Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. SILVESTRO MONACHO TRAINÆ IN SICILIA.



Anno MCLXXXV II. Ian. ET II. Maii.

[Commentarius]

Siluester, Monachus in Sicilia (S.)

[1] Silvester ex ordine S. Basilij monachus colitur II. Ianuarij & II. Maij, frequenti populi concursu Trainæ in Sicilia, ex Iulij III. Pontificis Maximi concessione, vt testantur Octauius Caietanus noster in Idea operis de Sanctis Siciliæ, & Philippus Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum. Est Traina, aliis Trayna, Troina, Troyna, Troianopolis, Traianopolis, Dragina, Mediterranea Siciliæ vrbs in colle edito sita, olim Episcopalis. de qua agit Thomas Fazellus rer. Sicular. decad. 1. lib. 1. & 10. sed quod eam esse censet Traianopolim, quam L. 1. de censibus, coloniam iuris Italici appellat Vlpianus, aliis minus probatur, qui isthic in Cilicia legendum, non in Sicilia, arbitrantur. Paullo infra vrbem, inquit idem lib. 10. Fazellus, ad P. M. II. Meridiem versus, ædes D. Michaelis super collem erecta, & cœnobium D. Basilij illi adiunctum extat, a Rogerio Comite, parta contra Saracenos victoria, pro triumpho dedicatum. In hoc S. Siluester vitam degit; a quo locum quemdam S. Siluestri appellari existimo apud eumdem Fazellum, ad mille passus a Troina, vbi veteris vrbis vestigia etiamnum, ædium, inquam, murorum ac pyramidum ex quadratis lapidibus clarissima spectantur cadauera.

[2] S. Siluestri res gestas, ex lectionibus quæ eius die festo recitantur, ita describit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad II. Maij: [S. Siluester fit monachus.] Siluester Troynopoli honestis religiosisque parentibus, Guilielmo Siciliæ Rege, ortus, pieque educatus, cœnobium S. Michaelis Archangeli ordinis S. Basilij, habitum monasticum induens, ingreditur. Vbi breui eos progressus fecit, vt ceteros vitæ asperitate suique ipsius abnegatione antecelleret. Peregrinandi cupidus de Abbatis licentia V. Id. Februarij Catanam ad corpus B. Agathæ Virginis & Martyris venerandum venit. [Visit sepulchrum S. Agathæ.] Qua in re illud mirandum, quod cum Catana a Troynopoli XL. millibus passuum absit, (quæ quis equo per diem æstiuo tempore vix confecerit) Siluester tamen pedester hiberno tempore Catanam profectus, ac precibus ad Virginis tumulum persolutis domum eadem die reuersus est.

[3] Cum furnarius panem cocturus, scopam, qua furnum ardentem prunis mundaret, minime reperiret, [Ardentem furnum intrat.] querereturque quod mora pani detrimentum adferret; Siluester signo Crucis munitus illum ingressus, prunis ardentibus in vnum collectis, vestis suæ extremitate tersit. Qua re Abbati nuntiata, accurrens cum monachis e furno Siluestrum illæsum exeuntem vidit: ac ex ea die apud monachos Siluester cœpit esse venerationi.

[4] Romam, vt loca sancta inuiseret, summique Pontificis (a quo ob sanctitatis famam benigne exceptus est) pedes deoscularetur, profectus; iis peractis, perceptaque Pontificis benedictione nauem conscendit, & Panormum appulit. Vbi cum Regis filius grauissime ægrotaret, ad Regem accedens bono animo illum esse iubet; & ad filium iam morti proximum deductus, fore vt breui incolumis euaderet ait. [Occulta & futura nouit.] Quem medici delirare existimantes, & illudere volentes, porcæ vrinam afferri curant, ex qua ille ægroti morbum agnosceret: quam illico Siluester esse porcæ decem in vtero suillos habentis vrinam dixit. Sicque illa Regis mandato mactata & aperta deprehensum est, & Siluestro habita fides: qui omnibus e cubiculo eiectis, cum preces Deo effudisset, filium Regi reddidit incolumem. Cumque Rex Siluestrum, [Ægrum precibus sanat.] vt quidquid vellet posceret, instanter rogaret; thynni tandem, cuius ingens copia capisolet, parum pro cœnobio petiit. Qui petitionem exilem miratus, aliquot thynnorum tegetes perpetuo quouis anno dandos decreuit: quibus ad hæc vsque tempora frui feruntur.

[5] [Fugit honores.] Reuersus ad monasterium, defunctoque Abbate, cum Siluestrum ei subrogare cogitarent, is elapsus in siluam non longe a ciuitate se abdidit: vbi aliquamdiu vitam eremiticam duxit, orationibus, ieiuniis, meditationibus, aliisque corporis afflictionibus intentus: donec IV. Non. Ianuarij, anno a partu Virginis MCLXXXV. suum Deo tradidit spiritum. Corpus ibidem sepultum est, sacra æde sub eius inuocatione constructa: quo, hac die & 11. Ianuarij, innumera hominum multitudo confluit. Solent enim dæmoniaci infirmique eius intercessione liberari. [Miracula ad eius tumulum.]

[6] Anno vero Domini MDLXXV. peste per vniuersam Siciliam grassante, cum Troynopoli multi in dies perirent, ac die secunda Ianuarij, [Pestis eius inuocatione sedata.] qua natalis eius celebratur, maxime efferuescente, imaginem S. Siluestri ciues in processione deferrent; mox ab ea penitus extincta liberati sunt. Quare Iulius III. Pontifex Maximus non modo indulgentias ecclesiam S. Siluestri visitantibus concessit, sed & festum ab omnibus in ea ciuitate celebrari voluit. Hæc Ferrarius. Sed manifestum in anno, quo hæc ope S. Siluestri sopita lues dicitur, mendum inest, cum Iulius III. anno MDLV. obierit: aut certe eo miraculo ad festum sanciendum inductus non est, vt vult Ferrarius; qui iterum in Notis Siluestrum ait MCLXXXIX. deceßisse, cum supra, & in generali Catalogo Sanctorum MCLXXXV. mortuum asserat.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Silvester

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Silvester

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.