DE SANCTIS CASTO ET SECUNDINO,
EPISCOPIS ET MARTYRIBUS
SINUESSÆ ET CAJETÆ IN CAMPANIA
COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Castus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania (S.)
Secundinus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania (S.)
BHL Number: 1649
AUCTORE J. B. S.
§. I. De Synonymia Sanctorum Casti, Secundini &
Cassii in Campania & Apulia.
Godefridus Henschenius ad XXII Maii agens de Casto & Cassio Episcopis Martyribus in Campania, nonnulla refert ex Michaëlis Monachi Sanctuario Capuano, quæ abunde probent, duos illos Sanctos magis ad urbem Soranam, quam ad Capuanam pertinere. [Henschenii dubitatio de Synonymis Sanctis] Lectiones autem ex Breviariis Capuanis antiquis de sanctis Casto & Cassio, ibi producere noluit Henschenius, quia manifestum est, inquit, eas esse verbotenus contractas ex prolixioribus Actis, nobis Cajeta transmissis, Sanctorum Casti & Secundini, Sinuessæ passorum, proferendis ad primum Julii, quo coluntur. Hoc a nobis infra examinandum erit. Pergit Henschenius: Hos igitur relinquentes Cajetanis, damus Soranis eos, qui nunc (XXII Maji) coluntur, ut diversos, quamvis non sine scrupulo, non quidem quoad Sanctos Secundinum et Cassium, quos satis sua distinguunt nomina, sed quoad Castum, metuentes ne sit unus idemque, & divisis in plures urbes reliquiis, in uno loco junctus sit Cassio, in altero additus S. Secundino, communi utrobique festo, cum hoc & cum illo colatur. Sic tum prudentissime censuit Henschenius, mentem apertius expressurus, si ad I Julii pervenisset, collatisque Actis deprehendisset, quæ hic paulo fusius ex professo nunc expendenda sunt.
[2] Ut Majorum vestigiis insistens, rem omnem a fundamentis excutiam, [magis exponitur.] primum propono obscura fontium capita, ex quibus multa confusionum seges promanavit. Disquisitionis principium sit, quot Casti, quot Secundini, quot Cassii in Campania felici locisque finitimis colantur, ut Capuani, Sorani, Beneventani, Cajetani, Trojani, aliique, quorum interest, sereno & pacato animo secum ipsi dispiciant, singuline synonymum Sanctum, ut proprium, corpusque ejus integrum habeant, atque adeo, pro variarum urbium cultu, Sancti ipsi diversi statuendi sint; an potius pacifice inter se transigere velint, ut unius ejusdemque Sancti notabilem partem possideant, sicque tam varie distracti in illis partibus Casti, Secundini & Cassii fortasse ad tres dumtaxat reducantur, saltem ex iis unicus Secundinus ut summum geminetur. Nolim ego inter ipsos arbitrum agere, sed cum eruendæ veritatis, ad Dei Sanctorumque gloriam partes susceperim, monumenta eorum examinando, sic litis totius momenta librabo, ut eam ipsi, aut qui inter ipsos intelligentiores sunt, harumque rerum periti, haud difficulter queant dirimere.
[3] A Casto sumamus exordium, cujus nominis multiplicandi, si uspiam ratio afferri possit, ea certe ex Hieronymiani Martyrologii apographis accersenda esset, ex quorum densissima Martyrum silva, [Inter varios Castos Marll. Hieron.] plures synonymi Casti Campaniæ vindicari possent, si ulli ad Campaniam pertinere reperirentur. Invenio illic post accuratum examen, sub Casti nomine diversos Martyres ferme viginti, variis diebus relatos, sic tamen, ut ex iis omnibus nec unus unicus sit, quem in Campania passum ausim asserere. Occurrunt XXII Maii Castus & Æmilius, qui in aliis item Martyrologiis, ut in Usuardo nostro videre est, tamquam a Cypriano laudati memorantur. Eadem ipsa nomina cum Marcello & Saturnino Capuæ adscribuntur VI Octobris, quo die probabilissime opinatur Baronius, eos Sanctos non Capuæ passos, sed ex Africa sub Wandalis eorum corpora eo translata, ut etiam in observationibus Usuardinis cursim insinuavi, nisi magis placeat conjectura Florentinii, ex vetustissimo Epternacensi, Castum & Æmilium in Apulia recensente, qui forte eo pacto, tamquam ab Africanis diversi, regno Neapolitano asseri possent.
[4] [unicus in regno Neapolitano.] At enim, sive in Africa, sive in Apulia, sive in Capua passus dicatur sanctus Castus, qui regni Neapolitani proprius sit; id prorsus indubitatum est, eum unum, solum & unicum esse, cujus memoria in ullis antiquis ecclesiasticis Tabulis consignata sit. Atque hinc egregie confirmatur Henschenii opinatio, metuentis ne sit unus idemque, & divisis in plures urbes reliquiis, in uno loco junctus sit Cassio, in altero additus S. Secundino. Etenim recentioris ævi esse conjunctiones illas, nunc Casti cum Cassio, nunc Casti cum Secundino, luce meridiana clarius ostendunt, quæ diligentissime evolvi Martyrologia antiqua omnia, quæ excussi eorum auctaria, quæ consului recentiora quantumvis aucta & Sanctis referta; in quibus nusquam occurrit vestigium hujusmodi sociationis, sive Casti & Cassii, sive Casti & Secundini, nec sub Martyrum, nec sub Episcoporum, nec sub Confessorum titulis. Sola Kalendaria Capuana, nescio cujus ætatis, auctoritatis aut fidei, retulit Michaël Monachus, in quornm tertio legitur XXII Maii: Castii & Cassi, in quarto & quinto: Casti & Cassii: quidquid autem operosissime quæsiverim, nullum Martyrologium reperi, Romano moderno antiquius, in quo Castus & Secundinus simul combinentur, non solum non I Julii, sed nec ullo totius anni die. Hæc de Casto.
[5] [Quid de Secundinis.] Porro nomen Secundini (ut taceam Secundos & Secundianos) frequens etiam est in vetustis classicisque Martyrologiis, imo in Hieronymianis Secundini Martyres in Africa passi memorantur XIX & XXI Februarii ac XVI Novembris: aliis locis XXX Aprilis, V Julii, VIII Augusti & XIII Septembris: inter quos solus ultimus cum Felicissimo in Apulia ponitur, quique proinde solus ut popularis Martyr, regno Neapolitano tribui queat: salvo semper effugio de Secundinorum corporibus ex Africa eo quoque delatis, quæ multiplicandis Secundinis occasionem præbuerint; præterquam quod e sancti Prisci sociis, cum eo ex Africa pulsis, Secundinus aliquis fuisse dicatur apud Monachum pag. 68, de quo pagina sequenti ita scribitur: Secundinus habet etiam hodie plures ecclesias parochiales: unam in pago ejusdem nominis; alteram in pago Bellonæ; tertiam in Sabiniano; & olim aliam in territorio Castelli ad mare. In Commentario prævio de sancto Castrense ad XI Febr. pag. 524, dubitatur, an Prisci socii Episcopi fuerint, & pag. 530, videtur Secundinus, Prisci & Castrensis socius, Troiæ ut Episcopus præfuisse, non Martyr sed Confessor.
[6] Si itaque Secundinus prior cum Felicissimo compositus, [sentiendum sit,] Martyr dicendus sit, habeo Secundinos saltem binos, quos nemo Campaniæ vel Apuliæ merito recusare queat, Martyrem unum, alterum Episcopum Confessorem. Quæro, an ab iis diversi sint, quos refert Monachi Kalendarium quartum, sic legens XXI Maii: S. Secundini Martyris l. 3; item XXVIII Maii: S. Secundini Episcopi l. 3. Quæro præterea, quos Secundinos nobis proferat Usuardus Vaticanus sub num. 5949, qui fuit ecclesiæ Beneventanæ; sic scribens primo loco VI Maii: Natalis S. Secundini Episcopi & Confessoris, in S. Sophia. Eodem die, S. Secundini Martyris. Fallor, ni hic mecum sentiant regni Neapolitani indigenæ, saltem eruditi, eosdem prorsus esse qui in istis duobus codicibus, Kalendario Michaëlis & Usuardo Vaticano, quamquam diversis diebus, ob varias causas, recensentur; idque adeo tanto pronius, quod in Monacho locus non apponatur, ubi aut cultum peculiarem habeant, aut corpora serventur. Jam vero & in aliam partem facile consensuros opinor, nempe Secundinos numero præcedenti relatos, cum Beneventanis confundendos esse. De Secundino nostro hodierno, cum Casto copulato, id solum restat, Cajetanos, Beneventanos, Trojanos Capuanosque amice rogem, patiantur me hic cum Henschenio ad divisionem reliquiarum recurrere, quæ causa fuerit, Sanctum unum aut duos, in plures alios synonymos partiendi.
