VITA BEATI WITTEKINDI MAGNI VVESTPHALIÆ DVCIS.
Circiter An. Christ. DCCCVII.
[Commentarius]
Wittekindus, Dux Saxonum Angariae in Westphalia (B.)
Ex variis.
CAPVT I. VVittekindi sanctitas publice celebris.
[1] Qvoniam, vt Apostolus prædicat, vbi superabundauit delictum, sæpe superabundat & gratia; euenit quandoque, vt qui acerrimo bello Ecclesiam Dei fuerant persecuti, ij deinde pro eius honore gloriose depugnent, atque insigni floreant sanctimoniæ laude. [Rom. 5. 20.] Quo in genere eximie sese VVittekindi Saxonum Ducis virtus extulit; qui cum annos plures bella cum Francis, non tampro gentis suæ libertate, quam odio Christianæ religionis gessisset, tandem diuina gratia emollitum, ad exosa prius sacra complectenda adiecit animum; eo ardore, vt deinceps & pietatis haud vulgarem gloriam viuus, & Diuorum post mortem honores adeptus sit. Nam ita eius natalem VII. Id. Ianuarij celebrant Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, anno MDXV. & MDXXI. editis: [VVittekindi natalis.] Item sanctæ memoriæ Wedekindi Ducis Westphaliæ in Anga quiescentis. Eadem habet Martyrologium Germanicum a Petro Canisio Nostro recognitum. Ferrarius quoque in generali Catalogo SS. Angariæ in Westphalia S. Wedeckindi Ducis. Est Angaria, siue Angria, vulgo Engheren, oppidum VVestphaliæ in Comitatu Rauensbergēsi.
[2] [Sanctitas a variis celebrata:] VVernerus Rolevinck Carthusianus, qui ante CXXX. annos floruit, libro 3. de VVestphalorum moribus, cap. 8. vbi sanctos & illustres viros recenset ac reliquias illius prouinciæ, ita scribit: Sequitur deinde S. Wedekindus, olim Dux vel Rex illius populi, quem Carolus de sacro fonte suscepit, & salutaribus monitis instruxit. Hic deinceps tanto studio pristinam correxit vitam, vt post vitæ excessum clareret miraculis. Eius ossa in Engers quiescūt. id est, Angaria prope Heruordiam. Georgius quoque Fabricius (vt etiam ab Ecclesiæ inimicis testimonium petamus) Rer.memorabil. Saxoniæ lib. 1. ad annum 807. VVitechindum testatur inter Diuos habitum, vt infra dicemus. Factumne tamen id sit Ecclesiæ Romanæ publica auctoritate, haud comperi.
[3] [res gestæ:] Res fortiter ante susceptam Christi religionem, aut pie deinceps ab eo gestas, plerique attigere Gallici scriptores; nemo vnus dedita opera integre omnes prosecutus est, qui quidem exstet. Ex variis igitur antiquis Auctoribus paucula excerpemus. Haud vulgare Wittekindi decus merito censeri potest, [posteri.] quod ab eo ortam ferunt, vt auctor est Petrus Bertius rerum Germanicar. lib. 2. c. II. tot iam sæculis in Gallia rerum potitam, illustrem Hugonis Capeti familiam.
CAPVT II. Antiqui Saxones. Eorum Dux VVittekindus.
[4] Omnivm, quæ sunt a Carolo Magno gesta, bellorunt nullum, [Bellum Saxonicū:] inquit Eginhardus in vita Caroli, Saxonico neque prolixius neque atrocius, Francorumque populo laboriosius susceptum est: quia Saxones, sicut omnes fere Germaniam incolentes nationes, & natura feroces, & cultui dæmonum dediti, nostræque religioni contrarij, neque diuina neque humana iura vel polluere vel transgredi inhonestum arbitrabantur. Suberant & caussæ quæ quotidie pacem conturbare poterant, [eius caussæ:] termini videlicet Francorum & illorum, pæne vbique in plano contigui, preter pauca loca, in quibus vel siluæ maiores, vel montium iuga interiecta, vtrorumque agros certo limite disterminant: in quibus cædes & rapinæ & incendia vicissim fieri non cessabant. Quibus adeo Franci sunt irritati, vt non iam vicissitudinem reddere, sed apertum contra eos bellū suscipere dignum iudicarent. Susceptum est ergo aduersus eos bellum, quod magna vtrimque animositate, tamen maiori Saxonum quam Francorum damno, [diuturnitas:] per continuos triginta tres annos gerebatur. Poterat siquidem citius finiri, si Saxonum hoc perfidia pateretur. Difficile dictu est quoties superati, ac supplices Regi se dediderunt, imperata facturos polliciti sunt, obsides, qui imperabantur, absque dilatione dederunt, Legatos qui mittebantur susceperunt; aliquoties ita domiti & emolliti, vt etiam cultum dæmonum dimittere, & Christianæ religioni se subdere velle promitterent. Sed sicut ad hæc facienda aliquoties proni, sic ad eadem peruertenda semper fuere præcipites: vt satis non sit æstimare, ad vtrum horum faciliores verius dici possint. Quippe cum post inchoatum cum iis bellum vix annus vnus exactus sit, quo non ab eis huiuscemodi facta sit permutatio.
