DE TRIBUS MILITIBUS MARTYRIBUS QUI CUM SANCTO PAULO PASSI SUNT.
Ex Romano parvo, Adone, Usuardo &c.
Sub Nerone.
[Commentarius]
Tres milites passi cum S. Paulo (SS.)
AUCTORE J. B. S.
Romani parvi annuntiatio hoc die est: Et trium militum, qui cum sancto Paulo Apostolo passi sunt. Eadem est Adonis, eadem & Usuardi aliorumque omnium, hos fontes secutorum, quorum scaturigo is est, cujus verba dedimus, auctor Romani parvi. [His tribus anonymis] Unde acceperit, non divino; satis sit, eorum in tot classicis Martyrologiis commemorario, cui acquiescere poterant recentiores, nisi nova admiscere libuisset. Maurolyco, Felicio, Galesinio & tot aliis præluxit Equilinus Præsul, lib. 6, cap. 41, aptatis nominibus ex Pseudolini, opinor, narratione, sic ut non dubitaverint eos appellare Longinum, Megistum & Acestum, a quibus tamen melius abstinuit Baronius in hodierno Romano, primigenium textum sic reddens: Item Romæ, passio sanctorum trium militum, qui in martyrio B. Pauli Apostoli conversi, cum eo & cælestis gloriæ participes fieri meruerunt. In notatione huc adducit verba S. Joannis Chrysostomi, in celebri oratione de SS. Petro & Paulo, quæ, tametsi satis certo Chrysostomi essent, de quo eruditi critici disputant; tametsi, inquam, Chrysostomi verba essent, his tribus non magis quadrarent, quam alii triginta duobus. Videri illic potest Eminentissimus Annalista.
[2] Interim nequid ad vulgatam pridem historiam desiderari patiar, [male aptata propria nomina,] laudati Equilini encomium, ex Pseudolino haud dubie contextum, lectorum oculis subjicio. Sic habet loco superius citato: Longinus, Megistus & Acestus milites a beato Paulo Apostolo conversi sunt, cum ad decollationem duceretur, ut supra dictum est III Kal. Julii in ejus passione. Qui, juxta quod Paulus eis imposuerat, die sequenti passionis illius ad sepulcrum Pauli venerunt, & duos discipulos, videlicet Titum & Lucam orantes invenerunt, & in eorum medio Paulum stantem viderunt: quos discipuli illi videntes, territi fugiebant, Pauloque mox disparente, milites illi post eos clamabant, quod, non ut eos caperent, persequebantur, sed ut ab eis baptismum susciperent, sequebantur, Paulumque in eorum medio se vidisse testantur. Hæc illi audientes reversi sunt, eosque cum gaudio baptizaverunt; qui post duos dies a Nerone detenti, & pro Christi nominis confessione capite cæsi sunt VI Non. Julii. [pejus in Hispaniam translata.] Huc etiam spectant quæ habet Equilinus cap. 23, unde conversionis horum trium principium intelliges. Nugæ sunt, quæ de Petro, Megisto & Longino nuper somniata, in Prætermissis verbo attigimus, ex iis monumentis quæ nemo unus hodie harum rerum peritus admiserit.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Longinus und Megistus und Acestes
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Longinus und Megistus und Acestes
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.