[7] De Cassio non est quod hic operosius disputem, nisi ut totam hanc de trium Sanctorum multiplicatione aut confusione controversiam una opera elucidem. [quid de Cassio.] Est in Hieronymianis Cassii nomen, sex ferme locis, sed ubique, quemadmodum supramemorati Castus & Secundinus, ita aliorum Martyrum turmis, loci plerumque satis incerti, immixtum, ut saltem in Campaniam vel Apuliam pertrahi omnino nequeat. Usuardus inter Damascenos Cassium aliquem habet XX Julii, eumque ex Hieronymianis per Adonem acceptum. Alium recitat cum Florentio X Octobris: sed hic æque quidquam cum Campania aut Apulia commune habet. In auctariis solus denuo Vaticanus sub num. 5949, de aliquo Cassio in Campania sic loquitur XXII Octobris: Beneventi, natale S. Cassii Episcopi, in sancta Sophia. Qui ab Henschenio alicubi refertur Cassius ex Martyrologio Casinensi XXI Junii, non est Cassius, sed Castus, cum aliis Martyribus conjunctus. Habes igitur Cassium unicum ex mero Beneventano auctario, de quo, vel solo, vel cum Casto conjuncto; vel de parte, vel de toto, velim inter se conveniant citati supra Capuani, Sorani, Beneventani aut alii, apud quos singularem venerationem obtinuit. Jam eo progredimur, quo nos vocant Castus & Secundinus, in titulo propositi.
§. II. De Casti & Cassii; item Casti
& Secundini exornatis Actis, male confusis.
Jam dicere cœpi par illud Sanctorum, Casti & Secundini, quantavis diligentia, [Sanctos nostros primus Baronius] quantovis studio adhibito, nusquam ita combinatum inveniri a me potuisse in ullo Martyrologio, præterquam in solo Romano moderno, a Baronio præcipue recognito, ex quo in Ferrarii Catalogum Sanctorum Italiæ adoptati sunt. Plane suspicor, nonneminem Cajeta oriundum, tumque alicujus forte in Curia Romana auctoritatis, monumenta ecclesiæ suæ, quæ infra dabimus, & forte alia momenti non majoris, Baronio exhibuisse, unde incognitis antea Sanctis locus in Martyrologio datus sit. Quid igitur magis obvium erat, quam ex ipsius notatione lucem quærere, quæ confusionis inter Castum & Cassium, Castum & Secundinum tenebras dispelleret. Verum ecce novas nebulas, spinas & scopulos offendo, quæ me vel invitum cum illustri Annalium ecclesiasticorum parente committant. Cogor, quæ vera sunt dicere, sed dicam, quam potero modestissime, videri mihi, ipsam ejus notationem manifeste probare, virum eminentissimum, non satis distincte perspexisse, quos demum Sanctos primus ipse & absque exemplo, Martyrologio Romano supperadderet.
[9] [Martyrologio inseruit,] Liceat mihi Baronianæ notationis verba hic describere, & cum erudito lectore ad sinceram veritatis lancem appendere. Sic de Casto & Secundino observat: Petrus Diaconus biblioth. monasterii Cassinensis in lib. de vir. illust. cap. 29 hæc ait: Benedictus, qui & Guaipherus, sanctitate & religione conspicuus, suavis eloquio, ingenio magnus, & sermone facundus, scripsit ad Trojanum Episcopum, vitam sancti Secundini, & cantum ejus & sermonem & hymnos de eodem. Citationem admitto, sed quam accuratiorem legi malim ex Leone Ostiensi in Actis nostris Tomo 2 Februarii pag. 530. Utcumque sit, non vitam Secundini scripsit Guaiferius, sed historiam inventionis, ut citato Actorum loco videre est. At quidquid scripsisse dicatur, prorsus non video, quorsum ista hoc loco a Baronio adducantur; neque enim de Casto & Secundino Sinuessanis vel Cajetanis Martyribus egit Guaiferius, sed de Secundino Episcopo Trojano, eoque Confessore, quem ex mente Cajetanorum a suo illo Secundino, Casti socio, oportet esse diversissimum. Ausimne divinare, suboluisse Baronio identitatem aliquam utriusque Secundini, quam expressius declarare subterfugerit?
[10] [in notationibus] Pergit Baronius: Rursum etiam (Petrus Diaconus) cap. 32, hæc ait: Gregorius Tarracinensis Episcopus, parvulus & ipse in Cassino oblatus, memoria tenax, ingenio vivax, tantæ fuit gravitatis, suavitatis & eloquentiæ, ut a nonnullis columna diceretur Ecclesiæ: scripsit passionem Sanctorum Casti & Cassii &c. Nempe sanctorum, qui qualescumque fuerint, octingentis minimum annis ipsum præcesserant. Acta illa sunt, nisi vehementissime fallor, quæ a Majoribus nostris XXII Maii rejecta, tamquam ex passione sanctorum Casti & Secundini verbotenus desumpta, quæque Gregorio magnam laudem non peperere, nisi inde excusetur, quod potius laudationem encomiasticam ex locis Martyrum communibus & pervulgatis contextum, quam Acta aliqua ad veritatem exacta prædicare voluerit. Sed quid hæc iterum a Baronio recitantur? Quid Casto & Cassio, qui Capuæ, Soræ & alibi coluntur, cum Casto & Secundino, quos ipse in Martyrologio Sinuessæ adscribit? Dices, Castos in unum conflasse Baronium; id quidem satis verosimile est, sed cur non apertius pronunciatum? Certe aut nihil dicit ejus notatio, aut hoc dicit, & ut adæquata sit, debet Secundinus pro Cassio ab ipso fuisse suppositus.
[11] Ad Castum & Secundinum propius spectat quod in citata notatione sequitur: [non satis accuratus.] Habemus, inquit Baronius, Acta eorumdem Martyrum, incerto auctore, quæ recepimus ab ecclesia Cajetana. Est illorum exordium: Postquam beatissimi &c. Imo incipiunt: Igirur postquam beatissimi &c. Et in his quidem nomina Casti & Secundini reperiuntur. Subdit: Et sermonem de iisdem, cujus est exordium; Hodierna die solennitatem &c. Nova & apertissima confusio. Habemus & nos manuscriptum utrumque, primum ab ecclesia Cajetana; secundum Capua per P. Antonium Beatillum accepta, quod postremum etiam apud Monachum exstat, in Capuano Sanctuario a pag. 504: utrumque infra dabimus. Ad postremum quod attinet, requirat hic rursus aliquis Baronii diligentiam, quod sermonem de Casto & Cassio, in horum laudem a Gregorio Tarracinensi compositum, Casto & Secundino, aut inadvertenter, aut studiose tribuendum censuerit: nisi fortasse, ut suspicionem meam denuo aperiam, sub obscurioribus involucris, id insinuare voluerit, quod apertius explicare temporum ratio, aut nescio quæ alia causa non patiebatur.
[12] Fatendum certe omnino est, idque pridem vidit Henschenius, [Unde acta coaluerint,] totum illum qualemcumque sermonem, ex antiquis Breviarii Capuani lectionibus, in festivitate Casti & Cassii alicubi a Gregorio pro concione dictum, Actis cajetanis Casti & Secundini plane consonum esse, solaque brevitate ab iis distinctum, & ea propter a laudato Henschenio ad hunc diem rejectum. Recte quidem, cum utriusque orationis eadem sit sententia; verumtamen in eo Henschenium falli existimo, quod antiquas Breviarii Capuani lectiones ex prolixioribus Actis Cajetanis excerptas putaverit, ut passim usuvenit, dum longiores historiæ cum brevioribus comparantur. Hic ego oppositum deprehendi, nam Actorum Casti & Secundini compilator, Gregorii Tarracinensis sermonem de Casto & Cassio præ oculis habens, nihil aliud operæ contulit, quam ut eumdem longioribus dialogis, miraculorum narrationibus, tormentis prodigiisque, pro ævi sui ingenio licentiaque exornatis, mere amplificaret, ut brevi pluribus edocebimus.
[13] Aliam præfatorum Casti & Secundini Actorum, sed genuinam epitomen ex Cajetanis monumentis, [a Ferrario contracta,] proprio marte contraxit Ferrarius, inseruitque ad hunc I diem Julii Catalogo Sanctorum Italiæ; ex quibus, inquit, plura, ut minus verisimilia, resecata sunt. Debuit sane adhuc multo plura resecare, ut encomium suum ad aliquam verisimilitudinem reduceret. Ad hæc, historiam satis implexam, magis involvit Ferrarius, dum VII Novembris agens de Casto Episcopo & Martyre Beneventi, Castum & Cassium Episcopos Africanos facit, quorum reliquiæ, sub Wandalis, in Campaniam delatæ, & in diversis urbibus conditæ fuerint. Casti & Cassii reliquias Capuæ collocat, multis miraculis coruscantes. Tum: Exstant etiam Casti reliquiæ aliquot Beneventi, ob quas ibi hac die, VII Novembris, is colitur; cum Capuæ & alibi XI Kal. Junii Castus & Cassius celebrentur. Hæc Ferrarius ex Brev. Capuan, Annot. Baron. ad diem I Julii, & Tab. eccl. Benevent. Quasi ignoraverit, Castum & Cassium ita Soræ honorari, ut existiment Sorani, utriusque corpus apud se quiescere. Utut se torqueat Ferrarius ad hæc componenda, nec Soranis, nec Beneventanis, nec Cajetanis, nec aliis satisfacit.
[14] [qui res obscuras] Sic porro observat: Horum Martyrum (Casti & Cassii) Acta in eccl. Cajetana asservari & a Gregorio Episcopo Tarracinensi, cum esset monachus Cassinen. etiam scripta fuisse, testatur Baron. loco citato. Ex quo apparet, Castum hunc, eumdem esse cum Casto, qui cum Secundino Sinuessæ Kal. Julii in Martyrologio Romano passus memoratur, cum tamen ex Actis valde diversus sit. Nescio an hic obscuritatem studio sectetur Ferrarius, ut ferme supra de Baronio suspicabar. Perpetua æquivocatione implicamur; si rem examinasset, diceret rotunde, Acta quæ sub Gregorii Tarracinensis nomine circumferuntur, sermonen esse, qui quarto loco citatur a Baronio, eumque de Casto & Cassio, compendio memorare, quod in Actis Cajetanis de Casto & Secundino verbosius deducitur. Ut hoc denuo & semel & satis inculcem; sermo iste a Gregorio Tarracinensi, qui floruit seculo XII, in honorem Casti & Cassii alicubi dictus fuerit; alius vero, non minus liberalis amplificator, fusius deduxerit, quæ Casto & Secundino Sinuessanis, tamquam diversis Episcopis Martyribus applicaret.
[15] [pluribus involvit.] Ferrarium implexa proloqui, patet ex ejus indice, in quo ita habet: Castus & Cassius Ep. Mart. Capuæ XXII. Maii. Suessæ. Alibi I Julii. Corpus Cajetæ. Deinde: Castus & Secundinus mart. Sinuessæ, seu Suessæ nunc Cajetæ I Julii. Corpus in ecclesia Cathedrali. Ergo uterque Castus Cajetæ, ergo unicus Castus, cujus corpus, jam non Soræ aut Capuæ, sed Cajetæ dumtaxat depositum sit. Non quæro ubi sit corpus Cassii, qui huc non spectat, nec in præfato indice proprium locum habet. Si rem explanare voluisset Ferrarius, quemadmodum Castos satis recte in unum confundit, sic & Secundinum aliquem quærere debuerat, quem cum Cajetano identificaret. Eum opportune suggessisset Michaël Monachus, supra a nobis laudatus, nempe Secundinum illum Africanum, Prisci Capuani socium, quem Trojanum Episcopum fuisse, & Beneventi atque alibi coli, sine scrupulo dicere poterat. Quin imo aptior erat Secundinus alter, quem supra ut Martyrem, forte Felicissimi socium, etiam Beneventi coli ostendimus ex Usuardo Vaticano, qui fuit ecclesiæ Beneventanæ. Præter hos duos Secundinos, quos diversos dicere possis, alium ego non novi, quem Sinuessanis aut Cajetanis ut proprium adscribam, nec eum Boronius aut Ferrarius hactenus commonstrarunt.
[16] [Tota res exornata est] Ad Acta provocas; ultro & lubens sequor. At illa Castum & Secundinum celebrant, ut gloriosissimos Episcopos, thaumaturgos, omnia fere tormentorum genera prodigiose superantes, gladio demum in Aquaviviensi, vel, si ita vis, in Sinuessana urbe coronatos & quidem prima die mensis Julii &c. Lego hæc omnia, miror & obstupesco; sed verisimilitudinem quæro, quam in iis non reperit Ferrarius: quæro, qui Acta Casti & Cassii ab Actis Casti & Secundini satis distinguat: quæro auctoritatem, quæ saltem alterutram passionem credibilem faciat, quamque frustra a Gregorio Tarracinensi racinensi repetas, seculi XII scriptore. Atque ut demus, Secundinum aliquem, aut ex toto, aut ex parte Cajetæ quiescere; ipsorum erit evincere, diversum a Secundinis ceteris eum esse. Ignoscant Cajetani veritatem prodere nolenti; si Sorani, Capuani, Beneventani, aut alii ex Actis Casti & Secundini extrahant, quod suum vel Gregorianum est de Casto & Cassio; supererit informis & male contexta dialogorum mirandorumque farrago, quam de quibuscumque ignotis Martyribus, æque ac de Casto & Secundino, eodem prorsus pacto valeas prædicare. Ex talibus autem documentis diversitatem aut Castorum aut Secundinorum erui posse, quis facile persuaserit? Falli cupio; si Cajetani melius me edocuerint, promptissime amplectar, quidquid cum aliqua verisimilitudine suppeditare dignati fuerint. En modo explicatiorem utriusque passionis analysim.
[17] Casti & Cassii, Africanorum Martyrum corpora, [& ex aliis Actis accepta,] probabilissime ex Africa in Campaniam delata, cum Ferrario existimo; quorum reliquiæ cum in varias ecclesias distributæ essent, rogaverit earum aliqua Gregorium Tarracinensem, ut in eorum laudem encomium aliquod concinnaret, quale infra subjiciam, terminis generalibus ita digestum, ut suppositis aliis nominibus, peræque quadret quibusvis Episcopis Martyribus. Placuit, haud dubie, Sinuessanis & Cajetanis tam opportuna substructio, ut Casto suo & Secundino oratorie amplificata & interpolata adaptaretur, quod nimis quam sæpe accidisse norunt deplorantque, qui in Actis nostris vel mediocriter versati sunt. Recens exemplum, quo istiusmodi ingeniosam decorationem contexere rogati sumus, afferrem in medium, nisi honori parcerem viri cetera insignis, cui mirum est, talem, hoc præsertim tempore, cogitationem in mentem venire potuisse. Ego panegyrim voco, totum Gregorii opusculum, vel, si mavis, sermonem oratorium, ex notis Martyrum passionibus coagmentatum, sex fortasse aut amplius seculis post reliquiarum in Campaniam adventum, vel, si in Campania passos cupis, certe annis plusquam octingentis a Martyrum ipsorum glorioso certamine; sermonem, inquam, omni prorsus nota historica destitutum, quo eodem vitio plane laborat, amplior illa & interpolationibus diffusior de Casti & Secundini passione enarratio.
[18] Notas Historicas nomino, quæ de martyrii tempore, [carens omni nota historica.] loco, aliisque circumstantiis distincte edoceant; ut sunt Cæsarum, Consulum aut præfectorum Christianos vexantium nomina; aut saltem indicata persecutio, vel qualiscumque epocha; item Sanctorum patria, natalis, incolatus, urbs episcopalis, signaque id genus alia, quæ veritatis inquirendæ materiam ex re nata subministrent, quorum certi nihil in toto encomiastico præconio, nec in ejus ampliori deductione reperias. Audi porro Gregoriani sermonis principium ex antiquis lectionibus Breviarii Capuani, cum Ms. nostro collatis. Hodierna die solennitatem beatorum Martyrum, fratres carissimi, Casti & Cassii celebrantes, debemus potius imitari, quos colimus. Hi sunt namque viri triumphatores, qui terrena cordis desideria respuentes, ad æterna præmia pervenire meruere gaudentes. Sufficiant ergo nobis ad profectum nostræ salutis, exempla SS. Casti & Cassii, qui propter adipiscendum cæleste regnum, omnibus se dominicis mandatis sponte reddiderunt, & ita cunctis se legibus devinxerunt Redemptoris, ut propter almificam vitam, quam ante vixerant, meruerint ad martyrii gloriam pervenire.
[19] Non enim tantum in illo tempore perfecerunt præceptum dominicum, quo pertulerunt confessionis supplicium, [Gregorii Tarracinensis sermo de Casto & Cassio] sed optimum illis visum est, secundum Christi Euangelium vivere, ut Christi passionibus potirentur. Valde quippe est congruum, ut initia bona fuissent, quorum finis est optimus insecutus. Castus namque a castitate nomen accepit, vere etiam castus, quia castitatem dilexit & pudicitiam amavit. Cassius vero, qui odoriferum continet nomen, bene conjunctus est castitati. Cassia enim nomen est odoriferum, & sicut cassiæ radix proficua est medicaminibus corporum, ex qua Cassius est vocatus: ita odoriferum nomen, cum castitate conjunctum, proficiant languoribus animarum. Ex hoc solo principio, de reliqua declamatione conjecturam faciet, qui germana & authentica Sanctorum Martyrum Acta primis, ut ajunt, labris degustavit. Castus a castitate, Cassius a cassia deductus, sallor ni ævum suum sapiant. Si Casti & Cassii Actorum ad Castum & Secundinum translator, tam belle in Secundini nomine ludere potuisset, forte & suos talibus flosculis exornasset.