[5] [Incentor VVittekindus; sed nō perfidus.] Præcipuus rebellionum incentor VVittekindus fuit vsque ad annum regni Caroli XVII. licet fidem ipse fregerit fortasse numquam, quam numquam dederat; sed cum ceteri variis cladibus attriti Francis se subderent, vel in Daniam semper profugit, vel munitionem aliquam insedit. Ita Annales Francorum ex codice Ioannis Tillij ab Andrea Du-Chesne editi, ad annum DCCLXXVIII. Tunc domnus Rex habuit placitum ad Patresbrunna prima vice. Ibique venientes Franci & Saxones, excepto Witigingo, qui partibus Normanniæ confugit. Et alij Annales ex MS. Loiselij ad eumdem annum: Tunc domnus Carolus Rex Synodum publicum habuit ad Paderbrunnen prima vice, ibique conuenientes omnes Franci, & ex omni parte Saxoniæ vndique Saxones conuenerunt: excepto quod VVitochindis rebellis extitit cum paucis aliis, & in partibus Normanniæ confugium fecit vna cum sociis suis. Iterumq; ad annum DCCLXXXII. Tunc domnus Carolus Rex iter peragens, Rhenum transiens ad Coloniam Synodum tenuit vbi Lippia consurgit. Ibique omnes Saxones venientes, excepto rebellis VVindochindus.
[6] [An is Rex fuerit.] Quia vero VVittekindum alij Regem, alij Ducem
Saxonum vocant; operæ pretium est, veteris Saxonicæ Reip. formam
ac populos ex antiquis scriptoribus exhibere, vt quo Magistratu
functus sit VVittekindus intelligi clarius queat. Erat
certe, vt ait Eginhardus, Saxonia Germaniæ pars non
modica. Distinctius eius populos describit Poeta historicus, qui
Arnulphi Imperatoris æuo vixit. Hic ad annum DCCLXXII.
Indict. IX. ista habet:
Paulo Romanæ defuncto Præsule Sedis,
Suscepit post hunc Adrianus Pontificatum.
Et Rex VVormatiam Carolus collegit in vrbem
Francorum Proceres ad Concilium generale.
Cum quibus vt bello Saxones aggrederetur
Decreuit: quoniam Saxonum proxima Francis
Adiacet ad Boream tellus: vix limite certo
Diuisi gentis fines vtriusque cohærent.
Quæ tum vicinæ quo plus regione fuere,
Tanto seiunctas animis discordia fecit.
Finitimos sedenim per agros vtrimque solebant
Assidue fieri cædes; incendia, prædæ. [Saxonum veterum indoles.]
Saxonum natura ferox, & pectora dura,
Ferre iugum Christi necdum dignata suaue,
Dæmonico nimium fuerant errore subacta.
Christicolæ vero iam longo tempore Franci
Catholicam tenuere fidem, multisque per orbem
Iam dominabantur populis, quibus vndique fulti,
Præcipue virtute Dei quem rite colebant,
Hanc vnam poterant nimirum vincere gentem;
Quæ nec Rege fuit saltem sociata sub vno,
Vt se militiæ pariter defenderet vsu:
Sed variis diuisa modis plebs omnis, habebat
Quot pagos tot pæne Duces, velut vnius artus
Corporis in diuersa forent hinc inde reuulsi.
Sed generalis habet populos diuisio ternos, [Tres populi.]
Insignita quibus Saxonia floruit olim:
Nomina nunc remanent, virtus antiqua recessit.
Denique VVestphalos vocitant in parte manentes
Occidua, quorum non longe terminus amne
A Rheno distat. Regionem solis ad ortum
Inhabitant Osterlingi, quos nomine quidam
Ost-valos alio vocitant, confinia quorum
Insestant coniuncta suis gens perfida Sclaui.
Inter prædictos media regione morantur
Angarij, populus Saxonum tertius. Horum
Patria Francorum terris sociatur ab Austro,
Oceanoque eadem coniungitur ex Aquilone.
Hæc ille. Non tamen Paulo successit immediate Hadrianus Papa, sed Stephano.
[7.] Consentit VVitichindus Corbeiensis Annal. lib. 1. Vsque hodie, inquit, gens Saxonum triformi genere ac lege præter conditionem seruilem diuiditur. A tribus etiam Principibus totius gentis Ducatus administrabatur, [Dux belli tempore.] certis terminis exercitus congregandi potestate contentis, quos suis locis ac vocabulis nouimus signatos, in Orientales scilicet populos, Angarios, atque VVestvalos. Si autem vniuersale bellum ingrueret, forte eligitur cui omnes obedire oporteat, ad administrandum imminens bellum. Quo peracto, æquo iure ac propria potestate vnusquisque contentus viuebat. Beda quoque VVitichindo multo antiquior lib.5. Eccle. hist.gentis Anglor. cap. II. cum de Sanctis duobus Evvaldis agit, qui in VVestphalia Euangelium prædicarunt, ita scribit: Qui venientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam villici, petieruntque ab eo vt transmitterentur ad Satrapam qui super eos erat, eo quod haberent aliquid legationis & caussæ vtilitatis, quod deberent ad illum perferre. [Is e pluribus Satrapis sorte legitur.] Non enim habent Regem iidem antiqui Saxones, sed Satrapas plurimos suæ genti præpositos, qui ingruente belli articulo, mittunt æqualiter sortes, & quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, & huic obtemperant. Peracto autem bello, rursus æqualis potentiæ omnes fiunt Satrapæ.
[8] Albertus Crantzius XII. eiusmodi Satrapas constituit lib. 1. Metropol. cap. 1. Ferunt, inquit, gentem indomitam Regibus subesse non passam, duodecim primarios viros prefecisse, qui per omnem prouinciam publicæ vtilitati inseruirent, cōsulentes in medium de rebus gerēdis. Annuus erat inter illos per vices magistratus. [Rex quandoque appellatus.] Quē vero publicum deforis bellum illatum in magistratu deprehendisset, is durante bello Rex appellabatur, cuius imperio parerent vniuersi: bello autem pace mutatato, regium nomen pariter deponebat. Sic Edelhardus, vnus ex duodecim Proceribus, paullo ante Wedekindum Rex inscriptus legitur: & ab vrbe Osnaburga quingentis vix passuum spatiis, reliquias arcis esse hodie commonstrant, quam arcem regiam vocant Wedekindi.
[9] [Tres ordines inter Saxones.] In tres præterea ordines gentem vniuersam, & videlicet trium iam enumeratorum populorum singulos, distribuit Nithardus Histor. lib. 4. Saxones quidem, inquit, sicut vniuersis per Europā degentibus patet, Carolus, Magnus Imperator ab vniuersis nationibus non immerito vocatus, ab idolorum varia cultura multo ac diuerso labore ad veram Dei Christianamque religionem conuertit. Qui ab initio tam nobiles, quam & ad bella promptissimi, multis indiciis persæpe claruerunt. Quæ gens omnis in tribus ordinibus diuisa consistit. Sunt enim inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur; Latina vero lingua hoc sunt, Nobiles, Ingenuiles, atque Seruiles.
CAPVT III. Bella VVittekindi adhuc gentilis.
[10] [Belli Saxonici incentor VVittekindus.] Qvæ bella gesserit ante conuersionem VVittekindus, haud sane multum attinet indagare, quando ea non tam laudem ei quam dedecus attulissent sempiternū, nisi illum Dei benignitas ruentem vltro in exitium forti dextera reuocasset. Quia tamen in iis magna eius & præclara elucet indoles, sed quam & gentis barbaries ac proprium quoddam odium aduersus Francos, dominantem late populum, omnesq; adeo Christianos nimium quantum efferarat; & vis quoque diuinæ gratiæ multo redditur illustrior, cum ita alte implicitum sceleribus hominem expedit, statuitq; in libertatem filiorum Dei, aut etiam cum Principibus populi collocat, in Diuorum videlicet cœtu beato & immortali; nec ea quidem nos præterire omnino tacitos fas est. Existimarim sane quæcumque a Saxonibus contra Carolum gesta sunt bella vsque ad annū Christi DCCLXXXV. ea præcipue VVittekindi ductu & auspiciis esse gesta; fortassis etiam vltro quæsitam belli occasionem, Francicorum limitum aßidua infestatione.
[11] [Eo bello gesta per annos distincta.] Anno igitur Christi DCCLXXII. regni sui IV. Saxoniam cum infesto exercitu ingressus Carolus, Eresburgum castrum expugnauit, Irminsul idolum eiusq; fanum euertit, cum Saxonibus ad Visurgim collocutus, XII. obsides accepit.
Anno DCCLXXIII. & DCCLXXIV. dum Rex Italica expeditione distinetur, ad vltionem acceptorum damnorum insurgunt Saxones, (vt Eginhardus ceteriq; Francicorum Annalium scriptores narrant) stimulante, vt verisimile est, VVittekindo. Dum vero Frislariæ ædificatam olim a S. Bonifacio basilicam igni perdere nequidquam nituntur, terrore diuinitus iniecto aguntur in fugam. Carolus Inghelheimium, [Saxones diuinitus fugati;] iuxta Moguntiam, reuersus, quadruplicem contra eos exercitum misit, aut quatuor scaras, vt habet Monachus Egolismensis; quæter conseruere cum Saxonibus manus, prædamq; luculentam retulere. Inde habito Duriæ (id est, Marcoduri, vt reor) conuentu, Rhenum ipsemet Carolus anno DCCLXXV. traiecit, Sigeburgum castrum cepit, [a Carolo Magno victi;] Eresburgum reædificatum præsidio muniuit; Visurgis transitum intercludere cupientes fudit; Hessonem Ostvalorum Ducem, mox & Brunonem Angariorum in fidem recepit. Sed & aliquam ipse cladem accepit, non exigua manu Saxonum pabulatoribus permista, atque in castra sub noctem cum iis ingressa, lateq; cædes miscente.
[12] [rebellant, ac rursum vincūtur.] Anno DCCLXXVI. iterum profecto in Italiam Carolo, corripuere arma Saxones, Eresburgum deditione cepere, & subruere, Segeburgum aggreßi, non sine cælestibus portentis depulsi ac fugati sunt. Rex cum exercitu ad Lippiæ fontem (quod nunc oppidum ditionis Paderbornēsis, vulgo Lipsspring) venit. Rursus se submisere Saxones, plurimiq; Christo dedere nomina, ac baptismo lustrati sunt, quacumque demum fide; nam id in ambiguo ponunt Auctores. Communita Francico præsidio castella aliquot.
