INVENTIO SECVNDA S. QVINTINI MARTYRIS.
Circa An. Chr. DCXLVII.
[Commentarius]
Quintinus (S.), Inventio apud VeromanduosBHL Number: 2476
Per S. Avdoen. Ex mss.
[1] Semper in Ecclesia dies Inuentionis sacrarum reliquiarum ac Translationis religiose obseruati sunt. Quod tum ex Martyrologiis, tum ex variis SS. PP. sermonibus liquet.
[2] De hac S. Quintini secunda Inuentione ista reperi in antiquissimo Martyrologio monasterij S. Martini Tornaci: In pago Viromandensi Inuentio corporis B. Quintini Martyris ab Eligio Episcopo, & Translatio ipsius. Eadem Molanus in Addit. ad Vsuardum, & Galesinius, ac Martyrologium Germanicum. Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum: Apud Augustam Veromanduorum Inuentio corporis S. Quintini.
[3] De Veromanduis, S. Quintini oppido, eiusq; corporis Inuentione hæc scribit Papirius Massonus in descriptione fluminum Galliæ: Oritur Somma in vico Veromanduorum Feruaquio, vnde S. Quintini municipiū petit: [Somona fluuius.] de quo Vsuardus in Martyrologio vetus scriptor sic ait: In Galliis oppido Vermandensi S. Quintini, [S. Quintini municipium.] qui sub Maximino Imperatore martyrium passus, cuius corpus post annos quinquaginta quinque reuelante Angelo inuentum est. Hæc ille pridie Kal. Nouemb. In vita quoque eius Martyris scriptum inuenio quod sequitur: Eius venerabile corpuslicet ab impiis in Somona fluuio cū plūbo fuisset immersum, tamen per annos plurimos latuit, & incorruptum est repertum. Sigebertus historicus ad annum nongentesimū sexagesimum quartum: Ecclesia, inquit, S. Quintini Martyris est in Insula super fluuiū Somenæ sita, [S. Quintini prima & secunda inuentio.] cuius martyrium anno Christi trecentesimo secundo contigit. Addit Sigebertus ab Eusebia matrona in superiori loco præeminentis oppidi quod antiquitus Augusta Veromanduorum vocabatur, corpus eius esse collocatum; & rursus ab Eligio Episcopo Nouiomensi detectum.
Inuentionem hanc commemorat S. Audoenus in vita S. Eligij quam 1.Decemb.integram daturi sumus; [Vnde hæc historia descripta.] Hanc autem partem ex quatuor MSS. codicibus descripsimus, Rubeæ vallis, Louaniensi, Balthasaris Moreti V. CL. S. Mariæ Bonifontis; quæ ita habet:
[4] [S. Eligius Sanctorū corpora perquirit.] Eligio viro sanctissimo inter cetera virtutum suarum miracula id etiam a Domino concessum erat, vt sanctorum Martyrum corpora, quæ per tot sæcula abdita populis hactenus habebantur, eo inuestigante ac nimio ardore fidei indagante, patefacta proderētur. Siquidem nonnulla venerabantur prius a populo in locis quibus non erant, & tamen quo in loco certius humata tegerentur, prorsus ignorabatur. Ex eo ergo tempore, quo Eligius Pontifex consecratus Pastor est datus, ab eo nonnulla inuenta populis sunt declarata. Ex quibus primum ac summū sanctum Martyrem Quintinum in principio Episcopatus sui, grandi instantia * quæsitum, olim quoque celatum, promouit palam in publicum.
[5] Denique priusquā Eligius eiusdem loci datus esset Episcopus, extitit quidam vir improbus, nomine Maurinus, vt videbatur populis, habitu religiosus; cantor etiam in Regis palatio laudatus, atque ex hoc, [Maurini temeritas diuinitus punita.] vt rei docuit exitus, mente tumidus, corde proteruus, atque actione dissipatus: qui audacia suæ præsumptionis deceptus, cœpit verbis extollere, a se Martyris Quintini corpus, & inquiri posse, & inueniri. Sed vt eius proteruiam illico & Eligij merita demum Dominus declararet, mox vt terrā sarculo ** scalpere cœpit, manubrium fossorij manibus eius inhæsit: sicque miser opus præsumptum relinquens, sequenti quoque die in manibus suis vermibus ebullientibus miserabiliter expirauit. Ex quo facto tantus timor adoleuit in populo, vt nullus deinceps, quamuis probabilis vitæ, præter Eligium, huiusmodi negotium auderet appetere.
[6] Eligius ergo cura Pastorali suscepta statim in exordio suæ ordinationis cœpit assiduare erga locum illum. Est enim haud procul ab vrbe Viromandensi, in eo scilicet loco vbi quondam Martyr ex fluuio eleuatus ab Eusebia in monte fuerat tumulatus. Eligius itaque diuino nutu instigatus, voluebat in animo, sed & libere proclamabat populo, non illic haberi corpus, quo eum loco venerabatur, sed esse potius in parte vlterius. Cumque diu huiusmodi conditio mentem eius stimularet, cœpit tandem sagaci inquisitione per basilicæ pauimentum huc illucque tentare, sicubi sacratum tumulum posset deprehendere. Sed cum nullatenus indicium tumuli reperiret, cœpit a fratribus destitui, prosequentibus cum tremore interitum illius, qui dudum huiusmodi inuestigationem superba mente cōcipiens, lugubri morte vitam finisset; [S. Eligius S. Quintini tumulum inuestigat.] nec non & antiquitatem corporis longinquitate iam temporis consumpti, atque ad nihilum in puluerem redacti obiicientes, conabantur eum a cœpto mentis proposito reuocare. Cumque ei istiusmodi impedimenta a fratribus obiicerentur, altius ille ingemiscens, aiebat: Nolite fratres, quæso, nolite impedire deuotionem meam: nam ego credo in Creatorem meum, quod non me dignabitur tanto thesauro, tantumque mihi desiderato fraudare commercio.
[7] [Triduo ieiunat, vouens se nisi eo reperto non comesturum.] Tunc ergo attentius persistens, leuauit triduanum ieiunium, atque enixius Christi Domini diuinitatem cum lacrymis exorans, vouit non se prius quidquam alimoniæ accepturum, quam mereretur desideratum percipere votum. Tanta namque erat ei fides, tantaque constantia, vt plerumque sic facienda præueniret, tamquam iam facta crederet, & nonnumquam ita cum Deo quemadmodum cum terreno suo loqueretur domino, ac propositum, quod ipse statueret in Deo, complere indubitanter se crederet. Vnde etiam cum a multis dehortaretur, dicebat; Tu, inquit, Domine Iesu qui omnia nosti priusquam fiant, tu scis quia nisi manifestum ostēderis mihi corpus huius testis tui, qui propter nomen sanctum tuum passus est, quamquam sim indignus, numquam tamen plebis huius Episcopatum geram, sed exul potius ab hac prouincia procul secedam, vbi, vt dignum est, inter bestias moriar.
[8] Quid multa? cœpto operi persistens, cum adiutores eius per diuersa ecclesiæ loca tentando discurrerent, nullamque inueniendi *** spem caperent; leniter ille omnes cōpescens, vnum eis locū, quo nulla esse suspicio poterat, in posteriori ecclesiæ parte effodiendum designat. Tunc omnium labore ibi conuerso libenter iussis obtemperant: defossaque iam in altum pedes decem, seu amplius, terra, abs spe iterum inueniendi corporis destituuntur. Et cum tertia iam nox media **** fluxisset, arrepto Eligius sarculo, reiectoque amphibalo, cœpit totis viribus, cum cereis & lampadibus, terram sanctis effodere manibus, [Eum ipsemet reperit.] cumque paullulum ima fossæ declinans in latus cauernæ scalpere humum cœpisset, mox reperit tumbam sane veterrimam tegentem corpus sacratum.
[9] Tunc gaudio magno repletus, cum sarculo, quem manu gestabat, ***** auidissime latus ferisset sepulchri, cōfestim forato tumulo tanta odoris fragrantia cum immenso lumine ex eo manauit, [Suauis odor & lumen e tumba S. Quintini.] vt etiam ipse S. Eligius fulgore luminis, odoreque inenarrabili perculsus vix subsistere potuisset. Nam & globus splendoris, qui ex tumulo ad ictum ferientis processit, tantam vim suæ claritatis sparsit, vt cunctorum adstantium obtutibus oculorum retusis, partem maximam regionis illius in diei claritatem mutaret. Vnde omnes, quos eadem hora vigilare contigerat, quique rei causam ignorabant, magnum quoddam datum cælitus signum æstimabāt. Erat enim transacta media nox, & nox quidem obscura valde & caliginosa: sed procedente fulgore quasi lux diei ad tempus resplenduit, & in tempore claritas recessit.
[10] [Aliquas sibi inde reliquias accipit.] Tunc ergo sacrum inuentum corpus Eligius cum gaudio lacrymabili exosculatur, ac de profunda tellure eleuato reliquias sibi, vndecumque concupiuit, segregauit, dentes etiam pro languentium medela ex maxilla sancta abstulit atque ex radice dentis gutta sanguinis exiuit: clauos quoque miræ magnitudinis, quos tempore passionis eius persecutores corpori infixerāt, ex cerebro ceterisque artubus abstractos, sibi pro reliquiis sequestrauit: capillos etiam pulcherrimos in reliquias separatos delegauit. Deinde holoserico pretiosissimo obuolutum, compositumque honestissime corpus summa cum diligentia ****** retro altare transposuit. Tumbam denique ex auro argentoque & gemmis miro opere desuper fabricauit: ecclesiam quoque, [Honorifice corpus recondit.] quæ exigua conuentibus populi videbatur, eximio opificio ampliatam decorauit. Ipse demum ex reliquiis, quas a sancto corpore sequestrauerat, multa loca condiuit,[Sacris reliquiis morbos sanat.] multimodamque medelam diuersis ægritudinum incommodis easdem impartiendo præbuit.
[Annotata]
* MS. Mor. quasi tumulum quoque.
** MS. Lou. & Mor. cauare.
*** MS.Mor. indicia.
**** MS. Mor. fulsisset.
***** MS. Mor. audacissime.
****** al. citra.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Quintinius von Saint-Quentin - Inventio
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Quintinius von Saint-Quentin - Inventio
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung