Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. TILLONE PAVLO MONACHO IN GALLIA.


Circiter an. Christ. DCC.

[Praefatio]

Tillo sive Hillonius, cognomento Paulus, Solemniaci in Gallia (S.)

[1] Tillonis, siue Tyllonis, aut Hillonij, sanctissimi Monachi nomen in pluribus commemoratur Martyrologiis hoc die; nominatim a Carthus. Colonien. & Molano in Addit. ad Vsuard. Martyrolog. Coloniensi, Belgico, Germanico; Maurolyco, Galesin. VVion. Ferrario, Menardo, MS. Florario: licet in plerisque Stilo aut Stillo non recte vocetur. At MS. Martyrol. monasterij S. Martini Treuiris, & Carthus. Colon. in Addit. ad Vsuard. iterum V. Ianu. eum referunt.

[2] Vitam eius ex Claromarescani Cisterciensium in Artesia monasterij MS. codice damus, [Vita.] ab anonymo Monacho, vt ex Præfat. patet, conscriptam. Habemus & MS. de eo Officium, in quo hæc recitatur Oratio: Deus, qui Beatum Tyllonem Confessorem tuum, piumque doctorem atque ministrum, infra collegium Deo psallentium præfecisti; quique illum honorem mundanum fugere, ac eremū petere monuisti: concede nobis, quæsumus, vt qui eius festiuitatem celebramus, eius apud te pro nobis semper suffragia sentiamus. Per Dominum nostrum. Vitam eius compendio narrant Hugo Menardus lib. 1. Obseruationum, Guilielmus Gazæus in Historia Ecclesiastica Belgij, Andreas Saußayus in Martyrologio Gallicano; atque hic tradit ossa eius & cineres Sollemniaci asseruari.

[3] [Inuocatur contra febres.] Molanus in Natalibus SS. Belgij, inter cetera ita scribit: S. Hillonij festum postridie Epiphaniæ Domini Yseghem solemne est, quod etiam ab accolis colitur pro sanatione febrium. Eodem die celebratur festum eius in parochia Gids apud Rollariam, vbi ad memoriam eius multa edita sunt miracula. Cur autem in Yseghem patronus colatur, [Apostolus Iseghemij.] caussam allegant, quod S. Eligius, cum ad Flandros conuertendos e Francia venit, eum seruum suum, comitem assumpsit, & ad Yseghemenses, vt eos in fide Catholica instrueret, destinarit. Cui etiam conuersionem suam, Dei gratia cooperante, acceptam ferunt. Pingitur vt Abbas cum pedo in sinistra manu, cum calice in dextera, ex quo eo viuente infirmi sanitatem potabant. Hactenus Molanus. Rollaria, quæ & vulgo Rosselaria, est celebre Flandriæ municipium. Iseghem inter Cortracum & Rosselariam pagus est, Comitatus titulo ornatus.

[4] XV. Ianuarij in vita S. Boniti ista habentur: Qua de re pergit ad quemdam opinatissimum Dei famulum Tillonem, [Consulitur a S. Bonito.] cognomento Paulum, vt ab eo accepto cōsilio, voto compleret quod mente conceperat. Quo cum pergens Sollemniacense tenus peruenisset Symmionem hoc monasterium, &c. Idem commemorat Ioan. Sauaro Originibus Claromontanis, qui S. Tillonem Abbatem Sommonensem vocat. Cum vero ex eadem S. Boniti vita constet, eius electionem a Theodorico II. probatam agente Pipino Herstallo, hinc de S. Tillonis ætate fieri coniectura potest, cum an. DCXCI. suscepisse primum totius Neustriæ magisterium Pipinus tradatur. [Eius ætas.] S. Audoenus in vita S. Eligij lib. 1. cap. 10. Pollebat itaque magis & magis in vigiliis, in ieiuniis, atque in caritate: fabricabat in vsum Regis vtēsilia complurima ex auro & gemmis. Sedebat fabricans indefessum; & contra eum Tyllo vernaculus eius ex genere Saxonico, qui magistri vestigia sequens, & ipse postmodum venerabilem vitam duxit. Agit de S. Tillone Aubertus Miræus in Fastis Belgicis, traditq; a nonnullis Tilmannum appellari.

VITA Ex MS. Claromarescano.

Tillo sive Hillonius, cognomento Paulus, Solemniaci in Gallia (S.)BHL Number: 8291

Avct. Monacho Anonymo, Ex mss.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Igitvr cum gentiles poetæ studeant sua figmenta Prolixis pompare stylis, & Sæua nefandarū renouent cōtagia rerum; ac Plurima Niliacis tradant mendacia biblis; vt eorum vana tantum discurrat gloria, [Laudandi Sancti, & in iis Christus.] quorum laudem veterum nectunt mendacia; cur nos Christiani salutifera taceamus miracula Christi, cum possimus sermone vel tenui, ædificationis historiam pandere plebi? præsertim & cū Ecclesiastica traditione, & Apostolica admoneamur auctoritate, de Sanctorū miris, seu virtutibus, nonnulla commemorare, vt scriptū est: Memoria Sanctorum cum laudibus. [Prou. 10. 7.] Et illud: Laudemus viros gloriosos, qui vicerunt regna mundi, vt sit memoria eorum cum benedictione, & nomen illorum permanet in æternum. [Eccli. 44. 1.] Nos in Christi laudibus recitare Sanctos debemus, quoniam reuera Christi est muneris, quidquid in Sanctis eius laudabile est.

[2] [Vita S. Tillonis scripta ab aliis.] Quia ergo omnium pæne miracula Confessorū, & multiplices victoriæ Martyrum, litterarum monumentis iam habentur inditæ; nos modo vel exiguum, iuxta qualitatem ingenij, tentabimus librum, in quo de ortu, & vita, gloriosoque obitu sancti ac beatissimi Confessoris & monachi Tillonis, adiuuante superna gratia, explicandum suscepimus. Id etiam ante nos iam tentatum ab aliquibus ex nostris monachis, eruditissimis viris, comperimus. Sed quamuis nos ad tantæ rei narrationem minus simus idonei, tamen fratrum caritate frequenter exposcente, si Dei iuuerit fauor, quæ optime mihi comperta sunt, & quæ ad memoriam Dominus reduxerit, quamquam imperito digeram stylo, non leporem sermonis requirens, Sancti simplicem vitam simplici sermone, ipsius animatus precibus, enarrare tentabo: eius vitæ cursum sermone inculto, legenti tamen amoris obtentu ferre conabor in publicum, vt cuius est vita cum Christo, memoriæ gloria relatu celebretur in mundo, atque in hominum ore dulci commemoratione viuat in terris, qui cum Angelorum cœtibus viuit in cælis.

[3] At ego cum vltra vires meas præsumo nimium, imperitiæ meæ timeo, cum etiam doctissimi viri, quidquid de eo dicere potuerunt, minus proculdubio sit quam meretur: tamen ardore dilectionis, plus in illo quid velim, quam in me quid possim, consideraui. Nam cum sim debitor decem millium talentorum, velut exiguum meæ rusticitatis reddere debitum festino, culpam scilicet metuens silentij incurrere, si agnita miracula, vt piger seruus, silentio abscondam. Vnde Lectorem obsecro, [Styli excusatio.] vt vilitatem nostri sermonis non vsquequaque despiciat: quia etsi vtcumque eloquentiæ possit oratio promi, ita stylum placet corrigere, vt nec simplicibus quibusque Grammaticorum displiceat, nec scholasticos etiam nimium a contentus rusticitate offendat. Adest plasmator ille, qui linguas infantium facit disertas, cuius gratiā nobis adesse supplices optamus, vt ipso annuente, Confessoris sui palmam gradatim narrare possimus.

[4] Quapropter Lectores obsecramus, & per gloriam apparitionis Christi precamur, vt ad nostram hæc simplicitatem oratio, per incolumem statum Catholicæ seruetur Ecclesiæ. Sed præmium laboris nostri vltima, confido, pensabit dies. Sed ne prolixa præfatio prius fastidium generet, quam Lector oculum historie inclinet, nobis quidem verecundiam, fratribus autem obedientiam impēdimus. Confido enim quod deuotionem non offendo, cum possim sermone vel tenui ad ædificationem, historiam pandere plebi. Ne in huius ærumna exilij, laqueo capti teneamur, tanto ad supernam gratiam tendere oportet, quanto huic mundo inhærere minus iuuat: quia si consideremus, quæ & quāta nobis promittuntur in cælis, vilescunt omnia quæ cernuntur in terris.

[Annotatum]

a Ita MS. forte contemptus.

CAPVT I. S. Tillonis genus, conuersio, sancta conuersatio.

[5] Fvit vir vitæ venerabilis ex genere Saxonico, Tillo nomine, quem præ reuerentia sanctitatis, Pauli nomine vocare cœperunt. Natus ergo est ex parentibus a Arianis. Ergo cum haberet parentes idolis deditos, [Tillo in Galliam vendendus ducitur.] rosa, vt dicitur, de spinis floruit. Exinde iam diuina, vt credo, gubernante prouidentia, raptus a parentibus suis de patria sua, Galliam quæ circa Rhenum est, more venali ductus est remigando.

[6] [Ab Eligio redimitur.] Erat tunc B. Eligius captiuorum redemptor: habebat namque maximū in huiusmodi opere studium. Sane vbicumque venumdandum intellexisset mancipium, magna cum festinatione & misericordia accurrens, mox dato pretio liberabat captiuum; nonnumquam vero agmen integrum, & vsque ad centum animas, cum de naui egrederentur, pariter redimebat, sed præcipue ex genere b Saxonum, qui abunde eo tēpore veluti greges pecudum, a sedibus propriis euulsi, in diuersa distrahebantur; inter quos etiam inuentus B. Tillo & redemptus est.

[7] Cum autem vidisset eum S. Eligius iuuentute infantiæ aspectu decoratum, & pulcherrima facie hilarem vultu, tradiditeum monachis c Sollemniacensis monasterij, litteris imbuendum. Commendauit illum sancto viro d Rimailo Doctori, qui eo tempore Ecclesiæ Sollemniaci præerat Pastor. [Instituitur.] Sic demum Catholica religione imbutus, salubrem vitam adeptus, studio erudiendi honoratur. [Excellit virtutibus.] In tantum diuina gratia illustratur, vt multi mirarentur eloquentiam eius in verbis: cuius sermo dulcis, ore mellifluo fragrabat cunctis. Cor senile gerens, semper obedientiæ erat intentus, in omni parte probatus, conuersabatur in aula deuotus: oderat quippe superbiam, diligebat virtutem; sectabatur itaque indeficientem caritatem, mansuetudinem, & humilitatem, erat quoque serenus aspectu, & tranquillus moribus, semper opera bona factis amplius quam verbis ostendens: diligebat enim Dominum ex toto corde suo, & ex tota anima, & ex tota mente sua, nihilque Christi amori præponens, semper mens eius cælestia meditabatur.

[8] Cum ergo videret Pater monasterij tantum filij ingenium, tradidit eum imbuendum domino suo, Sancto videlicet iam dicto Eligio, fabro auri probatissimo, qui videlicet tunc temporis in palatio Dagoberti Regis Francorum, publicam in opere auri officinam gerebat, a quo in breui huius officij vsum plenissime edoctus, cœpit intra fines regionis in Domino laudabiliter honorari. [Inter operandum lectioni vacat.] Fabricabat ipse B. Tillo in vsu Regis vtensilia quam plurima, ex auro, argentoque & gemmis; qui & magistri vestigia in omnibus sequens, sedebat ad opus prædictū, & codicem sibimet præ oculis habebat apertum, vt in opere laborans, diuinum etiam perciperet mandatum. Sic igitur duplum gerens officium, manus vsibus hominum, mentem vsui mancipabat diuino: gerebat enim iam tunc simplicitatem columbæ, ne cuiquam machinaretur dolum; habebat & serpentis astutiam, ne aliorum supplantaretur insidiis. Dignum quoque in cunctis gerens ingenium, facile loquebatur & pure.

[9] [Frequens in ecclesia.] Ecclesiarum etiam conuenticulis frequenter intererat, & quæcumque ibi ex diuinis Scripturis recitabantur, aurem libenter accommodans, auidissime hauriebat, atque ita omnia in cordis sui memoria retinebat, vt etiam cum absens esset, ea quæ didicerat, meditatione intentissima ruminaret. Vtebatur iam Dominico præcepto, quo dicitur: Quæcumque vultis vt faciant vobis homines, & vos eadem facite illis. [Matth. 7. 12] Et illud: In qua, inquit, mensura mensi fueritis, remetietur vobis. [Marc. 4. 24.] Vnde & vice quadam, cum opera, quæ in vsu fabricæ patrarat, e ……. Domino suo strenue seruiebat, aut certe in ecclesia die noctuque cum eo erat. Ex hoc nempe ad altiora consurgens, factus est vir peritissimus, arque in omni arte fabricandi doctissimus; inuenitque gratiam in oculis S. Eligij & coram cunctis ministris eius.

[10] [Confessione animam expiat.] Non post longum spatium cum B. Tillo iam iuuentutis ageret ætatem, cupiens se vas Deo exhibere sanctificatum, metuensque ne aliqua suum pectus delicta fuscarent, omnia adolescentiæ suæ coram Sacerdote confessus est acta; sicque austeram sibi imponens pœnitentiam, cœpit resistere carnis colluctationi, spiritus feruore castigans se in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate, in patientia multa, atque in caritate non ficta, secundum Apostolum. [2. Cor. 6. 6.] Proponebat nāque sibi aduersus ingentes præsentes carnis ardores, futuri supplicij ignes; ac memoria ardoris gehennæ, [Carnis vitia gehennæ metu refrænat.] ardorem excludebat luxuriæ. Orabat præterea iugiter pro donis cælestibus, deprecabatur Dominum diebus ac noctibus, illud ex libro Iob crebrius reuoluēs: Ego, inquit, deprecabor Dominum, & ad Deum ponam eloquium meum, qui facit mirabilia magna absque numero: qui ponit humiles in sublime, & morientes in sospitate erigit. [Iob 5.]

[11] Adimebat sibi saturitatem panis, vt cælestem posset promereri panem: & os quidem ei ieiuniis pallebat, corpus aridum marcescebat; sed mens durius semper æternæ patriæ amore æstuabat; & vnde grauiora recordabatur, inde patientius leuiora portabat: [Semper mortis & iudicij memor.] semper enim terminum vitæ præsentis intuēs, futuram Dei sententiam & metuenda iudicia formidabat, sciens scriptum: Beatus homo, qui semper est pauidus. Et illud Apostoli: Cum timore & tremore vestram salutem operamini. nec non & illud Iob dictum: Semper enim quasi tumentes super me fluctus, timui Dominū. [Prou. 28. 14. Phil. 2. 12. Iob. 31. 23.] Ad Domini pedes noctibus iacebat, manibus pectus tundens, lacrymis genas rigans, amaroque suspirio oculis ad cælum leuans illum semper respiciebat, quem fortasse in minimis delinquendo offendere timebat, lacrymabili voce ingeminas: Tibi soli peccaui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam.

[Annotata]

a Id est, Gentilibus, vt patet ex sequentibus. Sic imperiti solent omne genus infidelium per notam sibi speciem exprimere; ita Geusios quidam vocant, alij Lutheranos, omnes hæreticos.

b Fusius hoc in S. Eligij vita traditur. Idem eadem fere ætate mos Anglorum fuit, qui & ipsi Saxonicæ erant originis. Ceterum in Veromanduis venditum Tillonem ait Saussayus.

c Celebre Ordinis Benedictini in agro Lemouicino monasterium, de quo in vita S. Eligij 1. Decemb. S. Remacli III. Septemb. & alibi mentio erit. Eius ad annum 637 meminit Sigebertus Gemblacensis.

d Claud. Robertus Rumasilum vocat, Molanus Rymailum, Hugo Menardus Remaclum. Et sane fuit S. Remaclus S. Eligij discipulus, præfuitq; post eum Solemniacensi cœnobio.

e Hic aliquid deest.

CAPVT II. Sacerdotium, præfectura, monita.

[12] [Simonia in Galliis repressa.] Deinde crudeliter in diebus illis Simoniaca hæresis pullulabat, & in vrbibus, & in cunctis finibus Francorum regni. Sollicite tamen pro hoc inuigilabant sancti Episcopi, Eligius & a Audoenus. Et in commune cum ceteris viris Catholicis habito Concilio, suggesserūt Principibus & Optimatibus vt mortiferos viros cito delerent de corpore Christi, id est, vniuersali Ecclesia. Habuit itaque effectum pia petitio eorum, & libenter obtinuerunt, quod deuote rogauerunt. Tunc placuit omnibus simul cum Regis imperio, vt nullus pretio dato, ad Sacerdotale admitteretur officium, qui velut lupi rapaces munera dando, mercari putabant dona Spiritus sancti; sed potius viri vitæ irreprehensibilis ad officium Presbyterij eligerentur.

[13] Post hæc elegit S. Eligius S. Tillonem ad supradictum officium, b vt præesset monachis Sollemniacēsis Ecclesiæ. [Tillo fit Abbas.] Ille namque in misericordia Christi confidens, considerabat, vt sicut quotidie peccamus, ita quotidie eleemosynæ essent, quibus piacula tergerentur; & ob hoc pecuniam suam cum Domino diuidens, gaudebat substantiam suam Christo sociare. Huius namque apud suos monita fuerunt nulla alia, quam diuina mysteria, & fundamenta ædificandæ spei, & firmamenta corroborandæ fidei.

[14] Itaque hic miles Christi egregius postquam audiuit obitum c B. Eligij, vidēs se etiam in monasterio miris honoribus affici, perrexit ad fines Aruernorum, & mutato nomine cœpit vocari Paulus. Sicque ad interiora montium transiturus, quia numquam, ex quo monachus esse cæperat, in vrbibus mansit, egressus per viam solitudinis intrauit siluam, sicque ad mediterranea confugit loca. [Eremum petit.] Quæ cum diu lustrans reperisset cōgruum locum inter secretos asperosque montes, quo vix reptando manibus & genibus potuit accedere; introgressus cōtemplatus est amœnum valde & remotum locum, arboribusque hinc inde circumdatum, habentem etiam aquas de supercilio collis irriguas, sed & pomaria plurima. Mouebatur ipsius nemoris amœnitate, eremitica habitacula olim fore. Cumque ad eum locum pretioso vestigiorum niteretur conamine, aspectu intuens cernere meruit quod optabat. Præbuit celsitudo montis officium tendēs ad Austrum; pendētibus enim scopulis, saxa immensa tenduntur ad Austrum. Nec procul habebatur fons aquæ viuæ, qui perduxit lympham inter frondes nemoris. Vir Domini habitationi cōgaudens, habitatorem se loci illius Deo deuouit: putabat enim mens sancta eremi lucrū æternæ vitæ congruere. Multæ namque fuerunt tētationes eius, & die noctuque variæ dæmonum insidiæ; quas si omnes velim enarrate, modum excedam voluminis. Herbarum succo, [Eius in victu austeritas.] & paucis pomis vescebatur semel in die, post Solis occasum. Post triduum vel quatriduum sumebat panem & sal, potuque perpauco deficientem animam sustentabat orans frequenter & psallens, & rastro humum fodiens, vt ieiuniorum laborem, labor operis duplicaret. Imitabatur monachorum Ægypti disciplinam, & Apostoli sententiam dicentis: Qui non operatur, non manducet. Sic attenuatus erat vir sanctus, & in tantum exhausto corpore, vt ossibus vix hæreret. [2. Thess. 3. 10.]

[15] Quadam vero nocte tentator adfuit, eique importune insistere cœpit. [Arma cōtra dæmonum.] Intellexit miles Christi dæmonum ludibria, & prouolutis genibus, Crucem Christi signauit in fronte; talique armatus casside, & lorica fidei circumdatus, iacens fortius deprecabatur. Super nudam humum semper cubitabat, vestem, qua semel fuerat indutus, numquam lauans, & superfluum esse dicens munditias in cilicio quærere. [Habitus seueritas.] Nec mutauit alteram tunicam, nisi prior penitus scissa esset. Scripturas quoque sanctas memoriter tenens, post orationem psalmos quasi Deo præsente recitabat.

[16] Exinde cum diu esset in eremo, notus factus est omnibus loci illius accolis, sicque nobilioribus indicatum est, & ipse cœpit vocari Paulus. [Exhortationes ad populum.] Plurimisiam ad se venientibus viris religiosis & mulieribus honestis, exhortabatur eos, dicens: Credite in Deum Patrem omnipotentem, & in Iesum Christum filium eius, pariterque in Spiritum sanctum, qui est trinus & vnus Deus. Mentem a cogitationibus vanis, carnem ab immunditiis seruate puram; odite vanam gloriam; orate sæpissime.

[17] [Miracula.] Plures quoque per eum Dominus liberauit a variis infirmitatibus. Numquam tamen pro incolumitate curatorum, est inflatus ad gloriam: non enim suam aut cuiusquam hominum, hanc esse medicinam, sed Dei solius prædicabat. Sic hostem præterea inuisibilem orationibus & precibus repellere iugiter contendebat, pugnans ore, non gladio; orationibus, non telis; precibus, non ferro.

[18] [Ingens ad eum concursus.] Sed cum notum factum esset omnibus Aruernorum vrbium habitatoribus, quod vir sanctus in solitudine esset, efferebatur ei testimonium ab omnibus, in tantum, vt multi videndi eum desiderio & studio requirerent, atque vt ante cellulam eius tumultus fieret cum magno fauore. Deinde rogatus a religiosis viris, vt exinde egrederetur, & monasterij cellam, vbi commodum prospiceret locum, ædificaret, [Monasterium conditum.] reperit amœnum locum, ibique cellulam facere cum magna industria cœpit. Quod cœnobium vocauit d Braggecte: ibique orationi intentus, hymnis & lectioni vacabat. Plures quoque ex diuersis prouinciis vsque ad e tricenum numerum monachos congregauit, & omnes eum Paulum vocabant. Confluebant ad eum vndique aduenæ, vel monachi, & quidquid ei ab aliquo largiebatur, totum pauperibus distribuit. Obstupebant vniuersi oris gratiam, & corporis dignitatem, quod nec per quietem intrumuerat, nec ieiunij certamine faciem pallor obsederat. Tam mira namque animi puritas in eo fuit, vt nūquam hilaritate nimia resolutus esset in risu.

[19] Quadam namque die congregati fratres rogabant, vt sibi salutifera largiretur præcepta; qui Prophetica fiducia exaltans vocem, aiebat, f ad omnem mandatorum Dei disciplinam, Scripturam posse sufficere. [Monachis datæ exhortationes.] Sed hoc optimum fore dicebat, si mutuis se inuicem fratres consolarentur sermonibus. Et vos ergo, inquit, vt Patri mihi referte quæ nostis, & ego quæ per longam ætatem consecutus sum, sicut filiis indicabo. Hoc fit autem primum cunctis in commune mandatum, nullum in accepti propositi vigore lassescere, sed quasi incipientem augere semper debere quod cœpit; præsertim cum humanæ vitæ spatia æternitati comparata breuissima sint. Ita exorsus vir sanctus siluit, admiratus magnam Dei largitatem. Rursusque adiecit dicens: [Cælum paruo venale.] In præsenti hac vita æqualia sunt pro rerum commutatione commercia, nec maiora recipit ab emente qui vendit; promissio autem vitæ sempiternæ vili pretio comparatur. Ergo, filioli, non vos aut tædium defatiget, aut vana gloriæ delectatio ambiat: non sunt enim condignæ passiones huius temporis, ad superuenturam gloriam, quæ reuelabitur in nobis. Vt enim contemnit aliquis vnam æream drachmam, ad centum aureas comparandas; ita etiam qui totius orbis dominium relinquit propter nomen Domini, centuplum in sublimi sede percipiet. Illud summopere perspicere debemus, quod si nos velimus retinere diuitias, lege mortis ab ipsis diuellemur inuiti. Cur ad lucranda regna cælestia non vltro relinquimus, quod lucis istius fine perdendum est? nihil curæ sit monachis, quæ secū auferre non possunt. Illud potius debemus expetere, quod nos ducat ad cælum, sapientiam scilicet, castitatem, iustitiam, virtutem, sensum peruigilem, pauperum curam, fidem in Christo robustam, animum iræ victorem, & hospitalitatem. Hæc sectantes in terra, mansionem nobis secundum Euangelium præparemus in cælo. Ideoque deprecor vt ad finem propositi omni labore tendamus. Nemo post tergum respiciens Loth imitetur vxorem, præsertim cum Dominus dicat, nullum ponentem manum super aratrum, & respicientem retrorsum, dignum esse regno cælorum. [Luc. 9. 62.] Respicere autem retrorsum, nihil aliud est, quam in eo pœnitere quod cœperit, & mundanis rursum desideriis obligari. Animam nostram commendauit nobis Deus; seruemus propositum, quale accepimus. Nemo caussari potest extrinsecus situm, quod in se nascitur. Facturam suam qui fecit, agnoscit: opus suum inueniat vt creauit. Sufficit nobis naturalis ornatus, nec deturpes, homo, quod tibi largitio diuina concessit; quia opera Dei immutare velle, polluere est. Illud etiam sollicite prouidere debemus, vt tyrannicam superemus iram, quia scriptum est! Ira viri iustitiam Dei non operatur. [Iac. 1. 20.]

[20] Diuinæ præceptum vocis est, vt iugi custodia tueamur animum, quia exercitos ad supplantandum habemus inimicos, contra quos nobis, secundum Apostolicam contestationem, pugna sine fœdere est; ait enim B. Paulus: Non est nobis colluctatio aduersus carnem & sanguinem, [Dæmoni sollicite resistendū.] sed aduersus principatus, & potestates huius mundi, aduersus spiritalia nequitiæ in cælestibus. [Pro. 4. 23.] [Eph. 6. 12.] Ingens eorum turba peristum volitat aerē, non procul a nobis hostium caterua discurrit. Et hoc primum mētibus nostris affigere debemus, nihil Deum fecisse quod malum est, nec ab eius constitutione, dæmonum cœpisse principium: peruersitas ista non naturæ, sed voluntatis est vitium: boni etenim, vtpote a Deo conditi, sed proprio mentis arbitrio ad terras ruere de cælis; & nunc nostri torquentur inuidia, atque vniuersa commouere non cessant, ne pristinis eorum sedibus succedamus. Idcirco necessarium est donum spirituum discernendorum a Domino petere, vt possimus tantas fraudes eorum Dominicæ Crucis euellere vexillo. Hoc munere quoque Paulus accepto dicebat: Non enim eius ignoramus astutias; hostile illis contra omnes Christianos odium est, maxime contra monachos: eorum semitis laqueos semper prætendunt, eorumque mētes impiis atque obscœnis cogitationibus nituntur auertere. [2. Cor. 2. 11.] Denique & ipsum diabolū g B. Antonius a se visum asseruit, quem & B. Iob Domino reuelante cognouerat: Oculi eius ac si species luciferi, & ex ore eius procedunt lampades incensæ: renes quoque eius incendium spargunt, & ex naribus eius fumus egreditur, quasi de fornace æstuante: anima eius vt pruna, & flamma ex eius ore glomeratur. [Iob 41. 10.] Sic ille inimicus funereas euomens voces, aliquos bene viuentium frequenter illaqueat. [Minæ eius & promissa spernenda.] Sed nos, fratres, nec pollicitationibus eius credere, nec minas aut terrores formidare debemus: fallax enim semper, nihil veri promittit, & hamo Crucis, vt draco, aduncatus a Domino est, & capistro ligatus vt iumentum, & quasi mancipium fugitiuum vinctus circulo, & armilla labia perforatus, nullum omnino fidelium deuorare permittitur. Contemnenda est, filioli, penitus cum inanibus verbis eius superbia atque iactantia: fulgur quo lucere se simulat, non verus splendor est; sed quibus arsurus est indicat flammas. Nos vero Sāctorum vestigiis inhærentes, eadem gradiamur via, qua ille gradiebatur, qui memoratas fallacias præuidens canebat: Cum consisteret aduersum me peccator, obmutui, & humiliatus sum, & silui a bonis. [Ps. 38. 2.] Solent ipsi dæmones nocte venientes, Angelos se fingere, laudare hominum studia, mirari perseuerantiam, futura præmia promittere. Quos cum videritis, tam vos quam domos vestras armate Crucis signaculo, & confestim soluentur in nihilum.

[21] Postquam B. Tyllo, quem illi Paulum asserebāt, dicendi finem fecit, lætantes cuncti in variis virtutibus cupide exardescebant. His ita trāsactis, iugiter intentus manebat diuinis officiis: erat enim eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione deuotus, [Tillonis variæ virtutes.] in caritate perfectus, in humilitate profusus, in sermone precipuus, in doctrina paratus, in locutione cautus, in cōuersatione sanctissimus, in nulla mundi compage catenatus, in obsequio seruorum Dei succinctus, in prosperis & aduersis cælo semper intentus. Denique cum frequenter ad eum confluerent monachi ac religiosi viri, non potuerunt saturari eloquio illius.

[Annotata]

a De S. Audoeno agemus XXIV. Augusti.

b Abest a catalogo Abbatum Solemniacensium apud Cl. Robertum.

c Contigit S. Eligij obitus an. DCLX. initio regni Lotharij. Saussayus ait, Tillonem onus, inuito impositum, sponte excussisse.

d Molan. Braggette. Non meminit huius monasterij Cl. Robertus in Galli a Christiana.

e Molanus & And. Saussayus tradunt eum CCC. monachis isthic præfuisse.

f Hæc & sequentia monita ex vita S. Antonij XVII. Ianuarij sumpta sunt.

g Vitæ eius cap. 16. in editione Rosvveydi id refertur.

CAPVT III. Miracula ante & post mortem.

[22] Qvodam vero tempore a venit in desiderio ei, vt monachos Sollēniacensis monasterij, quibus iam dudum præerat, visitaret. [Sollemniacense monasterium repetit.] Deinde cum quadam nocte omnes pausare cœpissent fratres, magna grauitate somni sunt oppressi, ita vt ipse relicto monasterio cum duobus discipulis iter arriperet ad supradictum cœnobium. Vbi cum peruenisset, cum gaudio a fratribus est receptus, quia numquam eum in hoc sæculo cernere cogitabant, & ita iugiter oblationem immolabant augmentationis, vt propago beatitudinis in palmite, & palmes fructiferam salutem emanaret. Quis valet enarrare, quanta alumnus Christi Tillo deuotione, quantaque humilitate in prædicto monasterio inter fratres incedebat? Erant igitur in eo loco tabernacula plena diuinis choris psallentium, legentium, & orantium, tantumque ieiunandi, & vigiliarum ardorem cunctorum mentibus sermo eius affixerat, vt futuræ spei auiditate, ad caritatem mutuam, & misericordias indigentibus exhibendas iugi studio laborarent. Quis tantorum monachorum cuneos aspiciens, [Qua isthic disciplina.] quis virile agmen concordie cernens non obstupescat? in quo nullus nocens, nulla detractionis susurratio; sed similitudo abstinentium, & certamē officiorum. Nullus ibi quidquam proprium vendicabat, sed, vt in Actibus legitur Apostolorum, erant omnino omnia omnibus communia. [Act. 4. 32.] Qui locus tam fertilis tamque iucundus extitit; vt quisquis ibidem diuerterer inter pomorum nemora, & hortorum amœnitatem, in hæc ei libeat protinus prorumpere verba: Quam bona domus tua Iacob, & quam pulchra tabernacula tua Israel! [Num. 24. 5.]

[23] Dum hæc ita agerentur, quibus indiciis beatæ vitæ studium cresceret, deiecto B. Tillo in terram vultu, depressis luminibus solo, caput humile inclinans, [Tillonis humilitas.] toto etiam subtiliter corpore cum magna grauitate inter fratres incedebat, singulisque se monachis pæne terre prosternebat, atque ab omnibus petebat deuotissime, vt benedictionem acciperet; vilissimam panis tortam ab eis pro benedictione sibimet vendicabat. Præerat autem sub iisdem diebus venerabilis Abba b Childomarus.

[24] [Mulierem læsam curat.] Quædam namque mulier grande vulnus habēs, occurrit ad pottam monasterij, S. Tillonem videre exorans: ille vero eam minime e videre voluit, sed hoc illi mandauit: Mulier, quid meum poscis auxilium? & ego mortalis sum, tu que es socia fragilitatis. Si credis in Christum, cui deseruio, vade, & secūdum fidem tuam ora Deum, & sanaberis. Confestim illa credens abiit, & inuocato Domino Iesu Christo, sine dilatione sanata domum reuertitur.

[25] Posthæc Sanctus sentiens se ad senectutem propinquare, petiit beatum Abbatem c Gundebertum, qui tunc monasterio præerat, [In cella separata sanctissime viuit.] vt prope monasterium extra murum, cellam in honore S. Eligij construeret, vbi sequestratus a fratribus Domino seruiret. Quam petitionem pius Abbas adimplens, quinque stadiis, & ferme amplius a monasterio, cellulam fieri fecit. vbi vir Dei Tillo orationi intentus, numquam otiū duxit, quo non aut lectioni vacaret, aut opus Christi perficeret, aut certe manibus aliquid operis perageret. Egrediens domum, orationis & Crucis muniebatur signo; rediens vero oratio prius ei occurrebat, quam sessio: taliter namque agebat cunctis diebus vitæ suæ, & in his exercitiis ad æternam patriam iugiter anhelabat. Completo vespere omni officio, simulabat se palam quiescere strato; sed mox vt eius cubicularij obdormissent, ille surgens e lecto ingrediebatur ecclesiam, totum se prosternens in pauimento, ibique noctis spatio Dominū cum lacrymis exorabat, illi cupies placere qui dixit: Ora Patrē tuum in abscondito, & Pater tuus, qui videt in abscōso, reddet tibi. [Matth. 6. 6.] Sicq; semper faciebat.

[26] Alio namque tempore cum Almanna vxor d Lātarij Comitis, [Oleū eius benedictione exundat in vasculo.] quæ primum maritum habuit nomine Acronem, misisset ad sanctum virum, vt aduersus morborum caussas, necessarium oleum benediceret, ampulla, quam miserat, vitrea nequaquam fuerat plena. Quod Sancto benedicente ita creuit, vt dum ad matronam vasculum reportaretur, inter manus portantis pueri sic exabundaret, vt omne illius vestimentum liquoris vnda inficeret. Hoc videns matrona, ipsa quoque eum videre properauit, rebusque suis ecclesiam ditauit, & Sancti orationibus se commendauit. e

[27] Quædam alia mulier prope iam mortua, vulnus gestabat in collo: occurrit ergo sancto viro, obsecrans vt super hoc signum Crucis armaret, [Ægram Crucis signo curat.] quia iam mori timebat. Cumque super vulnus plenum vermibus, Christi signum exprimeter, repente mortui sunt vermes, & femina rediit incolumis.

[28] [Item paralyticum.] Adiiciantur virtutes operum, quæ vera esse creduntur. Quadam die cum ipse Sanctus portam monasterij vellet ingredi, inuenit vnum de vernaculis contractis neruis, vestigio debilitatum, & claudicabat pede: qui concitus deprecabatur vt sibi vir sanctus succurreret. Mox pro eo fusa oratione, cum benedictione rediit incolumis, quem tetigit sancta manus.

[29] Erat etiam in iam dicto monasterio, in cellario fratrum positum vas, quod vulgo tonna vocatur, habens modicum Falerni, vnde ipse consueuerat fratres caritatem rogare. [Vas vacuū benedicens vino replet.] Accidit ergo quadam die, vt parum fratres Falerni pro benedictione perciperēt de eodem vase, deinde sanctus vir benedixit vasculum, atque a monasterio discessit. Facto autem die altero, fortuitu minister ingressus cellarium, inuenit tonnam, quæ pridie vacua remanserat, vsque ad os vino repletam. Sed vir Domini primum inde modicum gustauit, & fratres qui aderant, largissimos ex eo hauserunt potus.

[30] [Mortem suam prædicit.] Multa enim sunt virtutum opera, quæ per beatum omnipotens Deus declarauit virum. Ergo quomodo ex hac vita ad Dominum migrauit, cupio perstringere adiuuante Domino. Factum est autem, cum iam vir Domini senilem ageret ætatem, post multiplices huius vitæ labores, post diuersa eremiticæ misericordiæ opera, post dulcia exēpla, cum esset annorū amplius nonaginta, sciēs dissolutionē sui corporis imminere, dixit monachis Sollēniacensis monasterij: Scitote Domini mei, quia me Dominus de laqueo huius sæculi in proximo liberare dignabitur. Cum hoc audissent fratres, responderunt: Non contingat tibi hoc, Sacerdos sancte, neque nobis videre, sed almitatem tuam Christus mundo adhuc conseruet. Quibus prostratus in pauimento cum lacrymis dixit, cunctis oscula libās: Nolite, quæso, fratres mei, tristari, sed magis gaudete, quia hoc olim desiderabam. Sic dicens, siluit.

[31] [Episcopum ad se accersit, & sic sanat.] Deinde leuissima febre correptus, tædere cæpit. Post ipso Dominicæ apparitionis die, Ecclesiæ suæ omnia disposuit, & suum monumentum vbi fieret cōstituit, vocatoque puero dixit: Festina, fili, cito ad vrbem Lemouicum, & dic f Pastori Ecclesiæ, vt crastina die huc veniat, corpusque meū sepulturæ tradat. Nuntius quippe iussa adimplens, præfatum Pastorem in graui languore iacentem inuenit, vt nec stare, nec sedere, nec se erigere, neque ad latus aliud declinare valeret. Sed g mox vt nuntij verba audisset, eundi caussa erigere se rogauit, atque ad virum Dei, nullo manum ei annuente, propriis pedibus ambulando peruenit, ipsumque sacrosanctum corpus cum monachis, [Ab eo sepelitur.] qui ibidem aderāt, sepulchro mancipauit. Desuper etiam h scripturam ex auro argentoque, miro modo fabricauit. Sicque omnis ægritudo ab eo discessit, & ille gaudēs, & benedicens Deū, reuersus est ad Sedē suam.

[32] Multæ ibi, iubente Domino, & S. Tillonis meritis operantur virtutes. Inter quos etiam & i cincentillus exabundante vbertim oleo perfunditur. [E sepulchro oleum manat.] Ex quo sancto olei liquore, multi peruncti illic a diuersis sanantur infirmitatibus, præstante Domino nostro Iesu Christo, cui est omnis honor, gloria, & imperium, in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a Menardus & Saussayus habent, ab Angelo admonitum vt rediret Sollemniacum.

b Cl. Robertus Childemerum vocat. Fallitur Saussayus, qui cum rediit S. Tillo, præfuisse cœnobio Gondobertum scribit.

c Cl. Roberto est Gundobertus.

d Molan. Lantaris.

e Addit Molanus: Munera porro, gratitudinis ergo a Comite missa, cum indignatione reiecit.

f Saussayus Ermenonem vocat.

g Saussayus ait, cum venire nequiuisset, audita illius morte, implorataque eius apud Dominum ope, repente conualuisse, venisseque ad serui Dei exequias, & cum Monachis sacri corporis sarcinæ humeros supposuisse, atque propriis manibus exuuias sanctas composuisse in tumulo.

h Menardus & Saussayus, fornicem.

i Lego cicindelis, qua voce Gregorius Turon. & alij vtuntur, significatq; vitream lucernam siue lampadem, aut vas in quo ardet oleum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Tillo von Solignac

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Tillo von Solignac

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.