[13] Anno DCCLXXVII. Rex prima veris adspirante
temperie, inquit Eginhardus, Nouiomagum profectus
est, & post celebratam ibidem Paschalis festi solemnitatem,
propter fraudulentas Saxonum promissiones,
quibus fidem habere nō poterat, ad locum qui Padrabrunna
vocatur, generalem populi sui conuentum in
eo habitutus, cum ingenti exercitu in Saxoniam profectus
est. Eo cum venisset, [VVittekindus ad Danos profugit.] totum perfidæ gentis Senatum
ac populum, quem ad se venire iusserat, morigerum
ac fallaciter sibi deuotum inuenit. Nam cuncti
ad eum venerunt, præter VVidikindum vnum e Primoribus
VVestphalorum, qui multorum sibi facinorum
conscius, & obid Regem veritus, ad Sigefridum
Danorum Regem profugerat. Ceteri qui venerant
ita se Regis potestati submisere, vt ea conditione tunc
veniam accipere mererentur, Si vlterius sua statuta
violarent, & patria & libertate priuarentur. Baptizata
est ex eis ibidem maxima multitudo, quæ se, quamuis
falso, Christianam fieri velle promiserat. Ita Eginhardus,
ceteriq; Annalium scriptores. Hinc vero coniici potest,
motæ toties rebellionis, cædisq; etiam fortaßis in castris perpetratæ,
auctorem extitisse VVittekindum, de quo ante citatus
Poeta:
Quo Carolus veniens, collectos repperit omnes
Pæne Duces, populumque simul, totumque Senatum
Saxonum, nisi quod quidam VVidokindus abinde
Aufugit, Regem veritus. Nam conscius idem
Audacis sibimet facti, multique reatus,
Sifridum petiit Danorum sceptra regentem.
Porro Duces illic alij cum plebe gregata
Suppliciter cuncti veniam pacemque petentes,
Paruerant Regi tali sub conditione,
Vt cuncta scelerum dimissa mole priorum,
Si post auderent eius violare statuta,
Libertate simul prisca patriaque carerent:
Quorum tum Christo se credere velle professa
Magna salutiferum suscepit turba lauacrum.
Sed simulata fides versuto prodiit ore,
Quod notum multis fecere sequentia gesta.
[14] Anno DCCLXXVII. cum in Hispaniam abiisset Carolus, Saxones persuasione VVitigingi, vt habēt Annales Tilliani, iterum rebellauerunt. Interea Saxones, inquit Eginhardus, velut occasionem nacti, sumptis armis ad Rhenum vsque profecti sunt. [Eius consilio rebellāt Saxones:] Sed cum amnem traiicere non possent, quidquid a Duicia ciuitate vsque ad fluēta Mosellæ vicorum villarumque fuit, ferro & igne depopulati sunt. Parimodo sacra profanaque pessumdata. Nullum ætatis aut sexus discrimen ira hostis fecerat: vt liquido appareret, eos non prædandi, sed vltionem exercendi gratia Francorum terminos introisse. Cuius rei nuntium cum Rex apud Autisiodorum ciuitatem accepisset, ex templo Francos Orientales atque Alemannos ad propulsandum hostem festinare iussit. Ipse ceteris copiis dimissis, Haristallium villam, in qua hiemaret, venit. At Franci atque Alemanni qui contra Saxones missi erant, magnis itineribus ad eos ire cōtendunt, si forte in finibus suis eos inuenire possent. Sed illi iam re peracta reuertebātur ad sua. Quorum vestigia secuti qui a Rege missi fuerunt, [cæduntur.] in pago Hassiorum super fluuium Adernam iter agentes repererunt: eosque statim in ipso fluminis vado adorti, tanta strage ceciderunt, vt ex ingenti multitudine ipsorum vix pauci domum fugiendo peruenisse dicantur.
[15] Nec fracti sunt animis Saxones ea accepta clade: sed
delectu habito, haud exiguas rursus copias produxere. De sucessu
scribit Poeta:
At Rex intente meditans inuadere terras
Saxonum, citius Rhenum traiecerat amnem.
Cui se spe vana gens ipsa resistere posse
Confidens, [Rursus profligantur.] pariter sumptis occurrerat armis,
In quodam collecta loco, Bocholt vocitato.
Sed cum cœpissent acie confligere, statim
Terga dedit, numero Francorum territa grandi.
Accepit tunc VVestphalos in deditionem,
Progressusq; dehinc VVisuram peruenit ad amnē,
Atque dies aliquot mansit statione locata.
Angarios, sed & Ostphalos ad se venientes
Promissam firmare fidem, qua semet eidem
Subiectos fore spondebant, animoque fideles,
Obsidibusque datis sacramentisque coëgit.
[16] Anno DCCLXXX. res Saxonicas compositurus Visurgim traiecit cum valido exercitu Carolus. Multi baptismum suscepere.
Alter annus quietus fuit.
Anno DCCLXXXII. habito apud Lippiæ fontē conuentu, in Galliam Rex abiit. Tum VVidikindus, inquit Eginhardus, qui ad Nordmannos profugerat, in patriam reuersus, vanis spebus animos Saxonum ad defectionem concitauit. [Iterum Duce & auctore VVittekindo rebellāt:] Interea Regi allatū est, quod Sorabi Sclaui, qui campos inter Albim & Salam interiacentes incolunt, in fines * Euringorum ac Saxonum, qui eis erant contermini, prædandi caussa fuissent ingressi, & direptionibus atque incēdiis quædam loca vastassent. Qui statim accitis ad se tribus ministris suis, Adalgiso Cubiculario, Geilone Comite stabuli, & VVorado Comite Palatij, præcepit vt sumptis secum Orientalibus Francis atque Saxonibus, cōtumacium Sclauorum audaciam quam celerrime comprimerent. Qui cum iussa facturi Saxoniæ fines ingressi fuissent, compererunt Saxones ex consilio VVidikindi ad bellum Francis inferendum esse paratos. Omissoque itinere quo ad Sclauos ituri erant, cum Orientalium Francorum copiis ad locum, in quo audierant Saxones congregatos, ire contendunt. Quibus in ipsa Saxonia obuiauit Thedericus Comes, propinquus Regis, cum iis copiis, quas audita Saxonum defectione raptim in Ripuaria congregare potuit. Is festinantibus Legatis consilium dedit, vt primo per exploratores, vbi Saxones essent, vel quid apud eos ageretur, quanta possent celeritate cognoscerent: tum si loci qualitas pateretur, simul eos adorirentur. Cuius consilio collaudato, vna cum illo vsque ad monte qui Sontal appellatur, in cuius septemtrionali latere Saxonum castra erant posita, peruenerūt. In quo loco cum Thedericus castra posuisset, ipsi sicut cum eo conuenerant, quo facilius montem circuire possent, transgressi VVisiram, in ipsa fluminis ripa castra posuerunt. Habitoque inter se colloquio, veriti sunt ne ad nomē Thederici victoriæ fama transiret, si eum in eodem prælio secum haberent. Ideoque sine eo cum Saxonibus congredi decernunt: sumptisque armis, non quasi ad hostem in acie stantem, sed quasi ad fugientem contendunt. Terga insequi, spoliaque diripere, prout quemque velocitas equi sui tulerat, qua Saxones in acie pro castris stabant, vnusquisque eorum summa festinatione adoriuntur. Quo cum esset peruentum, male etiam pugnatum est. Nam cōmisso prælio circumuenti a Saxonibus, pæne omnes interfecti sunt. Qui tamen euadere potuerūt, nō in sua vnde profecti sunt, sed in Thederici castra, [Francos ingenti clade afficiunt.] quæ trans montem erant, fugiendo peruenerunt. Sed maior Francis quam pro numero iactura fuit: quia Legatorum duo Adalgisus & Geilo, Comitum quatuor, aliorumque clarorum atque nobilium vsque ad XX. interfecti, præter ceteros qui hos secuti potius cum eis perire, quam post eos viuere maluerunt.
[17] [Fugit VVittekindus, ceteri multātur.] Cuius rei nuntium cum Rex suscepisset, nihil sibi cunctandum arbitratus, collecto festinanter exercitu in Saxoniam proficiscitur. Accitisque ad se cunctis Saxonum Primoribus, de auctoribus factæ defectionis inquisiuit. Et cum omnes Widikindum huius sceleris auctorem proclamarent, ipsum tamen tradere nequirent, eo quod re perpetrata ad Nordmannos se contulerat, ceterorum qui persuasioni eius morem gerentes tantū facinus perpetrauerūt, vsque ad MMMMD. traditi, & super Alaram fluuium, in loco qui Ferdi vocatur, iussu Regis omnes vna die decollati sunt. Huiusmodi vindicta perpetrata, Rex Theodonis-villam in hiberna concessit: ibique & Natalē Domini & Pascha more solito celebrauit.
[18] Anno DCCLXXXIII. superiore fortassis victoria elati Saxones, ausi cum Carolo signis collatis dimicare, duplici prælio vnius mensis spatio fusi sunt, [Iterum ac sæpius victi Saxones.] priori in campo Thitemello (hodie Detmolde dici scribit Ioannes Isacius Pontanus) altero circa Hasam flumen. Nec dubium est quin saltem alteri interfuerit VVittekindus; quem ferunt deinceps ad Visurgim in arce obsessum, sed inde clam fuga elapsum. Vastata late inter Visurgim & Albim regio. Rursus anno DCCLXXXIV. & hieme sequenti variis cladibus attriti sunt Saxones, semel a Carolo Caroli filio equestri prælio victi.
[19] Hæc obiter de VVittekindi bellis dicta sint; quæ taciti omnino præterissemus, nisi qui vir fuerit antequam Christi iugo submitteret ceruices, ignorari noluißemus. Erit fortassis qui res inclytæ gentis VVestphalicæ aliquando illustret, & hæc ipsa plenius exequatur.
[Annotatum]
* f Turingorum.
CAPVT IV. VVittekindi conuersio.
[20] Cvm iam annus Christianæ salutis post septingentos octogesimus quintus ageretur, inquit Crantzius Saxoniæ lib.2.c.23. & iā tēpus venisset ab alto miserendi; VVedekindus visitatus a Domino ad lucem respexit. Eginhardus in Annalibus ad eum annum, Transacta tandem hieme, inquit, & aduectis ex Francia commeatibus, publicum populi sui conuentum, in loco qui Padrabrunna vocatur, more solemni habuit. Ac peractis iis quæ ad illius conuentus rationem pertinebant, in pagum nomine Bardengau proficiscitur: ibique audiens VVidikindum & Albionem esse in Transalbina Saxonum regione, primo eis per Saxones, [VVittekindus a Carolo inuitatiis cum Albione baptizatur.] vt omissa perfidia ad suam fidem venire non ambigerent, suadere cœpit. Cumque ipsi facinorum suorum sibi conscij, Regis fidei se committere dubitatent, tandem accepta ab eo, quam optabant, impunitatis sponsione, atque impetratis, quos sibi dari precabantur, suæ salutis obsidibus, quos eis Amalvvinus vnus Aulicorum a Rege missus adduxerat, cum eodem ad eius præsentiam in Attiniaco villa venerunt: atque ibi baptizati sunt. Nam Rex postquam ad eos accersendos memoratum Amalvvinum direxit, in Franciam reuersus est. Quieuitque illa Saxonicæ perfidiæ peruicacitas per annos aliquot. Poeta quoque Historicus ante aliquoties citatus, eadem narrat.
[21] [Multæ factæ ecclesiæ: bona VVittekindo restituta.] Hanc Ducis VVittekindi conuersionem exactius aliquanto describit Crantzius in Metropoli lib.1.c.4. Cum iam VVidikindus, inquit, toties rebellans ad cor rediret, secum reputans, quid tanto labore mercaretur, quidve tanti sanguinis impendio euitaret, cum neque de principatu certaret, neque de vita, sed de sola religione, quam tot prouinciæ diu feliciter sequerentur; sumpto secum Albione viro nobili, & inter Saxones primario, qui ditionem vltra Albiam teneret (Holsatiam nunc vocant) contendit ad Carolum, præmisso ex aulicis Regi, qui securitatem adeundi (& si videretur) redeundi, impetraret. Erat tunc annus post septingentos a Christo octogesimus quintus, cum a Rege Dux honorifice exceptus, reddita vtrimque factorum ratione, Dux se contulit in gratiam Regis. Ibique factus catechumenus, instruitur in fide; & deinde cum Albione sacrum suscepit baptisma: iam pridem magno victus prælio, ad fluuium Hasam. Erant deinde res per omnem Saxoniam tranquilliores. Vnde factum est vt multiplicarentur ecclesiæ per prouinciam, cunctis iam sub suo Principe quiescentibus. Arces nonnullas firmauit præsidiis Rex; sed alias Duci restituit: nec tamen satis discernunt Annales quas ab Rege receperit. Arcē tenebat ad ripam Visurgis Dux, in quam a prælio victus ad Hasam se contulit, eamque suo iure seruauit, quoad in eodem loco (quod dicemus) Episcopatum Rex constitueret. Tum facta communis Duci atque Pontifici mansio illa, quæ Minda dicitur.
[22] Eadem deinde cap. 9. prosequitur: Mindensis Ecclesiæ eam referunt originem. VVedekindus Saxonum primarius Princeps (siue Regem illum dicere collibeat) magno prælio apud Hasam fluuium victus, se ex fuga recepit in arcem, quæ illi fuit ad ripam Visurgi, siue VViseræ fluminis. Eam Rex cinxit obsidione. Elapsus ipse, cum defensioni diffideret, peruenit in Daniam. Sed non diu post assumpto (quod diximus) Albione, concessit in gratiam Regis: qui vbi comperit elapsum VVedekindum, obsidionem posthabuit, præsertim quod in hiberna ducendum esset. Rex castra tum habuit ad Oram fluuium, in loco VVolmerstede, in Orientali Saxonia. Incessit cupido Principi VVedekindo lustrare Regis castra: [Venit ad Carolum mendici habitu.] quod etsi palam iam reconciliato liceret, libuit tamen ignoto habitu liberius omnia scrutari. Vicina erat Paschalis solemnitas, & Rex cum vniuerso milite pro Christiana pietate se tum sacris imminentibus apparabat, commemoratione Dominicæ Passionis, & expiatione criminum in purgatione conscientiæ. VVedekindus mendici habitu per fluuium in nauicula allabitur: & quo minus nosceretur, mendicus cum mendicis ad stipem sedebat. Ingens quippe pauperum regionis multitudo quotidie assectabatur. Rex illis largam stipem iussit erogari. VVedekindus, vbi ad eum peruentum est, dextram & ipse protendit. Attendit, qui distribuit, incuruum in manu digitum, qualem sciebat habere VVedekindum. Vultum eius diligentius intuetur: agnoscit arridens, qui largiebatur: quid ita mendicus inter mendicos sederet Princeps ditissimus, percontatur. Ille nihil ad hæc, sed ad Regem se iubet introduci.
[23] [Videt sumentibus Eucharistiam, ingredi in os puerulum.] Erat tum sanctissimus Paschæ dies. Rex hilariter excepit venientem, percontatus quid sibi vellet indignus Principe habitus. Ille sub hæc, Volui, Serenissime Rex, hoc habitu incognitus (vt sperabam) lustrare secreta gestorum, quæ cognitus non tam fidenter adspicerem. Curiositas induxit, vt latibulum quærerem: qui inter tuos nunc in gratiam susceptus, propalam poteram percontari quæ vellem. Quid igitur, inquit Rex, vidisti, quod te vidisse delectat? Ille (vt erat adhuc rerum Christianarum rudis) subintulit: Vidi, quod mirabar, ante biduum te vultu dimisso tristem, incertus quid contigisset, quod tantum Regem contristaret. Commemoratio fuit Dominicæ Passionis, que die Parasceues regium vultum obscurasset. Rursum, inquit, vidi hodierna te die primum sollicitum, & ad rem attentissimum: posteaquam vero mensam adieras templo mediam, ita hilari mihi conspectus es vultu, vt repentinæ in te mutationis me caperet miraculum. Stupor autem erat videre, quod de manu purpurati Sacerdotis singuli pulchellum puerum in os susciperent, quem quibusdam ludibundum arridere, vltro properare; aliis vero abhorrentem, auertisse vultum, & tamen in ora demissum, nec redeuntem adspexi. Hoc quid sit, necdum accipio. Tum Rex, Bene, inquit, profecisti: plus tibi aliquid quam cunctis Sacerdotibus & omnibus nobis ostensum est. Inde mutata veste, manu secum abstractum, docuit grande pietatis mysterium in altaris Sacramento. Qua re cognita, [Mindensis Ecclesiæ origo.] exhilaratum Ducem orasse, vt proprium illi Sacerdotem permitteret, qui diuine rei curam haberet, crebriusque in conspectu perageret altaris sacratum ministerium. Rex etiam Pontificem illi daturum promittit, modo illi habitationem Episcopo dignam prouideret. Ducem vero arcem suam ad VViseram vtriusque capacem ostendisse. Deditque in eiusdem arcis non exiguo circo locum ædificandæ ecclesiæ. Ferunt perinde nomen ecclesiæ prouenisse, quod MEVM & TVVM, quasi communis duorum possessio, sonat in lingua Saxonum vernacula, Min. din.
[24] Georgius Fabricius portentum illud conspecti a VVittekindo pueri Eucharistiam sumentium ora subeuntis, haud scio an bona fide, detorquet & obscurat: sed & alia quædam explicatius narrat, his verbis: VVitechindus, inquit, toties victus nullum inuenit locum vbi tutus esset: pro solita audacia, nauicula quadam habitu seruili pannosoque per Ocram fluuium VVolmerstetam defertur, vt exploraret Caroli consilia, & exercitum inspiceret. Cum autem inter mēdicos, sacris ibi tum peractis, interesset, viso quodam admonitus cœpit de religione vera melius sentire, cum infantem quemdam quasi inseri Ecclesiæ Christianæ votis hominum precantium & manus attollentium cerneret. Chronicum Maydeburgicū & Cranzius referunt, eum digiti distorti indicio in manu dextra tum agnitum, & ad Carolum ductum: sed nullus præter hos eorum tēporum scriptor, istius mētionem facit. [VVittekindus clam cum Albione consultat.] VVitechindus ab eo tempore cum patruele suo Albrone, quem recentiores Albionem vocant, consultat de gratia & beneuolentia Caroli comparanda, & de reliquiis patriæ, tot præliis & cladibus exhaustæ, conseruandis. Id autem faciunt paucis consciis, ne aut a gētilibus suis, aut a multitudine nominis Christiani hoste, tamquam proditores rituum maiorū atque patriæ opprimerentur, aut diris cruciatibus necarentur. Et paucis interiectis: VVitechindus Magnus & Albro, impetrata tuti itineris licentia ad Carolum eunt Attiniacum, vrbem prouinciæ Transrhenanæ, quibus, ne suum cōgressum vereantur, prius mittit Amalbinū, per quem obsides adduci & tradi iubet. [Vxor eius Geua.] VVitechindus secum ducit vxorē Geuam, Danicā; Albro multos nobiles adolescentes, quia cælebs erat. Cōstituto die sollemni, quo vndis sacris tingerentur, ipse Carolus fideiubendo, VVitechindo adstat; Geuæ vxori eius ipsa Regina Fastrada; Albroni & aliis nobilibus, Caroli Principes aliquot, item Præfecti & familiares. Baptismum administrat Lullus, datus olim D. Bonifacio socius, Antistes Moguntinus, qui & eo ipso anno, quo hæc acta sunt, obiit.
[25] [Celebris hæc VVittekindi conuersio.] Crantzius rursum lib. 2. Saxoniæ cap. 23. de VVittekindi agit conuersione, aitq; tradi ab aliis in Bardevvico consedisse Regem, cum ad eum ille venit. Meminere eiusdem conuersionis VVittekindi & aliorum Magnatum Saxoniæ, Regino Prumiensis lib. 2. Chronici, Sigebertus, Adamus Histor. Ecclesiast. c.8. Helmoldus in Chronicis Slauorum lib.1.cap.3. Sed hic non recte anno Caroli XXXVII. ait contigisse, cum XVII. acciderit. Fuit autem huius conuersionis tanta vbique lætitia, vt ipse Pontifex Romanus Hadrianus, cui eam Carolus per Andream Abbatem nuntiarat, eam illi per litteras sit gratulatus; triduanasq; Litanias, vt Carolus optabat, eo nomine indixerit. In quibus litteris hæc inter cetera scribit Pontifex: Magis autem inibi, inquit, de vestris a Deo præsidiatis regalibus triumphis comperientes, qualiter sæuas aduersasque gentes, scilicet Saxonum, ad Dei cultum, & suæ sanctæ Catholicæ & Apostolicæ Ecclesiæ rectitudinem fidei perduxeritis, atque Domino auxiliante, & Petri Paulique Apostolorum Principum interuentione suffragante, sub vestra eorum colla redacta sunt potestate ac ditione, eorumque Optimates subiugantes, diuina inspiratione, regali annisu, vniuersam illam gentem Saxonum ad sacrum deduxistis baptismatis fontem. Vnde nimis amplius diuinæ clementiæ retulimus laudes, quia nostris vestrisque temporibus gentes paganorum in veram & magnam deductæ religionem, atque perfectam fidem, vestris regalibus substernuntur ditionibus. In hoc quippe freta vestra a Deo fundata existat potentia, quia si, vt pollicita est, fautori suo Beato Petro Apostolo, & nobis, puro corde atque libentissimo animo adimpleuerit, maximas ac robustiores illarum gentium suis præcipuis suffragiis vestris substernet pedibus, vt nemine eos persequente, vestris regalibus subiiciantur potentiis, & maximum fructum in die iudicij, ante tribunal Christi, de eorum animarum salute offerre mereamini dignissimum munus, & pro amore animarum lucra infinita mereamini adipisci in regno cælesti. Hinc porro corrigas quod in Chronico Episcoporum Mindensium, studio Ioannis Pistorij edito, dicitur, VVittekindum & alios Saxones a Leone Papa baptizatos, cum non nisi decennio post Hadriano successerit Leo.
CAPVT V. Quæ Christianus egerit VVittekindus.
[26] Deinceps VVittekindus pacatus in sua sedit prouincia, inquit Crantzius Saxoniæ lib.2.cap.24. VVestphaliam solam gubernans. Nam vltra Visurgum prouincia & angustiis VVandalorum premebatur, & quod tenuere ditionis Pontifices gubernabant. Armorum insignia, [Insignia VVittekindi.] quæ militaribus (vt fit) signis præferebat, pullum equinum habebat atrum: sed placuit Regi, postquam de tenebris gentilium errorum peruenit in lucem veritatis, vt candidum acciperet. Hæc ille, quæ cum nullius antiquioris confirmet scriptoris auctoritate, eius fide dicta sunto. VVedekindus autem, subdit, cum Rex illum Carolus baptizatum in sua (vt diximus) prouincia gubernare permitteret, ædificato in Anglaria (nunc Angriam vocant) insigni templo, [Pietas, sacraq; opera.] instituto collegio sine fine Deo seruientium (quod nunc in Heruordiam ferunt translatum, ibique Dominabus imperitantibus seruit) plurimum ipse in Christo deuotus religione profecit. Sed erat illi ex magnis caussis cum Geroldo Sueuorum Duce atrox bellum, quod varia diu fortuna protrahebatur. Mirum quomodo tam longinquum, ex Sueuia in Saxoniam. Sed erant Saxonibus prædia (quod supra ostendimus) in Hercynia, & Sueuis in Turingia: vnde facile potuit conflari de terminis bellum. Sed eo consumptus periit VVedekindus; [Mors.] Christiano ritu sepultus in ecclesia eius, quod fundauerat, collegij: ibique aliquamdiu quieuit, donec in Padeburnam a filiis transferretur.
[27] S. Ludgerum Episcopum Monasteriensem (et si nondum fortaßis id tunc loco nomen) consiliis sibi semper intimum fecit, vt scribit Krantzius Metropol. lib. 1. cap. 5. Plures interea, ait Ioannes Isacius Pontanus Histor. Danicæ lib. 4. ex Saxonum gente apud Danos Vandalosque latebant, qui VVitechindum acerbe oderāt, & moris Maiorum ac libertatis proditorem nominabant, primum quod suos fasces submisisset Francis, [Odia in eum reliquorum Saxonum.] populo superbo & insatiabili; deinde quod abiurasset religionem, & sacra Maiorū conculcasset. Huius factionis Dux erat Thrasico, qui ferro & igne sæpenumero in fines Francorum sæuiebat. Nec dubium quin ea caußa, cum recruduit anno DCCXCIV. bellum Saxonicum, multa sit a suis gentilibus perpessus VVittekindus; quæ ille partim suis Francorumq; amicorum armis depulit, partim Christiana magnanimitate tolerauit.
[28] Georgius Fabricius Rer. Saxonicar. lib. 1. ad annum DCCCVII. ita scribit: VVitechindus Rex Saxonū ab eo tempore, quo fidem Christo & Carolo Magno dedit, [Fides eius erga Carolum.] præter omnium opinionem mansit in officio, nec vlla in re, aut consilio aut factis iuuit amplius Imperatoris aduersarios, neque in vllo postea fuit maleficio deprehensus. Tandē in extrema senectute, bello cum Northardo (seu, vt alij, Geroldo) Duce Sueuorum congrediens, eo in prælio fatigatus grauitate armorum, & contentione pugnæ oppetit, in templo a se extructo in vrbe Mindensi sepultus, quod cum Henricus I. Imp. Valleslebiam, non procul a Brema, transferret, [Inter diuos habitus.] etiam cineres eius loco moti sunt, & Paderbornæ repositi, vt Chronicon Cellense habet, qua in vrbe Diui honore cultus est. Diem, mensem, annum obitus & translationis, vetustas, locorumque illorum vastitas obliuione obruerunt. Ita ille. Diem, siue obitus, siue translationis, initio diximus a recentioribus hunc aßignari: anno vero alij DCCCV. alij DCCCVII. obiisse scribunt. Quidam Martyrem vocant, eiq;, vt Martyri, dicata olim templa tradunt.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Widukind
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Widukind
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung