter quod oppidum & Fulginium S. Constantius trucidatus est. Abeuntes autem milites, inquiunt Acta, Concordium & Pontianum in vrbem Spoletanam ad crudelissimum Antoninum (vel Præsidem isthuc ab Antonino missum) remeantes duxerunt. At si die 29. Ianuarij, quo colitur, occisus est S. Constantius, necesse est Concordium & Pontianum anno integro post in vinculis retentos fuisse; quo tempore multa grauiaq; pertulerint.
[6] In anno mortis Pontiani variant recentiores. Rosvveydus an. Christi 146. occisum putat, [Tempas martyrij.] qui fuit Antonini Pij 8. In postrema Surij editione ponitur annus 160. eiusdem Augusti 22. MS. Florarium: Apud Spoletum S. Pontiani Martyris, temporibus Antonini Imperatoris, qui martyrio coronatus est anno salutis 213. nono anno quintæ persecutionis motæ primo per Seuerum Imperatorem, anno imperij eius vndecimo. Videtur intellexisse in Actis, vti & Felicius supra, Antoninum Caracallam, qui anno 211. Seuero patri succeßit. Baronius quoque to. 2. Annal. memoria lapsus est, dum an. 154. (quem Antonini Pij 15. facit) nu. 3. scribit: Martyr quoque effectus est Spoleti Pontianus, & alij plures in Italia; & rursus an. 175. M. Aurelij (vt ipse computum init) 13. nu. 7. Tunc etiam Iulianus illustris Martyr passus est Soræ, Spoleti Concordius Presbyter & Pontianus. Cum ex citatis Actis S. Constantij Episcopi constet, eodem tempore in carcere detentum fuisse cum Pontiano Concordium, qui a S. Pio Papa Subdiaconus erat creatus; (vt 1. Ianuar. diximus,) Pius autem a 18. Antonini Pij, Christi 156. ad 5. M. Aurelij, Christi 165. sederit; confici certo potest errare eos qui ante 156. occisum esse Pontianum volunt.
ACTA EX VETERIB. MSS.
Pontianus, Martyr Spoleti in Italia (S.)BHL Number: 6891
Ex mss.
[1] Temporibus Antonini Imperatoris facta est persecutio Christianorum, vt idolis immolarent. Insidiabantur infideles fidelibus, & Christianum nomen quasi inquinamentum quoddam perhorrebant. Igitur ex imperio Antonini Imperatoris directus est a Fabianus Iudex in b Spoletinam ciuitatem, vt ibidem ad culturam idolorum Christianos homines compelleret. Cumque in eam ciuitatem deuenisset, sedit pro tribunali, & omnem populum cōuocari iussit. [Persecutio Spoleti sub M. Aurelio.] Cum ergo congregatus ad eum omnis fuisset populus, his verbis ad eos exorsus est, dicens: Piissimus Imperator Antoninus direxit me in hanc ciuitatem, vt si quis præceptum eius non seruauerit, vt diis omnipotentibus sacrificet, capitali puniatur sententia. Et multi de populo consenserunt, vt idolis sacrificarent; & multi permanserunt in fide Domini nostri Iesu Christi, tolerantes multas passiones, vt animas suas Domino in martyrio consecrarent. Impius vero Fabianus multas persecutiones Christianis intulit: & cum post turbam egrederetur, vbi Christianos ad sacrilegium prouocaret, multi ad palmam martyrij peruenerunt; & fremebat vt leo quærens quem deuoraret.
[2] [S. Pontianus sistitur Iudici:] Erat quidam vir in timore Domini stabilitus, nomine Pontianus; qui noluit idolis immolare, & a ministris eius comprehensus est, & ante tribunal Iudicis adductus. Tunc Fabianus Iudex dixit ei: Quis vocaris? Pontianus respondit: Quod a parentibus meis mihi nomen impositum est, Pontianus vocor; maius autem nomen, Christianus. Fabianus Iudex dixit: Iuuenis bene nate amoue incredulitatem tuam; error enim te inuasit, vt derelinquas piissimos deos, & colas hominem, qui persecutionem passus est de ciuitate in ciuitatem, & c tandem mala morte crucis patibulo vitam finiuit, & te non poterit adiuuare. Accede ergo, & adora misericordes deos, & noli seduci humanis maleficiis; quia Deus tuus, in quem credis, non te potest liberare de manibus meis. [eius blanditias ridet.] Respiciens ergo in eum S. Pontianus dixit: Immundi sermones tui non me possunt seducere, neque Imperator tuus auertere me potest a Domino meo Iesu Christo, vt adorem idola surda & muta, quæ non possunt liberare cultores suos.
[3] Tunc iratus Fabianus Iudex propter iniurias eius, S. Pontianum exspoliari, [Dire cæditur.] & virgis cædi iussit, & non dimitti, donec videretur sanguis eius vt fluuius in terram manare. Cumque cessarent ministri, S. Pontianus dixit Fabiano: O, horribilis vultu & abominabilis cum diis tuis non erubescis? Vides, quia non sentio pœnas, quas mihi intulisti? Credo enim in Dominum meum Iesum Christum, quia ipse te confundet, quemadmodum solet confundere patrem tuum diabolum. Tunc iratus Fabianus Iudex iussit vt supra carbones ambularet nudis pedibus; [Ambulat per carbones ardentes.] & ei duo iudicia proposuit, dicens: Aut thura in istis carbonibus pone, aut nudis super eos plātis ambula. Sanctus vero Pontianus signum Christi in fronte sibi fecit, & cœpit supra ipsos carbones ardentes nudis pedibus ambulare, & dicebat: Ecce ego in nomine Domini nostri Iesu Christi ambulo super carbones ardentes; mitte & tu, si potes, in nomine Iouis tui manum in aquam calidam, & liberet te Iuppiter tuus. Iratus Fabianus Iudex iussit eculeum sibi præparari, & ferreos d dentes fieri longitudinis trium digitorū, [Equüleo & vntinis torquetur.] & ibi Sanctum Dei suspendi. His autem factis ministri defecerunt, & exclamauerunt dicentes: Væ nobis, quia nos magis torquemur, quam hic detestabilis. Manus nostræ iam defecerunt; & vncini fracti sunt. Nihil facere possumus.
[4] Tunc impius Fabianus iussit eum in ima carceris concludi. Venerunt itaque ad eum omnes religiosi, & confortabant eum, vt in agone martyrii constanter certaret. Audiens hæc inuidus Fabianus, iussit eum de carcere tolli, & in amphitheatrum induci, & præcepit vt duo leones ad eum ducerentur, [Obiicitur leonibus, nec læditur.] qui erant diri, vt ossa eius comminuerent. Cumque e relaxarentur bestiæ, S. Pontianus orauit, dicens: Domine Iesu Christe, salua me de ore leonum, vt enarrem nomen tuum fratribus meis. Dum complesset orationem, venerunt ad eum ipsi leones rugientes. Et cum vidissent illum, ita sunt mansueti effecti, vt inclinarent capita sua, & adorarent B. Pontianum. Quod cum vidisset omnis populus, exclamauit voce magna, dicens: Vere magnus est Deus Christianorum: dimittatur Sanctus Dei.
[5] Tunc videns Fabianus seditionem in populo fieri, iussit eum iterum in carcerem retrudi, [Iussus fæme necari, pascitur ab Angelo.] & ibi eum per duodecim dies relinqui, donec fame cōfectus spiritum exhalaret. Cūq; reclusus esset in carcere, ecce circa f mediā noctem apparuit ei Angelus Domini in imo carceris cum cibis cælestibus, & confortauit eum, dicens: Forti animo esto, & viriliter age. Post duodecim dies venerunt ministri, vt tollerent corpus eius; existimabant enim eum mortuum esse præ nimietate famis; & inuenerunt illum psallentem, & dicentem: In Domino confido, non timebo quid faciat mihi homo.
[6] Renuntiauerunt Iudici ministri, quia nihil mali sensit Pontianus. Tunc Fabianus Præses præcepit vt educeretur de carcere; & iussit liquefieri plumbum, & perfundi dorsum eius. Et dum hæc audissent ministri, [Plumbo liquefacto perfunditur.] attulerunt æneum cacabum, & fecerūt eum cum plumbo feruere, & nuntiauerunt Præsidi paratas esse pœnas. Audiens hoc Præses, ait: Extendite eum in lectum ferreum, & perfundite eum; forte exterritus sacrificabit diis. Tunc ministri tollentes cacabum æneum perfuderunt dorsum S. Pontiani. Et sicut enatat aqua in marmore, sic & plumbum de dorso eius enatauit. Et dixit ad Præsidem: Ecce Deus meus de omnibus suppliciis tuis me eruit; & non erubescis? Iudex impius Fabianus dixit: Audi me Pontiane, & sacrifica diis, & salua animam tuam. S. Pontianus dixit: Obmutesce infelix, & noli auribus meis hanc iniuriam facere; quia dij tui dæmonia sunt, muta & surda, qui nec te, nec se possunt adiuuare.
[7] Audiens hoc Fabianus Iudex iratus est valde, & dixit: Contemptor deorum Pontianus, qui diis sacrificare noluit, spiculatori tradatur, & caput eius ab eo abcidatur. [Plectitur capite.] Quo dicto eduxerunt eum, & ibi genua figēs, sanctam orationem fudit ad Dominum, dicens: Gratias tibi ago omnipotens Deus, qui me ad hanc horam perduxisti, vt per agonem passionis diabolum confunderem in tuo sancto nomine. Et nunc, Domine, suscipe spiritum meum in pace. Et cum hæc diceret percussit eum spiculator, & statim Pontianus cōsummauit martyrium XIX. Kalendas g Februarias. Et aduenerunt Christiani per noctem, abstuleruntque corpus eius a h ponte sanguinario, & sepelierunt eum in pace, non longe a muro ciuitatis Spoletinæ, in fundo qui appellatur Lucianus; [Sepelitur.] & sepultus est i quinto decimo Kalendas Februarij, & dederunt omnes gloriam Deo qui vincit inimicos, & coronat Sanctos: ipsi honor & gloria in secula seculorum, Amen.
[Annotata]
a Mombrit. Fauianus.
b Ita MSS. & fere veteres scriptores, qui vrbem ipsam Spoletium dicebant, quæ recentioribus est Spoletum, ciuesq; Spoletani, vti & hic habet Mombritius.
c Mombr. lapidatus est.
d MS. Rip. vncinos. Mombr. vncos. his impactis laniari Martyris corpus volebat tyrannus. Alias rei ad supplicia, eorumq; cadauera in cloacam, vnco tracta. Vide Baronium in Notis.
e Al. rixarentur. itaque legit Surius, bestiis autem corrixantibus. Rosvveyd. frendentibus.
f Cornelius Grasius ait duodecima nocta apparuisse Angelum. quod non est verisimile.
g Mombr. Septembr. At nullo in Martyrologio eius mentionem eo die reperimus.
h Rosvveydus stellagie vertit, quod Teutonice scenam, pegma, theatrum significat. Fabricius & Adriani bloet brugghe, quod sanguinis pontem sonat: & videtur locus fuisse ad pontem fortassis, qui quod de reis ibi supplicium sumeretur, Pons sanguinarius dictus.
i MS. Rip. tertiodecimo.
DE TRANSLATIONE S. PONTIANI SPOLETO VLTRAIECTVM.
Pontianus, Martyr Spoleti in Italia (S.)BHL Number: 6892
An. ch. DCCCCLXVIII.
Ex variis.
[1] Asseruantur Spoleti S. Pontiani reliquiæ in ecclesia eius nomini dicata, sitaque extra vrbis muros. Oßa tamen aliquot in Belgium a Baldrico XV. Vltraiectino Antistite deportata sunt. De his præter superius citata Martyrologia, MS. S. Lamberti Leodij: [S. Pontiani reliuiæ Spoleti; pars Vltraiecti,] Apud Spoletum passio S. Pontiani Martyris, in ciuitate Traiectensi translati. Et Martyrologium Gallobelgicum: Spoleti (vrbs est, & Ducatus in Italia) obitus S. Pontiani Martyris, sub Antonino Imperatore, ac Præside Iuliano (imo, Fabiano) flagra, prunas ardentes, plumbum liquefactum, rabiem leonum perpessi. Corpus Vltraiecti quiescit. Erant solum, vt diximus, ossa aliquot, in ingenti condita feretro, quo vulgo corpus S. Pontiani contineri dicebatur; quod in pluribus aliis Sanctorum reliquiis alibi obseruare licebit. Ea porro sacra pignora sub initium Belgicorum tumultuum, furori hagiomachorum subducta sunt, atque apud probos ac pios homines etiamnum asseruantur.
[2] Meminit huius translationis Molanus in Indiculo SS.
Belgij ita scribens: S. Pontianus gloriosus Beneuenti (imo
Spoleti) Martyr, festum habet celebre per diœcesim
Traiectensem XIX. [eo trāslata a Baldrico Episcopo.] Kal. Februar. Baldericus enim XV.
Episcopus, Pontiani & Agnetis sancta corpora secum
ex Italia transtulit, & in Traiectensi Ecclesia honeste
ingenti deuotione reposuit. Obiit is Præsul anno 977.
Eadem idem Molanus in Natalib. SS. Belgij; Guilielmus Gazæus
in historia Ecclesiastica Belgij, & alij. Translationem ita
describit Ioannes Beka in Baldrico: Hic Episcopus anno Domini
DCCCCLXVI. transcendens Alpes deuenit in Italiam,
vbi pro quibusdam vtilitatibus Ecclesiæ, Regis
Ottonis exquisiuit præsentiam. Demum idem Antistes
valedicens Regi corpora sanctorum Martyrum, Pontiani,
Benigni, & Agnetis secum transtulit ac in Ecclesia
Traiectensi cum ingenti deuotione reposuit. Eadem Teutonice
recitat Rosvveydus in Ecclesiastica histor. Belgij, & Dionysius
Mutzardus. De Baldrico hos antiquos versus profert
Heda:
Præsul Baldricus Traiectum magnificauit,
Funditus a Danis euersum quod reparauit;
Nobilis atque pius est omni stemmate dignus,
Per quem venerunt huc Pontius, Agna, Benignus.
[3] In officiis propriis Ecclesiæ Vltraiectinæ hoc die lect. 6. ista habentur: Cuius (Pontiani) corpus iuxta muros vrbis Spoletanæ primo sepultum, [Quando hæc contigerit translatio.] postea anno 966. cum Otto Romæ Imperator effectus in Germaniam victor rediret, studio pij Præsulis Balderici, Vltraiectum ad pontificalis Sedis aulam delatum est. Vnde eius festum celebre per totam diœcesim die 14. Ianuarij colitur. Eadem habet Molanus in Natalibus; eadem fere Haræus. Gazæus vero: Pars magna sacrarum eius reliquiarum inde (Spoleto) ab Ottone Imperatore asportata anno 966. donataque est Vltraiectino Antistiti Balderico, ad suæ Ecclesiæ ornatum ac præsidium. In MS. S. Martini Vltraiecti, post Acta S. Pontiani isthæc habebantur: Anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXVI. anno vero XXXI. regni Ottonis, imperij IV. corpus B. Pontiani Martyris, Ottone Imperatore Romæ effecto, ab Italia in Germaniam victore reuerso, prolatum est, Traiecto videlicet pio Præsulis Baldrici studio acquisitum; qui huiusmodi affectum Deo propitio perduxit ad perfectum. Mox voti compos talem vna cum suis thesaurum diu desideratum adeptus, cum gaudio & honore suscipiens, intra Pontificalis Sedis aulam locauit, vbi nunc colitur, veneratur, inuocatur a fidelibus.
[4] Sed chronologia paßim ab his non est accurate obseruata. Otto Magnus anno Christi 961. in Italiam cum exercitu profectus, an. 962. a Ioanne XII. Imperator coronatus est. an. 965. in Germaniam rediit, quo anno frater eius S. Bruno Coloniensis Archiepiscopus, Baldrici discipulus, 11. Octob. obiit. Anno 966. sub autumnum rursus in Italiam abiit Otto. an. 967. Pascha Rauennæ cum Ioanne XIII. celebrauit; filium deinde in Italiam euocauit, vt est in Appendice Reginonis. [An. 967. videtur iuisse in Italiam Baldricus.] Hic in natiuitate Domini coronam a beato Apostolico in imperij dignitatem suscepit, vt ipsemet parens in epistola ad Herimannum & Thiadericum Duces narrat, apud VVitichindum Corbeiensem lib. 3. sub finem. Tum igitur profectus in Italiam videtur Baldricus, siue sponte sua comitatus eo est Ottonem II. Regem, siue ab Ottone I. euocatus. Nam anno 967. Otto Imperator, vt scribit Lambertus Schafnaburgensis, misit Legatos suos ad VVilhelmum Archiepiscopum (Moguntinum) & alios Principes, vt Ottonem filium suum cum omni dignitate regali ad Italiam mitterent; quem ipse suscipiens Romam perduxit, vt Papa Ioannes posterior Imperatorem faceret: quod & libenter fecit.
[5] At cum diutius commoraturi in Italia viderentur Imperatores, rediit in Belgium cum sacris pignoribus Baldricus. [An.968. reliquias in Belgiū attulit;] Quo vero die solenniter in suam Ecclesiam ea intulerit, haud comperimus. Saussaius supra, 14. Ianuarij statuit translationem ad Ecclesiam Vltraiectinam; 19. susceptionem, Sanctiq; natalem; (at hoc saltem perperam:) iterumq; 2. Septembris susceptionem earumdem reliquiarum. At quæ 2. Septembris in aliis quoque Martyrologiis consignatur S. Agnetis (fortaßis Pontiani quoque & Benigni) translatio, ea facta est anno 1421. per Fredericum Blanckenheimium Episcopum, vt 21. Ianuarij dicemus. [quo die.] Ast in quodam non ita veteri MS. ista leguntur ad 14. Maij: Item translatio S. Pontiani Martyris de Spoleto ad Traiectum inferius
[6] Viget porro etiamnum Vltraiecti, etsi publice abdicatis Ecclesiæ Catholicæ sacris, consuetudo, hoc die xenia largiendi; [Poncen & Agneeten.] quibus octauo post die, festo S. Agnetis, mutua repræstantur: hocq; Poncen & Agneeten vocant, quasi dicas ad S. Pontiani, Sanctæque Agnetis honorem munera impertiri.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Pontianus von Spoleto
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Pontianus von Spoleto
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung