DE S. PROBO EPISCOPO VERONENSI.
[Commentarius]
Probus, Episcopus Veronensis in Italia (S.)
[1] Sextvs Veronensis Ecclesiæ Antistes memoratur Probus, de quo hoc die Martyrolog. Romanum: Veronæ S. Probi Episcopi. addit Galesinius, & Confessoris. Vitam eius scripsisse dicitur Augustinus Valerius Cardinalis; [S. Probi natalis.] ex quo hanc epitomen confecit Ferrarius in catalogo SS. Italiæ.
[2] Probus Veronæ Episcopus sexto loco post S. Senatorem circa annum salutis CCXXXVI. [Vita ex Ferrario.] Veronensem rexit Ecclesiam. Quo tempore Maximinus Imperator, qui Alexandro successerat, Christianos exagitabat. Hic sanctus Episcopus vitæ sanctimonia & egregiis virtutibus clarus, cumprimis vero caritate præditus, munus Episcopale præclare gessit; atque pridie Id. Ianuar. ex hac vita discessit: cuius corpus in basilica S. Stephani humatum creditur.
[3] Hæc Ferrarius, qui deinde in Annotatione hæc monet: Dissident Veronenses de S. Probi corpore, alij enim in basilica S. Stephani sepultum tradunt, [Corpus vbi.] id ex tabula marmorea ibi extante probātes; alij vero in basilica S. Proculi, quod etiam ex tabula lapidea, ex cōstitutione Synodali, & ex imagine eiusdem depicta cum hac inscriptione, S. Probvs, demonstrant. Ipsi Veronenses viderint. De S. Senatore egimus VII. Ianuarij, & licet isthic Ferrarius scribat Diocletiani & Maximiani ætate vixisse; ex ipsomet tamen ostendimus id dubium esse, [Quando vixerit.] cum S. Proculum eius decessorem XXIII. Martij dicat sub Claudio Maximino floruisse, hic quoque Probum successorem circa annum 236. eum Ecclesiam administrasse. Deinde, quod alibi quoque idem monet, omnium consensu receptum est S. Zenonem, octauum illius vrbis Episcopum, sub Gallieno Imperatore coronatum esse martyrio.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Probus von Verona
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Probus von Verona
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung