DE S. SEVERINO PRESBYTERO, NORICORVM APOSTOLO.
An. Ch. CDLXXXII.
[Praefatio]
Seuerinus, Presbyter Noricorum Apostolus Neapoli (S.)
Ex variis.
[1] Celebratvr S. Seuerinus Presbyter hoc elogio a Martyrologio Romano VI. Id Ianuarij: Eodem die apud Noricos S. Seuerini Abbatis, qui apud eam gentem Euangelium propagauit, & Noricorum dictus est Apostolus. [S. Seuerini in sacris fastis nomen.] Eius corpus ad Lucullanum prope Neapolim diuinitus delatum, inde postea ad monasterium S. Seuerini translatum est. De eodem Molanus in Addit. ad Vsuard. In Norico depositio S. Seuerini Abbatis, qui spiritu prophetiæ & miraculis late claruit, & iuxta Neapolim translatus est in castrum Lucullanum. In recentiori editione idē Molanus quæ in Vsuardo dicuntur de S. Seuerino fratre S. Victorini (de quo paullo inferius hoc ipso die) ad hunc transtulit, his verbis: Neapoli Campaniæ natale S. Seuerini: qui Seuerinus post multarum virtutum perpetrationem, plenus sanctitate quieuit. Plane hic esse videtur Seuerinus qui Neapoli colitur, vt dicemus cum de S. Seuerino Septempedano Episcopo erit sermo. Meminit quoq; S. Seuerini hoc die M S. Martyrologium monasterij Richenbergensis in Bauaria, Bedæ præferens nomen: Item in Bavvaria prouincia, Patauino oppido, Seuerini Confessoris, viri sanctissimi, spiritu prophetiæ præditi, cuius vita habetur. Maurolycus: In Pannonia prope Noricum paruumque oppidum Astarim, Seuerini Abbatis, viri prophetico spiritu miraculisque clari, tempore Attilæ. Sed multipliciter hallucinatur Maurolycus: Nam in Norico ipso, siue Austria mortuus est; non Astari, seu potius Asturis, sed iuxta Fauianas, siue Viennam; nec Attilæ tempore, sed XXVIII. annis post eius mortem, id est fere sexennio ante victum ab Odoacre Febanum, quod accidit Cos. Boetio solo, anno Christi CDLXXXVII. Galesinius: In Noricis S. Seuerini Abbatis, qui & spiritu prophetiæ, & vitæ disciplina singulari, & rebus multis mirabiliter gestis clarus, abiit ad Dominum. Eius corpus Gelasij Pontificis auctoritate, ab Victore Episcopo ad Lucullanum oppidum, quod est prope Neapolim, translatum est. Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum: Seuerini Abbatis, qui defuncto Attila Hunnorum Rege, prophetico spiritu, vita & miraculis claruit. Martyrologium Germanicum prolixum eius elogium habet, sed in multis eget correctione; vt cum in Hungaria iuxta Astarim oppidum esse sepultum refert, atque in Hungaria vixisse ipso tempore quo Attila late prouincias vastabat, &c.
[2] Vitam S. Seuerini scripsit Eugippius Presbyter eius discipulus, quem alij Eugipium, alij Eugypium, alij Egippium, [Vita ab Eugippio scripta.] Crusenius Egippum, Lazius Eugippum, Sabellicus Ennead.8. lib.2. Egisippum perperam, ineptius Irenicus Exeg. German. lib. 3. cap. 14. Cregiptium appellauit. Meminere Eugippij S. Isidorus libro de viris illustrib. cap. 13. Honorius Augustodunensis, & alij. Diuersus est ab eo Eugippio quem Sigebertus cap.39. tradit ex operibus S. Augustini codicem magnæ vtilitatis ad Probam virginem dedisse, si is, vt ipse quidem scribit, temporibus Pelagij II. Papæ, & Tiberij Imperatoris vixit. Scripsit noster hic, vt ipsemet in epistola ad Paschasium Diaconum testatur, vitam S. Seuerini biennio post Consulatum Importuni, id est Coss. Felice & Secundino, anno Christi DXI. non igitur, vt vult Ferrarius in Catalogo SS. Ital. S. Gelasij Papæ iussu, qui an. 496. deceßit, vt XXI. Nouembr. dicemus. Hanc vitam primus vulgauit Laurentius Surius, atque ex alio MS. codice Baronius tom. 6. Annalium; sed perfectius, additis eruditis scholiis, Marcus Velserus. Quas editiones cum MS. D. Nicolai Belfortij contulimus, addidimusq; Eugippij ad Paschasium epistolam ex eodem MS. & tom.6. Antiq. lect. Henrici Canisij.
[3] Res a S. Seuerino præclare gestas, ex Eugippio haustas, descripsit Ioannes Cuspinianus in Austria, qui tamen Ottonem Frisingensem lib.4. cap.30. & Gotfridum Viterbiensem Chron. parte 16. temere secutus, Archiepiscopum Rauennatem facit, [Non fuit Episcopus Rauennas.] prædicationis gratia in eos or as profectum. Fuit Archiepiscopus Rauennas S. Seuerus, de quo 1. Februarij agemus, sed S. Seuerino multo antiquior. Hieronymus Rubeus Histor. Rauen. lib. 3. Ottonem Frisingensem citans, Seuerinum Noricorum Apostolum domo quidem Rauennatem fuisse non negat, sed alterius vrbis Episcopum, aut ne Episcopum quidem. Velserus minus exacte Rubeum legit, neque enim hic Seuerum negat, vt ille citat, Antistitem fuisse, sed Seuerinum, quem diserte fatetur in Noricum venisse. Acta quoque S. Seuerini recenset Ioannes Auentinus Annal. Boior. lib.2. sub finem, parum fideliter, [Auentinus notatus.] vt conferenti patebit, & nos subinde inferius indicabimus. De eius patria ac fratre isthæc temere confingit: Hic Africa oriundus … post mortem Attilæ, haud scio an crudelitatem Vandalorum deuitās, ad has Romanorum prouincias cum fratre Victorino concessit. [Qui de S. Seuerino scripsere.] Meliori fide Seuerini gesta commemorant Andreas Braunerus noster lib. 4. Annal. Boicor. Matthæus Raderus noster tom.1. Bauariæ sanctæ, M. Velserus rer. Boic. lib.3. Franciscus Haræus, Henricus Fabricius Germanice, Heribertus Rosvveydus Belgice, Iacobus Tigeou Gallice. Zacharias Lippelous tom. 1. Petrus de Natalib. lib. 2. cap. 56. Philippus Ferrarius in Catal. SS. Ital. Agit quoque de eo VViguleus Hundius tom.1. Metropol. in Episcopor. Laureac. catalogo. Christophorus Gevvoldus ibidem in Annotat. Chronicon Richebergense ab eodem Gevvoldo editum.
[4] Meminit præterea S. Seuerini Paulus Diaconus lib.1. de gestis Longobardorum cap.19. his verbis: In his Noricorum finibus Beati tunc erat Seuerini cœnobium, qui omni abstinentiæ sanctitate præditus, multis iam erat virtutibus clarus: qui cum hisdem in locis, ad vitæ vsque metas habitasset, nunc tamen eius corpus Neapolis retinet. Hic sæpius hunc, de quo diximus, Feletheum, eiusque coniugem, cuius vocabulum Gisa fuit, vt ab iniquitate quiescerent, verbis cælestibus monuit. Quibus pia verba spernentibus, hoc quod eis postmodum contigit, longe antea futurum prædixit. Sigebertus in Chronico ad an.479. Vincentius Bellouacensis lib.20. cap.99. Carolus Sigonius lib. 15. de Occidentali Imperio ad an. 487. Beatus quoque Ennodius in vita S. Antonij Lirinensis, quam XXVIII. Decemb. dabimus, ita scribit: Qui ne sancti instituta propositi per parentum blandimenta frangeret, [S. Antonius 28. Dec. eius discipulus.] annorum ferme octo genitoris tutela nudatus est. Mox tamen ad illustrissimum virum Seuerinum ignara fuci ætas euolauit: qui dum eum mulceret osculis, futura in puero bona quasi transacta relegebat. Fuit enim cuius meritis nihil esset absconditum. Ille hunc sibi futurum participem, pia vbique voce prædicabat: credo, vt incipientis tirocinia spes annuntiata solidaret. Refert deinde quomodo Seuerino mortuo, ad Constantium Laureacensem Antistitem patruum suum abierit; hoc quoque defuncto in Italiam a famulis sit deductus, tum nimirum cum S. Seuerini reliquiæ e Norico asportatæ sunt.
[5] Agit quoque de Seuerino Cæsar Engenius Caracciolus in Neapoli sacra, [Perperam de Seuerino scripta.] sed quædam tradit quæ cum Eugippij historia non consentiunt, ideoq; fidem non merentur; vt cum natum ait in Norico siue Hungaria, sed Austriam & Hungariam vastante Attila, Romam profectum, ibi monachico habitu indutum; tum Mediolano in patriam rediisse: fundasse duo monasteria in vrbe Germaniæ Bettulia, &c. Ea videtur ex Ambrosio Staibano accepisse, qui eadem scribit, nisi quod non Romæ, sed in Tuscia, a discipulis S. Augustini habitum eius ordinis tradat accepisse; reuersum vero in patriam vt Christianis sub Attilæ tyrannide gementibus animos adderet, ac leproso Mediolani reddidisse sanitatem.
[6] [An ordinis S. Augustini fuerit.] Nolumus equidem negare eum S. Augustini sectatum fuiße instituta, cum nihil in alterutram partem, antiqui prodiderint: sed qui id asserunt recentiores, proferre oportet, vt fidem reperiant, veterum certa testimonia. Certe quæ Nicolaus Crusenius Monachismi Augustiniani part.2. cap.1. de eo scribit, haud solida sunt, præsertim cum Auentini coniecturam de Africa patria, eiusq; relinquendæ caußa, probat, atque ita refert vt ex Eugippio hausta videatur. Tum vero quæ subiicit ridicula sunt: Hic Seuerinus, vt auctor est Ambrosius Staibanus, monachus Augustinianus fuit sub disciplina quondam Seueri Mileuitani Episcopi, de quo sæpius agit S. Augustinus. Huius dum virtutes imitari studeret, & iam ad illas proxime accederet, ab omnibus Seuerinus, [Fictitia nominis eius origo.] quasi paruulus Seuerus, est appellatus. Superuenientibus interim Wandalis, cum fratre Victorino & aliis migrat ad Fauianorum vrbem & prouincias Vindelicias Romanis adhuc subditas, vbi ingentia commoda incolis & vicinis contulit. Meminit quidē S. Augustinus ep.34. in fine, Seueri Mileuitani Episcopi condiscipuli sui. Sed vnde condisciplinatum monachismi constat intelligi debere? Vbi eius discipulum fuisse Seuerinum, deq; ipsius nomine diminutiue sic appellatum tradit Staibanus? Et vt traderet, at qua auctoritate?
[7] Agitur Neapoli. S. Seuerini Translationis celebritas X. Octobris, [Translatio 10. Octob.] vt infra dicemus, cum post vitam de Translatione agemus.
[8] Christophorus Phreislebius, (haud scimus quem secutus auctorem, nullum certe citat) tradit S. Seuerinum Diocletiani tempore Episcopum fuisse Neapolitanum: deinde ad partes Noricas venisse, & iuxta Oenum fluuium monasteriolum construxisse, ibique cum paucis monachis iuxta Euangelicam Apostolicam que doctrinā, omni pietate & castitate præditum, in oratione & ieiunio vitam duxisse. Incertum, de S. Seuerino agat Apostolo Noricorum, a quo illud constructum monasteriolum, an de eo quem alij Episcopum fuisse Neapolitanum tradunt. Videtur sane temere vtrumque confudisse, & de Episcopi ætate sententiam Petri de Natalibus secutus.
VITA AVCTORE EVGIPPIO PRESBYTERO.
Seuerinus, Presbyter Noricorum Apostolus Neapoli (S.)BHL Number: 7655
Epistola Auctoris ad Paschasium Diaconum.
Avct. Evgippio.
[1] Domino sancto ac merito venerabili Paschasio, Eugippius in Domino salutem. Ante hoc ferme biennium, Consulatu scilicet a Importuni, [Basilicus celebris monachus.] epistola cuiusdam laici nobilis ad quemdam directa Presbyterum nobis oblata est ad legendum, continens vitā b Basilici monachi; qui quondam in monasterio montis, cui vocabulum est Titas, super c Ariminum commoratus, post in Lucaniæ regione defunctus est, vir & multis & mihi notissimus. Quam epistolam, cum a quibusdam describi cognoscerem, cœpi mecum ipse tractare, nec nō & viris religiosis edicere, tanta per B. Seuerinum diuinis effectibus celebrata, non oportere celare miracula.
[2] Quæ cum auctor Epistolæ præfatæ rescisset, [Eugippius rogat Paschasium vt vitam S. Seuerini scribat:] animo promptiore mandauit, vt aliqua sibi per me eiusdem S. Seuerini mitterentur indicia, quibus instructus libellum vitæ eius scriberet, posteriorum memoriæ profuturum. Hac ergo protinus oblatione compulsus, Commemoratorium nonnullis refertum indiciis ex notissima nobis & quotidiana Maiorum relatione composui, non sine magno mœrore animi, iniustum scilicet reputans, vt te superstite laicus a nobis hoc opus efficere rogaretur: cui & modus & color operis non sine præsumptione quadam possit iniungi, ne forsitan seculari tantum litteratura politus, tali vitam sermone conscriberet, in quo multorum plurimum laboraret inscitia; & res mirabiles, quæ diu quadam silenti nocte latuerant, quantum ad nos attinet, ignaris liberalium litterarum obscura dissertitudine non lucerent. Sed non vltra lucernæ illius igniculum, te velut Sole splendente, perquiram, tantum ne mihi peritiæ tue radios nube quadam excusationis obducas, imperitiam videlicet accusando. Noli, obsecro, tam duris me verberare sermonibus, dum dicis: Quid tibi aquas expectare de silice? Iam vtique non expecto de silice plateæ secularis, sed a te, qui spiritalibus spiritalia comparans, nos de firmissima petra illo quo profluis orationis melle recreabis; de quo iam nectareum suauissimæ promissionis gustum dirigens præcipis, vt Commemoratorium vel indicia vitæ sæpe dicti Seuerini transmitterem, [Materiam ei mittit.] quæ donec in tuæ constructionis libellum transire mereantur, nequaquam animum recensentis offendant. Quisquis enim ad construendam domum architectum requirit, necessariam sollicite materiam præparet: quod si moles ad instar parietum impolitis componatur, artifice tardante, lapidibus, numquā ædificasse dicēdus est, vbi nulla magistri structura prorsus intrauerit, nulla rite subiiciuntur fundamenti munimina: sic ego quoque pretiosam materiam ingenio vestro, vilissima compositione vix præparans non putari debeo conscripsisse quod cupio, vbi nulla disciplinæ liberalis constructio, nullus Grammatici culminis decor existit. Habet plane certum fundamentum solius fidei, quo sanctum virum mirandis constat claruisse virtutibus, quod per manus linguæ tuæ nunc offero collocandum, de tui operis fastigio laudes Christo debitas redditurus.
[3] Illa quoque precor virtutum beneficia sanitatumque remedia, quæ vel in itinere, vel hic apud eiusdem beatissimi Patris memoriam diuina sunt peracta virtute, [Miracula S. Seuerini in Lucullano.] digneris adnectere; quæ quoniam fidelis portitor filius vester Deogratias optime nouit, verbo commendamus intimanda, sperantes nos baiuli nomen etiam de tui operis perfectione iugiter esse dicturos; vt Dei fidelissimus famulus tantis virtutibus opulentus, sicut ad Sanctorum gloriam suis per Christi gratiam meritis euehitur, sic ad humanam memoriam tuis litteris consecretur. Sane patria, de qua fuit oriundus, fortasse necessario a nobis requiritur, vt inde, sicut moris est, texendæ vitæ sumatur exordium. De qua licet me fatear nullum euidens habere documentum, tamen quid hinc habendum, & a te cognouerim, non tacebo.
[4] Cum multi igitur Sacerdotes & spirituales viri, nec non & laici nobiles atque religiosi, vel indigenæ, vel de longinquis ad eum regionibus confluentes sæpius hæsitarent inter se quærentes, [Patriam suam dissimulat.] cuius nationis esset vir, quem tantis cernerent fulgere virtutibus, nec vllus penitus ab eo auderet inquirere; tandem d Pirmenius quidam Presbyter Italiæ, nobilis & totius auctoritatis vir, qui ad eum confugerat tempore quo Patricius e Orestes inique peremptus est, interfectores eius metuens, eo quod interfecti velut pater fuisse diceretur; post multos itaque familiaritatis adeptæ dies, erupit quasi pro omnibus, & ita sciscitatus est dicens: Domine sancte, de qua prouincia Deus his regionibus tale lumen donare dignatus est? Cui vir Dei faceta primum hilaritate respondit: Si fugitiuum putas, para tibi pretium, quod pro me possis, cum fuero requisitus, offerre. His talia f serio subiiciens mox: Quid prodest, inquit, seruo Dei significatio loci, vel generis sui, cum possit id racendo sanctius vitare iactantiam, vtpote sinistram, qua nesciente cupio opus bonum Christo donante perficere, quo merear dexteræ socius fieri & supernæ patriæ ciuis ascribi? Quam si me indignum veraciter desiderare cognoscis, quid te necesse est terrenam cognoscere, quam requiris? Verumtamen scito, quia Deus, qui te Sacerdotem fieri præstitit, ipse me quoque periclitantibus his hominibus interesse præcepit. Et tali memoratus Presbyter responsione conticuit, nec quisquam ante vel postea beatum virum super hac parte percontari præsumpsit. Loquela tamen ipsius g testabatur hominem omnino Latinum: quem constat ad quandam Orientis solitudinē feruore perfectioris vitæ fuisse profectū; atque inde post ad h Norici Ripensis oppida, Pannoniæ superiori vicina, quæ barbarorum crebris premebantur incursibus, diuina compulsum reuelatione venisse; sicut ipse i causa secretiore, tamquam de alio loqueretur, ferre solitus erat, nonnullas Orientis vrbes nominans, & itineris immensi pericula se mirabiliter transisse significans. Hæc igitur sola, quæ retuli, quotiens de B. Seuerini patria sermo ortus est, etiam ipso superstite, semper audiui. Indicia vero mirabilis vitæ eius huic epistolæ coniuncta prælatis capitulis cōmemoratorio recensita, fient, vt rogaui, libri vestri magisterio clariora. Superest vt eius orationibus tuas sociare non desinas, & indulgentiam mihi poscere non desistas.
[Annotata]
a Aliis Opportunus vocatur, Consul fuit solus an. Christ. DIX. qui erat Anastasij Imperatoris XVIII.
b Belfort. Bassi. De monte vero Titane, siue Titano, vbi nunc vicus S. Marini nuncupatus, agemus III. Septemb ad vitam S. Marini.
c Celebris ad mare Adriaticum vrbs, cui a cognomini fluuio nomen.
d Belf. Pygmenius. Brauner. Primenius.
e Hic Dux militum a Iulio Nepote Imperatore creatus, aduersus eum rebellauit filiumq; suum Momyllum, qui & Augustulus, pridie kalend. Nouemb. 475. Imperatorem constituit. Odoacer ab Orestis æmulis aduocatus in Italiam, eum fratremq; eius Paulum occidit, Augustulum relegauit in Campaniam, an. 476. Basilisco 11. & Armato Coss.
f Baronius Senior legit.
g Editio Hen. Canisij hic interiicit Africanum, quæ vox aberat a MS. Belfortij & Baronij, nec videtur necessaria. Braunerus Romanum suspicatur: fauet Baronius. Africa oriundum scribit Auentinus, vt diximus.
h Noricum Ripense est, quidquid ab Oeno. Rætiarum & Vindeliciæ termino, ad Pannones vsque in Danubij ripa iacet. Velser. ad c. 1.
i Baron. clauso sermone.
EPISTOLA PASCHASII DIACONI ad Eugippium Presbyterum.
Seuerinus, Presbyter Noricorum Apostolus Neapoli (S.)BHL Number: 7657
[5] a Domino sancto semperque carissimo Eugippio Presbytero Paschasius Diaconus. [Paschasius vitam S. Seuerini ab Eugippio scriptā laudat.] Frater in Christo carissime, dum nos peritiæ tuæ facundia & otij felicitate perpendens, amaritudines occupationesque multiplices peccatorum retractare contemnis, pudoris iacturam dilectionis cōtemplatione sustine. Direxisti Commemoratorium, cui nihil possit adiicere facundia peritorum; & opus quod Ecclesiæ vniuersitas possit recensere, breui reserasti compendio, dum B. Seuerini finitimas Pannoniorum prouincias incolentis, vitam moresque verius explicasti, & quæ per illum diuina virtus est operata miracula, diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriæ posterorum. Nesciunt facta piorum præterire cum sæculo: vt omnes præsentem habeant, & secum quodammodo sentiant commorari, quibus eum relatio peruexerit lectionis. Et ideo quia tu hæc, quæ a me narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius; nihil adiiciendum labori vestro studio nostro credidimus b. Siquidem aliter audita narramus, aliter experta depromimus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur, quæ suggeruntur crebrius conuersatione docentium.
[6] Diuinis charismatibus inspiratus, scis bonorum mentibus excolendis quantum gesta Sanctorum vtilitatis impertiant, [Vtilitas ex vitis Sanctorum.] quantum feruoris attribuant, quantum puritatis infundant, de qua re Apostolicæ vocis auctoritas latius innotescens, Forma, inquit, estote gregi: & B. Paulus Timotheo præcepit: Forma esto fidelibus. [1. Petr. 5. 3.: 1. Tim. 4. 12.] Vnde idem Apostolus iustorum catalogum summa breuitate contexens, ab Abel incipiens insignium virorum pergit narrare virtutes. [Hebr. 11.: 1. Mach. 2.] Sic & ille fidelissimus Mathathias, morti gloriorissimæ iam propinquans, filiis suis hereditario iure Sanctorum exempla distribuit, quorum certaminibus admirandis c celerius excitati, animas suas pro legibus sempiternis sanctitatis feruore contemnerent. Nec paterna liberos fefellit instructio: tantum enim profuerunt memoratis facta maiorum, vt apertissima fide armarentur, Principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque dæmoniacas longe lateque diruerent, ciuicamque coronam, sertis decoratam perennibus, splendenti patriæ prouiderent. Vnde & nos ornamentis sponsæ Christi quiddam fraterno ministerio prouidere gaudeamus, non quo vllis, vt credo, temporibus defuerit clarior vita maiorum, sed quod domum magni Regis plurimorum vexilla trophæorum habere conueniat. Non enim vera virtus excluditur numerositate virtutum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.
[Annotata]
a Hanc epistolam contulerat olim Rosvveydus noster cum MS. Balthasaris Moreti, cum quo fere consentiebat Belfortij codex.
b Hinc liquet falli VViguleum, qui Metropolis tom.1. in Ratisponen. Episcopor. catal. Paschasium vitæ S. Seuerini auctorem facit.
c MSS. Belf. & Mor. celebrius.
VITA S. SEVERINI.
Seuerinus, Presbyter Noricorum Apostolus Neapoli (S.)BHL Number: 7656
Avct. Evgippio.
CAPVT I. S. Seuerinus in Norico varia prædicit: laborantibus subuenit.
[7] Tempore quo a Attila Rex Hunnorum defunctus est, vtraque Pannonia, ceteraque confinia Danubij rebus turbabantur ambiguis: ac primum inter b filios eius de obtinendo regno magna sunt exorta certamina, qui morbo iniquæ dominationis inflati, materiam sui sceleris accepere patris interitum. Tunc itaque sanctissimus Dei famulus Seuerinus de partibus Orientis adueniens, in vicinis Norici Ripensis & Pannoniorum partibus, quod c Asturis dicitur, oppido morabatur, viuens iuxta Euangelicam Apostolicamq; [S. Seuerinus venit in Austriam.] doctrinam, omni pietate & castitate præditus, in confessione Catholicæ fidei venerabile propositum sanctis operibus adimplebat. Dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernæ vocationis in nocue sequeretur, quadā die ad Ecclesiam processit ex more: tunc Presbytero, clero, & ciuibus requisitis, cœpit tota mentis humilitate prædicere, vt hostium insidias imminētes orationibus ac ieiuniis, & misericordiæ fructibus inhiberent. [Prædicit aduentum hostium.] Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati, prædicentis oracula infidelitatis suæ discrimine probauerunt. Famulus autem Dei reuersus ad hospitium quo ab ecclesiæ fuerat custode susceptus, diem & horam imminentis excidij prodens; De contumaci, ait, oppido & citius perituro festinus abscedo. Inde ad proximum quod d Commagenis appellabatur oppidum declinauit. Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis fœdus inierant, custodia seruabatur arctissima, nullique ingrediendi aut egrediendi facilis licentia præstabatur. A quibus tamen Dei famulus, cum esset ignotus, nec interrogatus est, nec repulsus. Itaque mox ingressus ecclesiam, cunctos de salute propria desperantes, ieiunio & orationibus atque eleemosynis hortatur armari, proponens antiquæ salutis exempla, quibus diuina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset. Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, [Alio migrat: læta isthic prædicit.] senex qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor extiterat, venit, atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus, interitum sui oppidi habitu verboque monstrauit, adiiciens eadem die qua quidam homo Dei prædixerat, barbarorum vastatione fuisse deletum. Quo audito solliciti respōderūt: Putasne ipse est, qui desperatis rebus, Dei nobis subsidia pollicetur? Mox igitur in ecclesia recognito Dei famulo, senex eius pedibus prostratus aiebat, ipsius se meritis liberatum, ne cum cæteris oppidaneis subiret excidium.
[8] His auditis habitatores oppidi memorati incredulitati veniam postulantes, monitis viri Dei sanctis operibus paruerunt, ieiuniisque dediti in ecclesia per triduum congregati, errata præterita castigabāt gemitibus & lamentis. Die autem tertio cum sacrificij vespertini solemnitas impleretur, facto subito terræ motu, [Miraculo fusi barbari.] ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, vt portas sibi Romanos cogerent aperire velociter. Exeuntes igitur e cuncti diffugerunt, æstimantes se quam vicinorum hostium obsidione vallatos, auctoque terrore diuinitus, & noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. Tali ergo aduersariis internecione consumptis, diuino plebs seruata præsidio, per sanctum virum armis didicit pugnare cœlestibus.
[9] Eodem tempore ciuitatem nomine f Fauianis sæua fames oppresserat: huius habitatores vnicum sibi remedium affore crediderunt, [Vocatur Viennam.] si ex supradicto oppido Comagenis hominem Dei religiosis precibus inuitarent. Quos ille ad se ventum ire prænoscens, cum hæsitaret vtrum pergeret, cum eis necue, a Domino, vt cum eis pergeret commonetur. Quo cum venisset, cœpit ciuibus suadere dicens: Poteritis pœnitentiæ fructibus a tanta famis pernicie liberari. Qui cum talibus proficerent institutis, beatissimus Seuerinus diuina reuelatione cognouit, quandam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse, quam productam in medium arguit vehementer. Cur, inquit, nobilissimis orta natalibus, cupiditatis te præbes ancillam, & extas auaritiæ mancipium, quæ est, docente Apostolo, seruitus idolorum? [Ephes. 5. 5.] [Recondentē frumenta famis tempore arguit.] Ecce Domino famulis suis misericorditer consulente, tu quid de male partis facias non habebis, nisi forte frumēta diu denegata in Danubij fluenta proiiciens, humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quamobrem subueni tibi potius quam pauperibus, ex his quæ adhuc te æstimas Christo esuriente seruare. Quibus auditis magno mulier pauore perterrita, cœpit seruata libenter erogare pauperibus. Igitur non multo post rates plurimæ de partibus Rhætiarum, mercibus onustæ quam plurimis, insperate videntur in littore Danubij, quæ multis diebus crassa g Eni fluminis glacie fuerant h congelatæ: quæ Dei imperio mox solutæ, [Insperato adest annona.] ciborum copias fame laborantibus detulerūt. Tunc cœperunt omnes Deum insperati remedij largitorem continuata deuotione laudare, qui malo diuturnæ famis interire crediderant, fatentes rates extra legitimum tempus a glaciei resolutas frigore serui Dei precibus aduenisse.
[Annotata]
a Anno 454.
b Quorum, vt Iornandes de rebus Geticis cap. 50. scribit, per licentiam libidinis pæne populus fuit. Maior natu Ellac dicebatur, Chabas aliis: hic cum Aladarico fratre prælio memorabili congressus, quo Hunnorum omnino fractæ vires. Velser. lib. 2. rer. Boic.
c Sur. Baron. Har. Casturis. Lazius Castuns, & Casturis, id est, vt ait, Castris Augustis, audaci coniectura, vt Velserus censet. Petr. de Nat. & Ferrar. Astaris. In notitia Imperij sub Duce Pannoniæ 1 & Norici Ripensis extat Austuris: Ortelius Astura vocat. Auentinus lib.2. Annal. Asturum oppidum in confinio Norici Ripensis & Pannoniæ periit, his scilicet Seuerini temporibus. Cuspinianus in Austriæ descript. in vita S. Colomanni vult Stokeravv, esse Guidus Pancirolus Comment in Notit Imp. c.83. Mysiæ oppidum facit, Stephano Asutas dictum, vt ait. Eam vocem in Stephano non reperimus, sed Ἄσυρα, & Ἄσυρον ciuitatem Mysiæ Asiaticæ versus Troadem.
d Petrus de Nat Commagonis. Velser. Comagenis, puta castris. Comagenas habet Antoninus in Itinerario. Cuspinianus Kaumberg dici ait, Lazius Holenburg. Hoc oppidum Ferrarius tunc hostili obsidione cinctum fuisse scribit; perperam, vt hinc patet.
e MS. Belf. conciti. Braunerus putat hos barbaros reliquias fuisse exercitus Attilæ, alij Boios.
f Cuspin. Flauabis Gothico vocabulo dictam scribit, vt Batabis quæ nunc Batauia. Velserus Castra Fabiana, a cohorte fortassis Fabia aut Fabiana. A Fabianis, truncatis extremis vtrimque syllabis, & A in E mutata deflexum VVien, quæ alias Vindobona, Austriæ nunc metropolis. Georgius Brunus in theatro vrbium id non probat, sed nil certius profert.
g Quidam Æni, melius Oeni. Rætos a Noricis distinguit, & ad Bataua miscetur Danubio. Vels. MS. Belf. Rheni, mendose.
h Al. colligatæ.
CAPVT II. Victoriam, aliaq; prædicit, aut impetrat.
[10] Per idē tēpus inopinata surreptione prædones barbari quæcūque extra muros hominū pecudūque repererant duxere captiua. Sicq; plures de ciuibus ad virum Dei cum lacrymis confluentes illate calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum. Ille vero Mamertinum percunctatus est, tunc a Tribunum, b qui post ordinatus est Episcopus, vtrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. Qui respondit: Milites quidem habeo paucissimos, & ideo non audeo cum tanta hostium multitudine confligere. Quod si tua veneratio præcipit, quāuis auxilium nobis desit armorum, credimus tua nos fieri oratione victores. Et Dei famulus ait: Etiamsi inermes sunt tui milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, vbi propugnator Deus per omnia comprobatur: tantum in nomine Dei perge velociter, perge fidenter; nam Domino misericorditer præeunte, [Victoriam pollicetur.] debilis quisque fortissimus apparebit: Dominus pro vobis pugnabit, & vos tacebitis. Vade ergo festinus, hoc vnum ante omnia seruaturus, vt ad me quos ex barbaris ceperis perducas incolumes. Exeuntes igitur in secundo milliario super riuum qui vocatur c Dicuntia prædictos latrones inueniunt, [Captiuos cibo refectos dimittit.] quibus in fugam repente conuersis, arma omnium sustulerunt: ceteros vero vinctos ad Dei famulum, vt præceperat, adduxerunt captiuos. Quos absolutos vinculis, cibo potuque refectos, paucis alloquitur: Ite, & vestris denuntiate complicibus, ne auiditate prædandi vltra huc audeant propinquare; nam statim cœlestis vindictæ iudicio punientur, Deo pro suis famulis dimicante, quos ita consueuit diuina virtute protegere, vt tela hostium non eis inferant vulnera, sed arma potius subministrēt. Dimissis itaque barbaris, ipse de Christi miraculis gratulatur, de cuius miserationibus promittit, numquam illud oppidum hostium prædas vlterius experturum, si ciues tantum ab opere Dei nec prospera nec aduersa retraherent.
[11] Deinde B. Seuerinus in locum remotiorem secedens qui d ad Vineas vocabatur, cellula parua contentus, ad prædictum oppidum remeare diuina reuelatione compellitur, [Amat solitudinem] ita vt quāuis eum quies cellulæ delectaret, Dei tamen iussis obtemperans, monasterium haud procula ciuitate construeret, vbi plurimos sancto cœpit informare proposito, factis magis quam verbis animas instruens auditorium. Ipse vero ad secretum habitaculum, quod e Purgum oppidum appellatur ab accolis, [Extruit monasterium.] quinque a Fauianis distans milliariis, sæpius secedebat, vt hominum declinata frequentia, quæ ad eum venire consueuerat, oratione continua Deo protinus inhæreret. Sed quanto solitudinem incolere cupiebat, tanto crebrius reuelationibus monebatur, ne præsentiam suam populis denegaret afflictis. Proficiebat itaque per singulos dies eius meritum, crescebatque fama virtutum, quæ lōge lateque discurrēs, cœlestis gratiæ in eo signa pandebat. Nesciunt enim latere quæ bona sunt, cum iuxta sententiam Saluatoris, nec lucerna sub modio contegi, nec in monte posita ciuitas possit abscondi. Inter cetera enim magnalia quæ illi Saluator indulserat, præcipuum abstinentiæ munus accipiens, carnem suam plurimis subiugabat inediis, docens corpus, quod cibis abundantioribus enutritur, animæ interitum protinus allaturum. [Nudis pedibus, etiā hyeme, incedit.] Calceamento nullo penitus indutus, ita media hyeme, quæ in illis regionibus sæuiore gelu torpescit, nudis pedibus semper ambulare contentus, singulare patientiæ dabat indicium. Ad cuius immanitatem frigoris comprobandam, testem constat esse Danubium, ita sæpe glaciali nimietate concretum, vt etiam plaustris solidum transitum subministret. Qui tamen talibus per Dei gratiam virtutibus sublimatus, intimam humilitatē fatebatur dicens: [Eius humilitas.] Ne putetis mei meriti esse quod cernitis, vestræ est potius salutis exemplum. Cesset iam humana temeritas, elationis supercilium comprimatur, vt aliquid boni possimus, eligimur, dicente Apostolo: Qui elegit nos ante constitutionem mūdi, vt essemus sancti & immaculati in conspectu eius. Orate imo pro me, vt non ad condemnationis cumulum, sed ad iustificationis augmentum Saluatoris mihi dona proficiant. Hæc & his similia solebat proferre cum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cuius virtutis fundamento munitus, tanta diuini muneris claritate fulgebat, vt ipsi quoque hostes hæretici, reuerentissimis eum officiis honorarent.
[12] f Rugorum siquidem Rex, nomine g Flacciteus, in ipsis regni sui cœpit nutare primordiis habens h Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infensos; quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Seuerinum in suis periculis tamquam cœleste consulebat oraculum. Ad quem, dum vehementissime turbaretur, adueniens, deflebat se a Gothorum Principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. Tunc ergo a viro Dei hoc responsum prædictus accepit: [Rugiorum Regem salutaribus monitis instruit.] Si nos vna Catholica fides annecteret, magis me de vitæ perpetuitate debuisti consulere; sed quia de præsenti tantum salute sollicitus, quæ nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia, nec aduersitate turbaberis, quia cito securus, eis discedentibus, tu desiderata prosperitate regnabis: tantum ne humilitatis meæ monita prætermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, & numquam propriis virtutibus innitaris. Maledictus, inquit scriptura, qui confidit in homine, & ponit carnem brachium suum, & a Domino recedit cor eius. [Ierem. 17. 5.] Disce igitur insidias cauere, non ponere; in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis. Qui cum tali admonitus oraculo lætus abscederet, perlato sibi quod turba latrocinantium & barbari aliquos captiuassent ex Rugis, ad virum Dei misit protinus consulendū. Qui sanctis eum mandatis, ne prædones sequeretur, Domino sibi reuelante, præmonuit, dicens: [Detegit ei paratas insidias.] Si eos secutus fueris, occideris; caue ne amnem transeas, & insidiis, quæ tibi tribus locis paratæ sunt, improuida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adueniet, qui te de his omnibus efficiet certiorem. Tunc captiuorum duo ab ipsis hostium sedibus fugientes, ea per ordinem retulerunt, quæ a beatissimo viro, Christo sibi reuelante, erant prædicta. Igitur frustratis insidiis aduersantium, Flacciteus incrementis auctus prosperioribus, vitam rebus tranquillissimis terminauit.
[13] Posthæc autem quidam Rugus genere, [Curat infirmū qui 12.annis decubuerat.] per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus, omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis, circumquaque vicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. Itaque nihil proficiente diuersitate remedij, tandem vidua mater ad sanctum virum vehiculo filium deduxit impositum, & ante ianuam monasterij proiiciens desperatum, continuatis fletibus reddi sibi vnicum filium precabatur incolumem. Sed vir Dei sentiens a se magna deposci, fletu commotus aiebat: Quid opprimor opinione fallaci? Cur æstimor posse quod nequeo? Non est virtutis meæ præstare tam grandia: consilium tamen do, tamquam misericordiam consecutus a Domino. Tunc mandat mulieri, vt pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa nihil morata, vestem qua induta erat se velociter exuens, egenis diuidere properabat. Quo audito vir Dei, feruorem eius admirans, iterum mandat vt suis operiretur amictibus, dicens: Cum tuus filius tecum Domino sauante perrexerit, opere vota supplebis. Igitur indicto paucorum dierum de more ieiunio, fusis ad Deum precibus, illico sanauit infirmum, atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis vindentibus exhibebat: nonnulli enim dicebant, Ecce ille qui fuerat corporis putredine fractus: aliis autem quod ipse esset, omnino negantibus, grata contentio nascebatur. Ex illo enim tempore quo est reddit sanitas desperato, vniuersa Rugorum gens ad Dei famulum frequentans cœpit gratulationis obsequium reddere, & opem suis postulare languoribus. De aliis etiam gentibus ad quas tanti miraculi fama peruenerat, multi Christi militem videre cupiebant.
[14] Qua deuotione etiam ante hoc factum quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendæ benedictionis ad eum intuitu diuerterunt: inter quos & i Odouachar, qui postea regnauit Italiæ, vilissimo tunc habitu, iuuenis statura procerus aduenerat. Qui dum se, [Odoacri regnum Italiæ prædicit.] ne humile tectum cellulæ suo vertice contingeret, inclinasset, a viro Dei gloriosum se fore cognouit. Cui etiam valedicenti, Vade, inquit, ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus.
[Annotata]
a Præsidem facit Auentinus: improbat merito Velserus.
b Aberant hæc a codice Surij, Velserus glossema suspicatur, quod eodem fere tempore Mamertus Viennæ Galliæ Episcopus vixerit, de quo XI. Maij agemus. Mamertinum Viennæ Austriæ primum Episcopum eruit Lazius, veterisq; chronici fide confirmat; parum solide, Velsero iudice.
c Sur. Taguntia Belf. Gyguntia. Rader. Iaguntia, seu Dicuntia. Staib. Tiguntius.
d Belf. Ad Iuncas. Cellæ rudera in pago Siferinga extare testatur Lazius, & pago nomen esse a S. Seuerino. Cuspinianus isthic villam, vbi cellæ Seuerini vestigia, ob eius memoriam emisse se testatur. Distat magno miliari a Vienna. At monasterium maius fuisse ait Lazius in loco qui Heyligstat dicitur, id est, locus sanctus, a Sanctorum isthic habitatione. Inde saxa abstulit S. Leopoldus ad Neoburgi claustralis ædificationem, vt XV. Nouemb. in eius vita dicemus. Ferrarius hoc monasterium S. Seuerino a Rugorum Rege constructum scribit.
e Burckensdorf interpretatur Cuspinianus: sed quod Flaccitheum Rugorum Regem isthic ait habitasse, non probat. Staibanus & Engenius hic in solitudinē abiisse sanctū scribunt Burgum dictā.
f Sur. Rugiorum, quod magis arridet Velsero. Ij regionem coluisse vidētur, quæ Viadro ac Vipera fluminibus continetur in Pomeraniæ Ducatu: vnde profectæ quædam eorum copiæ prope Danubium consederunt. Paulus Diacon. lib.1.de gestis Longobard. ditionem quam Feletheus Rugorum Rex incolebat, quam, inquit, a Norici finibus Danubius separat, vocat Rugiland, quæ Latino eloquio Rugorum patria dicitur. Raderus putat a Gothis infestatum, ab Oceano profugum, eas oras insedisse: cum contra in iis ipsis oris, bello occupatis, a Gothis vicinis premeretur. Staibanus ait eum victoriam de Gothis retulisse, a Seuerino prædictam.
g Aliis Flaccitheus, Flaciteus, Flacitheus; Irenico Flactitetus.
h Ij post Attilæ mortem a Romanis sedes in Pannonia accepere. Iornandes de reb. Getic. cap. 50.
i Belf. Odouacar. Iornand. Odouacer. alibi Odobagar, & Otachar; Auentino Odagrius, & Odacer, vulgo Odoacer, qui an. 476. Rex Italiæ factus.
CAPVT III. Contemptus vindicatur: reliquias conquirit: honores refugit.
[15] a Felectevs quoque Rex, qui & Faua, memorati filius Flacitei, paternam secutus industriam, sanctum virum cœpit pro regni sui frequentare primordiis. Hunc coniux feralis & noxia, nomine Gisa, semper a clementiæ remediis retrahebat. Hæc ergo inter cetera iniquitatis suæ contagia, etiam rebaptizare quosdam est conata Catholicos, sed ob Sācti reuerentiam Seuerini, non consentiente viro, a sacrilega quantocyus intentione defecit. Romanos tamen duris conditionibus aggrauabat, quosdam etiam Danubio iubebat abduci. Nam cum quadam die in proximo a Fauianis vico veniens, aliquos ad se transferri Danubio præcepisset, [Regina crudelis S. Seuerinum contemnit.] vilissimi scilicet ministerij seruitute damnandos, dirigens ad eam vir Dei, vt eos dimitteret postulabat. Verum illa facibus feminei furoris exæstuans, mandata reportari iussit asperrima, Ora, inquit, tibi serue Dei in tua cellula delitescens, liceat nobis de seruis nostris ordinare quod volumus. Hæc igitur audiens homo Dei, Confido, inquit, in Domino Iesu Christo, quia necessitate compelletur explere, quod praua voluntate despexit. Velox itaque secuta correptio, animum prostrauit arrogantis: quosdam enim aurifices b barbaros, pro fabricandis regalibus ornamentis clauserat arcta custodia. Ad hos filius memorati Regis admodum paruulus, nomine Fridericus, eodem die quo Regina seruum Dei cōtempserat, puerili motu concitus introiuit. Tunc aurifices infantis pectori gladium imposuere dicentes, quod si quis ad eos absque iuramenti c præfixo ingredi conaretur, paruulum regium primitus transfigerent, [In filij periculo, eius opem implorat, experitur; gratias agit.] & semetipsos postea trucidarent; quippe cum sibi nullam spem vitæ promitterent, macerati diuturnis ergastulis. His auditis Regina crudelis & impia, vestibus dolore conscissis, talia clamabat: O serue Dei Seuerine, sic a Deo tuo illatæ vindicantur iniuriæ? Hanc mei contemptus vltionem effusis precibus postulasti, vt in mea viscera vindicares? Itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens, fatebatur se pro scelere contemptus, quod in seruum Dei commiserat, plagæ præsentis vltione percelli, confestimque directis equitibus veniam petitura, & Romanos quos ea die tulerat, pro quibus rogantem contempserat transmisit; & aurifices protinus accipientes sacramentum, ac dimittentes infantulum, pariter & ipsi dimissi sunt. His auditis reuerentissimus Christi seruus gratias Creatori referebat immensas, qui ob hoc interdum differt vota petentium, vt fide, spe & caritate crescente, dum minora petuntur, maiora concedat. Id namque egit virtus omnipotentis ac Saluatoris, vt dum liberos sæua mulier subiecit seruituti, seruientes cogeretur reddere libertati. Quibus mirabiliter impetratis, Regina statim ad seruum Dei properans cum marito, monstrat filium quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittens se eius nequaquam vltra iussionibus obuiare.
[16] Magna quoque Dei famulo, [S. Seuerinus captiuos redimit:] prophetiæ gratia prædito, in redimendis erat captiuis industria. Studiosius etenim insistebat barbarorum ditione vexatos genuinæ restituere libertati. Interea cuidam cum coniuge liberisque redempto, præcepit transuadere Danubium, vt hominem ignotum in d nundinis quæreret barbarorum, quem in tantum diuina reuelatione didicerat, [prophetiæ spiritu claret.] vt etiam signa staturæ, capillorumque colorem, vultus eius ac vestis habitus indicaret, & in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens, vt quidquid teperta ei diceret persona, reuersus sibi maturius intimaret. Profectus itaque cuncta, sicut vir Dei prædixerat, miratus inuenit. Is ergo ab eodem homine, quem reperisse se mirabatur, interrogatus audiuit dicente: Putasne possum inuenire hominem qui me ad virum Dei, cuius vbique fama diffunditur, qua voluerit mercede perducat? Diu est enim quod ipsos sanctos Martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, vt tali ministerio tandem aliquando soluar indignus, quod huc vsque non temeraria præsumptione, sed religiosa necessitate sustinui. Tunc nuntius hominis Dei, eius illum aspectibus præsentauit, qui debito e Sanctorum Geruasij & protasij Martyrum reliquias honore suscipiens, in basilica, [SS. reliquias colligit.] quam in monasterio construxerat, collocauit officio Sacerdotum. Quo in loco Martyrum congregauit sanctuaria plurimorum, quæ tamen præeunte semper reuelatione promeruit, sciens aduersarium sæpe subrepere sub nomine sanctitatis.
[17] Episcopatus quoque honorem vt susciperet postulatus, f præfinita responsione conclusit, [Recusat Episcopatum.] sufficere sibi dicens quod solitudine desiderata priuatus, ad illam diuinitus venisset prouinciam, vt turbis tribulantium frequentibus interesset. Daturus nihilominus monachis formam, sollicitior admonebat beatorum Patrum vestigiis inhærere, quibus sanctæ conuersationis adquireretur instructio, adhibendamque operam ne is qui parentes reliquit & seculum, [Monache instruit.] pompæ secularis illecebras retrorsum respiciendo cuperet quas vitauerat, & ob hoc vxoris Loth exemplum terribile proponebat. Memorabat etiam timore Dei mortificanda esse incentiua libidinum, nec aliter superanda corporalis delectationis asseruit incendia, nisi fuissent per Dei gratiam lacrymarum fonte restincta.
[Annotata]
a Alibi Feletheus dicitur, a Paulo Diac. lib. 1. c. 19. Feletheus, & Feua, (Velser & Lazius l.12.Reip. Rom. Fethia legūt) aliis Febanus, Filitheus, Fauia, Fauianus, Felteus; Belf. Seua. Braunero etiam Faba. Rad. Feletus. Pet. de Nat. Feuba.Staib.Feletrus & Selettus; & hic vxorem eius Lisam vocat.
b Auentinus solita temeritate, aurifices & Phrygiones Romanos vocat; pro his intercessisse Seuerinum ait, morbo tentatum Gisæ filium, sanatum precibus Seuerini.
c Belf. & Baron. præsidio.
d Monet Velserus hic non publici mercatus locum, sed vicum paganum intelligi; vtrumque eadem Germanica voce Marckt efferri.
e Coluntur XIX. Iunij.
f Staiban. & Engenius ab Odoacre ei oblatum Episcopatum scribunt. Quis id tradit?
CAPVT IV. Captiuos, & afflictos iuuat: sacrilegos emendat.
[18] Qvidam vero, nomine Maurus, basilicæ monasterij fuit ædituus, quem B. Seuerinus redemerat de manibus barbarorum. [Captiuos ex prædonū manibus liberat.] Huic quadam die precepit vir Dei dicens: Caue ne hodie transgrediaris alicubi; alioquin imminenti periculo non carebis. Hic ergo contra præceptum tanti Patris, secularis cuiusdam hominis persuasu, meridie ad colligenda poma in secundo a Fauianis milliario egressus, mox a barbaris Danubio transuectus est cum suo persuasore captiuus. In illa hora vir Dei dum in cellula legeret, clauso repente codice, Maurum, ait, cito requirite: quo nusquam reperto, ipse quantocyus Istri fluenta prætermeans, latrones properanter insequitur, quos vulgus a Scamaros appellabat. Cuius venerandam præsentiam non ferentes, supplices quos ceperant reddidere captiuos.
[19] Cum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent, & pene nullum castellum barbarorum b vitaret incursus, tam celeberrima S. Seuerini flagrabat opinio, vt certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus inuitarent, credentes quod eius præsentia nihil eis aduersi eueniret. [Ab omnibus oppidis expetitur.] Quod non sine gratia diuini muneris agebatur, vt omnes eius monitis, quasi cœlestibus terrerentur oraculis, exemploque illius bonis operibus erudirentur. In castellum quoque, cui erat c Cucullis vocabulum, deuotionibus accolarum vir sanctus venerat aduocatus, vbi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen d Marciani post presbyteri nostri, cuius eiusdem loci stupenda miracula, relatione cognouimus. Pars igitur plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhærebat. [Nefanda sacrificia miraculose detegit, & abolet.] Quo sacrilegio comperto vir Dei, multis plebem sermonibus allocutus, ieiunium triduanum per Presbyterum loci suasit indici, ac per singulas domos cereos afferre præcepit, quos propria manu vnusquisque parietibus affixit ecclesiæ. Tunc psalterio ex more decurso, ad horam sacrificij Presbyterum & Diaconum vir Dei adhortatus est, tota cordis alacritate secum communē Dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suæ cognitionis ostenderet. Itaque cum multis largissimis fletibus, cumque fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa diuinitus, reliqua vero eorum qui prædictis sacrilegiis infecti fuerant, volentesque latere negauerant, inaccensa permansit. Tunc ergo qui eos posuerant diuino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satisfactionibus prodiderunt, & suorum testimonio cereorum manifesta confessione cuncti propria sacrilegia testabantur. O clemens potentia Creatoris! cereos animosque inflammans, accensus ignis in cereis refulsit & in sensibus. Visibilis lux liquabat ceras in flammas, at inuisibilis corda fatentium soluebat in lacrymas. Quis credat amplius eos, quos sacrilegus error inuoluerat, postea claruisse bonis operibus, quam eos quorum cerei fuerant accensi diuinitus?
[20] Alios rursus tempore in finibus eiusdem castelli, locustæ frugum consumptrices copiose insederant, noxiis morsibus cuncta vastantes. [Locustas precibus arcet.] Tali ergo peste perculsi mox Presbyteri ceterique mansores, S. Seuerinum summis precibus adierunt, dicentes: Vt tantæ plagæ auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quæ magno dudum miraculo in accensis cereis multum apud Dominum valere conspeximus. Quos ille religiosius allocutus, Non legistis, ait, quid auctoritas diuina peccanti populo præceperit per Prophetam dicens: Conuertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio & fletu? [Ioel. 2. 12. 15.] & post pauca: Sanctificate, inquit, ieiunium, vocate cœtum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, & cetera quæ sequuntur. Hæc explete, vt dignis operibus malitiam præsentis temporis facile euadatis: nullus a me ad agrum exeat, quasi humana sollicitudine locustas vetiturus, ne diuina amplius indignatio prouocetur. Nec mora, ergo omnibus in ecclesiam congregatis, vnusquisque in ordine suo psallebat ex more. Omnis ætas & sexus, quæ etiam voce non poterat, precem Deo fletibus offerebat, eleemosynæ fieri non cessabant, quidquid bonorum operum præsens necessitas exigebat, sicut Dei famulus preceperat implebatur. Omnibus ergo huiuscemodi studiis occupatis, quidam pauperrimus opus Dei cœptum deserens, ad agrum propriæ segetis inuisendæ caussa, quæ perparua inter aliorum sata iacebat, egressus est, totaque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbauit industria, moxque ecclesiam communicaturus intrauit; sed segetem eius exiguam, [Cuiusdam punita inobedientia.] multis vicinorum circumdatam frugibus, locustarum densitas deuorauit. Quibus ea nocte ab illis finibus e exterritis imperio diuino, probatum est quantum valeat fidelis oratio. Mane quippe sancti operis temerator atque contemptor, rursus ad agrum suum male securus egrediens, eum locustarum pernicie funditus inuenit abrasum, & omnium circumquaque sationes integras vehementer admirans, ad castellum lamentosa vociferatione reuertitur; cumque id quod acciderat indicasset, ad huiuscemodi videndum cuncti exiere miraculum, vbi quasi ad lineam regularē contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant. Tunc omnium vestigiis prouolutus, intercessionibus eorum delicti sui veniam fusa lamentatione poscebat. Ob quam rem monendi occasionem homo Dei reperiens, docebat vniuersos vt omnipotenti Deo discerent obedire, cuius imperiis obtemperant & locustæ. Pauper vero prædictus flebiliter allegabat, posse se mandatis obedire de cetero, si vlla spes qua viueret sibi remansisset. Tunc ergo vir Dei ceteros allocutus, Iustum est, inquit, vt qui proprio supplicio humilitatis vobis & obedientiæ dedit exemplum, liberalitate vestra anni præsentis alimenta percipiat. Collatione itaque fidelium correptus homo pauperrimus & ditatus, didicit quantum dispendij incredulitas inferat, quantumq; beneficij suis cultoribus diuina cōferat largitio.
[Annotata]
a Belf. Scameras. Velserus non gentis sed latrocinij nomen esse scribit.
b Sur. intraret.nec omnino damnat Velserus.
c Sur.Cocullis.Pet.de Nat.Cocullo, Laz.Catullus, qui Tulnā hodie dici arbitratur. Staiban. & Engenius hoc Fabianis gestum scribunt.
d Al. Maiorani, & Maioriani. Merito reprehendit Lazium Velserus, quod hinc asserat, Marcianum ex monacho cœnobij S. Seuerini Fabianensium Episcopum proxime post Mamertinum constitutum.
e Ms. Belf. exterminatis.
CAPVT V. Varia alia edit miracula.
[21] Item iuxta oppidum quod a Iuba appellatur, cum quadam die intrantes basilicam, æstatis tempore, solemnitatem vespere reddituri, ad accēdenda luminaria ignem minime reperissent, flammam concussis ex more lapidibus elicere nequiuerunt, in tantum alterutra ferri ac petræ collisione tardantes, vt tempus vespertinæ solemnitatis efflueret. At vir Dei genibus humi fixis orabat attentius. [Cereus S. Seuerini miraculose accēditur.] Mox igitur in conspectu trium spiritualium, qui aderant tunc, virorum, cereus quem idem Seuerinus sanctus manu tenebat accensus est. Quo lucente, sacrificio vespertini temporis ex more suppleto, gratiæ Deo referuntur in omnibus. Quod factum, licet vir memoratus hos qui huic interfuere miraculo celare voluerit, sicut & multa magnalia, quæ per illum diuinis sunt effectibus celebrata; claritas tamen tantæ virtutis occultari non potuit, sed ad magnā ceteros fidem excellenter accendit.
[22] [Quandam iam depositam sanitati restituit.] Accidit etiam eiusdem loci quandam mulierem diutino languore vexatam iacere seminecem, exequiis iam paratis; cuius proximi mœsto silentio voces funereas quodā fidei clamore presserunt, & ante ostium cellulæ sancti viri corpus iam pene exanime deposuere. Videns ergo homo Dei clausum aditum oppositione lectuli, ait ad eos: Quidnam est quod facere voluistis? Responderunt: Vt oratione tua vitæ reddatur exanimis. Tunc ipse lacrymabundus exclamans ait: Quid a paruo magna deposcitis? Cognosco me prorsus indignum, vtinam merear veniam pro meis inuenire peccatis. Et illi, Credimus, inquiunt, quod si oraueris reuiuiscit. Tunc S. Seuerinus fusis illico lacrymis, in oratione prostratus est, & muliere protinus resurgente, allocutus est eos: [Alienæ fidei id adscribit.] Nolite quidquam horum meis operibus applicare, hanc enim gratiam fidei vestræ feruor emeruit; & hoc fit in multis locis & gentibus, vt cognoscatur quod vnus sit Deus, faciens in cœlo & in terra prodigia, excitans perditos in salutem, & mortuos vitæ restituens. Mulier vero sanitate percepta, opus b agrale die tertio iuxta morem prouinciæ propriis cœpit manibus exercere.
[23] c Quintanis appellabatur d secundarum municipium Rætiarum super ripam Danubij situm, huic ex alia parte paruus fluuius, e Businca nomine, propinquabat. Is crebra inundatione Danubij superfluentis excrescens, nonnulla castelli spatia, quia in plano fundatum erat, occupabat. Ecclesiam etiam loci eius mansores extra muros ex lignis habuere constructam, quæ pendula extensione porrecta, defixis in altum stipitibus sustentabatur & furculis, cui ad vicem soli tabularum erat læuigata coniunctio; quam quoties ripas excessisset, aqua superfluens occupabat. [Signo Crucis fluuij eluuionem reprimit.] Quintanensium itaque fide S. Seuerinus illuc fuerat inuitatus, vbi cum tempore siccitatis venisset, interrogabat cur tabulata nudatis obstaculorum tegminibus apparerent? Accolæ responderunt: quod frequēti fluminis alluuione quidquid fuisset superstratum continuo labererur. At ipse: Sternatur, inquit, super tabulata in Christi nomine nunc pauimentum, nam videbitis amodo fluuium cœlesti iussione prohibitum. Pauimento itaque perfecto, ipse vir Dei accepta securi subter descendens, postes facta oratione percussit, atque ad aquam fluminis, venerandæ crucis expresso signaculo dixit: Non te sinat Dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere. Ex illo itaque tempore cum ex more fluuius creuisset in cumulos, ambissetque viciniam quam solebat, ita spatiis ecclesiæ erat inferior, vt numquam sancti patibuli signaculum, quod impresserat homo Dei, prorsus excederet.
[24] Accidit autem vt castelli f Presbyter memorati admodum venerabilis, Siluinus nomine, moreretur: & cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more peruigilem, iam crescente diluculo, rogauit vir Dei fessos Presbyteros & Diaconos vniuersos parumper abscedere, vt post laborem vigiliarū somno se aliquantulum recrearent. Quibus egressis, homo Dei ostiarium, Maternum nomine, interrogat, vtrum omnes, vt dixerat, abscessissent. [Diuinitus cognoscit aliquem in templo latere.] At illo respondente cunctos abiisse: Nequaquam, ait, sed latet hic quidam. Tunc ianitor ecclesiæ septa secundo perlustrans, nullum intra eam mansisse testatur. Verum Christi miles Domino sibi reuelante, Nescio quis, ait, hic delitescit. Tertio itaque diligentius perscrutans, quandam inuenit virginem consecratam, locis se occultioribus abdidisse, quam ergo memoratus sic increpauit ædituus: Cur istic famulo Dei posito tuam credidisti potuisse latere præsentiam? At illa: Pietatis, inquit, me amor talia facere persuasit; videns enim cunctos foras expelli, putaui mecum quod seruus Christi inuocata diuina maiestate præsentem mortuum suscitaret. Exeunte igitur memorata virgine, homo Dei cum Presbytero & Diacono ianitoribusque duobus, in oratione curuatus postulauit fletu largissimo, vt opus solitæ maiestatis diuina virtus ostenderet. Tunc oratione completa a Presbytero, ita cadauer vir beatus alloquitur: In nomine Domini nostri Iesu Christi, sancte Presbyter Siluine, loquere cum fratribus tuis. Et subito oculos defunctus aperuit. [Mortuum interrogat, ille respondet.] Vix vero præsentibus homo Dei tacere præ gaudio persuasit; & denuo ad eum: Vis, inquit, rogemus Dominum vt te adhuc seruis suis in hac vita condonare dignetur? At ille ait: Per Dominum te coniuro ne diutius hic tenear, & frauder quiete perpetua, in qua me esse iam cernebam. Statimque reddita oratione quieuit exanimis. Hoc autem factum S. Seuerini adiuratione ita celatum est, vt ante mortem eius non potuisset agnosci; ego tamē hæc quæ retuli Marci Subdiaconi & Materni ianitoris relatione cognoui. [Miraculū celari iubet.] Nam Presbyter & Diaconus tanti testes miraculi, ante sanctum virum, cui iurauerant nulli se quod viderant prodituros, obiisse noscuntur.
[Annotata]
a Ms. Belf. Iuuao. Lazius Iuuauo; & Iuuauiam interpretatur, improbante Velsero. Pet.de Nat. & Staib. Iouiaco.
b Ita Belf. alij sacrale.
c Notitia Imperij, sub Duce Rætiæ I. & II. habet Præfectum Alæ primæ Flauiæ Retorum Quintanis. Antoninus Quintianas vocat, Kuntzen nunc dici tradunt, Cuspinianus Cuntzing. Vicus est ad dextram Danubij ripam, supra Bataua.
d De Rætiarum finibus agit Velserus lib.1.rer. Augustanarum, & Cluuerius Germaniæ antiquæ lib. 5. Secundam Rætiam volunt lacu Brigantino & Oeno flumine conclusam fuisse.
e Ita Ms. Belfortij. MS. Velseri Quintana, præfert tamen ipse Surij lectionem Quintanica.
f Lazius modo Siluinum, modo Siluium vocat, & Episcopum facit, a Seuerino consecratum, qui ipse non nisi Presbyter fuit. Merito rerum Ecclesiasticarum in eo auctore imperitiam reprehendit Velserus, & malam fidem, quippe qui hæc veluti ex Eugippio hausta proferat. Auentinus extare Quintanis, siue Kunsen vico, templum scribit, vbi D. Siluinus Mysta Vindelicorum, familiaris Seuerino, humatus colitur. Raderus eum tom. 2. Bauariæ sanctæ, vt Beatum, prædicat; sed falsus memoria est, cum tom.1.scripsit isti miraculo adfuisse solos Presbyterum & Diaconum.
CAPVT VI. Captiuos, pauperes, afflictos iuuat.
[25] Talibvs igitur B. Seuerinus per Christi gratiam opulentus muneribus, captiuorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, vt pæne omnes per vniuersa oppida vel castella pauperes, ipsius industria pascerentur: quibus tam læta sollicitudine ministrabat, vt tunc se crederet tantummodo saturari, vel abundare bonis omnibus, [Captiuis & pauperibus subuenit.] quando videbat egentium corpora sustentari. Et cum ipse hebdomadarum cōtinuatis ieiuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. Cuius largitionem tam piam in pauperes plurimi cōtemplantes, quamuis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, deuotissime tamen frugum suarum decimas pauperibus impendebant. Quod mādatum licet cunctis ex lege notissimum sit, [Alios ad idem excitat.] tamen quasi ex ore Angeli præsentis audirent, grata deuotione seruabant. Frigus quoque vir dei tantum in nuditate pauperum sentiebat: siquidem specialiter a Deo perceperat, vt in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis & alacer permaneret. Pro decimis autem, vt diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, a Norici quoque b Presbyteros missis exhortabatur epistolis. [Tarditas in pio opere punita.] Ex qua consuetudine cum nonnullam ad eum erogandarum vestium copiam direxissent, interrogauit eos qui venerant, si ex ciuitate quoque c Tiburnia similis collatio mitteretur? Respondentibus etiam inde protinus affuturos; vir Dei nequaquam eos venire signauit, sed dilatam eorum oblationem prædixit barbaris offerendam. Itaque non multo post ciues Tiburniæ, vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes, vix inita fœderis pactione, inter cetera etiam largitionem iam in vnum collatam, quam mittere famulo Dei distulerant, hostibus, vt prædixerat, obtulerunt.
[26] Ciues quoque ex oppido d Lauriaco, crebra quondam S. Seuerini exhortatione commoniti, frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis, iam maturitate messium flauescente, vicina subsidia monstrabantur. At vbi rubiginis improuisæ corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum conuenere prostrati, pœnas suæ contumaciæ confitentes. [Decimarū neglectus punitus.] Miles vero Christi, fessos verbis spiritualibus alleuabat dicens: Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum æterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare præsentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de Domini pietate polliceor, quod rubigo præsens tam valide penitus non nocebit; tantum fides vestra vlterius non vacillet. [Ieiunio rubigo auersa.] Verum ciues ad persoluendas ex illa die decimas hæc promissio reddidit promptiores. Tunc, vt solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto, placidus imber desperatæ messis amputauit incommoda.
[27] e Patauis appellatur oppidum, inter vtraque flumina, [Sæpe venit Passauium Seuerinus.] Oenum videlicet atque Danubium constitutum, vbi B. Seuerinus cellulam paucis solito more fundauerat; eo quod ipse illuc sæpius rogatus a ciuibus adueniret, maxime propter f Alamannorum incursus assiduos, quorum Rex g Gibuldus summa eum reuerentia diligebat. Qui etiam quodam tempore ad eum videndum h desideranter occurrit, cui Sanctus obuiam, ne aduentu suo eam ciuitatem prægrauaret, egressus est, tantaque constantia Regem allocutus est, vt tremere coram eo vehemētius cœperit; sed & postea suis exercitibus indicauit, numquam se nec re bellica nec aliqua formidine, tanto tremore fuisse concussum. Cumque Dei famulo daret optionem impetrandi quæ vellet; [Captiuorū liberationem impetrat.] rogauit doctor piissimus, vt sibi potius præstaturus, gentem suam a Romana vastatione cohiberet, & captiuos quos sui tenuerant, gratanter absolueret. Tunc Rex constituerat vt ex suis aliquem dirigeret, ad id opus maturius exequendum; statimq; missus Amantius Diaconus, e vestigio Regem subsequitur, eiusque pro foribus excubans, multis diebus nō potuit nuntiari. Cui re, pro qua directus fuerat, non peracta, tristissimo reuertenti apparuit quidam effigiem Sancti præferens Seuerini, qui eum minaci appellatione perterritum se qui se iussit. i Cumque pauens atque concitus sequeretur, peruenit ad ianuam Regis, statimque dux ille præuius ex oculis mirantis euanuit. Verum Regis internuntius Diaconum, [Diacono cuidam apparet.] vnde esset, & quid speraret interrogat. Ille rem breuiter insinuans, oblatis Regi, receptisque remeauit epistolis. Dimissus igitur, reuexit fere septuaginta captiuos, insuper promissionem Regis gratam deferens, qua spopondit se, cum diligenter prouinciam peragrauerit, remissurum quantos in eadem reperturus fuisset numeros captiuorum. Pro qua re postmodum S. Lucillus Presbyter destinatus, magnam miserorum copiam ex captiuitate reuocauit.
[Annotata]
a Noricum mediterraneum interpretatur Velserus, quoties non additur Ripense.
b Ms. Belfortij, populos.
c Sur. Tigurina, Lazio Tiberina, & Tiberia. Quidam Ratisponam, siue Reginoburgum interpretantur; parum probabiliter, cum Eugippij ætate Tiburnia Norici metropolis esset, Reginoburgum Rætiæ secundæ ciuitas. Auentinus S. Viti in Carinthia oppidum facit, aitq; isthic Tiburniæ vestigia extare. Apud Ptolemæum ciuitas Norici est τεουρνία. Fortassis τεουουρνία pro Teburnia vel Tiburnia scriptum fuit. Villach oppidum ad Drauum esse censet Cluuerius. Velserus vocem Tiburnia suspectam habet: extabat ea in MS. Belfortij; & retinetur a Braunero. Teurnia inter oppida Norici recensetur & a Plinio lib.3.c.24.
d Alij Laureacum scribunt. Vicus nunc esse exiguus dicitur sub mœnibus Ensij oppidi, vetusto etiamnum nomine Lorch. Lauriaci meminit Antoninus in Itinerario, & Notitia Imperij, quæ Præfectum legionis secundæ isthic collocat, ac deinde & Præfectum classis Lauriacensis nominat. M. Aurelij, aut potius Aureliani opus censet Velser. 3. Boicar.
e De eo egimus VII. Ianuarij ad S. Valentini vitam. rectius Bataua. Notitia Imper. sub Duce Rætiæ: Tribunus cohortis nouæ Batauorum, Batauis.
f Eorum tunc validæ res in Germania magna, e qua in Rætiam quoque progressi, imo & Belgicam, vbi memorabili prælio paullo post domiti a Clodouæo Francorum Rege ad Tolpiacum oppidum ann. Christi 496.
g Radero Gibaldus.
h Hinc colligas Auentini malam fidem, qui simulasse solum, se Seuerini visendi caussa venire, Gibuldum scribit.
i Ms. Belfortij Lucellus. Lazius Episcopum facit Batauensem; inde Fabianensem, sine auctore. Auentinus D. Lucilium Episcopum vocat.
CAPVT VII. Varia diuino spiritu prædicit.
[28] Per id tempus quo Romanum constabat imperium, multorum milites oppidorum pro custodia limitis publicis stipendiis alebantur. Qua consuetudine desinente, simul militares turmæ sunt deletæ; cum limite Batauino vtcumque numero perdurante, ex eo perrexerunt quidam ad Italiam, a extremum stipendium commilitonibus allaturi, [Cædem militum absens cognoscit.] quos in itinere peremptos a barbaris nullus agnouerat. Quadam ergo die dum in sua cellula legeret S. Seuerinus, subito clauso codice, cum magno cœpit lacrymare suspirio, astantes iuuenes iussit ad fluuium properanter excurrere, quem in illa hora humano firmabat cruore respergi, statimque nuntiatum est, corpora præfatorum militum fluminis impetu ad terram fuisse delata.
[29] b Paulinus quidam Presbyter ad S. Seuerinum fama eius latius percurrente peruenerat: [Paulino Episcopatum prædicit.] hic in consortio beati viri diebus aliquot remoratus, cum redire vellet, audiuit ab eo: Venerabilis Presbyter festina, quia cito dilectionem tuam, populorum desideriis, vt credimus, obluctantem, dignitas Episcopatus ornabit. Mox remeante ad patriam, sermo in eo prædicentis impletus est. Nam ciues Tiburniæ, quæ est metropolis Norici, coegerunt prædictum virum summi sacerdotij suscipere principatum.
[30] Basilicæ extra muros oppidi Batauini, in loco nomine c Boitro trans Oenum fluuium constitutæ, vbi cellulam paucis monachis ipse construxerat, [Cladem Passauio inferendā prænūtiat.] Martyrum reliquiæ querebantur. Ingerentibus ergo se Presbyteris vt mitterentur ad sanctuaria deferenda, hæc B. Seuerinus monita proferebat: Quamuis cūcta mortalium opere constructa pereant, hæc tamen ædificia præ ceteris celerrime relinquenda sunt; & ideo pro reliquiis Sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia vltro S. Ioannis eis benedictio deferetur. Interea beatum virum ciues oppidi memorati suppliciter adierunt, ierunt, vt pergeret ad d Fauianam Rugorum Principē, mercandi eis licentiam postularet. Quibus ipse: Tempus, inquit, huius oppidi appropinquauit, vt desertum, sicut cetera priora castella cultore destituta, remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia prouidere, vbi vltra non poterit apparere mercator? Respondentibus illis, non se debere contemni, sed consueto subleuari regimine; quidam Presbyter hæc diabolico spiritu repletus adiecit: Perge, quæso, Sancte, perge velociter, vt tuo discessu parumper a ieiuniis & vigiliis quiescamus. Quo dicto, vir Dei lacrymis vrgebatur ingentibus, quod in ridiculam vanitatem cunctis audientibus Sacerdos eruperat. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorū. Sāctus itaque, vir cur ita fleret interrogatus a fratribus; Video, inquit, plagam grauissimam nobis absentibus huic loco protinus euenturam; & Christi sacraria (quod non sine gemitu cogor exprimere,) humano sanguine redundabunt, in tantum, vt etiam locus iste violandus sit, nam in baptisterio loquebantur. Ad antiquum itaque & omnibus maius monasterium suum, iuxta muros oppidi Fauianis, quod e centum & vltra millibus aberat, Danubij nauigationibus descendebat. Mox igitur eo discedente f Chunimundus paucis barbaris comitatus, oppidum, vt Sanctus prædixerat, Batauis inuasit; ac pene cunctis mansoribus in messe detentis, quadraginta viros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. g Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilege contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum cōfugientem, insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso Deo veritatis inimicus accessit, vbi tam impudenter excesserat.
[31] [S. Ioannis reliquias mirabiliter nanciscitur.] Igitur sanctissimus Seuerinus dum in monasterio Fauianis Euangelium legeret, oratione completa consurgens, scapham sibi illico iubet præparari, & mirantibus his qui aderant, ait: Sit nomen Domini benedictum, reliquiis beatotum Martyrum oportet nos occurrere. Nec mora: transmeant Danubium, inueniunt hominem considentem in ripa vlteriore fluminis, ac multis eos precibus postulantem, vt ad seruum Dei, ad quem fama vulgante olim venire cuperet, duceretur. Mox itaque ei Christi seruo demonstrato, suppliciter S. Ioannis Baptistæ reliquias obtulit, multis apud se seruatas temporibus. Quas Dei seruus debita veneratione suscipiens, basilicam S. Ioannis, sicut prædixerat, vltronea benedictione collata, sacrauit officio Sacerdotum.
[32] Ad habitatores præterea oppidi quod h Iopia vocabatur, i septuaginta & amplius a Batauis millibus disparatum, [Salisburgenses monet vt fugiant.] solita vir Dei reuelatione commonitus, Moderatum nomine, cantorem Ecclesiæ destinauit, præcipiens vt habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent, mox enim perituros fore si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto præsagio dubitantibus, aliis non credentibus prorsus, iterum misit k Quintasium quemdam, cui lacrymans ait: Perge velocius, denuntians eis, si in hac nocte remanserint, sine dilatione capientur. Sanctū quoque l Maximum spiritualis vitæ Presbyterum instantius imperat admoneri, vt saltem ipse contemptoribus derelictis, properaret a cœlesti misericorida liberari; de quo sibi Dei famulus magnam dicebat inesse mœstitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum, imminenti subiaceret exitio. Prædictus itaque pergens imperata suppleuit, [Negligentes ab Herulis oppressi.] & reliquis incredulitate nutantibus, nuntius viri Dei Presbytero retinenti se, atque hospitalitatem præbere cupienti, nullatenus acquieuit. Qua nocte m Heruli insperate protinus irruentes, oppidumque vastantes, plurimos duxere captiuos, Presbyterum vero memoratum patibulo suspenderunt n. Quo audito seruus Dei grauiter doluit præmonitos non curasse.
[33] Deinde quidam de Norico, o Maximinus nomine, seruum Dei frequentare solitus erat. Et cum pro familiaritate, quam meruerat, [Hostium incursus prædicti: ieiunio propulsati.] in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis patriam suam graue repente exitium subituram. Qui acceptis litteris ad S. Paulinum Episcopum designatis, remeauit instantius. Igitur memoratus Antistes litterarum tenore perstructus, vniuersas diœceses siue castella, scriptis propriis vehementer admonuit, vt triduano ieiunio, quod litteræ viri Dei signauerant, exitio venturæ cladis occurrerent. Quibus iussa complentibus, terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastauit. Castella vero nullum sensere periculum, quæ lorica fidelis ieiunij, & laudanda cordis humilitas aduersus hostium ferociam fidenter armauerat.
[Annotata]
a S. Augustinus lib.18.de ciuitate Dei, c.18. caballum se scilicet factum, annonam inter alia iumenta baiulasse militibus, quæ dicitur retica, quoniam ad retia deportatur. Viues: Retia & reticulum genus est sacculi, quo viatores panem, carnes, & poma gestare consueuerant. At Velserus legit: quæ dicitur Rætica, quoniam ad Rætias deportatur; putatq; stipendium eadem opera delatum. Et sane de Italia isthic Augustino est sermo.
b Ab hoc Paulino Episcoporum suorum catalogum auspicantur Reginoburgenses. Primus id scripsisse fertur Conradus de monte puellarum. Refutat id Velserus, assentiente Radero nostro. Patet ex iis quæ ad cap.6.dicta sunt.
c Laz. Boiotro. Is locus esse videtur, quem Ptolemæus Boiodurum vocat tab.5.Europæ, cap. 14. & Vindeliciæ adscribit, cum inter Bataua & Boiodurum Oenus fluat Norici & Vindeliciæ limes. Antoninus & Notit.Imp.Boiodorum, Tabula Peutingeriana Bolodorum. Instat hodie vocatur, quasi Oeni ciuitatem dicas. Est isthic fluuiolus Boiter, siue Boitra, qui vetustum nomen retinet: visitur isthic ecclesia S. Seuerino sacra, quæ cellæ, cuius hic mentio fit, memoriam seruat.
d Fauam videtur legendum.
e Censentur inter Passauium & Viennam circiter 40.milliaria Germanica.
f Iornandi Hunimundus, Belfortio Humibundus. Sueuorum Rex erat.
g Auentinus Episcopum facit, eiusq; iocum antea in Sanctum coniectum ita exponit, aut deprauat potius: Abi sane quo vis gentium, inquit, nam si diutius hic manseris, inedia omnibus nobis, quemadmodum minitaris, pereumdem est.
h Auentinus, Hundius aliiq; Iuuauia legunt, quæ nunc Salisburgum. M S. Belf. Lubianum. Rad. Topia.
i Ms. Belf. viginti.
k Belf. Quintarium.
l Belf. Maximianum. Lazius & Auentinus, sine tabulis & testibus, Episcopum faciunt. Raderus tom.1.Bauariæ sanctæ Sanctum & Martyrem vocat.
m Lazius hanc irruptionem tribuit Alemannis; Auentinus Herulis, Alemannis, aliisq; Germanorum nationibus. Meminit Paulus Diac.lib.1.cap.20. Rodulfi Herulorum Regis. & cap. 9. inter populos Odoacri parentes recenset Herulos. Braunerus hanc Iuuauiæ direptionem ipsi Odoacri adscribit.
n Addit Auentinus: Amplius quinquaginta quinque cum ipso symmystas contrucidant, e rupiumque cauernis, quo fugerant, sicut adhuc monstratur, præcipites agunt. Humati esse referuntur in æde D. Amandi, quæ nunc est D. Margaritæ. Agit de his quoque Bruschius in Patauia, aitq; cauernas illas etiamnum Salisburgi apud S. Petrum ostendi. Consentit Braunerus, vt supra diximus.
o Idem infra Maximus appellatur.
CAPVT VIII. Periclitantibus, ægris, egenis subuenit.
[34] Post hæc leprosus quidam Mediolanensis territorij, ad S. Seuerinum, fama eius inuitante, perrexerat: hunc sanitatum remedia implorantem suppliciter, monachis suis indicto ieiunio commendauit, qui continuo Dei gratia mundatus est. [Leprosum mundat.] Cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam suam, postrauit se pedibus sancti viri, petens ne vlterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet vt lepram quoque peccatorū, sicut carnis, effugeret, vitamq; in eodē loco fine laudabili terminaret. Cuius animū religiosum vir Dei vehementer admirans, paucis monachis paterna iussione præcepit, frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanere, vt Dominus ei quæ essent opportuna concederet. Tantis itaque remediis præmunitus, intra duorum mensium spatium vitæ mortalis est compedibus absolutus.
[35] Eodem tempore mansores oppidi Quintanensis, creberrimis Alamannorum incursionibus defessi, [Romanis victoriam obtinet.] sedes proprias relinquentes, in Batauis oppidum migrauerunt. Sed non latuit eosdem barbaros confugiū prædictorum: qua caussa plus inflammati sunt, credentes duorum populos oppidorum vno impetu prædarentur. Sed B. Seuerinus orationi fortius incubans, Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, prænuntians hostes quidem præsentis Dei auxilio superandos, sed post victoriam eos qui contemnerent eius monita perituros. Igitur Romani omnes sancti viri prædictione firmati, spe promissæ victoriæ aduersus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus præmuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis, [Iterū cladem Passauij prædicit.] vir Dei ita victores alloquitur: Filij, ne vestris viribus palmam præsentis certaminis imputetis, scientes vos Dei, nunc præsidio liberatos, vt hinc paruo interuallo temporis, quasi quibusdam concessis induciis, discedatis. Mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite. Hec homo Dei plenus pietate commonuit. Sed Batauinis genitale solum relinquere dubitantibus, sic adiecit: Quamuis & illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocyus relinquēdum, hinc tamen nunc pariter discedamus. Talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam reperti sunt contumaces, nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicumque enim ibidem contra hominis Dei interdictum manserunt a Thuringis irruentibus in eadem hebdomade alij quidem trucidati, alij in captiuitatem deducti, pœnas dedere contemptus.
[36] Igitur post excidium oppidorum in superiore parte Danubij, omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui S. Seuerini monitis paruerant, assiduis hortationibus præstruebat, ne in sua virtute confiderent, sed orationibus & ieiuniis atque eleemosynis insistentes, armis potius spiritualibus munirentur. Præterea vir Dei quadam die cunctos pauperes in vna basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus; [Oleum pauperibus elargitur.] quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat aduectio. Igitur tamquam benedictionis accipiendæ gratia maior egenorum turba confluxit, pretiosum quippe ibidem huius liquoris alimentū auxit turbam numerumque poscentium. Tunc Beatus oratione completa, signoque crucis expresso, solitum sibi scripturæ sanctæ sermonem cunctis audientibus exprimens ait: Sit nomen Domini benedictum. Tunc cœpit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus seruus fidelis Dominum suum, qui non ministrari venerat, sed potius ministrare, sequensque vestigia Saluatoris, gaudebat augeri materiam, quam officio dexteræ sinistra nesciente fundebat. [Id non deficit, nisi prodito miraculo.] Completis itaque vasculis pauperum, nihil minuebatur in manibus ministrantiū. Tantum igitur Dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, vnus eorum cui nomen erat b Biennius magno timore perterritus exclamauit dicens: Domine mi, crescit hic cacabus olei, & in modum fontis exundat. Sic liquor ille gratissimus, prodita virtute, subtractus est. Cui statim Christi famulus exclamās ait: Quid fecisti frater? Obstruxisti commoda plurimorum: ignoscat tibi Dominus Iesus Christus. Sic aliquando mulier vidua debitis onerata, Helisæi Prophetæ iussis instruitur, ex olei stilla quam habebat vasa replere quam plurima. Quod cum fecisset, & adhuc vasa a filiis deposceret, vbi audiuit numerum defecisse vasorum, mox stetit oleum.
[37] Per idem tempus Maximus Noricensis, cuius fecimus superius mentionem, fidei calore succensus, media hyeme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad B. Seuerinum audaci temeritate, vel magis, vt postea claruit, intrepida deuotione venire contendit; conductis plurimis comitibus, qui collo suo vestes captiuis & pauperibus profuturas, quas Noricorum religiosa collatio congregauerat, baiularent; itaque prouecti c ad summa Alpiū cacumina peruenerūt, vbi per totam noctem nix tanta confluxit, vt eos magne arboris protectione vallatos, velut ingens fouea demersos includeret. Et cum de vita sua penitus desperarent, vidit ductor comitum per soporem in effigie virum Dei stantem ac dicentem sibi: Nolite timere, pergite quo cœpistis. Hac vero reuelatione protinus animati, [In via periclitantibus apparet:] cum cœpissent etiam fide magis quam gressibus proficisci, subito diuino nutu ingentis formæ vrsus e latere veniens viam monstraturus apparuit, qui se tempore hyemis speluncis abditare consueuit, & mox cupitum reserat iter, & per ducenta fere millia non ad sinistram deuians non ad dexteram, viam demonstrauit optabilem. Tanta enim eos intercapedine præcedebat, quanta d regente vestigio semitam præpararet. Itaque progrediens bestia per eremi vastitatem, [Iis vrsus viam ostēdit.] viros qui egenis deferebant solatia non reliquit, sed vsque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit, & mox in vnam partem officio diuertit expleto; ostendens tanto ducatus officio, quid homines hominibus præstare debeant, quantumque caritatis impendere, cum desperantibus iter bestia sæua monstrauerit. Igitur cum seruo Dei nuntiarentur qui venerant, ait: Sit nomen Domini benedictū. Ingrediantur quibus viam qua venirent vrsus aperuit. Quo audito illi stupore repleti; mirabantur enim virum Dei referre id quod in absentia prouenerat.
[Annotata]
a Velserus, Turcilingis mauult, qui haud inde procul colebant, Odoacri parentes.
b Ms. Belf. sapientissimus.
c Hinc sane patet Paulinum, huius Maximi, siue Maximini, vt num.33.dicitur, Episcopum, non fuisse Reginoburgensem; nec Tiburniam esse Reginoburgum.
d Belf. recenti.
CAPVT IX. Multis contra hostes præsidio est; barbaris venerabilis.
[38] Cives item oppidi Lauriaci, & superiorū transfugæ castellorum, ad suspecta loca exploratoribus destinatis, hostes quantum poterant humana sollicitudine præcauebant. [Hostium aduentum prænūtiat, vrgetq; ad vigilandā.] Quos seruus Dei diuinitatis instinctu commonitus, præsaga mente præstruxit, vt omnem paupertatis suæ sufficientiam intra muros cōcluderent, quatenus inimicorum feralis incursio, nihil humanitatis inueniens, statim fame compulsa immania crudelitatis cœpta desereret. Hæc per a triduum contestatus, aduesperascente iam die, Valentem nomine, monachum mittens ad S. Constantium eiusdem loci Pontificem, & ad ceteros commanentes: Hac, inquit, nocte dispositis per muros ex more vigiliis districtius excubate, superuenientis hostis cauentes insidias. At illi nihil aduersi per exploratores sentire se penitus affirmabant. Sed Christi præco præmonere non desinens, dubitantibus voce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter obedirēt, sæpius repetens: Me, inquit, lapidate si mentitus fuero. Itaque tandem aliquando muris inuigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo cœpissent vigilare concursu, aceruus fœni cominus positus, ex facula baiuli nolentis accensus, lumen non incendium reddidit ciuitati. Qua occasione vociferantibus cunctis, hostes siluarum occultatione morantes, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se præcognitos, quieuerunt, ac mane facto circumdantes ciuitatem & vbique discurrentes, cum nihil victualium reperissent, diripuerunt animalium gregem cuiusdam hominis, qui seruo Dei prædicente contumax sua tutari contempserat, & recesserunt. Illis autem abeuntibus ciues portis egressi, haud procul a muris scalas iacentes inueniunt, quas ad vrbis excidium præparatas barbari vigilantium clamore turbati in nocte iactauerant. Quapropter memorati ciues veniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus presentibus agnouerunt in sancto viro gratiam viguisse propheticam; atque in vno impetuisset plebs inobediens vniuersa captiua, nisi eam liberam viri Dei consueta conseruasset oratio, Iacobo Apostolo protestante, Multum, inquit, valet deprecatio iusti assidua. [Iac. 5. 16.]
[39] Feletheus Rugorum Rex, qui & Faua, audiens cunctorum reliquias oppidorū, quæ barbaricos euaserant gladios, Lauriacum se per Dei famulum contulisse, assumpto veniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere, & in oppidis sibi tributariis atque vicinis, (ex quibus vnum erat b Fauianis) quæ a Rugis tantūmodo dirimebantur Danubio, [Feletheo persuadet ne Romanos in sua oppida abducat.] collocare. Quamobrem grauiter vniuersi turbati, S. Seuerinum adiere suppliciter, vt in occursum Regis egrediens, eius animum mitigaret. Cui tota nocte festinans, in vicesimo ab vrbe milliario matutinus occurrit. Rex ergo aduentum eius protinus expauescens, testabatur illius se fatigatione plurimum prægrauatum, caussam repentinæ cursionis inquirit. Cui seruus Dei, Pax tibi, inquit, Rex optime: Christi legatus aduenio, subditis veniam precaturus. Recole gratiam, diuina beneficia recordare, quibus pater tuus se frequenter sensit adiutum. Nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere præsumebat. Qui monitis non resistens salutaribus, crebris prosperitatibus recognouit, quanti valeret obedientis animus, quātumque triumphatoribus prosit, suis non tumere victoriis. Et Rex inquit: Hunc populum pro quo beniuolus precator accedis, non patiar Alamannorum aut c Thuringorum iniquorum sæua deprædatione vastari, vel gladio trucidari, aut in seruitium redigi, cum sint nobis oppida & castella in quibus debeant ordinari. Cui seruus Christi constanter ita respondit: Numquid arcu tuo & gladio homines isti a prædonum vastatione creberrima sunt erepti, & non potius Dei munere, vt tibi paullisper obsequi valeant, reseruati? Nunc ergo, Rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meæ hos committe subiectos, ne tanti exercitus compulsione vastentur potius quam migrentur. Confido enim in Domino meo, quod ipse qui me fecit horum calamitatibus interesse, in ducendis eis idoneum faciet promissorum. His auditis Rex modestis allegationibus mitigatus, cum suo remeauit exercitu. Igitur Romani quos in sua S. Seuerinus fide susceperat, discedentes de Lauriaco pacificis dispositionibus, beniuola cum Rugis societate vixerunt. Ipse vero Fauianis degens in antiquo suo monasterio, nec admonere populos, [Futura multis prædicit.] nec prædicere futura cessabat, asserens vniuersos in Romani soli prouinciam absque vllo libertatis migraturos incommodo.
[40] Iisdem temporibus Odobagar Rex S. Seuerino familiares litteras dirigens, si qua speranda duceret, dabat suppliciter optionem, [Ab Odoacre litteras accipit.] memor illius præsagij quo eum expresserat quondam regnaturum. Tantis itaque Sanctus alloquiis inuitatus, Ambrosium quendam exulantem rogat absolui. Cuius Odobagar gratulabundus paruit imperatis. Quodam etiam tempore dum memoratum Regem multi nobiles coram sancto viro humana, vt fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem Regem tantis præconiis prætulissent? Respondentibus Odobagarum Regem. [Prædicit quot annis sit regnaturus.] Odobagar, inquit, integer inter tredecim & quatuordecim annos, videlicet integros regnabit; finem vero regni eius significans; d & his dictis adiecit, citius illos quod ipse prædixerat probaturos.
[Annotata]
a Ms. Belf. quatriduum.
b Non tamen hinc sequitur, quod scripsit Lazius, regiam isthic fuisse Rugorum, qui adhuc trans Danubium habitabant, sed Norici oppida aliqua vel habebant tributaria, vel ea pacto stipendio tuebantur contra alios barbaros.
c Velserus mauult Turcilingorum.
d Hic aliquid deesse suspicatur Velserus.
CAPVT X. Aegritudines curat: pericula prædicit & depellit.
[41] Ab oppidaneis Comagenensibus, apud quos primum quondam innotuerat B. Seuerinus, suppliciter rogatus aduenit. Cuius comperta præsentia, [Pæne depositum sanat.] vnus ex optimatibus Felethei Regis filium suum adolescentem diuturno languore vexatum, cui iam parabat exequias, transiecto Danubio pedibus eius proiecit, & lacrymans: Credo, inquit, homo Dei, te filio meo velocem impetrare diuinitus posse sanitatē. Tunc data oratione, qui semiuiuus allatus fuerat, statim patre mirante surrexit, & perfecta protinus reuertitur sanitate.
[42] Elephantiosus quidam, a Telo nomine, de longinquis regionibus S. Seuerini inuitatus virtutibus venit, [Leprosum mundat.] rogans eius orationibus mundari. Accepto itaque ex more præcepto, iubetur Deum totius gratiæ largitorem sine cessatione lacrymabiliter exorare. Quid plura? precibus beati viri idem leprosus diuina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit & colorem, Regis æterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuntians.
[43] b Bonosus quoque monachus B. Seuerini, barbarus genere, qui responsis eius inhærebat, [Quibusdam sanitas perniciosa est.] oculorū imbecillitate plurimum prægrauatus, medelam sibi præstari eius oratione poscebat, ægre ferens aduentitios & externos salutaris gratiæ sentire præsidia, sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui seruus Dei: Non tibi, inquit, expedit fili corporeis luminibus aciem habere perspicuam, & exterioris oculi clarum præferre conspectum: ora magis vt obtutus vegetetur interior. Talibus ergo monitis informatus, dedit operam corde magis videre quam corpore, meruitque absque vllo fastidio mirabiliter in orationis perfici iugitate continuus, & per quadraginta fere annos in monasterij excubiis perseuerans, eodem quo conuersus est fidei calore transiuit ad Dominum.
[44] In loco c Boitro superius memorato, quosdam tres monachos sui monasterij doctor humilis superbiæ fœditate respersos, [Tres superbi monachi corripiuna dæmone, ipso orante:] dum pro suis singulos excessibus increpatos, durare in pernicie comprobasset, orauit vt eos Dominus in adoptionem recipiens filiorū, paterno dignaretur flagello corripere. Prius ergo quā orationem effusis lacrymis terminaret, vno momento iidem monachi dæmone corripiente vexati, contumaciam suam pectorisque fastum, ac superbiam cordis, miserabilibus vocibus fatebantur. Absit vt cuiquam hoc crudele videatur aut noxium, quia traditi sunt huiusmodi Satanæ in interitum carnis, sicut beatus docet Apostolus, vt spiritus saluus sit in die Domini nostri Iesu Christi; d cum B. Ambrosius Mediolanensis Episcopus seruum Stiliconis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi Satanæ, ne talia imposterum auderet admittere; quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore Sacerdotis, spiritus immundus arreptum cœpit discerpere. [1. Cor. 5. 5.] e Seuerus quoque Sulpitius refert ex relatione Posthumiani, virum quendam magnis virtutibus signisque mirabilem, ad expellendam de corde suo iactantiæ vanitatē quam incurrerat, exorasse vt permissa in se mensibus quinque diaboli potestate, similis his fieret quos ipse curauerat. Idem post pauca: Itaque correptus a dæmone, tentus in vinculis, omnia quæ energumeni ferre solent perpessus; quinto demum mense curatus est, nō tātum a dæmone, sed quod illi erat vtilius atque optatius ab elationis vanitate. Prædictos itaque monachos vir Dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiæ remediis mancipauit. [Eos liberat.] Quibus expletis, data super eos oratione, a potestate dæmonis eruit, nec solum corporis sanitatem, sed & mentis impertit. Quo facto sancto viro reuerentiæ terror accreuit, & ceteros maior disciplinæ metus obtinuit.
[45] Marcianum monachum, qui postea Presbyter ante nos monasterio præfuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. [Suorum periculum diuinitus cognoscit, & propulsat.] Et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: Orate carissimi, quia grauis hac hora Marcianum tribulatio comprimit & Renatum, de qua tamen citius Christi liberabuntur auxilio. Tunc monachi, quæ ab eo dicta sunt protinus annotantes, illis post menses plurimos redeuntibus, diem horamque periculi qua barbaros euaserant indicantibus, sicut signauerant approbauerunt.
[46] Item beatissimus Seuerinus monacho, Vrso nomine, repente præcepit quadraginta dierum districtiore ieiunio, [Prædicit morbos suorum, & sanat.] venturæ calamitati, abstinentia ciborū & lamentis occurrere, dicens: Imminet tibi corporale periculū, quod Dei præsidio parui panis & aquæ remediis expiabis. Quadragesimo itaque die mortifera papula in brachio ieiunanris apparuit, quam mox ad ipsum ingressus suppliciter demonstrauit. Cui sanctus Dei famulus: Noli metuere prænuntiatum tibi ante dies quadraginta discrimen, statimque propria manu signo crucis obducto, mirantibus qui aderant papula lethalis euanuit. Hoc vnum de domesticis sanitatibus narrasse sufficiat, prolixi operis fastidium declinando. Nam sæpius suorum ægritudines monachorum Christo sibi reuelante prænuntians, iisdem quibus præuidebat muneribus & sanabat.
[47] A discipulorum suorum quoque cellula spiritualis doctor non longius habitabat, in orationibus & abstinentia iugiter perseuerans, [Oratio eius:] cum quibus tamen matutinas orationes, & propriam noctis principio psalmodiam solemniter adimplebat; reliqua vero orationum tempora, in paruo complebat oratorio, quo manebat. In quibus sæpe cœlestibus informabatur oraculis, [reuelationes:] multa futura per Dei gratiam prædicabat, multorum etiam occulta cognoscens, vt opus erat proferebat in medium, & singulis remedia, prout poscebat modus ægritudinis, [lectus:] prouidebat. Stratus eius vnum erat in oratorij pauimento cilicium, omni tempore ipso quo vestiebatur amictu, etiā dum quiesceret, vtebatur. [ieiunia.] Numquam ante solis occasum nisi certa soluit festiuitate ieiunium. Quadragesimæ vero temporibus vna per hebdomadam refectione contentus, æquali vultus hilaritate fulgebat. Aliena quasi propria errata deflens, quibus poterat præsidiis temperabat.
[Annotata]
a Sur. Thegio.
b Sur. Bonos. Pet. de Natal. Bonus.
c Sur. Barotro. Belf. Bolotlo. mendose.
d Refert id Paulinus in vita S. Ambrosij, VII. Decemb.
e Dialogo 1.cap.5. referturq; lib.4.de vitis PP. cap. 5.
CAPVT XI. Mortem suam prædicit, suos ac Reges monitis instruit, obit.
[48] Deinde post multos agones & diuturna certamina, cum se B. Seuerinus de hoc seculo transiturum Domino reuelante sensisset, [Rugorum Regem & Reginam monet moriturus.] memoratum Rugorum Regem Fauam cum vxore eius crudelissima, nomine Gisa, ad se venire commonuit. Quem cum salutaribus exhortatus esset affatibus, vt ita cum sibi subiectis ageret, quo se iugiter cogitaret pro statu regni sui rationem Domino redditurum, aliisque verbis intrepide monuisset, a protēta manu Regis pectus ostendens, Reginam interrogationibus arguebat his; Hanc, inquit, animam, Gisa, an aurum argentumque plus diligis? Cumque illa maritum se diceret cunctis opibus anteferre. Vir Dei sapienter: Ergo, inquit, desine innocentes opprimere, ne illorum afflictio vestram magis dissipet potestatem: etenim tu sæpe mansuetudinem Regis conuellis. At illa: Cur, inquit nos sic accipis serue Dei? Cui ipse: Contestor, ait, vos ego humilis, iam profecturus ad Dominum, vt ab iniquis actibus temperantes, piis mores honestetis operibus. Huc vsque regnum vestrū auctore Domino prosperatū est, iam ex hoc vos videritis. His monitis Rex cum coniuge sufficienter instructi, valedicentes ei profecti sunt.
[49] Tunc Sanctus non desinebat de suæ migrationis vicinia suos alloqui dulcedine caritatis, [Prædicit Norici vastitatem:] quod quidem facere nec ante cessauerat. Scitote, inquit, fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Ægypti, ita cunctum populum terræ huius; oportet ab iniusta barbarorum dominatione liberari. [iubet corpus suum in Italium deportari.] Etenim omnes cū suis facultatibus de his oppidis emigrantes, ad Romanam prouinciam absque vlla sui captiuitate peruenient. Sed mementote præcepti S. Ioseph Patriarchæ; cuius ego vos indignus & infimus attestatione conuenio: Visitatione visitabit vos Dominus, & tolletis ossa mea hinc vobiscum, quod non mihi, sed vobis est profuturm. [Gen. 50. 24.] Hæc quippe loca nunc frequentata cultoribus, in tam vastissimam solitudinem redigentur, vt hostes æstimantes auri se copiam reperturos, etiam mortuorum sepulturas effodiant. Cuius vaticinij veritatem euentus rerum præsentium comprobauit. Leuari ergo suum corpusculum Pater sanctissimæ probitatis prouidis argumentis præcepit, vt dum generalis populi transmigratio prouenisset, indiuisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens, obtentu memoriæ eius in vno sanctæ societatis vinculo permaneret.
[50] Diem etiam quo transiturus esset idem B. Seuerinus e corpore ante duos & amplius annos hac significatione mōstrauit. Epiphaniorū die, cum sanctus se Lucillus Presbyter Abbatis sui b S. Valentini, Rætiarū quondam Episcopi, [Diē mortis suæ biēnio antē prædicit.] diem depositionis annua solemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus Dei ita respondit: Si B. Valentinus hæc tibi celebranda solemnia delegauit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarū mearū studia obseruanda, migraturus e corpore, derelinquo. In his sermonibus tremefactus, cum se magis, vtpote homo decrepitus enixius commendaret, quasi primitus transiturus, adiecit: Hoc erit, sancte Presbyter, quod audisti, nec enim Domini constitutum humana voluntate præteriet.
[51] Præterea cum c Fridericus a fratre suo Rugorum Rege Faua ex paucis quæ super ripam Danubij permanserant oppidis vnum acciperet Fauianis, [Frederico Regi iustitiam commendat.] iuxta quod S. Seuerinus, vt retuli, commanebat, & ad eum idem Fridericus ex more salutaturus accederet; cœpit ei miles Christi iter suum enixius indicare, sub contestatione hæc proloquens: Noueris me, inquit, quantocyus ad Dominum profecturum, & idcirco commonitus præcaueto, ne me discedente aliquid horum quæ mihi commissa sunt attaminare pertentes, & substantiam pauperum captiuorumque contingas, indignationem Dei, quod absit, tali temeritate sensurus. Sed Fridericus insperata commonitione perculsus: Cur, inquit, hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari præsidiis, & sanctæ largitioni tuæ, quæ omnibus nota est, conferre aliquid nos deceat, non auferre, quatenus solita, sicut & pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tue meritis se fuisse semper adiutum? Et ille: Qualibet, inquit, occasione meam cellulam volueris lædere, & hic statim probabis, & in futuro solues, quam non opto, vindictam. Tunc Fridericus promittens se Christi famuli monita seruaturum, remeauit ad propria. Doctor vero dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos, dicens: Confido de gratia Christi mei Iesu, quia vobis in opere suo durantibus, & meæ memoriæ pacata societate coniunctis, æternæ vitæ bona tribuet, nec solatia præsentium denegabit.
[52] Nonis itaque Ianuariis cœpit tenuiter lateris dolore pulsari, quo durante per triduum, medio noctis tempore fratres adesse præcepit, [Monita discipulis data.] quos de corpore suo commonens, & paterna informatione corroborans, instanter ac mirabiliter talia prosecutus, aiebat: Filij in Christo carissimi, scitis quod B. Iacob conditione mortis instante, filios suos adesse præcipiens, propheticæ benedictionis affatibus singulos quosque remunerans, mysteriorum arcana prodidit futurorum. [Gen. 49.] Nos vero infimi ac tepidi, tantæque impares pietati, hanc prærogatiuam nostris vsurpare viribus non audemus; vnum tamen quod humilitati congruit non tacebo, mittens vos ad exempla maiorum, quorum intuentes exitum conuersationis, imitamini fidem. Abraham namque vocatus a Domino, fide obediuit vt exiret in locum quem accepturus erat in possessionem, & exiit nesciens quo vēturus esset. Huius igitur beati Patriarchæ imitamini fidem, imitamini sanctitatem: terrenam despicite patriam, cœlestem semper inquirite. Confido autem in Domino, quod mihi de vobis æterna lucra prouenient. Video enim vos gaudium meum feruore spiritus ampliasse, amare iustitiam, fraternæ caritatis vincula diligere, castitati operam dare, humilitatis regulam custodire: hæc, quantum ad hominis spectat intuitum, laudo confidenter & approbo. Sed orate vt quæ humanis aspectibus digna sunt, æternæ discretionis examine firmentur, quia non sicut videt homo videt Deus. [Rom. 8. 27.] Ille siquidem, sicut diuinus sermo denuntiat, omnia corda scrutatur, & omnium mentium cogitationes anteuenit. Assiduis ergo precibus hoc orate, vt oculos cordis vestri Dominus illuminet, eosque, sicut orauit B. Heliseus, aperiat, quo possitis agnoscere quāta nos circumstent adiumenta Sanctorum, quanta fidelibus auxilia præparentur; Deus enim noster supplicibus appropinquat. [4. Reg. 6.] Non desit militantibus iugis oratio: non pigeat agere pœnitentiam, quos non puduit facinus perpetrare: non pigeat lugere peccantes, si quo modo offensa diuini iudicij lacrymarum vestrarum inundatione placetur; quia spiritum contribulatum, suum est dignatus vocare sacrificium. Simus igitur corde humiles, mente tranquilli, delicta omnia præcauentes, ac diuinorum semper memores mandatorū, scientes non prodesse nobis cum humilitate vestis nomen monachi, vocabulum religionis, speciem pietatis, si circa mandatorum obseruantiam degeneres inueniamur & reprobi. Mores igitur, filij carissimi, proposito suscepto consentiant: grande nefas est peccata sectari hominem secularem, quanto magis monachos, qui blandimenta sæculi quasi atrocem bestiam fugientes, Christum cunctis affectibus prætulerunt; quorum incessus & habitus virtutis creditur esse documentū? Sed quid vos vltra demoror, filij carissimi, lōgi sermonis affatu? Superest vt beati Apostoli vltima oratione vos persequar, ita dicentis: Et nunc cōmēdo vos Deo, & verbo gratiæ eius, qui potens est conseruare vos, & dare hereditatem in sanctificationibus. [Act. 20. 32.] Ipsi gloria & imperium in secula seculorum, Amen.
[53] Post huiusmodi igitur ædificationis alloquium, cunctos per ordinem ad osculum suum iussit accedere, [Communicat, & cruce se signat.] & Sacramento communionis accepto fleri se penitus prohibet, totumque corpus signo crucis extenta manu consignans, vt psallerent imperauit. Quibus mœroris effusione cunctantibus, ipse psalmum protulit ad canendum: Laudate Dominum in Sanctis eius, omnis spiritus laudet Dominum. Sextis itaque Ianuarij Idibus, nobis vix præ fletu respondentibus, in hoc versiculo quieuit in Domino. [Pie moritur.] Quo sepulto, credētes omnimodo seniores nostri quæ de transmigratione prædixerat, sicut & multa alia, infecta præterire non posse, locellum ligneum parauerunt, vt cum prænuntita populi transmigratio prouenisset, prædictoris imperata complerent.
[Annotata]
a Staibanus scribit eum Reginæ manum prehendisse, perperam, vt patet.
b De eo egimus VII. Ianuarij.
c Ms. Belf. Ferdericus. Vels. Friderichus.
CAPVT XII. In Italiam S. Seuerini corpus transfertur.
[54] Fridericvs vero B. Seuerini morte comperta, pauper & impius, [Sacra diripiens a dæmone corripitur: fit monachus.] barbara cupiditate semper immanior, vestes pauperibus deputatas, & alia nonnulla credidit auferenda. Cui sceleri sacrilegium copulans, calicem argenteum, ceteraque altaris ministeria præcepit auferenda. Quæ cum imposita essent sacris altaribus, nec auderet directus villicus ad tale facinus suas manus extendere, quemdam militē, a Auicianum nomine, compulit diripere memorata. Qui quamuis inuitus præcepta perficiens, mox tamen incessabiliter vexatus omnium membrorum tremore, dæmonio quoque corripitur. Is ergo velociter consilio meliore correxit errata. Suscepto namque professionis sanctæ proposito, in insulæ solitudine armis cœlestibus mancipatus, militiæ commutauit officium. Fridericus autem immemor contestationis & præsagij sancti viri, abrasis omnibus monasterij rebus, parietes tantum, quos Danubio non potuit transferre, dimisit. Sed mox in eum vltio denuntiata peruenit; nam intra mensis spatium a Friderico fratris filio interfectus, [Rex sacrilegus punitur.] prædam pariter amisit & vitam. Quapropter Rex Otachar b Rugis intulit bellū, quibus etiam deuictis, & Friderico fugato, patre quoque Faua capto, eum ad Italiam cum noxia coniuge supra memorata, videlicet Gisa, transmigrauit.
[55] Post audiens idem Odachar Fridericum ad propria reuertisse, statim fratrem suum misit cum multis exercitibus c Aonulphum, ante quem denuo fugiens Fridericus, ad d Theodoricum Regem, qui tunc apud e Nouam ciuitatem prouinciæ Mœsie morabatur, profectus est. Aonulfus vero præcepto fratris admonitus, vniuersos iussit ad Italiam migrare Romanos. Tunc omnes incolæ tamquam de domo seruitutis Ægyptiæ, ita de quotidiana barbarie frequentissimæ deprædationis educti, S. Seuerini oracula cognouerunt. Cuius præcepti non immemor venerabilis noster Presbyter Lucillus, dum vniuersi per Comitem f Pierium compellerentur exire, præmissa cum monachis vesperæ psalmodia, sepulturæ locum imperat aperiri. Quo patefacto, tantæ nos suauitatis fragrantia omnes circumstantes accepit, vt præ nimio gaudio & admiratione prosterneremur in terram: deinde humaniter æstimātes ossa funeris inuenire disiuncta, (nam annus g sextus depositionis eius effluxerat,) integram corporis compagem reperimus. Quo miraculo, [S. Seuerini corpus post 6. annos illæsum, defertur in Italiam.] immensas gratias retulimus omnium conditori, quia cadauer Sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manus accesserat condientis, cum barba pariter & capillis vsque ad illud tempus permansisset illæsum. Linteaminibus igitur immutatis, in loculo multo iam tempore ante præparato funus includitur, carpentum trahentibus equis mox euehitur, cunctis nobiscum prouincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danubij relictis, per diuersas Italiæ regiones varias suæ permigrationis sortiti sunt sedes. Sancti itaque corpusculum ad castellum nomine h Montem Feletem multis emensis regionibus apportatum est.
[56] Per idem tempus multi variis occupati languoribus, & nonnulli a spiritibus immundis oppressi, [Claret miraculis.] medelam diuinæ gratiæ sine vlla mora senserunt. Tunc & mutus quidam ad id castellum suorum miseratione perductus est, qui dum in oratorium, quo sancti viri corpusculum super carrum positum adhuc permanebat, alacer peruenisset, ac sub eo clauso oris sui ostio in cordis cubiculo supplicaret, illico lingua eius in orationem resoluta, [Mutus eius meritis loquitur.] laudem dixit Altissimo. Cumque reuersus ad hospitium, quo suscipi consueuerat, interrogatus fuisset ex more, nutu signoque pulsatus, & orasse se, & laudem Deo obtulisse clara voce respondit. Quo loquente pauefacti qui eum nouerant, ad oratorium cum clamore currentes, sancto Lucillo Presbytero, simulque nobis qui cum illo eramus, ignorantibus quid euenerat indicarunt. Tunc omnes exultantes in gaudio, diuinæ clementiæ gratiarum retulimus actiones.
[57] Igitur illustris fœmina i Barbaria B. Seuerinum, quem fama vel litteris cum suo quondam iugali optime nouerat, [Corpus S. Seuerini in Castello Luculano magnifice conditum.] religiosa deuotione venerata est. Quæ cum post obitum eius audiens corpusculum Sancti in Italiam multo labore perductum, & vsque ad illud tempus terræ nullatenus commendatum, venerabilem Presbyterum nostrum k Marcianum, sed & cunctam congregationem litteris frequentibus inuitauit. Tunc S. Gelasij Sedis Romanæ Pontificis auctoritate, & Neapolitano populo exequiis reuerendis occurrente, in castello l Lucullano per manus S. Victoris Episcopi, Mausoleo, quod prædicta fœmina condidit, m ex parte collocatum est.
[58] Qua celebritate multi languoribus diuersis afflicti, quos recensere longum est, [Multi isthic sanati.] receperunt protinus sanitatem. Inter quos quædam venerabilis ancilla Dei, Processa nomine, ciuis Neapolitana, cum grauissimum ægritudinis pateretur incommodum, sancti funeris prouocata virtutibus, in itinere properanter occurrit, ingressa sub vehiculum, quo corpus venerabile portabatur, statim caruit omnium languore membrorum.
[59] Tunc & n Laodicius quidam cæcus, inopinato psallentis populi clamore perculsus, [Cæcus illuminatus.] sollicite suos quid esset, interrogat? Respondentibus quod cuiusdam sancti Seuerini corpus transiret; compunctus ad fenestrā domus, in qua manebat, se duci rogat, de qua poterat a sanis eminus multitudo psallentium atque vehiculum sancti corporis contemplari. Cumque fenestræ enixius incumberet atque oraret, protinus prospicit sigillatim demonstrans omnes notos atque vicinos. Quo facto, cuncti qui audierant, gratias Deo lacrymantibus gaudiis retulerunt.
[60] o Marinus quoque Primicerius p sanctæ Ecclesiæ Neopolitanæ, [Alius dolore capitis liberatus.] cum sanitatem post immanissimum capitis dolorem recipere non posset, caput vehiculo credens apposuit, & mox a dolore liberum subleuauit; memorque illius beneficij, semper in die depositionis eius occurrens, deuotum sacrificium Deo cum gratiarum actione reddebat. Verum multis plura scientibus, sufficiant ista de innumeris, quæ ingressu eius gesta sunt beneficiorum virtutumque retulisse miracula. Monasterium igitur eodem loco constructum, ad memoriam beati viri hactenus perseuerat, [Monasterium S. Seuerini nomine construitur.] cuius meritis multi obsessi a dæmonibus curati sunt, & diuersis obstricti languoribus receperunt ac recipiunt, operante Dei gratia, sanitatem, cui est honor & gloria per infinita sæcula sæculorum, Amen.
[Annotata]
a Sur. Auicianum.
b Id factum an. 487. Boetio Consule. Ex iis porro quæ hic narrantur refellitur Irenicus qui lib.3.Exeg.Germ.c.14. Feletheum ait sine liberis defunctum, Gisæ regnum reliquisse; hanc Subæ nuptam Hunulphum peperisse & Odoacrem Italiæ Regem.
c Sur. Brauner. Sigon. Onulfum. Auentin. Anulfum, Staib. Mulfum.
d Hic paullo post, anno nimirum 489. Italiam inuasit, atque Odoacrem aliquot præliis vicit.
e Al. Nouas. Staib. Nonas, mendose. Notitia Imperij plures Nouas vel ad Nouas habet. Hæc ad Danubium sita in Moesia inferiore. Credita erat Theodorico tum Moesiæ inferioris & Daciæ Ripensis pars.
f Sur. & Staib. Pigerium. Militaris hic fuisse Comes videtur, non, vt vult Auentinus, Vindeliciæ & Norici Præses.
g Migratio hæc contigit post captum an. 487. Feletheum ante motum an. 489. a Theodorico bellum, ergo 487.vel potius 488. Vnde colligi potest S. Seuerinum an. 482. sexennio nimirum ante esse mortuum; non 494. vt scripsit Hundius. Tum quoque S. Antonium, de quo XXVIII. Decemb. agetur, ex Norico in Italiam migrasse, existimat Braunerus.
h Haud satis liquet, quod id castellum fuerit. Est in Venetorum Carnorumq; finibus Feltria ad Plauim flumen vrbs Episcopalis, antiqui nominis. An huc S. Seuerini corpus deportatum? an potius in Vmbriam, cuius pars Monte Feltre dicitur inter Conchā & Marechiam flumina, vbi oppidum in edito colle vulgo S. Leo, olim Mons Feratratus. forte Feretrus, Græcis μόντης φεράντης. Staibanus ad Montem Seletum, Engenius ad Siletum, auectas Sancti exuuias scribunt.
i Baron. Barbara.
k Engen. Martinum.
l Situm fuit hoc oppidum, siue castellum, inter Neapolim & Puteolos. Non est vero, vt suspicabatur Velserus, oppidum Picentinorū, proxime Nuceriam, S. Seuerini dictum Lucullanum nunc dici Castellum del Ouo scribit Cæsar Engenius.
m Hæc duo verba, ex parte, aberant a M S. Belfortij.
n Alij Laodicius.
o Sur. Marianus.
p Addunt Sur. & Belf. cantorum.
DE TRANSLATIONE S. SEVERINI.
Seuerinus, Presbyter Noricorum Apostolus Neapoli (S.)
Ex variis.
X. Oct. An. Ch. CMX.
[1] Ter reliquiæ sunt S. Seuerini translatæ: primum anno 488. sexennio ab eius obitu, ex monasterio quod iuxta Fabiana construxerat, in Italiam ad montem Feletem; [Tres S. Seuerini translationes:] siue is Feltria nunc est; siue oppidū S. Leonis, olim Mons Feretratus, aut Feretrus dictum, in Vmbria inter Ariminum & Crustuminum, vulgo Marechiam & Concham, amnes; [I] siue Filetus vicus Marrucinorum, quem Leander Falletum vocat; seu quis alius locus. Eam translationem describit, qui interfuit Eugippius supra ca.12.num.55. vti & secundam, [II] quæ post annum Christi 492.ante tamen finem anni 496. contigit, cum S. Gelasij Pontificis auctoritate ad castrum siue oppidum Lucullanum, quod ad Luculli celeberrimam villam, inter Neapolim ac Puteolos, extructum erat, sacra deportata sunt pignora, ac magnifico condita Mausoleo.
[2] Isthic conditum deinceps cœnobium est, cuius meminit S. Gregorius lib.2.ep.40.his verbis: [Monasterium in Lucullano.] Mancipia autem si qua de cetero in monasterio S. Seuerini, vel in alia ecclesia eiusdem castelli de ciuitate refugerint, &c. Et lib.7. ep.18.ad Anthemium Subdiaconum, oratorij S. Seuerini meminit. Postquam is, inquit, qui ad Episcopatum Surentinæ ciuitatis electus fuerat, aptus nobis visus non est, Amandum Presbyterum oratorij S. Seuerini, quod in castro Lucullano situm est, elegerunt. De reliquiis S. Seuerini agit lib.2.ep.58. ad Petrum subdiaconum Campaniæ: Quia igitur ecclesiam positam iuxta domum Merulanam regione tertia, quam superstitio diu Ariana detinuit, [Reliquiæ S. Seuerini.] in honorem S. Seuerini cupimus consecrare; Experientia tua reliquias B. Seuerini summopere debita cum veneratione transmittat. Rursumq; lib. 7. ep.85. Indict. 2.ad Fortunatum Episcopum Neapolitanum: Ianuaria religiosa femina sanctuaria beatorum Seuerini Confessoris, & Iulianæ Martyris oblata petitione sibi postulat debere concedi; quatenus in eorum nomine oratorium propriis sumptibus constructum possit solemniter consecrari, &c. Quæ loca de S. Seuerino Abbate accipi debere fatetur Baronius. At si alius erat Neapoli Seuerinus publica veneratione celebris, debuisset sane S. Gregorius vtrius mitti sibi, aut Ianuariæ dari, reliquias vellet, exprimere.
[3] Tandem e Lucullano translatæ Neapolim sunt anno Leonis Sapientis Imperatoris 24. Christi 910. vt tradunt Ambrosius Staibanus, & Cæsar Engenius Caracciolus. [III Translatio.] Nam cum Campaniæ littora varie Saraceni infestarent, veritus Neapolitanus Dux Ioannes, vt sustinere eorum impetum Lucullanum posset, id subruit, atque oppidanos Neapolim transtulit. Tum quoque S. Seuerini Neapolim reliquiæ deuectæ. Historiam illius translationis scripsit qui aderat, Ioannes Diaconus citatus ab Antonio Caracciolo in Notis ad Lupi Pratospatæ Chronicon. Ex eo hausta hæc arbitramur, quæ Staibanus & Engenius recitant: Gregorius itaque Consul, multa super castro Locullano cogitans, super incolis eius iniit consilium cum Stephano Episcopo, & ceteris habitatoribus suis, vt habitatoribus eius Neapolim transmigratis, [Lucullanum euersum.] oppidum illud euerteretur: cumque decreuissent diem, quo ad id perficiendum vniuersus proficisceretur populus, Ioannes venerabilis Abbas monasterij S. Seuerini Parthenopæ constructi, vir per omnia strenuus, suis efflagitabat precibus, vt corpusculum eiusdem Confessoris non alibi, nisi in suo collocaretur monasterio, vt quatenus cōgruenter appellatione & eiusdem corpore decoraretur, amplissima esset pietatis honorificentia, & salutifera fratrum occursio. Ad hæc Præsul & Consul respondentes dixerunt: Si tibi, Reuerendissime Pater, talis tantusque thesaurus cælitus præstitus fuerit, quo pacto reniti audemus? Sin autem, proculdubio tenemus vt non sit ei gratum quoquam transferri, & leuari ex Mausoleo, quod illius olim amore Barbaria illustris femina condidit. Hæc ibi.
[4] Ne porro piis suis desideriis (vt narrat deinceps Staibanus ex eodem, vt remur, Ioanne Diacono) Numen aduersaretur, in preces secum suis Ioannes dedit, quibus Cælitum sibi præcipueq; Seuerini patrocinium demererentur. Dicta a Consule dies aderat. Profecti in Lucullanum vrbis Primates, dirui id iussere. Conuenere dein ad S. Seuerini templum: ibi sacris rite procuratis, refodere Diui sepulchrum a Barbaria illustri femina erectum aggreßi sunt. Ac primum non sine ingenti omnium admiratione, nihil omnino inuenerunt: sed cum altius foderent, [S. Seuerini corpus integrum inuentum:] corpus Seuerini eruerūt integrū, omnino membris distinctum, neruisq; & arteriis reuinctum, plenumq; maiestatis, vt omnes incredibilis quidam pietatis sensus pæne exanimaret. Addit Engenius suauißimum inde odorem exhalasse, corpusq; ita fuiße integrum ac si ipsa hora eßet sepultum. Renuntiari id Abbati iubet Episcopus, qui illico isthuc cum suis vsitato supplicantium ritu pie psallentibus aduolat, ac Diui corpus veneratur. [trāslatum Neapolim.] Postridie solemni pompa, Episcopo, Consule, atque innumera populi frequentia omnis ordinis atque ætatis comitante, Neapolim deportatum, in S. Seuerini æde subter principem aram collocatur. Tunc ac deinceps plurima patrata sunt a Deo isthic miracula.
[5] Hinc corrigas quod Ferrarius scribit in Catalogo SS. Ital. Inde (e Lucullano, [Ferrarius correctus.] vt scribit) Gelasio Summo Pontifice Neapolim in basilicam eius nomini dicatam delatum magno habetur in honore. Non enim Gelasio, sed vel Sergio III. vel Anastasio III. Pōtifice actum id est. Cuius fidei sint quæ scribit Crusenius loco supra citato, ipse viderit: Post mortem etiam S. Seuerini, inquit, sacra lipsana in Italiam ad montem Filetum Lucullanensem fuere delata, nec a confratribus fuere deserta: aliquot enim discipuli eremitæ eadem suæ curæ assumpsere, atque in accessu iuxta sanctas reliquias eremitoria construxere, quæ adhuc ab Ordine Eremitarum S. Augustini possidentur. Quamquam postea hæ reliquiæ aliquoties fuerint translatæ, & a nostris ad PP. Benedictinos delatæ.
[6] Quæ deinceps acta, coniicere licet ex iis quæ in historia Translationis S. Sosij (de qua XXIII. Septemb.) scribit idem Ioannes Diaconus: [Templum S. Seuerino ædificatū.] Post euersionem igitur, inquit, Lucullani oppidi, sicut in alio constat libello expressum, cum memoratus Abbas corpus S. Seuerini meruisset adipisci, cœpit sese omnibus præparare impensis, vt ad honorem eius, opitulante Deo, basilicam camerato posset ædificare labore: ac pro hoc dum vbique sollicitus inuestigaret, sicubi tanto operi competentem posset inuenire materiem ad Misenate direxit castellum; nam sexaginta euolutos iam pæne per annos ab Ismaelitis erat demolitum oppidum illud, & ad solum vsque prostratum.
[7] Monasterium S. Seuerini, quod Neapoli extat etiamnū, eiusq; Ecclesiam prius S. Seuerini dicta fuisse tradit Engenius a S. Seuerino Episcopo, qui isthic sepultus sit in loco, vti habetur in vulgato Bedæ martyrologio, vbi priusquam ad Episcopatum vocaretur conuersatus fuerat. [An aliud antea isthic S. Seuerino Episcopo sacrum.] Sed ea verba de S. Seuerino Septempedano videri intelligenda, infra dicemus. Ex tabulis quibusdam an. 1409. a Dionysio si Sarno notario signatis, tradit Ecclesiam primo S. Mariæ dictam, tum S. Basilij, S. Benedicti, S. Seuerini; constructam, aut potius restauratā amplificatamq; a Constantino, anno Christi CCCXXVI. atque a S. Siluestro consecratam VIII. die Ianuarij. Testatur præterea supra antiqui claustri nouiter reædificati fores depictam spectari Virginem Deiparam mediam inter S. Seuerinum Episcopum, & Sosium Martyrem; infra S. Seuerinum monachū, & S. Benedictum Abbatem. In veteri quoque basilica tabulam summi altaris exhibere S. Seuerinum Episcopum medium inter SS. Ioannem Baptistam & Euangelistam, Seuerinum monachum, ac Sosium Martyrē. In marmore denique iuxta idem maius altare sculptam cerni effigiem Abbatis cuiusdam, campanile a se extructum S. Seuerino Episcopo offerentis, cum hac epigraphe: Anno Domini 1337. Indict. 5. hoc campanarium fieri fecit totū Abbas Petrus de S. Helia, Abbas monasterij S. Viti de Isernia, olim monachus huius monasterij ad honorem Dei & Virginis Matris, & SS. Seuerini & Sosij, & ad remissionem suorum peccatorum. Verum hæc omnia recentiora sunt. Suspicamur appellatum fortaßis a quibusdam Episcopum, etiam Noricum illum Seuerinum, vti & de pluribus viris Apostolicis alibi monuimus, [S. Seuerinus monachus, etiā Episcopus appellatus.] qui etsi gradu & ordine Episcopi non essent, tamen populorum pietate Episcopi deinde appellati sunt, vel ita reuera sentientiū, vel amplioribus titulis humano affectu quos apprime venerarentur extollentium, vel denique sibi gloriosius id fore existimantium, si Episcopos potius, quam solum Sacerdotes nacti eßent religionis Magistros. Quid quod nō defuere viri eruditi qui vere Episcopum fuiße scripserint? Dionysius Petauius noster, præter eos quos superius citauimus, Rationarij temporum par.1.lib.6.cap.19.ita scribit: S. Seuerinus Noricorum Episcopus obiit an.482.Ianu.8. Sed pronior errandi occasio fuit postquam Vsuardus, qui vspiam & Seuerinum Neapoli coli 8.Ianu. & coli eodem die Seuerinum Victorini fratrem legerat, vnicum ratus, scripsit Neapoli coli eo die Seuerinum Episcopum Victorini fratrem.
[8] Nam quod monasterium illud Neapolitanum S. Seuerini Episcopi nomine primum fuisse nuncupatum scribunt Staibanus & Engenius, sed deinceps a S. Seuerino Noricorum Apostolo idem retinuisse nomen, cum isthuc eius translatæ reliquiæ plurimis illustrarentur miraculis; cuius id antiqui scriptoris auctoritate confirmant? Ex verbis certe Ioannis Diaconi citatis videtur colligi ab eodem S. Seuerino fuiße monasterio nomen, etiam priusquam isthuc eius corpus transferretur; ait enim: quatenus congruenter appellatione & eiusdem corpore decoraretur. [Templum S. Seuerini Neapoli quando extructū.] Cum in oppido Lucullano plurima quotidie cælestia portenta Seuerini eo aduecti meritis ederentur, videtur in ipsa vrbe erectum eius honori templum esse, quod postmodum a Tertullo S. Mauri (de quo XV. Ianu.) parente, eius patrono traditum ordini S. Benedicti, monasterij isthic extruendi præbuerit opportunitatem. De hoc templo Gordianus in vita S. Placidi, quam V. Octobr. dabimus: Tertullum æmulatus ad bonum Equitius Senator, [Id S. Benedicto donatum.] obtulit & ipse vna cum filio suo Mauro fundum Gentianum cum cella S. Agapiti, & curtem suam in ciuitate Neapolitana locatam, cum ecclesia sanctæ virginis Christi Cæciliæ, & S. Seuerini. Illa S. Cæciliæ ecclesia iam, vt idem Engenius tradit, sacra est Virginis Dei Matris honori, diciturq; di sancta Palma, quia sita in platea quæ olim Palmarum cognominata, vt tradit Leo Ostien. Chron. Caßin.lib.1.cap.59. Hanc tamen coniecturam, si quis certiora protulerit, haudquaquam tueri mordicus fixum nobis est.
[9] Supra ianuam ecclesiæ S. Seuerini isthæc leguntur marmori inscripta, teste Engenio: Diuis Seuerino Noricorum in Oriente Apostolo, & Sosio Leuitæ B. Ianuarij Episcopi in passione socio, templum vbi eorum SS. corpora sub altare maiori requiescunt: [Eius inscriptio.] & Apostolico indultu cum oblatione sacra purgantes animæ liberantur. Ad maius vero altare, sub quo horum Sanctorum condita sunt corpora, hæc leguntur:
Hic duo sancta simul diuinaque corpora Patres
Sosius vnanimes & Seuerinus habent.
Plur a scribit Engenius de tēpli ac monasterij magnifico ornatu.
[10] Contigit illa postrema S. Seuerini translatio X. Octobris, quo die ritu duplici colitur S. Seuerinus in tota diœcesi Neapolitana, vt patet ex Catalogo Sanctorum, quos Decius Carafa tit. SS. Ioannis & Pauli Presbyter Cardinalis, [Festum S. Seuerini Neapoli.] Archiepiscopus Neapolitanus, officio de communi celebrari deinceps iußit III. Septembris MDCXIX. Tradit vero idem Antistes in eo catalogo duas olim Neapoli ecclesias nomine S. Seuerini Abbatis ædificatas; primam in Lucullano castro extra vrbem a Barbaria matrona, (quam Barbaram vocat) Eugippio memoratam; alteram intra vrbem, quæ sola nunc extet a religiosis monachis Cassinensibus culta; inque eam, inquit, hac die (X. Octobr.) translatum fuit sacrum corpus S. Seuerini, Stephano III. Episcopo Neapolitano concedente. En quam apposite vir ille maximus coniecturæ nostræ subscribit, non Episcopo, sed Presbytero Seuerino ædificatam illam fuisse ecclesiam, in quam deinceps est eius corpus translatum.
DE S. SEVERINO EPISCOPO SEPTEMPEDÆ IN PICENO.
Sec. VI.
[Praefatio]
Seuerinus, Episcopus Septempedanus in Italia (S.)
Ex variis.
[1] Septempeda Piceni, siue, vt nunc loquimur, Marchiæ Anconitanæ vrbs fuit, Ptolemæo in 6.tabula Europæ, Antonino in Itinerario, aliisq; veteribus memorata. Eam Longobardi, [S. Seuerinus Septēpedanus Episcopus.] vt scribit Leander, solo æquauere. Ex eius ruinis nobile oppidum Sanseuerinum ædificatum. Nomen inditum a S. Seuerino Septempedano olim Antistite. Hunc VIII. Iunij refert Martyrologium Roman his verbis: In Piceno S. Seuerini Episcopi Septempedani. Quo die nullum Baronij ætate antiquius Martyrologium, quod quidem hactenus viderimus, illius meminit. Ferrarius in Catalogo SS. Ital.VI.Id.Iunij migrasse in cælum scribit: ast in nouo Catalogo SS. testatur a Septempedanis VI.Id.Ianuarij coli, suspicaturq; hunc ipsum esse qui eo die in Romano Martyrologio S. Victorini frater dicitur, sed perperam Neapoli, pro Septempedæ scriptum esse. Ecclesiæ vero eius nomine dicatæ consecrationem VIII.Iunij recolunt Septempedani, vt testatur idem Ferrarius.
[2] Victorinus Martyr, cuius frater fuiße Seuerinus Neapolitanus traditur, celebratur in omnibus Martyrologiis XV. April. ad aquas Cutylias martyrio coronatus, quod cum SS. Marone & Eutychete S. Flauiam Domitillam confirmare in proposito tuendæ virginitatis crederetur. Atque hunc Amiternini Antistitem suum fuisse putant. Rursum V.Septembris idem memoratur in Martyrologio Romano & aliis, sed veluti diuersus, tamen ad Aquas Cutylias interfectus, cum esset Amiterni Episcopus. Ado eo die Seuerini fratrem vocat. sed manifeste ei quæ Victorini Cōfessoris sunt tribuit; licet deinde Amiterninū Antistitem creatum velit. Suspicamur V.Sept.olim S. Victorinū Cōfessorē, Amiterninū Episcopū, celebratū, qui cum Martyr obiisse, & Seuerinū fratrē habuisse diceretur, hinc præbita occasio existimandi alium esse a Victorino SS. Nerei, Achillei, Maronis, Eutychetis socio, [Victorinus eius frater.] & a Victorino Cōfeßore. Victorini Confessoris nomē Martyrologio Romano adscriptum VIII. Iunij his verbis: Camerini S. Victorini Cōfessoris. Quod in antiquioribus Baronio martyrologiis non reperimus. S. Seuerinum Victorini Martyris fratrem, alium ab eo quem Victorini Confessoris germanum astruimus, ante Vsuardum qui tradiderit, non legimus. Vnde libenter Ferrarij coniecturam amplectimur, ita scribentis: Dum essem Neapoli, ac in tabulis Ecclesiæ Neapolitanæ Seuerini Episcopi nomen minime descriptū cernerem, diligenter sciscitari a Canonicis aliisque in huiusmodi rebus versatis cœpi, librosque qui de Sanctis Ecclesiæ Neapolitanæ tractant perlegi: [An aliquis Seuerinus Neapoli Episcopus.] tandem me ad Ecclesiam S. Seuerini contuli, nec quidquam de S. Seuerino Episcopo, qui Neapolitanus fuerit, scire potui. Seuerinus enim, qui a Neapolitanis colitur, cuique basilica, in qua corpus eius asseruatur, dicata est, non Episcopus, sed Abbas fuit. Ex quo suspicio mentē meam subiit, nomen Seuerini Episcopi Neapolitani in Martyrologium alicuius incuria irrepsisse, & vti apud Adonem Acta S. Victorini Martyris cū Actis S. Victorini Confessoris confunduntur; sic Seuerinum Septēpedanum Episcopū, qui, S. Victorini Confessoris germanus fuit, per errorem Neapoli attributum fuisse.
[3] [Quid de eo antiqua Martyrologia.] Fatetur quoque Baronius in Notis ad Martyrologium VIII.Iun. ambiguam & subobscuram de S. Seuerino narrationem esse, propter omnimodam cum S. Seuerino Neapolitano similitudinem. De Victorino Martyre, & Victorino Confessore alibi agemus, & fortassis interea nancisci certiora licebit. Hic solum Martyrologia proferemus. Ado sic scribit VI. Id. Ianuarij: Apud Neapolim Campaniæ, S. Seuerini Cōfessoris, fratris beatissimi Victorini clarissimi viri in miraculis. Qui & ipse fratris imitator, post multarum virtutum perpetrationē, sanctitate plenus quieuit sepultus in loco, vbi primum abstinentissimus, quam ad Episcopatum vocaretur, conuersatus fuerat. Eadem habet Notkerus; eadem Beda vulgatus. MSS. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij, & Societatis Iesu Antuerpiæ, vtrumque Bedæ nomine insignitum: Neapoli Campaniæ S. Seuerini Confessoris, fratris beatissimi Victorini clarissimi viri in miraculis. Addit MS. Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti: Qui & ipse fratris imitator existens post multarum virtutum insignia, sanctitate plenus in pace quieuit. Quæ, loci dumtaxat mutato nomine, (quod facile ob S. Seuerinum Noricorum Apostolum irrepere potuit) S. Seuerino Septempedano vnice quadrant; vti & quæ in veteri Romano habentur: Neapoli Seuerini Confessoris Victorini fratris.
[4] Vsuardus: Neapoli Campaniæ Natalis S. Seuerini Episcopi & Confessoris, fratris beatissimi Victorini Martyris: qui Seuerinus post multarum virtutum perpetrationem, plenus sanctitate quieuit. [Quid Vsuardus, & recentiores.] Eadem habet Bellinus de Padua. Molanus in duabus posterioribus editionibus ista in Vsuardo expunxit: Episcopi & Confessoris, fratris beatissimi Victorini Martyris. Hunc enim, inquit in Notis, Ado habet Nonis Septembris. At non Seuerinum habet Ado Nonis Septembris, Sed Victorinum eius fratrem. Addit Molanus: Vsuardo addita putarim quæ expunxi, aut ipsum errando duos Seuerinos confudisse; Noricorum scilicet Apostolum, & Victorini fratrem. Cum Vsuardo conuenit Martyrologium Romanum. MS. Centulense, Bedæ præferens nomen: Neapoli Campaniæ S. Seuerini Episcopi & Confessoris, fratris B. Victorini Martyris. Subscribunt Romano Martyrologio Maurolycus & Galesinius. Fallitur toto cælo auctor Martyrologij Germanici, dum ita scribit: Neapoli in Campania Natalis S. Seuerini Episcopi & Confessoris, qui frater fuit S. Victorini Martyris, & Neapolitanus Episcopus. Venit deinde in Bauariam, ex ædificatoque monasterio cum paucis monachis illic iuxta doctrinam Euangelicam vixit, in omni continentia & castitate, in ieiuniis & orationibus; obdormiuit tandem in Domino.
[5] De SS. Seuerini & Victorini Actis ita scribit Baronius in Notis ad Martyrologium VIII.Iunij: Horum fratrum Seuerini & Victorini Acta legimus accepta ab ipsorum Ecclesia, ex quibus nouimus hos fratres fuisse vterinos, eremiticamque vitam excoluisse: quorum Victorinus cum aliquando lapsus fuisset, arctioribus se disciplinæ vinculis mancipauit, ac sancto fine quieuit: Seuerinus autem ad regimen Episcopatus assumptus, sanctitate clarus migrauit e vita, cuius venerandū corpus ante quadriennium repertum, honorificentius reconditum est. Floruerunt ambo temporibus Iustiniani Imp. cum Vigilius Romanæ Ecclesiæ (vt ipsorum Acta testantur) præsideret. Eorum nos Acta descripsimus ex MS. Fuldensis collegij Societatis Iesu, contulimusq; cum Bonino Mombritio, [Acta SS. Seuerini & Victoriri:] MSS. Metensi, a Iacobo Sirmondo nobis commodato, S. Maximini Treuiris, aliisq;. Et sunt quidem ea non ineleganter descripta, & pars, vt apparet, maioris operis de Sanctorum rebus gestis; sed discrepant tamen ab iis quæ citat Baronius, cum in nostris nulla aut Iustiniani Imper. aut Vigilij Papæ mentio fiat. Consentanea his Actis Ado V. Septembr. memorat, sed quæ de Victorini martyrio subiicit, ea ad alium pertinent Victorinum, de quo XV. April.
[6] Testatur Ferrarius in Catalogo SS. Ital. ad V. Iulij, S. Philamenæ virginis corpus ne a Gothis inuentum discerperetur, in ecclesia cathedrali conditum a S. Seuerino fuisse: [Ætas.] quod cum Iustiniani ætate consentit. Inde refellas quod Cæsar de Engenio Caracciolus scribit, eodem quo Victorinum Martyrem tempore vixisse alterum in Vmbria Victorinum cum Seuerino fratre. [Inuentio S. Seuerini.] Idem Ferrarius inuentarum S. Seuerini reliquiarum meminit, (quod ex citato Baronij testimonio colligitur accidisse circa an. 1581) traditq; vitam eius tribus libris a L. Franco scriptam.
VITA SS. SEVERINI ET VICTORINI. Auctore Anonymo, ex veterib. MSS.
Seuerinus, Episcopus Septempedanus in Italia (S.)BHL Number: 7659
Avct. Anonymo. ex mss.
[1] a Hvcvsqve nos Patris Hieronymi dicta referentes per interpretem locutos Lector aduertat: reliquū opus, vt sermo noster est, vestra caritas libenter audiat. Quæ enim singulis de Sanctis fideli auctore comperimus, in historiam misimus, ne laterent homines quorū Deum non latuerunt virtutes. Primumque a Victorino inchoantes, quem Seuerini legimus fuisse germanum, vt velut ab optimo fundamento opus nostrum inchoans, ad perfecti ædificij solida tecta consurgat.
[2] [SS. Victorinus & Seuerinus simul virtuti studēt:] Hi post vtriusque parentis obitum, se inuicem pædagogātes, pari custodia & mutuo obsequio æmulantes, etiam bonis operibus germanitatis vinculo probabiles Deo hostias obtulerūt; Picentinæ accolæ prouinciæ, qua vadosus b Flusor preterfluit Septempedam. Cum legentes Euangelia venissent ad locum, in quo tentator locuples repercussus est audiens a Deo, Si vis esse perfectus vende omnia, quæ habes & da pauperibus, & habebis thesaurum in cælo, & veni sequere me; ne, vt c contristati redeuntes, Domini sequenti sententia ferirentur, facilius camelum transire per foramen acus, quam diuitem ingredi in regna cælorum, absoluentes se a nexu seculi, [bona sua dant pauperibus.] omnibus distractis facultatibus, pauperibusque diuisis, quorum sciebant esse regna cælorum, nihil sibi præter se inuicem relinquentes, expediti post Dominum cucurrerunt, vt merito dicerent: Post te in odorem vnguentorum tuorum currimus, possentque cum Petro dicere: Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus te. [Matth. 19. 21.: Ibid.V.24.: Cant.1.3.: Matth.19.27.] Alter itaque seruiens alteri in mutua vice, & æmula caritate, seruabat imperium libertas: nihil deerat, cum nihil haberent.
[3] Igitur Victorinus spirans altius, & idipsum quod sibi parebat imperfectum computans, [Victorinus in eremum secedit:] nec satis sibi factum, si alteri liceret in altero; sic germanum allocutus est: Mi frater care, magis iam ex confamulatu Dei quam ex germanitatis vinculo, si ideo vendidimus omnia, vt expediti sequamur Dominum, cur mutua caritate separamur a Deo? Nam cum mihi in te idem, quod tibi in me iuris sit, nec mihi deest seruitium, nec tibi. Paret alter alteri, dum facio, quod iubes; & quod iubeo, facis; non facimus quod iussit Deus. Sumo indumentum tuum, tu meum: sic geminæ sunt singulæ vestes, cum vtrisque suæ communes sint. Eremum peto, quæ perfectos habet. Eumque dictis faciens vale, se de tugurio eliminat, siluas petit vicini montis, quem dicunt d Prolacem. Nec defuit habitaculum, quod natura præstiterat: sedit in specu excelsæ rupis, quod subter fluentis aquæ geminum sinuarat abruptum, [in specu habitat.] vni tantum hospitium viro, vt sedens somnum caperet; vel si reciperet alterum, stans oraret. Texit ostiolum vimine, vt ex antro faceret domum. Hic annum perpetim legens, oransque pernoctat, otiosum agens negotium: & cui nullus intercederet, soli se exhibebat Deo.
[4] Cum hæc antiquus hostis bonorū, solito inuidens modo, simulans puellam, [Dæmonem puellæ errabundæ specie in specū admittit.] seque ad antrum viri velut oberraret, applicuit, & sic humili voce obsidens, vt expugnaret, verba cum gemitu dedit: Heu me miseram, quoniam per diuersa trahor siluarum errore /han/ACTASANCT-D/acta.chadwyck.co.uk/all/fulltext?action=xref&id=AN05001&file=../session/1147022068_22494">e & tenebris vaga! Nec locus agnoscitur, & iter quæritur, & auiis impedimur. Quisquis es istius dominus loci proculdubio pararis, cui cælum vndique & vndique siluæ, fac me virtutum tuarum opus. Eripe frēdentibus apris, redditurus statim, vt eluxerit. Nec longum posco habitaculum; vnius noctis hospes ero: satis superque sufficeret operiri limine tuo, ni me fragilis sexus vrgeret, & transeuntium rictus terrerent vrsorum. Ecce sæuientes vlulant lupi, fer opem, dum potens sit: quod victura sum, tuum erit; si moriar, tuum. Sæue artifex, quid non expugnas dolis? Reserat Victorinus cellulam, & hostem secum, dum miseretur, includit. Iubet, ingressa vt resideat in angulo, quia & ipse in alio sedit, vt caperet vtrumque.
[5] Vix horæ spatium intercesserat, dum inter molimina & assiduum corporis motum protenso pede tetigit hominem Dei, & velut cōpungens f vulnere noxio calore succendit. Addit igniculum dulcedo sermonis, [Ad peccatum inducitur:] & malesana iam viscera decus formæ sauciat. Exquisitos cerneres oculos male radiantes, vultumque feraliter nitidum: quasi per intexta vimina lunares radij fulgebant: vrget facinus solitudo: quæ sit acturus, vtpote sine teste, mentitur ignorari, cum constet magis id omnibus sciri, quidquid Deo tantum teste peccatur. Sed postquam ad opus sceleris est perductus; resupinus in iuuenem prædo consurgit, & qui expugnator fuerat pudoris, censor extitit castitatis. Quid agis, inquit, vir perfectissime, cui etiam frater grauis fuit? [videtur a dæmone:] Tune adiungeris alteri, qui recessisti a tuo? nonne tibi germani tunica grauis erat, adeo vt censum integrum cōputares; qui vices duorum, ducebas officium seruulorum; qui nouum siluis dogma constituens, suadebas scopulis castitatem; adeo immemor nostri despectorque roboris, vt vetustum sperneres bellatorem? Disce quanti impugnentur insidiis: iace saucius, qui præsumpseras g & coronam. Statim, vt hæc locutus est ex oculis decepti velut fumus euanuit. Iacuit, qui ceciderat, diu: & tāquam cadauer exangue, nocte perpetim sine aspiratione durauit.
[6] Sed postquam luce clarescente sidera delitescunt, fugiens testem criminis cellulam, nocentes deserit siluas: [redit ad fratrem:] redit ad germanum: atque in currentes lapsus pedes, diu vocem pudore compressit, prodens tamen lacrymis se dolere, quod erubesceret dicere. Sed postquam caussam victus exposuit, & a consolantis affectu, h pœnam sibi ipsi censor imposuit: findens namque arborem, manusque inserens, & præduratam cuneis pessulans cicatricem, agit, vt in supplicium pedes pēdeant, [grauem pœnam subit.] qui ante Deum stare noluerunt: vna sub obtestatione colligat fratrem, ne quis se prius solueret, quam, cui deliquerat, ignouisset.
[7] Sed mox Seuerinus sancto Episcopo nuntiauit de fratris facto, & pœnæ nouitatē, quam ipse sibi ingesserat. Deducit i suum Pōtificē ad locū: qui allocutus pro ingenio, cum satisfactum diceret, volens soluere, prohibetur a reuincto. Id ipsum grate obuiat differens, orat, benedicit, redit. Cumque idipsum sæpe fecisset, interim vinctus post impetratū ieiunium vespere Dominica modicum panē, [Integra hebdomada ieiunat, vti & Seuerinus.] nec plus aut minus aquæ coactus a fratre capiebat, qui etiam se simili cibo & ieiunio pro fratre macerabat.
[8] Iam ferme totum transierat triennium, absumptisque inedia visceribus, vixque inhærente cute sola in vinculis ossa pendebant. Laxior pœna nondum retentura suspēsum, si voluisset reuinctus vitare supplicium. Igitur cum hoc per omnes fama iactaret, in alieno casu sui quisque misericors, coeunt omnes ad Episcopum, qui huiusmodi ambiret inuidiam. Clamāt esse soluendum, quem etiam pœna ingereret absolutum. Venit cum omnibus ad monasterium: nec, vt solebat, lenis, sed plurima auctoritate succinctus: ac sic erecto supercilio alloquitur reuinctum: Satis exhaustum est pœnarum. Crede Victorine mihi, [Iubetur ab Episcopo solui, post triennium.] si credis Deum, tecum hoc iam meo agi sacerdotio, quod Petro Christus contulit, cuius nos heredes sumus: in cælo soluitur, quod in terra soluitur, quia & quod ligatur in terra, ligatur in cælo. Cum videam tibi etiam ipsa vincula iam parcere, quæ cernimus laxiora; soluo in terra, quem solutum confido apud Regem cælorū. Sed postquam hæc Episcopus est locutus, statim ad reserandum arborem, artificum manus & multitudo colligitur, & dum Victorinus nequiret resistere, nec sic optaret absolui, petit hebdomadæ ieiunium, vt cum cunctis se oratione & ieiunio iuuantibus solueretur. Impetrato statim, quia non longe distulerat, & ne minus crederetur dolor alienus, impleta hebdomada redit cum populo Episcopus. Omnis ætas, vterque sexus accurrit, magnis ac minimis terra densatur, scanditur tectum monasterij, vicinæ arbores onerantur, clamor idem omniū: Beatissime Papa, absolue quem absoluit Deus. Tunc Episcopus exerta manu facto silentio, sic locutus est: Expletum est, Victorine, ieiunium, quod petisti: redde, quod promiseras; stet sermo, quem dixeras; ne iterum mentiendo pecces, & iam non est alia pœnitentia. Tunc S. Victorinus vbi se verbis constrictum vidit, eleuans ad cælum vultum post triennium, quia eleuare vincula non permittebant manus, oblatoque prius a Sacerdote sacrificio, altum congemiscens sic locutus est: Deus Pater vnigeniti tui filij Domini Iesu Christi, [Deū orat.] cum quo per Spiritum sanctum vniuersa fundasti; per quem hic mundus in diuersas est species diuisus; qui es omnium creaturarum reparator & conditor; per quem & factus homo & refectus est; per quem & concessa immortalitas & victa mors, inducta per diabolum, sed subacta per Christum; per quem renati secunda natiuitate sumus, si tamen peccare desinamus, quia primam peccando violauimus; per quem huius lucis vsum cum fratre commerui, meque vita sine fratre priuaui; a quo mundi censum cum luce suscepimus, ob quem mundi censum pro immortalitate distraximus, vt pura tibi seruitia exhiberemus; si te pura mente secutus sum, vt essem perfectior, & a fratre discessi; si te omnibus præposui affectibus; si te k in nocētibus siluis solum quæsiui; si te in illo meæ carnis ergastulo semper oraui; si & quod sum deceptus a diabolo, misericors fui; si quod persuasus sum admisisse, tamen tibi sine teste peccaui; si ad te statim lapsus cucurri; si tibi me reum cum fratre obtuli, cui sine fratre deliqui; si vt satisfacerem delicto, huic volui subiacere supplicio; si me reum feci ante iudicium, si ad te cum mea pœna festino; si satisfeci pœna; conuerte sententiam: sit absoluti testis hic populus, qui est testis addicti. Si iam mereor veniam, solue vincula mea; si adhuc pœna superest, detur dilatio soluentis.
[9] Vix hæc Victorinus ediderat, l cælumque ex serena parte contonuit, [Vincula eius igne cælesti soluuntur.] vinclaque arboris purior ignis absoluit. Ruit in faciem turba circumstans, & qui ceciderat solus erectus est. Itaque omnibus collaudantibus Deum, deductus est ad ecclesiam, in qua degens sine crimine raptus breui ad vrbis m Amiterninæ Sacerdotium. Cumque esset omnibus virtutibus pollens, [Fit Episcopus Amiterninus.] vt Angelicus haberetur, choros meruit introire Sanctorum; regnante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat in sæcula sæculorum. Amen.
[10] Porro Seuerinus, quem supra memorati diximus fuisse germanum, dum magno studio edomat carnem suam, vt illius fraudem, qui fratrem deceperat, posset vincere, & omnes eius impetus euitare, cumq; germani culpam velut suum delictum in se ipse damnasset, vt impleret, quod dictum est: [Seuerinus fit Episcopus Septēpedæ.] Frater fratrem adiuuans exaltabitur, Septempedanæ meruit Ecclesiæ Sacerdotium: n quem locum vt merito se probaret indeptum, breui omnibus æquiparans non potuit superari. [Prou. 18. 19.] Sed quia hic breue est omne quod magnum est, ad cælestia cito meruit regna migrare o VI. Kalendas Maias; in eodē sepultus loco, in quo habuerat monasterium, [Moritur clarus miraculis.] & quod dilexit in corpore non deseruit sanctitate: plures enim nunc in spiritu, quam tunc præsens, exhibet medicinas.
[11] Sed tacendum non puto, quod de eius comperimus sanctitate. Nam cum Idibus Maiis eius depositio celebretur, licet & Kalendis Maiis, quibus est indeptus Sacerdotium, turba conueniat; tamen ad supradictum diem velut ex omni orbe deuota conuenit multitudo: accurrunt plurimi Sacerdotes, vt & deuotionem deferant & benedictionem deportent: sed pridie quidam Innocentius vir sui nominis, p auctor adhuc & vnicus, vicum q Fauerianū petens, vidit noctis medio lucere siluas ita vt incendium crederet, sed cum r strepitus existeret, ingrediens quemdam locum credens iter Rectorem Prouinciæ noctu ingredi, paullulum se ex aggere s elaterat pauens, vt e vicino caussam disceret. Nec longum post spatium, vidit quatuor cum funalibus præcedere, quorum illud lumen erat: duos post eos stolatos ire cum virgulis, post vnum residentem in equo, [SS. Apostoli aliisq; SS. ad festum S. Seuerini conueniunt.] cuius & vestium candor & capitis niuem antecederet. Post quem caluus alius equo vehebatur: quos magna sequebatur peditum multitudo, e quibus vnum, qui claudicans remāserat, curiosius inquirit, qui essent; & ait, quatuor lampadarios quatuor esse Episcopos t Xystum, Marcum, Marcellum, & Iulium; duos cum virgis, Stephanum & Laurentium: duos sedentes, Duos Apostolos Petrum & Paulum; reliquosque sequentes, Martyres & Episcopos: Sed & v Zipherinum ire cum mutatoriis Petri, qui rogatus a Seuerino semper hac die intersit, vt benedicat populum & visitet. Quis de meritis ambigat Seuerini, cui tantum videt Apostolos deferre? Vel quis & hunc immerentem æstimet, cui est videre permissum?
[12] Sed si quis etiam vitam vult scire Innocentij, paucis audiat verbis: Cum hæc vidisset, [Innocentij visio, conuersio, innocēs vitæ.] statim ad ecclesiam properauit, factusque catechumenus, interposito tempore etiam baptizatus est. Nec vmquam deserens ecclesiam factus Clericus, etiam Presbyterij meruit benedictionem, vt semper innocens atque in sua innocentia permaneret, vt de eo dictum putemus: Ecce vir Israelita, in quo dolus non est. Hic aliquando cum ad S. Seuerini monasterium properaret, in quo erat ordinatus, sequitur eum ouicula, in qua totus ei census erat, & cum nequiret transire Flosorem, quem imber incitauerat; forte per x tigellum, quod ripis superposuerant pastores, transiit, oue in alia relicta ripa: quæ erumpens in vocem hoc ait: Cui me hic reliquisti? Tunc vir plenus Deo inquit: Transi, [Ouis mirabiliter locuta.] quia ego ipse transiui in nomine Domini Iesu Christi. Tunc animal innocens sumpta per Deum fiducia sequitur Innocentium. Per meritum pastoris, est data vox pecori, & cōfidentia per Dominum nostrum Iesum Christum, qui viuit & regnat in vnitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum. Amen.
Explicit vita S. Victorini & Seuerini, duorum germanorum ex Picentina prouincia, qui prius solitariam simul ducentes vitam, postea Episcopalem sortiti sunt nobiliter eminentiam.
[Annotata]
a Hoc exordium aberat ab aliquot MSS. Ex eo colligitur, hanc narrationem partem esse maioris operis.
b Propter Septempedam qui nunc fluit amnis, Potentia dicitur. Cluuerius Flusorem nunc Chientum dici putat, qui Tolentinum alluit. Potius veteri scriptori habenda fides.
c Mombr. extristati.
d Lacus est in Apennini valle, quem Potentia flumen exhaurit, cui oppidum hodie apud confluentem appositum est, vulgari vocabulo Pioraco. Id antiquis fuisse dictum a situ ante lacum Prolaqvevm, vt in Æquis ad Anienis ripam oppidum sub lacu erat Svblaqvevm, ex Antonini disco Itinerario, vbi iter est eiusmodi: Nucerie, Dubios, Prolaque, Septempeda, Trea, Auximum. Ita Cluuerius Ital. illustr. lib.2.cap.6. Verisimile est montem huic oppido vicinum intelligi, vel iugum aliquod Apennini.
e Alij siluis, errore, &c. vti & Ado.
f Al. vulnere noxio, calorem.
g Al. de corona.
h Hic fortassis aliquid deest.
i Camerinensem, vt ait Ferrarius. Est Camerinum inter Chientum & Potentiam amnes situm, haud procul a Prolaqueo.
k Al. innocentibus.
l Al. cælique.
m Amiternum Sabinorum vrbs celebris fuit: ea euersa, magnorum operum, theatri, templorumq; supersunt vestigia, vt Leander testatur; superest ecclesia D. Victorino sacra, (teste Ferrario) Martyri, vt remur, qui ad Cutilias aquas interfectus tamen iuxta Amiternum sepultus est, & Episcopus Amiterninus fuisse illorum populorum traditione creditur. Sedes Episcopalis Aquilam Amiterno est translata.
n MS. Met. Quem locum merito indeptum virtutes per eum factæ declarant.
o MS. Met. V. Id. Ianuar forte VI. Id. Ianuar. scriptum fuit. Certe XXVI. April. XV. & I. Maij, qui dies hic exprimuntur, nullum e nostris Martyrologiis eius meminit.
p Absunt quatuor hæ voculæ a quibusdam MSS. In nonnullis est Actor, id est curator fortassis ac dispensator cuiuspiam, aut viri potentis, aut Reip. Suspicetur aliquis legendum, Actor adhuc & mimus.
q Fabrianum interpretamur, nobile hac tempestate oppidum inter Sentinum, Camerinum, & Matelicam; in cuius agro Attigio vicus, in Attidij oppidi ruinis.
r Al. trepidus.
s Mombr. eximit.
t Coluntur sancti Pontifices, Sixtus I. 6. April. II. 6. Aug. III.28. Martij. Marcus 7. Octob. Marcellus 16. Ianu. Iulius 12. April.
v MS. Fuld. Ziferinum. an Seuerinum, siue ad oppidum S. Seuerini? Est alioqui in eadem Vmbria Tifernum Tiberinum, apud Tiberis ripam, quod nunc Citta di Castello dicitur; alterumq; Tifernum Metaurense, nunc S. Angelo in vado, ad Metaurum flumen in Ducatu Vrbini. Neutrum tamen Septempedæ admodum vicinum.
x Ita MSS. pro tigillo. Mombr. particellum.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Severin von Norikum
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Severin von Norikum
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung