DE B. ROGERIO ABBATE ELLANTII.
Circa an. M.C. LXXV.
[Praefatio]
Rogerius, Abbas Ellantii Ord. Cisterciensis (B.)
Rogerivm Abbatem Ellantij in diœcesi Remensi, recenset Hugo Menardus in catalogo Sanctorum & Beatorum ordinis Cisterciensis ex vetusto Missali a 100. annis excuso. Kalendarium quoque Cisterciense Diuione editū, hoc die, & Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, qui & nobis vitam eius a monacho Ellantino scriptam communicauit. Est Ellantium (olim Slam vel Slantium) anno M. C. XLVIII. constructum, vt ex hoc versu Chronographico patet:
CLaM dat principium de Slam, sed deme bis vnū.
[Vita]
Rogerius, Abbas Ellantii Ord. Cisterciensis (B.)
BHL Number: 7288
Per Monach, Ellant.
PROLOGVS AVCTORIS.
[1] Optimvm semper fuit in Ecclesia Dei Sanctorum describere vitas virorum, vt sint in speculum & quoddam veluti condimentum vitæ hominum super terram. Per hoc enim quodammodo apud nos post mortem viuunt; multosque ex iis qui viuentes mortui sunt, ad veram prouocant & reuocant vitam. Quia vero in diebus istis tepescente caritate superabundat iniquitas in cordibus nostris, signa non videmus, iam non est Propheta, nostrisque exigentibus culpis defecit Sanctus, & diminute sunt veritates a filiis hominum; ad refocillandam flammam caritatis in nobis, & ad exemplum posteris porrigendum sanctæ conuersationis, maximeque vobis huius monasterij monachis, videor mihi non superuacue ex his qui empti sunt de terra reuocare ad medium dilectum Deo & hominibus, cuius memoria in benedictione est, sanctum & venerabilem Patrem nostrum Rogerium, primum huius cœnobij Abbatem; [Auctor monachus Ellātinus.] qui vere iuxta testimonium antiquorum, in diebus suis placuit Deo & inuentus est iustus. Obsecro autem eos qui lecturi sunt hæc, vt fidem dictis adhibeant, & vos maxime fratres, qui hunc Sanctum Dei penes vos habuistis, & cum fide deuotionem adhibeatis; quatenus eius intercedentibus meritis ad superna polorum gaudia peruenire valeatis.
CAPVT I.
Quomodo in sua prouincia mundum contempsit, &
de professione eius apud Locum-Regis, &
de aduentu eius apud Ellantium.
[2] Lavdabilis igitur Pater Rogerius primus Ellantij Abbas, ex Anglia progenitus, [B. Rogerius natione Anglus.] Angelicam vitam duxit in terra, in quantum homini fragili licet & mortali. Qui bonæ indolis factus adolescens, cum intelligeret quod secundum Ioannem, [1. Ioan. 2. 16. &17.] Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, & superbia vitæ; &, Mundus transit & concupiscentia eius; ipsum iam mundum huiusmodi consilio salutari contemnere cœpit. Vocem enim Prophetæ dicentis attendens, [Psal. 44. 11.] Obliuiscere populum tuum & domum patris tui, & concupiscet Rex decorem tuum, [Venit in Galliam.] quoniam ipse est Dominus Deus tuus; cum sancto Patriarcha Abraham egressus est de terra sua, & de cognatione sua, & de domo patris sui, & venit in terram quam monstrauit ei Dominus, terram vero Gallicanam: in qua quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, sic pius ille Pater filios in Dei seruitio postmodum congregauit.