[20] Post tam elegans exordium, sic de Sanctis suis loqui pergit orator Gregorius: [hic expenditur] Igitur postquam beatissimi Martyres Castus & Cassius ad honorem episcopatus sunt nobiliter sublimati, totis viribus in Dei opere perseverantes, sicut luminaria in cælo, ita fulgebant in mundo, ut etiam dæmonibus imperarent, & omnes ægritudines curarent, & salutem animabus corporibusque præberent. Et hæc quidem satis justa oratio est, exordium cum reliquo contextu nitide connectens, quod certe Actorum Casti & Secundini interpolator longe melius servasset, non tam clare plagium revelaturus, quam dum abrupte & inepte, contra rectæ constructionis modum ita incipit: Igitur postquam beatissimi Martyres Castus & Secundinus ad honorem episcopatus &c. Quæ sane inconcinna scribendi ratio est, nullo prægresso, ad quod particula igitur referri ullatenus possit. A particula illa igitur, usque ad præberent, verbotenus conveniunt Acta utraque, sed Cajetanus amplificator, quæ generatim in elogio dicuntur, quod dæmonibus imperarent, ægritudines curarent &c. composito exemplo confirmare aggreditur, aliaque ad eamdem normam extendit, ut lector ipse ex amborum scriptorum ad invicem comparatione & annotationibus nostris evidenter perspiciet. Sic prosequuntur lectiones Capuanæ.
[21] [& cum Actis nostris confertur,] Videntes autem pontifices templorum vel idolorum, quod multi populi crederent per eos in Dominum, fecerunt suggestionem Imperatori de Sanctis vitis Casto & Cassio, continentem hæc verba: Piissimo Imperatori, pontifices idolorum salutem. Si citius verba vel vestra potestas non subvenit civitatibus Campaniæ, omnes dii nostri ad nihilum redacti sunt a doctrina impostorum Casti & Cassii, qui sub nomine religionis deos nostros derident, & nescimus quam sectam volunt introducere de nomine Jesu, quem Judæi crucifixerunt. Tunc Imperator hæc audiens, exurgens de tribunali subsellio, misit quemdam crudelissimum præsidem Campaniæ civitatibus, qui veniens in Aquæviventem civitatem cœpit quærere beatissimos Dei famulos Castum & Cassium. Hæc omnia nec temporibus, nec rebus, nec personis recte divisa sunt. Epistola familiaris pontificum idolorum ad Imperatorem innominatum, qui Christianos necdum noverit: hic vero ad tanti momenti litteras, de tribunali subsellio exurgens, & præsidem sine mora in Campaniam mittens, ut duos viros insequatur. Quid hic, obsecro, non prorsus redolet, piam quidem, sed male conceptam fictionem? Audiamus reliqua.
[22] Cum autem præsentati sunt sanctissimi Castus & Cassius ante conspectum crudelissimi præsidis, [in quibus ampliora omnia.] intuens eos torvo aspectu præses, dixit ad eos: Cujus vos jactatis esse potestatis, ut contra deos nostros tam perfide peregistis? Per virtutem deorum, nisi consenseritis, & piissimis diis debita exhibeatis, diversis pœnis & cruciatibus vos vitam finire faciam. Ad hæc verba respondentes, dixerunt: Tormenta tua in nomine Domini nostri Jesu Christi non timemus, sed valde ea despicimus: deos autem tuos nec colimus, nec adoramus. Præses vero jussit eos duci ad templum Apollinis, dicens: Si non adorant deum Apollinem, gladio interficiantur. Hæc quidem non magnopere offendunt; sed nimium jejuna & brevis visa hujusmodi passio compilatori Actorum Casti & Secundini, qui proinde prolixam tormentorum, sibi continuo succedentium, interlocutionum, miraculorum, punitionum præsidis aliorumque catenam texit, quæ rem aliunde omnibus verisimilitudinis circumstantiis denudatam, non possunt non extra historicæ credibilitatis limites exponere. Sequitur Casti & Cassii martyrium.
[23] Ducti sunt autem beatissimi Martyres ad templum Apollinis. [Notæ suppositionis in sermone Gregorii] Venientes autem ad templum, antequam introiissent, oraverunt sic: Tu Domine Deus omnipotens, qui trinus & unus, pro cujus amore ducimur ad interficiendum, fac ut hoc templum, ubi egressi fuerimus, statim cum simulacris, quæ in ipso sunt, minutetur & ad nihilum redigatur: & postquam de hoc exierimus mortali seculo, ecclesia consecretur ad gloriam & laudem nominis tui, ut omnes te deprecaturi, ex quacumque necessitate cum oblationibus conveniant, sive pro infirmitate, sive pro ira judicis, sive pro remediis peccatorum, tu exaudies, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas Deus per omnia secula seculorum. Cum hæc dixissent, vox de cælo sonuit, dicens: Venite fidelissimi dispensatores, percipite regnum, quod sitienter optastis, & omnia quæ petistis dabuntur vobis. Dum autem introissent Sancti in templum Apollinis, cecidit templum cum omnibus simulacris, & oppressit præsidem, & omnes qui consenserant neci Sanctorum. Sancti vero evaserunt illæsi, & factus est illa die magnus & intolerabilis luctus omnibus cultoribus idolorum, ita ut venientes, gladio interficerent Sanctos.
[24] Utut compendiose Casti & Cassii martyrium proponere voluerit Gregorius Tarracinensis, [satis expressæ,] seu quisquis illud primum adornavit, vix potuit evidentiora suppositionis signa præbere, quam sit hæc Sanctorum ad Deum oratio, responsum cæleste, quo postulata promittuntur, secutaque templi eversio, cum præsidis omniumque adstantium sub ruinis contritione. Scio hujusmodi portenta, in aliis quoque Actis reperiri, quæ hic non vacat enumerare, verum ubicumque inveniuntur, apud cordatos harum rerum examinatores, manifestissima secum adserunt meræ fictionis indicia, etiam tum, cum talium Actorum scriptor, se ea oculis vidisse, testari dicam, an mentiri audet. Si talia Gregorius, forte ex populari traditione hausta, paululum exornavit, fecit pro nimia, ut alicubi notat Henschenius, medii ævi simplicitate, talia haud illicite fingi existimantis, ad publicæ devotionis incitamentum. Cum vero, ut dicere cœpimus, teste Petro Diac. de vir. illust. Casin. cap. 32, Gregorius vixerit temporibus Alexii, Henrici ac Joannis Imperatorum, adeoque initio seculi XII, videant istiusmodi Actorum admiratores, quam facile suspiciant, quæ nulla prorsus fide vel auctoritate nituntur, tot seculis post rem gestam pie excogitata, vel ex aliis passionibus adumbrata. En modo orationis clausulam.
[25] [nec minus in Actis, quæ pluribus Sanctis aptari possent.] Venientes autem fideles tulerunt corpora Sanctorum, & cum honore sepelierunt eos in loco, ubi nunc præstant beneficia omnibus invocantibus se, adjuvante Domino nostro Jesu, qui est verus Deus, cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen. Adduntur porro apud Monachum postrema hæc verba: Nam etsi universi Sancti ubique sunt, & in omnibus possunt, specialiter tamen Castus & Cassius pro nobis interveniunt, qui in nostris partibus supplicia pro Christo pertulisse probantur. Vult dicere in Campania; sed nullo determinato loco, tota oratione satis expresso, præter Aquæviventem civitatem, sic ut ferme Capuanis, Beneventanis, Soranis, æque ac Calvensibus, Sinuessanis, Cajetanis, & quibusvis aliis convenire possit: imo, mutatis dumtaxat Sanctorum nominibus, idem sermo aptissime quadret Martyribus omnibus, qui in tota Campania usquam coluntur. Historiam paulo magis restrinxit Actorum Casti & Secundini amplificator, qui in Calvensi civitate passionem exorsus, inde ad urbem Aquambibentem, aliis Aquaviviensem, Sanctos deducit, ac demum Sinuessæ coronatos statuit, de quibus plura observanda supersunt. Acta Cajetana integra subjicio.
VITA ET MORS;
Ex Actis Ecclesiæ Cajetanæ.
Castus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania (S.)
Secundinus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania (S.)
BHL Number: 1650
Ex Ms.
CAPUT I.
Varia stupenda a Sanctis patrata & perpessa.
[Dæmoniacus a SS. liberatur,] Igitur postquam beatissimi Martyres Christi Castus & Secundinus ad honorem episcopatus sunt sublimati, totis viribus in Dei opere perseverantes, sicut luminaria in cælo, ita fulgebant in mundo, ut etiam imperarent dæmonibus & omnes ægritudines curarent, & salutem animabus & corporibus præberent.] Quadam a die, dum per plateam civitatis b Cavensis incederent, viderunt hominem totum dilaceratum, plenum multis dæmonibus. c Ille ut vidit eos, cecidit ad pedes eorum. Tunc dæmonia quæ in ipso erant, cœperunt vexare eum, & per os illius clamare & dicere: Quid nobis & vobis? Quare incenditis nos vestris orationibus sanctis? Si vultis, ut migremus hinc coram vobis, ne nos in tartaris relegetis. Illi vero aspicientes in cælum, unanimiter dixerunt: In nomine Domini nostri Jesu Christi, qui pro salute hominum ex Virgine nasci voluit, præcipimus vobis, ut ab illo exeatis, & amplius in eo nullatenus potestatem habeatis. Statim dæmones reliquerunt eum quasi mortuum. Sancti itaque Castus & Secundinus apprehendentes manum ejus, dixerunt ei: Surge & cognosce Christum Dei filium, esse creatorem tuum, qui te a potestate dæmonum liberavit, & sicut meruisti, illos a tuo corpore discedere, ita a tua anima arcere valeas, ne in perpetuum, cum illis damnatus existas.
[2] Tunc homo ille ad verba sanctorum Martyrum exurgens, factus est sanus, & procidens ad pedes Sanctorum cum lacrymis cœpit clamare voce magna, [& cum 500 aliis baptizatur.] & dicere: Obsecro vos, beatissimi Christi famuli veri Dei excelsi, ut me sancto vestro copuletis consortio, & sicut per vos sanctissimis vestris meritis corpus meum a vexatione dæmonum liberatum est, sic animam meam ab idolorum perfido jugo liberare dignemini. Beatissimi autem Christi famuli Castus & Secundinus ad hæc verba lætificati sunt, & dixerunt ei: Si credis ex toto corde tuo, unum verum Deum esse in cælis eumdemque Patrem & Filium & Spiritum sanctum Trinitatem esse, & abrenuncias dæmonibus, & credis, idola deos non esse, facimus te æternæ vitæ participem. Itaque ille homo iterum cum lacrymis dixit; dæmonibus quidem abrenuncio, & omnibus operibus & pompis eorum, & idola credo esse muta & surda, quæ nec sibi nec aliis possunt auxiliari; Deum autem qui in cælis est confiteor, quia ipse est verus & potens Deus, qui seculum perditum restauravit, & tales possidet famulos, per quos salvare dignetur animam meam. Tunc sanctissimi servi Christi Castus & Secundinus, ut viderunt eum sic fortem in fide, & sanctam Ecclesiam confitentem, baptizaverunt eum, & cum eo alios circiter quingentos, qui fuerant ad spectaculum illud.
[3] [Videntes d autem Pontifices idolorum, quod multi populi crediderunt per eos in Christum, [Per legationem motus Imperator,] fecerunt manifestationem Imperatori de sanctis viris Casto & Secundino, continentem: Piissimo Imperatori pontifices idolorum S. D. Si citius vestra potestas non subveniat civitatibus Campaniæ, omnes dii nostri ad nihilum sunt redacti ad pestiferam doctrinam inimicorum deorum Casti & Secundini; qui sub nomine religionis, deos nostros derident, & nescimus quam sectam introducunt de nomine Jesu Christi, quem Judæi crucifixerunt. Valete. Tunc Imperator hæc audiens, exurgens de tribunali subsellio, misit crudelissimum quemdam præsidem, nomine Curvum, in partibus Campaniæ civitatibus, qui primum veniens in Aquambibentem e civitatem, cœpit diligenter inquerere beatissimos Castum & Secundinum. Cum autem præsentati fuissent sancti viri ante conspectum Curvi, intuens hic eos torvo aspectu, dixit ad eos: Ex quo genere estis orti, aut cujus vos jactatis esse potestatis, ut contra deos nostros tam perfide peragatis? Sed dico vobis virtute deorum nostrorum, nisi consentitis, & piissimis deis nostris debitam exhibeatis reverentiam, offertisque eis thura, diversis pœnis & cruciatibus vos vitam finire faciam.
[4] Ad hæc verba sanctissimi viri responderunt, dicentes: Tormenta tua in nomine Domini Jesu Christi non timemus, [mittit præsidem, qui Sanctos torqueat.] sed valde ea despicimus, deos autem tuos non colimus nec adoramus,] neque thura offerimus, sed servi sumus veri Dei, qui est in cælis, qui cælum terramque condidit. Præses Curvus audiens hæc verba iratus est valde, præcepitque Sanctos retrudi in asperrimum carcerem, usquequo tractaret, qualiter animos illorum ad idolorum culturam reducere posset; & præcepit per triginta dies nullum eis cibum apponi, aut potum dari. Angelus autem Dei quotidie spiritualem ministrabat cælestem cibum. Transactis etenim triginta diebus, jussit præses Curvus Castum & Secundinum cum magno ferri pondere vinctos ante suam præsentiam exhiberi, & primo blandis & dulcibus verbis, dixit: Doleo de vestra nobilitate f ex qua progeniti estis; unde facite ut non publice puniamini. Sancti vero Castus & Secundinus ferventes in Spiritu sancto, dixerunt: Nefandissime g præses; illud tuum genus tormentorum timeant, qui sui Redemptoris iram non metuunt. Præses dixit: Si non acquiescitis mihi & magno deo Jovi thura non incenditis, leonibus trademini ad laniandum.
[5] [Objiciuntur leonibus;] Sancti itaque dixerunt: Nos alium Dominum nescimus, nisi unum, qui in cælis est, qui cum Patre & Spiritu h sancto habitat; ipsi quotidie sacrificamus, & thura nostri cordis incendimus. Jovem autem nec Dominum credimus, nec timemus; sed scimus illum hominem corruptibilem, puerorum violatorem, & suæ germanæ, i more canino, necatorem; unde miramur quo ordine Deus potest dici, qui nec homo suis meritis debuit appellari. Iratus autem præses, jussit eos tradi leonibus. A Sanctis vero facto signo Crucis, iram leones deposuerunt, & mites facti, pedes Sanctorum lambere cœperunt. Populi autem innumerabilis multitudo in Dominum nostrum crediderunt; videntes tanta mirabilia fieri, quæ per suos dignatus est facere Dominus ad gloriam nominis sui, ita ut Præsidem voluissent lapidare, nisi Sancti prohibuissent fieri. Præses vero fugiens abscondite, k misit ministros suos, ut Sanctos Dei Castum & Secundinum iterum in custodiam mitterent carceris. Ministri itaque venientes corruerunt ad pedes Sanctorum, dicentes: Nos inviti venimus jussum crudelissimi præsidis adimplere, ut vos in custodiam carceris retrudamus.
[6] [& cælesti visinone recreati,] Beatissimi Martyres hilari vultu, & mente tranquilla dixerunt ad eos: Eamus, quia Dominus noster Jesus de cælis adjuvat nos. Ducti sunt autem ad carcerem, & dum intrassent, sic psallebant: Miserere nobis Domine, & fac nos in agone certaminis viriliter perseverare. Venit itaque lux de cælo ad eos, & inter lucem vox sonuit, dicens: Pax vobis, o fortissimi milites; nolite timere versutias diaboli, & tormenta nefandissimi præsidis, & ejus ministrorum, sed pugnate fortiter, quia ego vobiscum sum, usquequo introducam vos in perpetuam mansionem, in qua feliciter cum fratribus vestris sine fine perenniter maneatis, & hæc dicens ad cælum ipsa vox sublata est. Sancti vero unanimiter in Dei opere permanentes, venit ad eos multitudo populi, qui per eos ante crediderant, & baptizati sunt in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Præses vero hæc audiens, jussit adduci Sanctos ante suam præsentiam, quibus & dixit? Usquequo deseritis deos & eorum culturam non exequimini? per virtutem deorum, si non adoraveritis eos, & debitum exhibueritis obsequium, ignem incendo & cremabuntur corpora vestra.
[7] [præcipitautur in ignem, sed illæsi,] Ad hæc Sancti respondentes, dixerunt: Illi tuum imperium timeant; qui non metuunt Dei sui iram incurrere: nos autem in nomine Dei nostri nec te, nec tuum ignem, qui est temporalis, timemus, quia bonum Salvatorem animarum nostrarum habemus, qui per ignem tuum refrigerium nobis præstare potest. Deos vero tuos lapideos, surdos & mutos non adoramus. Præses hæc audiens, exarsit in iram, & jussit copiosum ignem accendi & præcepit servos Dei Castum & Secundinum ligatos, ibidem præcipitari. Sancti itaque in medio ignis inter se unanimiter psallebant: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. [Ps. 33.] Angelus autem Domini descendit de cælo confortans eos, & extinxit fervorem ignis. Præses vero ut vidit tanta mirabilia, illico obstupuit, & jussit Sanctos de igne educi; qui educti sunt, nullam maculam in corporibus habentes, neque capillos adustos, sed hilari vultu aspectuque placido, præsentati sunt ante præsidem. Quos videns dixit: Quæ sunt maleficia vestra, ut igni & feris imperetis? Beati autem dixerunt: Hæc quæ cernis, Præses, & æstimas esse maleficia, certissime scias, quia Dei omnipotentis sunt beneficia, qui nos a leonibus, & tuo igne dignatus est liberare.
[8] Præses vero dixit ad eos; Consentite mihi, ut sacrificetis diis omnipotentibus. [lapidibus contundi jubentur,] Sancti autem dixerunt: Diis, qui miseri sunt, & apud inferos male cruciati, nos non sacrificamus. Dixitque Præses ad eos: Quam diu patiar vos, deos nostros blasphemantes? Per virtutem eorum modo faciam dentes vestros lapidibus frangi, & linguas vestras ferro abscindi, nisi sacrificaveritis. Beatissimi autem Martyres dixerunt: Dic nobis, stultissime, si dæmon dentes & linguas nostras potest restaurare, si abscissæ fuerint. Præses magis atque magis iratus, præcepit dentes eorum lapidibus contundi, & linguas abscindi & in imam carceris custodiam retrudi. Alia autem die educti de carcere, steterunt ante Præsidem illæsi. Præses ut vidit eos sanos, & nihil pertimescentes, stupefactus, ad eos dixit: Dicite mihi, seductores hominum, quo ordine dentes vestri, & linguæ vestræ ita sanæ sunt, ut vobis loquentibus nihil desit? Sancti itaque respondentes, dixerunt: Deus noster omnipotens, qui ex nihilo creavit omnia, ipse nobis linguas & dentes, quos abstulisti, restaurare dignatus est, & non solum os sanat, sed omnia membra nostra, si in frusta feceris concidi. Deus quippe qui verus est, & absque illo alius Deus non est, ipse restaurator est nostrorum corporum & animarum.
[9] Dixit tunc præses ad eos: Dicite mihi, quid est Deus, [postea fustibus cædi: sed præses excæcatur.] in quo tantam habetis fiduciam, ut deos nostros derideatis, & tormenta nihil pertimescatis? Ad hæc sancti Martyres dixerunt: Deus noster in quo nostra fiducia est, per quem tua tormenta non timemus, est verus Deus, unus & omnipotens, Pater, & Filius, & Spiritus sanctus, qui sua virtute stelligerum constituit cælum, tetramque fundavit, maria segregavit ab arida, in quo est omnis flatus hominum, per quem sustinemus & sumus, a quo segregatus es tu pestifer. Præses vero ut vidit se coram omnibus injuriatum, erubuit fortiter, & jussit Sanctos Dei crudeliter fustigari; qui dum paterentur, sic oraverunt: Oramus te, Domine, ut non prævaleat inimicus Præses in servos tuos, & sciant omnes isti, quia tu es Deus noster, & non est alius præter te. Cum autem orassent Sancti Dei, obcæcati sunt oculi Præsidis. Tunc Præses cœpit angustiari, & eductus est a militibus in secretum cubiculum suum. Populi itaque qui crediderant, cum magno gaudio dicebant Sanctis Dei: Ecce Deus omnipotens vindicat nos de inimicis nostris. Ite ergo, quo vos ille ducere voluerit, pro vobis pugnat; & abscedite illæsi, ut evadere possitis tormenta horribilis Præsidis. Sancti vero dixerunt: Tormenta hominis corruptibilis non timemus; faciat quod facturus est, ut ad illam beatitudinem pervenire mereamur.
ANNOTATA.
a Hic statim exhibetur primum episodium in energumeno, a multis dæmonibus liberato, & satis mire ad fidem converso. Sed singula dicta & gesta excutere opus non est, satis erit, ea attente legisse. Notabis, ea quæ his [] includuntur, ex Actis SS. Casti & Cassii fere accepta esse; verbulo hinc inde addito aut detracto.
b Hæc studiose inserta videntur, ut martyrii gloriæ participes sint Calvenses, ad quos S. Casti brachium delatum dicitur circiter ann. DCCCCLXVI, ut fidem facit instrumentum post Acta recitandum; quod si verum est, oportet ibi tunc temporis ecclesiam exstitisse in S. Casti honorem exstructam, ubi frustra quæsitæ fuerint beati Martyris exuviæ. De Calvensis urbis situ, antiquitate, restauratione, videatur Ughellus tomo 6 a col. 600, cujus Catalogus Episcoporum ex præfato instrumento augeri poterit, dummodo satis probetur.
c Legant hæc: qui miris delectantur. Non lubet singula penitius introspicere, cum tota Actorum series similibus turgeat prodigiis.
d Hic recurrunt Acta SS. Casti & Cassii, de quorum verisimilitudine diximus supra. Nomen Præsidis adjectum est, isque, forte pro libitu, vocatus est Curvus.
e Ita habet Ms. pro Aquævivensem, ut legunt Acta SS. Casti & Cassii, quæ nusquam exprimunt, an eo in loco vere fuerit palæstra martyrii. Supposuit id Monachus, ita observans: Sed quænam est civitas Aquævivens? Meo judicio locus, qui nunc dicitur in nostro regno, Aquaviva. At hujus nuncupationis, non unus est locus in regno Neapolitano. Aquaviva locus est, a civitate Barensi fere XV distans milliaribus. Aquaviva locus est circa Venafrum, prope Fornellum. Item extra regnum circa Truentum flumen in Piceno, Aquaviva castellum. Ubi ergo passi sunt sanctissimi Martyres? Prosecto in Aquaviva circa Venafrum illa enim ad Campaniam pertinet. Demus, intelligi locum a Monacho designatum: sed cur Sancti Aquavivæ inquiruntur, qui prædicabant in civitate Calvensi, non minus XX pas. M. a priori dissita? Quis eos illo adduxit, quis reduxit Sinuessam? Nihil cohæret. Nec magis placet Beatilli conjectura; ad Actorum oram manuscripta. Credo, inquit, hanc civitatem (Aquavivensem) esse urbem Calvum, in quam plurimæ aquæ hinc inde confluunt. Difficultas recurrit infra circa Sinuessam.
f Quæ hic ostentatur nobilitas, æque fundata est, ac perpetua suppliciorum concatenatio. Episcopi supra dicuntur: sufficiat hæc nobilitas, si satis vera est.
g Non ita locuti sunt Martyres, quorum Acta
[Pagina 26]
authentica & proconsularia habemus. Tantum ab hisce distat eorum stylus, quantum lux a tenebris, falsitas a veritate.
h Nec perpetua illa Sanctissimæ Trinitatis repetitio, Acta nostra magnopere commendat.
i Nota est Poëtis Juno, quæ se Jovis sororem ac conjugem jactat, incestu plane execrando: hoc merito exprobrare Sancti poterant. Sed dum parricidium improperant, tantum non calumniantur.
k Hæc & pleraque sequentia verisimilitudinis limites plane excedunt; certe admittenda non sunt nisi majori auctoritate nitantur.
CAPUT II.
Similium prodigiorum prosecutio.
[Præses frustra Apollinem invocat:] Præses autem diu cruciabatur spiritu pro luminis amissione & præcepit Sanctos Dei in arcta custodia mancipari. Se vero jussit ad templum Apollinis præsentari: & dum a militibus portatus fuisset, cecidit ante Apollinis simulacrum, & cum magno ejulatu dixit: Deus Apollo & certissima Jovis proles, subveni mihi, & meos, quos perdidi oculos, restaura, faciamque tibi aureum simulacrum. Apollo autem deus illius, nec sibi nec illi potuit subvenire, quia in inferno volutatus est, & cruciatus din longo cruciatu. Tunc Præses videns quod nullum ei solatium præberet Apollo, occulte misit, & jussit adduci ad se Sanctos, qui dum venissent, dixit ad eos: Dabo vobis multa pondera auri, si credentes diis, oculos, quos perdidi, restauratis. Beatissimi Martyres dixerunt: Aurum tuum tecum sit in perditionem; nos autem non desideramus terrena, sed oculos tuos propter eos, qui hereditatem capturi sunt æternæ salutis, ut credant, quia non est alius, nisi unus Deus, quem nos prædicamus, in nomine ejus illuminabimus, statimque salvus factus est.
[11] Præses vero considerans tanta mirabilia in Sanctis Dei; [a Sanctis sanatur,] dixit ad eos: Si non contra deorum nostrorum agitis culturam, & contra piissimum Imperatorem, non desiderabam persequi vos. Sancti Martyres dixerunt: Nos contra Imperatorem nil agimus, sed pro illius & totius populi salute Deum verum, qui est in cælis, adoramus, ut relinquant tenebrarum errorem, & Deum verum illorum creatorem agnoscant, ne in pepetuum cum illis surdis & mutis, quos creditis esse deos, igni tradamini in perpetuum concremandi. Et hæc dicentes, revocati sunt ad carcerem. Altera autem die sedens Præses pro tribunali, jussit adduci Sanctos: cum vero sedissent Sancti ante Præsidem, dixit ad eos: Vel nunc recedentes ab insania vestra, qua laboratis, considerate & videte, quanta sit virtus invictissimorum deorum, quia cum perditos oculos haberem: Invocatione illorum illuminatus sum. Sancti vero Castus & Secundinus subridentes, dixerunt: Insensate canis, a quid est quod loqueris? Qua ratione potuerunt idola muta & surda, virtutes aliquas facere? Si est aliqua virtus in effigie eorum, nobis præsentibus, quidquid possunt, incipiant demonstrare.
[12] Dixit ad eos Præses: si consenseritis mihi, & sacrificaveritis eis, [quos iterum probat] est quidam hydropicus, faciam eum in templum Apollonis deportari, & dum sanatus fuerit, quamvis tarde, vel nunc sacrificate diis. Tunc Sancti respondentes, dixerunt: Scimus quia lapides & ligna, & quodcumque aliud metallum divinitatem in se habere nullatenus potuerunt. Tamen si ita est, ut dicitis, plane credimus tibi; statimque Præses misit & jussit adduci hominem hydropicum, & deportari una cum Sanctis ad templum Apollinis, & dum ibi sacrificabant pontifices idolorum, deus eorum Apollo in terram corruit. Videntes populi & pontifices idolorum, quid factum fuerat, dederunt mugitum, b dicentes: Invictissime Præses, si hos rebelles deorum nostrorum dimiseritis; omnes nos ab ira piissimorum deorum nostrorum perimus. Tunc Præses jussit fustigari Sanctos fortiter. Videntes autem populi Christianorum, insurrexerunt in pontifices idolorum: Sancti vero adhortabantur eos, dicentes: Nolite hoc facere filii charissimi, quia Dominus noster non vult coacta servitia: & hoc dicentes, converterunt se ad Præsidem, cui & dixerunt: Ecce, Præses, vidisti virtutem dei Apollinis, si vultis, erigite eum, & revocate in locum suum & alia vice probate illius virtutem.
[13] [in curatione hydropici.] Tunc Præses jussit hoc fieri; dum autem positum esset simulacrum in locum suum, iterum pontifices idolorum eo ritu, quo solebant, cœperunt ei sacrificare, & dum diutissime sacrificarent, deus eorum non potuit illud solatium exhibere. Tunc beatissimi Martyres dixerunt ad Præsidem: Vis videre virtutem Domini nostri, qualis sit, & converterunt faciem suam ad Hydropicum coram omnibus & dixerunt: In nomine Domini Jesu Christi, exurge sanus, & crede unum verum Dominum esse in cælis, qui potest & animarum & corporum curare languorem; statimque surrexit homo ille, dicens: Recedite miseri a cultura deorum, & ad Dominum Deum verum, quem isti prædicant, submittite colla. Videntes autem populi glorificabant Deum, dicentes: Benedictus Dominus Deus omnipotens, quem prædicant isti famuli ejus. Tunc timens Præses populi seditionem, tradidit eos in Aquambilicentem c civitatem cuidam Vicario, dicens: Nisi sacrificaverint, diversa in eos exerce tormenta, ut sic diis omnipotentibus debitam exhibeant servitutem, quia ego recedo hinc. Tunc Vicarius duxit eos ad carcerem in domum suam, & monebat eos, dicens: Sacrificate diis omnipotentibus, quos totus veneratur mundus,
[14] [Recedente præside, torquentur a vicario] Beatissimi sancti dixerunt: Nos Deum omnipotentem, qui continet mundum, colimus & adoramus, simulacris autem factis, quæ vos dicitis esse deos, non solum non sacrificamus, sed veluti dæmones, sicut sunt, nimium execramus. Vicarius vero jussit eos levare catasta, dicens: Tam diu torqueantur, quousque denegent Deum suum, & idola credant deos esse. Sancti vero Martyres dum nimium torquerentur, dicebant: Domine Jesu Christe, adjuva nos, statimque facta est coruscatio aëris, ita ut tortores fugerint, & Sanctos Dei dimiserint in catasta. Angelus autem Domini venit de cælo, & deposuit eos incolumes de catasta. Tunc Vicarius, ut vidit eos ereptos de catasta, dixit ad eos: ut video, dii nostri adversus Deum vestrum nihil prævalent; unde congruum mihi videtur esse, deserere eos, & Deum vestrum sequi, per vos qui tanta operatur, & quamvis timeo iram Imperatoris, & Præsidis, tamen occulte credam in eum. Sancti Martyres dixerunt Vicario: Si iram Imperatoris & Præsidis times, ad illam beatitudinem, quam Deus promisit timentibus se, non poteris pervenire: & quia ira istius, seculi nulla est, considera, & vide virtutem Domini nostri Jesu Christi, qualis sit, qui in tormentis potens est timentibus se subvenire, & post, vitam æternam condonare.
[15] Tunc Vicarius, videns tantam efficaciam sermonum in Dei servis, [qui per miraculum in paralytico, convertitur.] dixit ad eos: Si vultis, ut istius seculi tormenta non timeam, & veraciter credam verum Deum esse, quem vos prædicatis, habeo filium paralyticum, adducam eum vobis, & si vedero eum sanum, veracissimus efficiar Christianus. Sancti dixerunt ad Vicarium; ut cognoscas Dei nostri Jesu Christi virtutem; vade in domum tuam, dicque paralytico: In nomine Dei, quem prædicant Castus & Secundinus, exurge sanus; Vicarius autem veniens in domum suam, dixit verba Sanctorum; statim surrexit sanus, & cucurrerunt ambo ad pedes Sanctorum, & cœperunt rogare eos, ut baptizarentur ab eo, & baptizati fuerunt cum tota domo sua promiscui sexus numero quadraginta, & factum est gaudium in illa die in domo Vicarii. Cum autem sæpius cresceret numerus Christianorum, venit opinio de sanctissimis viris Casto & Secundino ad aures Præsidis, & jussit adduci ad se Sanctos, una cum Vicario Sinuessam d civitatem ante suam præsentiam. Sancti vero ubi præsentati sunt ante Præsidem, dixit ad eos: Adhuc vivitis inimici deorum? Quare seducitis tot populos, ut relinquant deos suos & serviant Deo, quem prædicatis? Per salutem eorum, nisi revocaveritis animas eorum ad culturam illorum, ut offerant diis grata libamina, lapidibus obruemini.
[16] Sancti vero intrepidi responderunt, atque dixerunt: [Superatis lapidibus, plumbi &c.] Quam diu vivimus nos in hoc mortali seculo, omni die suademus eis, ut respuant manufactos deos, & Deum unum, qui in cælis est, cognoscant creatorem esse omnium animarum; lapides autem tuos pro nihilo computamus. Tunc iratus, jussit eos in campo lapidari, & tamdiu lapidati sunt, quousque undique replerentur lapidibus, & sub lapidibus dimiserunt eos lapidatores & abierunt. Sancti itaque sani egressi sunt de acervo lapidum, & astiterunt ante Præsidem, cui & dixerunt: Nos sumus, o Præses, quos jussisti lapidibus obrui: considera ergo & vide Domini nostri virtutum. Tunc Præses jussit e resolvi plumbum in dolio, & ibidem eos dimitti; & dum introissent in dolium, fervor illius extinctus est, & egressi sunt Sancti incolumes. Populi autem videntes tanta mirabilia, multo plures crediderunt, & clara voce cœperunt dicere: Magnus est Deus Christianorum, quem isti Sancti prædicant; & converterunt se ad Præsidem, dicentes: Si jam non recedis ab istis famulis Dei, & alia in eos tormenta vis inferre, vivum te statim incendemus. f
[17] Tunc Præses cœpit suadere populo, dicens; revocentur ad carcerem, [mittitur nova legatio ad Imperatorem,] quousque faciam de eis relationem Imperatori. Populi vero multo magis volebant insurgere in Præsidem, sed Sancti prohibuerunt fieri, & ibant gaudentes ad carcerem: sequebantur autem illos multitudo Christianotum & omnes ibant cum Sanctis ad carcerem. Sancti vero dicebant ad eos: Ite in pace & Deus omnipotens tribuat vobis mercedem. Tunc ingressi ad carcerem, omnes qui habebant infirmos ducebant ad illos. Illi autem solummodo sermone curabant eos. Præses itaque misit legationem Imperatori de Sanctis, hæc verba continentem: Cum totus mundus per vos gubernetur & regatur, adjuvantibus diis, solummodo Campaniæ fines consistunt, deserentibus populis cæremonias deorum nostrorum & ad Deum Christianorum, quem Castus & Secundinus prædicant, totis viribus convertuntur, in tantum, ut templa deorum nostrorum cupiant incendere, & nos ipsos lapidibus obruere. Et nisi vestra succurrat excelsa potestas & mittat exercitum copiosum, cum quibus valeam perdere eos, quod ore dicunt, complebunt.
[18] [qui exercitum submittit.] Imperator hæc audiens; fecit adunare exercitum, eoque misso, Præses corroboratus est valde, & præcepit adduci Sanctos Dei, Castum & Secundinum; quibus dixit: Jam deponite vestram superbiam, & sacrificate diis, secundum præceptum Imperatoris, & faciam vos primos inter pontifices idolorum; sin autem, acerrime puniemini. Sancti vero dixerunt iniquo Præsidi: Nos quantum pro Deo nostro acerrime puniemur, tantum ab illo honorem immortalis regni adipisci merebimur, quia pro illius amore tormenta, quæ nobis inferre credis, patienter sustinemus. Dixit Præses: Si obedientes fuissetis, debitum exhiberetis honorem diis: sed quia superbe agitis contra piissimos deos, male peribitis. Ad hæc Sancti respondentes, dixerunt: Vos male peribitis, qui non cognoscitis Deum Creatorem. [Præses vero hæc audiens jussit adduci eos ad templum Apollinis, dicens ministris, si non adorant deum Apollinem, gladio interficite eos. Ducti vero ad Apollinis templum, sequebantur eos omnis multitudo Christianorum, simulque gentilium, videntes signa, quæ per eos Dominus dignatus est operari.
[19] [Everso demum Apollinis templo gladio feriuntur.] Venientes autem ad templum Apollinis, & antequam introissent, sic oraverunt. Tu, Domine Deus omnipotens, qui trinus & unus es, pro cujus amore ducimur ad interficiendum, fac ut hoc templum, quod ingressi fuerimus, statim cum simulacris, quæ in ipso sunt, minutetur, & ad nihilum redigatur, & postquam de hoc seculo exierimus immortales, ecclesia consecretur in gloriam nominis tui: qui huc deprecaturi convenerint, sive pro infirmitate, sive pro ira judicis, sive pro remediis peccatorum, exaudias, qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas in secula seculorum. Cumque omnes fideles respondissent, Amen; vox de cælo sonuit, dicens: Beati fidelissimi viri dispensatores, percipite regnum, quod scienter optatis, & omnia quæ petitis, dabuntur vobis. Cum autem introissent in templum Apollinis, desuper cecidit templum cum omnibus simulacris, & oppressit præsidem & omnes, qui consenserunt neci Sanctorum; Sancti vero evaserunt illæsi, & factus est in illa die magnus & intolerabilis luctus omnibus cultoribus idolorum, ita ut venientes interfecerint Sanctos gladio. Venientes autem fideles tulerunt corpora Sanctorum, & cum honore debito sepelierunt eos in loco, qui dicitur Luti: ubi nunc præstant beneficia invocantibus se. Martyrizati sunt autem Castus & Secundinus in civitate Sinuessa g prima die mensis Julii, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui est verus Deus cum Patre & Spiritu sancto, in secula seculorum. Amen.
ANNOTATA.
a Inter tam multa inepte consarcinata, non ultimum locum tenet ridiculum hoc colloquium, uti & sequens hydropici sanatio, cui brevi accedet paralyticus.
b Hoc etiam deerat ad ornamentum.
c Mutatur scena in civitate Aquabilisente, non magis nota, quam prior Aquabibens. Præsidi fatigato substituitur vicarius; cui ad fidem converso, rursus demum præses succedit; sed magno suo malo, ut ostendit catastrophe.
d Quid modo agit præses Sinuessæ? Nec locis recte divisa sunt omnia.
e Huc nempe spectat notatio Monachi pag. 508: Eadem Acta citata per Capacium, habent, Sanctos in Aquivivensi civitate ignem missos, inde Sinuessæ, lapides, plumbum & varia tormenta sustinuisse. Conveniunt hæc cum nostris, sed ubinam Apollinis templum collocabitur?
f Populus in præsidem furens, nova ad Imperatorem legatio, submissus exercitus, ad debellandos universim duos homines, & hujusmodi congestæ næniæ, quid aliud sonant, quam pium aliquod drama.
g Huc tandem perductos aut reductos Sanctos oportet, quamvis templum Apollinis fuerit in civitate Aquabibente vel Aquavivensi. Fateamur, ex hujusmodi rerum colluvie, nihil certi hauriri posse, non magis quam si quæramus locum, qui dicitur Luti. Quæ monumenta habuerit Ferrarius, fugio quærere: æque plausibilis est ejus ad hunc diem annotatio: Cum corpora horum Martyrum Suessæ quiescere ferantur, ibique natalis ipsorum hoc die celebretur; pro Suessæ, in Martyrologio Romano Sinuessæ scriptum videtur, nisi forte Sinuessæ passos quis dicat, corporaque, urbe eversa, Suessam delata fuisse. An hoc ferent Cajetani, ad quos corpora translata, notat Beatillus & alii? Est apud Ferrarium, qui Martyres nostros passos velit sub Diocletiano & Maximiano, sed quo sponsore, quo vade? Superest instrumentum, de cujus fide, quod statuam non habeo.
De translatione brachii sancti
Casti Episcopi & Martyris, ab urbe Cajeta ad urbem Calvum, Capuanæ
Provinciæ, ex actis Ecclesiæ Calvensis &c.
Castus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania (S.)
Secundinus, Episcopus & Martyr, Sinuessæ & Caëtæ, in Campania (S.)
BHL Number: 1651
[Instituto episcopatu Calvensi,] Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi nongentesimo sexagesimo sexto, indictione nona, tempore quo Longobardorum mirifice jura gerebat Pandulfus serenissimus Princeps Capuæ, qui fretus tonantis virtute, mirifice in almificis rebus pollebat; contigit, ut Domini nutu summus, Pontifex Joannes tertiusdecimus deveniret Capuam. Tunc præfatus Pandulfus excellentissimus princeps cum ex cordis affectu desiderium haberet martyris Stephani & beatæ Agathæ, in sublime sublimare basilicam, & Episcopum sanctæ Capuanæ sedis vigore litterarum Apostolicatum creare Archiepiscopum; ovanter talia complevit. Idcirco Princeps munificentissimus una cum summo Pontifice, in quibus locis consecrandi essent Episcopi suffraganei, cœpit subtilius cogitare; ob quam causam eminentissimus Princeps illam noctem insomnem duxit. Circa vero matutinam horam ante suam præsentiam sapientissimos Capuanæ civitatis convenire præcepit, cum quibus per Canonicam institutionem loca electa sunt, in quibus Episcopi ordinandi esse deberent, inter quos primum Andream venerabilem diaconum suum fidelem Calvensi ecclesiæ ordinavit Episcopum, qui tanta Dei gratia cœpit coruscare & constantia, ut non solum constructas magnificaret ecclesias, verum etiam destructas ad pristinum renovaret vigorem.
[inveniuntur S. Casti reliquiæ.] Quadam autem die, dum in studio persisteret de construendis ecclesiis, evenit, ut in ecclesia beati Martyris Casti, quam in honorem diaconatus instaurare cœperat, Dei favente clementia, in episcopatus dignitatem sublimata, mirifice ipse ordinatus esset, & cum thesaurum pretiosi corporis Martyris Casti ibidem minime reperisset, omnipotentis Dei præcepit implorari præsidium, & ubi, vel qualiter fuisset beatus Castus, anxianter quantocius quærere cœpit. Cunctipotens autem Deus, qui omnium bonorum complet desideria, ad aures prædicti Præsulis pervenire fecit, quod in civitate Sinuessa Castus sumpsisset martyrium. Ille itaque multo magis perquirebat, qualiter posset ibi pretiosi corporis Martyris Casti invenire thesaurum; & veraciter cognovit, quod Cajetam corpus illius Martyris fuisset delatum. Magno igitur gavisus est gaudio, & totis viribus certando cœpit cogitare, qualiter illius Martyris aliquas potuisset habere reliquias. Deus autem, verus Rex, qui urbem Calvensem tanto voluit coronare patrono, secundo anno pontificatus ejus a Cajetæ partibus, illo magis certante, prædicti Martyris brachium Calvum deferri fecit; quod ab ipso Præsule cum populi turba honorifice in Calvensi ecclesia collocatum est. Ex illa autem hora in civitate Cajetæ major pars de prædicto thesauro tempore Landonis illius civitatis domini, cum reliquiis sancti Secundini in altari juxta sacrarium condita est. Capita itaque istorum sanctorum Martyrum Casti & Secundini conservantur cum reliquis reliquiis intus in sacratio, ubi dicitur (lo Vestiario) cum suis statuis, scilicet cum humeris & mitris argenteis.
ANNOTATA.
Habemus hujus instrumenti copiam aliam, plane deformem & imperitissime scriptam, cujus hic est finis: Capita itaque Martyrum Casti & Secundini in Cantra reposita sunt, ubi omni anno, in illius solemnitate venerantur a populo in laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre &c. Monachus autem observat; Acta, quæ citat Capacius, habere anno DCCCCLXVI, Pandulpho Longobardorum principe, Joanne III Capuam adveniente, Landone Cajetano duce, Cajetam (qui nempe erant Sinuessæ) delatos & in altari a Pontifice conditos. Is certe, inquit Monachus, fuit Joannes Papa XIII, & annus a Baronio DCCCCLXVII, nostra computatione DCCCCLXIX. Computa, ut lubet, non est operæ pretium de his plura inquirere.
Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Artikel kommentieren / Fehler melden
Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Castus und Secundinus
Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Castus und Secundinus
Fragen? - unsere FAQs antworten!
Impressum - Datenschutzerklärung
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.