DE S. TALIDA, SIVE AMATA, ABBATISSA ANTINOI IN THEBAIDE.
Secvlo V.
[Commentarius]
Talida, sive Amata Virgo, Antinoi in Thebaide (S.)
[1] Ammæ Talidæ siue Amatæ Virginis nomen Vsuardi Martyrologio adscriptum a Carthus. Coloniens. Martyrologio quoque Germanico, MS. Florario, Catalogo Ferrarij. De ea hæc referuntur cap. 48. Paradisi Heraclidis in Appendice ad Vitas Patrū: Sunt in Antinoensium ciuitate duodecim monasteria Virginum feminarum perfecta conuersatione viuentium; in quibus Amatam quamdam nomine, [80. annis vixit in monasterio. Præest 60. religiosis.] ancillam Christi senem vidi octoginta iam in monasterio suo annos habentem, sicuti vicinæ ipsius & ipsa referebant. Cum qua sexaginta numero mulieres habitantes, atque in abstinentiæ puritate per eius doctrinam viuentes, in tantum eandem omnes diligebant, vt ne clauem quidem vestibulo monasterij ad similitudinem ceterarum necesse esset infigi. Sola enim illic omnes eas immensa dilectio anus ipsius doctrinaque retinebat, ad in corruptionis gloriā corpora earum mentesque conseruās.
[2] [Fiducia castitatis, miranda, non temere imitanda.] Hæc ipsa, quam dixi, senex vsque adeo puræ mentis & corporis erat a cogitatione & passione peccati, vt cum ad ipsam ingressus fuissem, atque sedissem, iuxta me indifferenter sederet, manus etiam suas supra humeros meos poneret, stupēda que illic erat in Christo immensæ fiducia castitatis.
[3] De eadem agit Palladius in Lausiaca siue lib. 8. Vitarum PP. cap. 8. appellatq; Ammam Talidam. Amma appellatiuum est, ac matrē spiritualē significat: Talida eius proprium est nomen. Meminit eius & Vincentius in Speculo lib.17.cap.92. & sanctam Virginem Amatam vocat; vti & in suo Sanctorum Indice ἀνεκδότῳ, Raderus noster. Guilielmus Gazæus in Kalendario Sanctarum, quod Cimeliarchio adiunxit, eam XI. Martij refert, aitq; austeram vitam egisse, mortuam absq; vllo sensu doloris, itaq; sese composuisse vti sepeliri debebat. Quæ vnde acceperit, haud scio.