[3] Cum autem diligenter inquireret in quo loco Creatori suo sanctius famulari valeret; Dei nutu applicuit ad quemdam locum nouellæ plantationis Ordinis Cisterciensis, qui dicitur * Locus-Regis. [Eit monachus in Loco-Regis.] Relicta igitur domo rebusque patriæ, soli Deo placere desiderans inibi sanctæ conuersationis habitum suscepit. Conuersationis autem suæ insignia, & quomodo vitam Euangelicam in eodem cœnobio duxerit, sufficienter posse puto neminem enarrare. Solius quippe donatoris de accipiente est nosse, quomodo ab ipso mox conuersationis suæ exordio præuenerit eum Dominus in benedictionibus dulcedinis; [Sancte viuit.] quanta resplenduerit gratia electionis; quomodo inebriauerit eum ab vbertate domus suæ. Seuerus vultu, modestus habitu, circumspectus fuit in verbis, in opere timoratus, in sacra meditatione assiduus, in oratione deuotus; magnanimus in fide, longanimis in spe, perfectus in caritate, iucundus inter opprobria, inter obsequia verecundus.
[4] [Constituitur Abbas Ellantij.] Cum autem placuit ei, qui eum segregauit a sæculo & vocauit, vt ampliori gratia reuelaret in eo gloriam suam, misit in cor Abbatis Loci-Regis, vt ad ædificandam domum istam mitteret de fratribus suis: super quibus licet multum renitentem constituit Abbatem & Præfectum. Aduenientes autem ad locum istum tunc desertum cum Abbate suo viri virtutum, simpliciter aliquanto tempore Domino seruierunt in paupertate spiritus, in fame & siti, in frigore & nuditate, in vigiliis, in angustiis multis. Ibi in signis & miraculis pluribus gloriosis, vt experti sunt multi, fidelem suum famulum Deus glorificauit B. Rogerium Abbatem, [Claret miraculis.] sicut est mirabilis in Sanctis suis, & gloriosus in maiestate sua. Mansit autem habitu humilis, somno breuis, pane atro, & aqua breui; incondito & vix salso olere vescebatur; in mensa nihil penitus volebat deferri, [Aspere viuit.] nisi ea que communiter conuentui parabantur. Quantum vero comitatem inter fratres dilexerit, per exemplum subsequens poterit declarari.
[Annotatum]
* Locus-Regis Abbatia est ordinis Cistert. in diœcesi Bituric. filia Curiæ-Dei, fundata an.1129.24. April.
CAPVT II. Quomodo piscem in olus Conuentus mitti iussit.
[5] [Piscem sibi oblatum non vult solus comedere.] Accidit vt die quadam piscis non modicus ei offerretur & præsentaretur de oratorio reuertenti: qui magnitudinem eius aliquantulum exhilaratus considerans, requisiuit an ex eo singuli fratres portionem possent accipere ordinatam. Cum autem dicerēt, Nequaquam; Proiicite inquit, in olus; ne saltem a sapore illius nostrorum aliquis fratrum efficiatur orbatus. O virum per omnia pietate, misericordia, caritate ineffabilem, qui ne pusillum aliquem contristaret, piscis carnibus etiam ordinate noluit saturari! Renuit in hoc cibo consolari anima ipsius, ne fratrum aliquis ab eius participatione fieret alienus.
CAPVT III. Quomodo cum asino suo in fluuium cecidit, & illæsus euasit.
[6] Qvodam autem tempore cum idem Pater sanctus pro negotiis domus suæ foras exiret, & equitaret asinum, quem semper consueuerat equitare; & per quemdam pontem transiret; factum est dum debile animal pedem incaute solo infigeret, de eodem ponte in amnem cecidit cum sessore. [Incidit in fluuium.] Cumque Cōuersus eum sequens, absorptum ab aquis Abbatem non videret, cum duris & immensis singultibus cœpit acclamare: Heu! Heu Pater! quid accidit? & conuersus ad Dominum dixit cum lacrymis & immensis singultibus cordis: Domine, Domine, numquid perdes iustum cum impio? Numquid sine causa sanctum & innocentem condemnabis? Numquid morietur prudens pariter & indoctus? Eritque vtriusque æqualis conditio? Cumque hæc & huiusmodi tundendo pectus frequenter ingeminaret; [Exit ab aquis, ne madefactis quidem vestibus.] ex aduersa parte oculos attollens, vidit Abbatem suum sedentem super asinum iuxta ripam. Quo properante velociterque currente præ gaudio, inuenit eum ita siccum ac incolumem ac si fluminis vndas minime tetigisset. Nouum profecto & inauditum in diebus illis in famulo suo miraculum Dominus declarauit: qui enim sua dextera B. Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit, & coapostolum eius Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberauit; ipse etiam dextera sua Abbatem nostrum de vndis sine vlla sui læsione reduxit: & qui sua virtute, in deserto quadraginta annis filiorum Israel vestimenta, ne ab aquis madefierent, custodiuit; idem ipse non solum serui sui corpus, sed etiam vestimenta ne ab aquis madefierent custodiuit. Cum enim suus eum Conuersus vellet detergere, non habens alia vestimenta, quæ sibi posset offerre, ita siccum reperit ac si in amnem numquam cecidisset. [Iubet id silere sociū.] Quod miraculum ne eo viuente referret, eum per obedientiæ sanctæ vinculum alligauit.
CAPVT IV. De annulo a digito mulieris eiecto.
[7] In confinio autem huius cœnobij manebat quædam mulier, quæ a parentibus suis iuuencula fuerat maritata. Hæc vero quodam annulo pretioso dotata in tantum eum dilexit, quod numquam potuit sustinere, [Cuidam feminæ annulus crescente digiti carne cooperitur.] vt vel ad horam a digito suo amoueretur. Vnde factum est, vt dum ipsa iuuentutis annos decurrerat, & incrassaretur digitus, idem impinguatus arctari cœpit grauiter in annulo, ac idem annulus carnibus supercrescentibus operiri. Interea mulier suspirat, plorat, lamentatur; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius. A marito circumcirca medici requiruntur; veniunt, tangunt, medicantur, dicunt nullam manui præualere medicinam, nisi digitus abscindatur. Cum igitur supra hoc nullum remedium inuenire valeret, nullumque recipere posset solamen humanum, cum clamoribus immensis currit ad diuinum adiutorium: quærit, rogat, petit singultibus & lamentationibus, Christi benignitatem prouocat miserantis: Miserere mei Domine, miserere mei. Inter ipsa autem lamentationis crebra suspiria, sibi a vicinis condolentibus suggeritur, vt eat apud Ellantium, & ab Abbate sancto loci illius, orationum suarum suffragia super hoc confidenter exposcat. Credimus, aiunt, quod per ipsum apud Dominum poteris obtinere salutem, quam nullorum medicorum arte acquisiuisti. Consilio igitur tali recepto, accessit instanter & præ foribus monasterij accubans, suppliciter rogat, quatenus ei liceat colloqui cum Abbate. Ad cuius petitionem portarius mox ingressus ad eumdem, ei humiliter intimauit ad portam aduenisse quamdam mulierem, que cum ingenti desiderio eius aspectum & colloquium expectabat. Pater autem pius & misericors accessit continuo, & audita graui querimonia mulieris, respondit: Extrahe manum tuam de sinu tuo, [A Rogerio, signo Crucis extrahitur.] & demonstra digitum, vbi tantus dolor inualescit. Illa igitur manum detrahente, signo crucis eleuato Pater sanctus manu propria annulum tetigit, & de digito mulieris sine vllo dolore extraxit, sicque sanam ad propria cum exultatione remisit.
CAPVT V. De aduentu Archiepiscopi Remensis apud Ellantium.
[8] Cvm igitur huius viri sancti fama miraculis crebrescentibus diffunderetur circumcirca, multi pro salute tam animarum quam corporum ad eum fideliter confluebant, & remeantes ab eo reportabant antidotum exoptatum. Vnde factum est, [Henricus Magnus Archiep. Remensis visitat Ellantium.] vt Reuerendus Archiepiscopus Remensis, Dominus Henricus Francorum Regis frater germanus, audita fama eius & fratrum suorum, ad eos visitandi gratia satis deuotus accessit. In cuius aduentu Pater sanctus eiusque religiosi exultantes, eum cum honore debito susceperunt, & humilitatis officia secundum possibilitatem domus exhibuerunt humiliter & deuote. Ipse autem bonus Pastor diligenter victum eorum pariter & vestitum mirabatur, quomodo tam præclari viri vitam tam asperam degissent. Panis enim non solum furfureus, [Miratur eorum paupertatem.] sed & adeo erat amarus, vt vix inde pauperes fragmenta recipere dignarentur. Propterea tamen inter eos Non murmur resonat, non querimonia; Sed corde tacito mens bene conscia Conseruat patientiam. Vnde magis eis compatitur venerabilis Archiepiscopus; ac inter cetera dixit Abbati & fratribus subridendo: Ne cum aduenero ad vos de cetero mihi panis iste Propheticus apponatur, concedo vobis ex territorio meo iuxta Attigniacum, quantum per annum arare poterunt quinque iuga boum: tellus enim bona est, & magis frumentum quam bladum aliud ferre consueuit. [Donat eis certas terras.] Fratribus igitur cum sancto Patre gratias referentibus, eis valedicens recessit, & Abbatem ad distribuendum ei terræ situm deduxit. Aduenientes autem ad Attigniacum terras illico partiri præcepit, & Abbatem in possessionem misit, ibique Abbas grangiam instruxit & ædificauit.
CAPVT VI. Quomodo liber eius in fluuium cecidit.
[9] Cvm autem ad grangiam supradictam Pater sanctus aliquando visitandi causa accederet, loci illius placuit circuire fines. Cumque pedes eundo prata grangiæ transiret, & veniret secus ripam fluminis, tamquam aliquantulum fessus resedit. Resurgente autem eo, tempus fuit vt horam canonicam persolueret, ad quam dicendam necessarium fuit vt librum de sacculo detraheret: [Rogerij liber in flumen cadit.] quo extracto, cum minus caute ipsum teneret, subito ex eius manu est elapsus, atque in amnem ruit inibi decurrentem. Cum enim supernataret & vndis fluentibus per medium flumen velociter traheretur, aliquantulum ingemiscens super amissione libri, orauit Dominum vt sibi redderet, si placeret. Illico adfuit pius Dominus, qui semper respicit in orationem humilium, & non spernit preces eorum: per Dei enim virtutem libellus ex vndis educitur, & per præcurrentem puerum in viri Dei manibus præsentatur. Nimirum qui Prophetam Ionam in mari, & in ventre ceti sanum seruauit, [Illæsum eum recipit.] ipse quoque dono suæ misericordiæ librum Patris nostri ne contaminaretur ab aquis custodiuit. Reuera multum valet deprecatio iusti assidua. In Patre namque nostro antiqua renouantur miracula. Precibus Elisæi ferrum de aquarum profundo reuertitur ad lignum: [4. Reg. 6.] precibus Patris nostri liber ex aquis educitur sanus. Vere gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in maiestate sua, qui miraculis gloriosū Patrem nostrum Rogerium in diebus suis glorificauit.
CAPVT VII.
De pisce inuento in fonte, & de aqua in vinum mutata,
& de infirmo sanato, quem ipse visitauit.
[10] [Vocatur ad visendos ægros.] Per idem fere tempus ad visitandum infirmum, longe tamen positum, est misericorditer citatus: qui licet solito tunc debilior esset, proficisci tamen ob istiusmodi causam non repudiauit, sed festinanter ad eum perrexit. Cum autem pertransiret per quemdam locum desertum, locum horroris & vastæ solitudinis, hora transierat iam refectionis. Cum vero conquereretur Conuersus pariter & seruus, & ambularent tristes, laborem itineris & famis patienter amplius non ferentes, dicunt Abbati: Dum pergitis ad visitandos infirmos alienos, vos sanos & domesticos fame perire vultis? Pater autem sanctus non iratus, non turbatus, sed compassus eorum angustiis respōdit: [Socios esurientes consolatur.] Confidite, & nolite turbari, quoniam cito visitabit nos pius & misericors Dominus. Vix autem verba compleuerat, cum ecce respicientes a latere dextro, vident domum non magnam, ibique eum declinare precantur, donec saltem pane reficiantur & aqua. Ipse vero importunis eorum precibus acquiescens, cum ipsis pariter ad eamdem domum accessit. Requisiuit autem humiliter a magistro domus illius, si vel pecunia mediante esset vbi refectionem qualemcumque percipere valerent. Ad cuius vocem cum responderet magister, nihil esse paratum ad horam, nisi panem hordeaceum & aquam; Pater sanctus cibū Apostolicum gratanter acceptans, Afferte, inquit, [Reperitur ingens piscis in fonte.] quæ habetis in nomine Domini nostri Iesu Christi. Currit igitur ad fontem famulus ipsius Abbatis, vt ad prandium aquam recentem deportet: eo autem in fontem situlam immergente, in eam intrat piscis miræ magnitudinis, qui cum videret eum in situla palpitantem, citius cucurrit, & omnibus qui in domo erant cum ingenti gaudio demonstrauit. Mirari pariter & gaudere singuli super pisce, [Coquitur in cibum eius & sociorum.] dicentes numquam vidisse se piscem alias in fonte. Quid plura? exenteratur, scinditur, coquitur, coctus diuiditur singulis, pro vt cuique opus erat.
[11] Interea dum exultant & epulantur, hospes cum gemitu conqueritur quia vinum non habet. [Ipse aquā in vinum conuertit.] Ante Abbatem defertur aqua, quæ ad benedictionem eius vini meri cōuertitur in saporem. Bibunt autē ex eo omnes, & cum magna exultatione acclamant: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus. Benedictus Dominus, qui ad benedictionem serui sui, & glorificandum nomen suum inter nos hodie miraculum iterauit, quod fecisse legitur in initio seruorum suorum. Surgens igitur a mensa infirmum suum visitauit, & eo per Dei gratiam sanitati restituto, [Et ipse & æger sanātur.] ipse quoque ab ægritudine sua melioratus, ad propria remeauit. O quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! ita enim vir iste sanctus curam corporis sui totam commiserat Deo, [Numquā panem secum defert.] quod numquam manticam panibus onustam baiulasse fertur. In omnibus angustiis & necessitatibus suis illud Propheticum semper in corde, semper in ore versabat: [Psal. 54. 23.] Iacta cogitatum tuum in Domino, & ipse te enutriet. Et illud Euangelij: [Matth. 6. 31.] Nolite solliciti esse dicentes, quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Hoc attendebat: [Ibid. 33.] Primum quærite regnum Dei, & iustitiam eius, & hæc omnia adiicientur vobis.
[12] [Paupertas eius in vestitu.] Nec solum in victu, sed etiam in vestitu, adeo paupertatem tenuit, vt cucullam aut tunicā numquam mutauerit, quamdiu potuit corpus eius operire. Si in aliquo dissecta vel disrupta fuit, eam a quolibet faciebat resarciri. Sotulares nihilominus tamdiu frequenter portabat foratos, donec stramen per soleas exiret. Pedales aut raro aut numquam dicitur habuisse. Caritas enim illum accenderat vsquequaque: nec paupertatis amaritudinem sustinere permittebat amoris magnitudo. Cum autem qualibet corporis molestia laborabat, [Pietas & patientia in morbis.] dicebat illud Apostoli: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio? an angustia? an persecutio? [Rom. 8. 35.] an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Hæc & huiusmodi sanctarum scripturarum medicamina, ita eum in sanctitate seruabant; vt mentem nec gaudio nec mœrore concuteret: sed inter prospera & aduersa securus recto tramite viam semper regiam tenebat.
CAPVT VIII. De reditu ipsius a Capitulo generali.
[13] [Fessus & madidus diuertit ad quemdam Prioratum.] Eodem autem Patre aliquando remeante a Capitulo generali cum Conuerso suo, imbribus & ventorum procellis vna die grauiter est afflictus, qui cum diætam suam non posset ad plenum implere, in quodam Prioratu nigrorum monachorum coactus declinauit. Petit Conuersus pro Abbate suo a Priore & Fratribus suppliciter hospitium. Ducitur in quoddam tuguriolum magis idoneum porcis vel canibus, quam Abbati. Mensa tandē erigitur, in qua panis quasi furfureus superimponitur, in cratere vinum infunditur mixtum aqua. Madidus interea Pater almus, [Male excipitur, & ridetur.] frigore rigescit, pallidus efficitur, frigus in viscera transit. Conqueritur modicum ministro, & suppliciter dicit [Page 185]ei quod eat, & quærat ligna, quibus calefieri possit. Preces porrigit, preces ingeminat; sed in vanum. Conuerso autem discurrente per domum propter ligna, non est inuentus in ea qui vel ad horam super egenum & pauperem intelligeret, qui super angustias Abbati ad modicum condoleret. Sed ironice respondebant monachi Conuerso: Non est in hac domo stipula: non sunt prunæ, non sunt ligna, vnde calefieri valeat vester Abbas; aliud potius hospitium requirere debetis, in quo sibi ignis & cetera necessaria lautius parentur. [Cogitat de Christi passione:] Humano ergo destitutus auxilio Pater sanctus, ad Dominum, vt solitus erat, recurrit; Domini nostri Iesu Christi pœnas & penurias reuocans: sicque cor suum igne diuino succendit. [Orat cum socio tota nocte.] Dixit itaque fratri suo: Noctem istam ducamus peruigilem; Dominum collaudantes, in fame & siti, in frigore & nuditate, cum Apostolo gloriantes. [2. Cor. 11. 27.]
[14] Nocte igitur sic transacta iter arripuit summo mane: cumque pergerent, & incedentes sermocinarentur super his quæ sibi acciderant illa nocte, Conuersus casu respiciens vidit ex eadem domo flammas egredi copiosas & ferri in sublime, [Conflagrat Prioratus:] auditque tumultum familiæ proclamantis: Subuenite, succurrite, nostri monachi ardent. Tunc Cōuersus ad Abbatem: Eia Pater, inquit, heri nostri monachi non habebant vnde vel modicum ignem nobis accenderent; modo tanta abundantia perfruuntur, [Ideo gaudentem socium grauiter increpat vir Dei.] sicut video simul & audio quod ardent. Talia eo ingeminante subridendo, Pater sanctus eum increpauit cum mœrore, affirmans eum grauiter deliquisse in hoc quod de calamitate inimicorum suorum aliquantulum exultasset: inde & pœnitentiam ei superiniunxit. Qui de cetero in via nihil simile patientes, sani & incolumes ad propria sunt reuersi. Multa quidem & alia signa per eum fecit Dominus in conspectu hominum & discipulorum suorum, quæ in præsenti opusculo non sunt annotata: hæc autem scripta sunt vt credatis quia ipse fuit vere amicus Dei; & vt credentes, eius intercedentibus meritis, per Dominum nostrum Iesum Christum, vitam possideatis æternam.
CAPVT IX. De obitu eius.
[15] Qvia vero placita erat Deo anima illius, tempus aduenit vt transiret de hoc mundo ad Patrem, secundum quod scriptum est: [Iob 14. 15.] Constituisti terminos eius, [Munitus sacramentu pie moritur.] qui præteriri nō poterunt. Aliquantulum igitur in infirmitate detentus, iam iamque languore ingrauescente, mortem præforibus sentiens imminere, Sacramentis salutaribus constipatus, suis fratribus cum lacrymis valedixit, & a sua obedientia absolutus, inter manus eorum animam reddidit Saluatori Domino nostro Iesu Christo; cui est honor & gloria per omnia sæcula sæculorum.
CAPVT X. Quomodo apud Ellantium vitam duxit disciplinatam.
[16] Felix reuera cœnobium istud, quod tantum ac talem pastorem in suo principio meruit possidere! Quis enim virtutes eius digne poterit enarrare? Quis misericordiam eius multimodam poterit indagare? [B. Rogerij benignitas.] Semper enim primus fuit ad compatiendum, & promptus ad subueniendum, ad ignoscendum facilis, ad irascendum difficilis, de illatis sibi iniuriis vlcisci numquam acquiescens. O vere beatus, sic affectus, sic imbutus rore misericordiæ, sic affluens visceribus pietatis! Sic enim omnia faciebat, sic factus est tamquam vas perditum, vt ceteris semper occurrerit & succurrerit. Mortuus denique erat sibi, vt omnibus viueret, omnibus subueniret. Multam proinde aggrantiam sparserat vir ille sanctus, quem sic affecerat sollicitudo fraternæ caritatis. Si enim forte aliquem ex suis, [Erga infirmos compassio.] quos genuerat in Euangelio, deprehendisset forti aliqua tentatione concussum, & inde turbatum, tristem, pusillanimemque factum, quomodo condolebat, quomodo plangebat, quomodo consolabatur, quot argumenta patientiæ mox reperiebat, vt erigeret desolatum! Si autem promptum, alacrem, bene proficientem cognosceret, exultabat, instruebat de quibus poterat vt perseueraret, & vt in melius semper proficeret hortabatur. Omnibus se conformabat, omnium in se transferebat affectum. Beatus siquidem iste, qui numquam reddidit malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario conuitiantes & detrahentes benedicebat; cum his etiam qui oderunt pacem, pacificus esse studuit, sciens se esse etiam insipientibus debitorem. Quis autem vacua ab eo manu recessit? Si diues, consilium; si pauper, subsidium ab eo reportabat. Equidem indefessa manus, oculus simplex, pectus consilij, lingua loquens iudicium, sicut scriptum est: [Psal. 36. 30.] Os iusti meditabitur sapientiam, & lingua eius loquetur iudicium.
[17] [Custodia disciplinæ.] Quis illo rigidior in custodia disciplinæ? Quis illo in castigando corpus suum districtior? in contemplando suspensior? in disserendo sublimior? Cumque omnium iudicio omnibus esset sapientior, [Humilitas.] sibi tamen in oculis suis non sapiens videbatur. Vtinam multos, etsi minus sapientes, non plus tangeret illa maledictio: [Isa. 5. 21.] Væ, qui sapientes estis in oculis vestris, & coram vobismetipsis prudentes. Quis vnquam ex eius ore sonum detractionis, verbum scurrilitatis, sermonem gloriæ, verbum inuidiæ audiuit? Quis vel alios iudicantem, vel iudicanti consentientem aliquando deprehendit? Quis eum loquentem inania audire potuit? [Grauitas.] Imo quis non ab eo vel si talia forte loqueretur timuit audiri? Nimirum custodiebat sollicite vias suas vt non delinqueret in lingua sua, sciens quod qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir.
[18] Porro quanti feruoris fuerit in opere Dei diebus ac noctibus vsque ad diem mortis suæ, non est nostræ facultatis exoluere. A puerilibus annis locatus est in seruitio Dei, & vsque ad exitum vixit in illius seruitio, cui seruire regnare est. A principio vero cœnobij huius non solum conuersatus est cum fratribus suis sine querela, sed & cum gratia, cuius ex hoc memoria in benedictione est. [Miracula ad eius sepulcrum.] Ad sacrum nempe tumulum illius infirmi multi fideliter accedentes, eius intercedentibus meritis, restituti sunt sanitati. Plurimi quoque tentationibus, & angustiis grauibus depressi, eius interuentu, a Deo sunt misericorditer liberati. Quis eius consilio, quis auxilio destitutus, non continuo conualuit, si patrocinium eius fideliter implorauit? Experti sunt hoc multi, experieris & tu quicumque tribulatus, pusillanimis, vel turbatus es; si tamen, non vt tentator, sed cum fide non ficta ad eum accesseris, & suffragium eius deuoto & perfecto corde poposceris; qui etiam pro suis persecutoribus exorauit in terris, non erit dubium quin pro amicis, & sibi famulantibus pie Deum exoret in cælis.
Huius cari & patroni nostri, huius amici Dei omnipotentis, deuotis precibus clementiam imploremus; vt pro nobis semper suis meritis & precibus intercedat apud Dominum nostrum Iesum Christum, cui est honor & gloria cum Patre, in vnitate sancti Spiritus, per omnia sæcula sæculorum, Amen.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Roger von Ellant
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Roger von Ellant
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung