Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. LEONORIO EPISC. ET CONF.
IN BRITANNIA ARMORICA.


Secul. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Leonorius Episcopus & Confessor, in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

§. I. Patria, cultus, translatio Parisios & Bellummontem.

Sanctorum præsertim Confessorum, si ullum tota Ecclesia, certe fœcundum fuit seculum sextum, & præ reliquis orbis Christiani partibus Gallia, imo in hac, feracissima Armorica, a commigrantibus illuc ex insula Britonibus, [Inter stupendas Sanctorum. Britanniæ minoris vitas] dicta subinde Brittania minor, quæ singulari prorsus modo, circa ea tempora, Sanctis viris, ex majori illa Britannica insula illuc ferme appulsis coruscavit. Eos inter emicuere celeberrimi in Cambro-Britannica seu Wallia magistri ac doctoris S. Hiltuti discipuli atque Armoricorum apostoli Samson, Gildas, Maglorius, Paulus & plures alii, tum Episcopi, tum presbyteri, enumerati apud Cointium ad annum 520 num. 8, quorum illustria gesta recensentur. De Gilda actum est XXIX Januarii, de Paulo, XII Martii; de aliis alibi: de reliquis agetur suo loco. Loquendum itaque nonnumquam fuit de coloniis, quæ ex Britannica insula, a Saxonibus aliisque gentibus misere depopulata, in eam Galliarum partem se receperunt, sed potissimum de Sanctis, vel cum aliis transfretantibus, vel seorsim cum sociis monachis, tam prodigiose, ut eorum Acta referunt, in easdem partes delatis, ut plerumque valde suspecta sint, quæ miris adeo modis, nulla fide, nulla auctoritate narrantur. Sæpe aperte professi sunt majores nostri, varias illas Legendas, quibus Britannicorum in Armoricam commeantium Sanctorum res gestæ comprehenduntur, tot implexis, dubiis, mirandisque historiis involutas ut, difficillimum sit vera a falsis secernere, aut ex longis historiis dramatice exornatis veritatem eruere; sic ut Lobinæus historiæ Britannicæ scriptor clarissimus lib. 1 num. 28, de iis tacere maluerit, quam ulla inde historica monumenta excerpere.

[2] [reponenda Acta S. Leonorii,] In talium fictionum numero reponenda videtur S. Leonorii Episcopi item Cambro-Britannici vita, seu longior, nonnihil mutila, seu brevior per novem lectiones ordinata, quæ diu in Breviario S. Maclovii locum obtinuit, ex editione anni 1517, ad nos transmissa die X Decembris 1689 per D. Syndicum Capituli Petrum, cujus cognomen videtur esse Eon. Extractæ & pro aliqua parte amplificatæ, pro alia, contractæ sunt lectiones ista ex longiori Legenda, quam cum Bollando pridem communicavit V. Cl. Andreas du Chesne, præclarissimo opere de historiæ Francorum Scriptoribus notissimus, desumptam, ut in margine apponitur, ex aliquo codice Atrebatensi. Ea vero, hactenus inedita, miris referta prodigiis, ex aliis Legendis adumbrata, & ad stuporem ornata videtur; ut satis advertit du Chesne tomo 1 pag. 536 fragmentum edens, e quo prodigia omnia studiose expuncta sunt. Habemus Breviarium Parisiense, editum 1584, in quo S. Leonorii commemoratio fit in octava S. Joannis Baptistæ, de communi Confessoris Pontificis, uti etiam modo servatur ad S. Maclovii, ita testantibus officiis illius ecclesiæ propriis, quæ apud nos exstant, recentius impressa, sed anno in exemplari nostro non apposito. Retulit porro Castellanus, & manu propria lectionibus nostris Mss. apposuit, prædictam commemorationem S. Leonorii e Parisiensi Breviario sublatam fuisse 1607; sed qua id causa factum fuerit, non indicavit.

[3] Ceterum lectiones ipsas novem ex proprio Sanctorum Macloviensium, [quæ mirum est ignorasse Albertum.] expunctas omnino fuisse suspicari ausim, quia de fictione & suppositione suspectæ esse cœperint, uti profecto esse debent, cum verisimilitudinis limites longe transcendant. Id plane miror, in notitiam Alberti le Grand de Morlaix, hoc est, ut vertunt aliqui, de Monte Relaxo, non pervenisse aut lectiones præfatas, aut prolixiora Acta, quibus collectionem suam, hujusmodi portentosis subditiciisque documentis turgidam, augere potuisset, non in oppositas omnino partes iturus, dum seriem chronologicam Episcoporum Rhedonensium, aut disposuit ipse, aut ab Augustino du Paz male digestam accepit. Ibi certe alia prorsus omnia commenti sunt auctores illi, sed quæ nec ipsa majori quam citata Acta, probabilitate nituntur; dum Maximinus & Synchronius, primi Rhedonenses Episcopi: cum perpetua successione, usque ad Constantinum Magnum deducuntur, cujus tempore, octavus ordine ponitur S. noster Leonorius, sitque adeo, duobus & quod excurrit, seculis senior, quam in Actis repræsentetur; ut proinde non formidem asserere, vix quidquam certi de ætate aut gestis S. Leonorii superesse, solamque aliquam nominis ejus famam cœpisse increbrescere, circa finem seculi X, dum reliquiæ ex Britannia Parisios allatæ sunt.

[4] Longa ad id stabiliendum probatione opus non est; [Memoria in Usuardinis, occasione translationis;] cum nulla fide digna monumenta exhiberi possint, nec in ullis antiquis seu classicis Martyrologiis usquam inserta sit S. Leonorii memoria; seculo forte undecimo, Pratensi codici Usuardino; seu vere, seu prætense autographo, item codici, ex quo Muneratus suum Usuardum edidit, & alteri Ms. Reginæ Sueciæ, signato num. 428, qui etiam Parisiis in usu fuit, inscripta: ex Munerato in Molanum, ex hoc in Canisium & Ferrarium translata. Quæ omnia ostendunt, S. Leonorii nomen Parisiis solum innotuisse, occasione translationis reliquiarum. Quam autem confusa fuerit ea memoria, inde etiam evidenter patet, quod nihil distincti, imo nec ipse episcopatus locus assignari potuerit, antiquiores enim codices Pratensis & Munerati sic simplicissime legunt: In Britannia, S. Leonorii Confessoris & Episcopi. Neque amplius quidquam adstruit Saussayus, sic in Supplemento pag. 1139 sublimiori stylo suo prædicans: Item in minori Britannia, S. Leonori Episcopi & Confessoris, tam patenti miraculorum coruscatione, quam antiqua fidelium veneratione illustris. Quæ veneratio in Franciam allata, causa fuerit cur Bello-montenses vel alii, vitam concinnandam putaverint, ad exemplum aliarum Britannicarum Legendarum, ne Sanctus suus, minus quam ceteri, mirabilis videretur: sic tamen ut in tota historia, nec verbum occurrat, quo de ejus episcopatu vel divinando probabiliter quidquam statuas. Cur autem du Chesne eam in Britannia majori compositam velit, dicam infra in annotatis. In Florario Sanctorum simplicius etiam legitur: Item Leonarii ep. & conf.

[5] Hæc forte observans noster Simon Motherius in annotationibus ad nuperam suam Martyrologii Romani versionem pag. 418, [& paulo distinctior a recentioribus.] S. Leonorium facit Episcopum regionarium in Britannia, quales apud Lobinæum ibidem fuisse censentur, Mansuetus, S. Briocus & S. Samson. Castellanus porro, in Martyrologio Universali, ait, discipulum fuisse S. Iltuti, qui a S. Germano Parisiensi institutus fuerat. In quo erravit vir eruditissimus, nam Iltutus, Germano Parisiensi senior est, nec ille magis in Gallia, quam hic in Britannia fuisse traditur: alii vero omnes scribunt Iltutum, vel Hidultum, si ullius Germani Galli discipulus fuit, fuisse Germani Autissiodorensis, dum hic in Britannia Pelagianam hæresim interimeret: quamquam & hoc gravi difficultate non careat. Interim & Motherius & Castellanus in eo concordant, quod S. Leonorii reliquiæ, cum plurimorum aliorum Sanctorum Britanniæ minoris lipsanis, primum Parisios sub Hugone Duce, circa finem seculi X fuerint a S. Salvatore allatæ; hæ vero Sancti nostri, seorsim ad Bellum-montem super Isaram devenerint, in diœcesi Bellovacensi, unde ecclesiæ prioratus; ubi existentis, a S. Leonorio nomen sortita sit. Atque hæc sola, cum aliqua certitudine de Sancto nostro memoriæ prodita sunt, quorum occasione, ut jam dicebam, concinnata fuerit Legenda illa, que forte neglecta, a nullo hactenus saltem interge edita fuerit.

[6] [historia a du Chesne primum edita.] Laudatus supra V. Cl. Andreas du Chesne, historiæ Scriptorum Francicorum tomo 3 pag. 344, in fragmento historiæ Francicæ a Ludovico pio ad Robertum Hugonis Capeti filium deducto, primus, ni fallor, translationis illius narrationem produxit, inde descriptam a Gerardo a Bosco (du Bois) tomo I historiæ Parisiensis a pag. 547, & rursus a Mabilione in appendice tomi 3 Annalium Benedictinorum a pag. 719. Annum, quo præfata translatio facta fuerit, indecisum relinquit Mabilio, ad Boscum remittens; ex cujus opinione pag. 550, debuit res accidisse anno 965 (Castellanus notat 966) Salvatore Alethensi Episcopo, cum aliquot Britannicis monachis, sacras exuvias Lutetiam Parisiorum deferente. Ad nos quod attinet; inter Sanctorum corpora numerantur Samsonis, Dolensis archipræsulis; Maglorii, ejusdem præsulis; Machuti Episcopi, Senatoris Episcopi, Leonorii Episcopi. &c. Scio circa translationes horum Sanctorum nonnulla controversa occurrere, tum de varia eorum repositione, tum de anno, quo eæ contigerint; verum hæc ad nos non spectant, qui multum nos detexisse putamus, quod nomen Leonorii expressum invenerimus.

[7] [Reliquiæ in Bello-monte,] Atque hæc prima illa est, nisi vehementissime fallor, accepta in Francia, S. Leonorii Episcopi memoria, cui deinde, ne ceteris Sanctis Britanno-Armoricis minus celebris esset, Acta adaptata sint, retento in Francia sacro corpore, ut in citato fragmento chronologico sequitur: Pace itaque in tota Gallia & Nortmannia vigente & florente, quidam eorum, qui de Britannia Parisius advenerant, nutu, ut credimus, divino, sumptis Sanctorum corporibus, quæ illic secum detulerant, almi videlicet Samsonis, & beati Leonorii & S. Wenalis, aliorumque quorumdam Sanctorum; quidam eorum patriam repedare, quidam ad alia Galliæ loca migrare disposuerunt……. Itaque recedentes, alii Corboilum castrum, alii Bellum-montem expetierunt. Nimirum ad Bellum-montem delatum fuit corpus S. Leonorii, ut supra diximus, manente Parisiis ejus veneratione, etiam in officio ecclesiastico, teste Castellano, qui majoribus Actis nostris propria manu adscripsit: [Parisiis cultus] De S. Leonorio facta est commemoratio Parisiis usque ad annum MDCVII, in octava S. Joannis Baptistæ; fiebatque jam anno MCCXXIX, ut patet ex parvo Pastorali. Hæc itaque celebrioris cultus vera origo, sed quæ nihil ad Actorum fidem aut sinceritatem tutandam conferre possit.

§. II. Acta non sincera; Alberti hallucinatio.

Equidem fateor, diu me dubitasse, an expediret Legendam tam studiose decomptam, [Lobinæi sententia de Actis,] mutilam præterea & incompletam, operi nostro inserere, verum ne pro solo nostro arbitrio, hujusmodi monumenta suspecta reddamus rejiciamusque; visum est, legentium judicio exponere, ad explorandum, rectene ex toto senserit Lobinæus, dum lib. 2 num. 176, sic prudenter existimavit: Quamquam antiqui Britones, inquit, ex insula sua contulerint ingenium cudendis fabellis assuetum, quibus potissimum Legendas Sanctorum resperserunt; præsumendum tamen, id ipsis merito tribui, ut saltem credamus, non esse supposita ipsa Sanctorum nomina & præcipuas vitæ ipsorum circumstantias. Prudenti judicio lubens subscribo; neque enim credibile est, S. Leonorii nomen falso nobis obtrusum: at ex omnibus vitæ circumstantiis, solas duas probasse videtur Lobinæus ipse cap. 189, ita scribens: Leonorius seu Lunarius Episcopus Brito, natus & consecratus in Wallia, tempore Comorri se in solitudinem abdidit prope Alethum, cui usque hodie a S. Leonorio (S. Lunaire) nomen impositum. (Castellanus mavult Gall. reddere S. Linuere.) Si Acta ibi a Lobinæo citata, nostris similia sunt, patet, paucissimas circumstantias ab ipso adoptari: primam nempe, quod Episcopus fuerit Cambro-Britannus; alteram, quod eremiticam vitam in Armorica duxerit tempore Comorri, cum Cramno occisi in famoso prælio, quo rebellem filium vicit Clotarius anno 560. Unde liquet, synchronum fuisse SS. Samsoni, Maglorio, Paulo & tot aliis, Armoricam eodem ipso tempore incolentibus.

[9] De reliquis Actorum istorum circumstantiis nihil habuit Lobinæus, [pro ut jacent incredibilibus.] quod pro certo venditare auderet; neque ego, ut candide fatear, adeo sum credulus, ut tot concatenata portenta sine fidis probatisque testibus facile admittam, præsertim cum nec auctor, nec tempus, quo Acta scripta sint, nec quidquam aliud innotescat, in quo vel tenuia credibilitatis motiva fundari queant. Adde quod multa videantur ex aliorum Actis accepta, sic tamen exaggerata, ut diversa appareant. Felicissimus fuit in litteris brevi tempore perdiscendis S. Samson: sed immensum superat Leonorius, qui tribus diebus ferme novit omnia. Accessus ad aulam Francicam Regis Childeberti, miracula illic patrata, possessiones dono acceptæ ad ædificandum fundandumque monasterium, Judualus prosequenti Comorro tyranno ereptus; hæc omnia non minus sapiunt celeberrimi sancti Samsonis Acta, inter Benedictina a Mabilione edita tomo I, a pag. 165, de quibus plura disseremus ad XXVIII hujus mensis Julii. Hæc in specimen adducta sunt, ut quid de S. Leonorii Actis censendum sit, lector intelligat.

[10] Ego, ad exactam veritatis trutinam libratis omnibus, [Quid de Sancto sit verosimile.] ut verum concedi posse opinor, S. Leonorium, forte etiam in S. Hiltuti schola cum tot aliis Sanctis eruditum, a S. Dubricio, primum Landavensi deinde urbis Leonæ Antistite, ex more illius temporis, ordinatum absque sede Episcopum, vel cum Samsone & Maglorio, ab eodem & eodem modo consecratis, vel cum sociis aliis in Armoricam transfretasse, ut apostolico zelo gentem illam Christianis legibus institueret; quemadmodum tot alios antea a S. Patricio, alios porro a S. Willebrordo initiatos, proximis inde seculis in Belgica fuisse, infra ostendimus, in commentario ad Acta S. Rumoldi. Id si minus placet; dic, metu Saxonum fugisse cum sociis monachis, ut in solitudine securius & quietius Domino deserviret; idque eo tempore quo Comorrus, pulso Judualo tyrannidem occupabat, hoc est annis aliquot ante seculi sexti sexagesimum. Reliquæ, quibus Acta contexta sunt, narrationes tolerandæ an rejiciendæ sint, eruditorum lectorum censuræ relinquendum, quibus & Albertinum opinamentum examinandum proponimus, ex chronologia Episcoporum Rhedonensium, quod se ab Augustino du Paz accepisse testatur, ex antiquis schedis, numquam antea visis, erutum, & cum Ogerii & Burræi apographo collatum, ut ibi habes pag. 5. Est autem instrumentum hujusmodi:

[11] [Expenditur Alberti commentarius] Tempore quo Lazatus, una cum sororibus Maria Magdalene & Martha, post præperati minas naufragii, Gallias adveniens, Massiliensem docebat & regebat ecclesiam; Trophimus Pauli discipulus Arelatensem instruebat ecclesiam: Sedonius, qui fuerat cæcus natus, eloquentissimus, apud Aquensium fines; Saturninus Tholosates; Dionysius Areopagita, cum sociis Parisinos; Martialis Lemovicenses; Urbinus post Stemonium, Arvernos, Gatianus Turonenses; Sergius Narbonenses; Lucianus Bellovacenses; Naximinus cum Synchronio (alias Suffenio) in Armorica Villam Rubram, quæ Rhedonum civitas dicitur, miserante Domino visitavit atque instruxit, rexitque ecclesiam Rhedonensem, in sublimi ad confluentiam fluviorum positam & ædificatam, atque juxta eam oratorium (quod nunc CAPELLA DE CIVITATE dicitur) sublato inde Tethios ad occidentem vano simulacro, Deo sub invocatione beatæ Mariæ Virginis Deiparæ consecravit Episcopus, Veterum Deorum visionis turri purgata, & alio ad orientem dejecto Isidis idolo, ulteriusque ipse progrediens, successorem sui episcopatus dimisit, Synchronium, cui succedens Rambertus, ibidem multos sibi adjunxit discipulos. Plura hic corrupta nomina; sed clarius fallit scheda in Ramberti nomine, quale ante Francorum ingressum, numquam tota Gallia notum existimo. Sic pergit:

[12] [de primis Epp. Rhedonensibus.] Ramberto Servius & Servio Justus, qui persecutione Marci Antonini & Secundi Commodi Gallias agitante, martyrio coronatus est. Decii persecutione Honoratus, ejusdem ecclesiæ Episcopus est truncatus. Diocletiani persecutione Placidus Episcopus, martyr gloriosus occubuit. Leonorius magni Constantini tempore, pace toti Ecclesiæ reddita; crescente pio fidelium cœtu, desideratus urbi Rhedonicæ pastor exsurrexit, amplioremque illam, quæ Rhedonis videtur, sancti Petri Apostolorum principis basilicam, dejectis paganorum idolis, sibi cathedralem ecclesiam consecravit. Huc usque commentariolus, quem nec Albertus ipse integre tueri audet, præsertim qua parte primos illos & celebres urbium apostolos, contra Gregorii Turonensis testimonium, primo æræ Christianæ seculo in Gallias adducit. At de Maximino primo Rhedonensium Episcopo, atque adeo de tota reliqua serie nullatenus dubitat. Abundet ipse in sensu suo; nobis reliquum est, Acta ipsa ex manuscripto fideliter exhibere.

VITA
Ex. Ms. Atrebatensi descripta a Cl. V. Andrea du Chesne.

Leonorius Episcopus & Confessor, in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 4881

EX MSS.

CAPUT I.
De Sancti natalibus, prodigioso in litteris progressu, deque
ejus in Galliam transitu, perpetuis prope miraculis,
& in Francicam aulam accessu
.

Fuit vir quidam in Britanniæ partibus nobilissimus, nomine Hoeloc, & uxor ejus dicebatur Almapompa. [Per revelationem natus,] Quibus a Domino per angelum revelabatur, quod illis filius nasceretur, cui nomen esset Leonorius, & divino jussu disciplinis traderetur. Nato autem beato Leonorio, & quinquennio facto, ducunt eum ejus parentes ad scholam, & commendant eum Heltuto a viro sapientissimo. Concessit autem virtus divina Leonorio beato tantam gratiam, ut in primo die, literarum omnium nomina; in secundo, [tribus diebus litteras addiscit.] conjunctiones earum; in tertio, scribendi notitiam agnosceret b. Deinde quotidie in scripturarum sententia & in laudibus Dei ita floruit, ut per omnem regionem laus & fama ejus exiret, & multitudo populorum frequenter ad videndum eum veniret, & multa munera ei deferret, quæ accipiens, egenis, orphanis, viduis distribuit, & nihil ad usum suum retinuit. Cumque quindecim annorum esset, omnes homines regionis illius uno consensu, una voce, ad episcopatus c honorem venire cum cupiebant atque exhortabantur.

[2] Divina igitur dispositione factus Episcopus, cum LXXIII discipulis, [Factus Episcopus, transiit in Galliam;] exceptis aliis, servitio fratrum deputatis, navem ascendit, & in Galliam d transivit, ubi cum fratribus suis sylvam complanavit. Cujus fratres cum in laborando fatigati essent, angelus Domini nocte quadam beato Leonorio astitit, dicens: Crastino sex boum juga, cultros, vomeres, & omnia utensilia ad arandum convenientia facere accelera. Peracta ea, præcipe ponere in campo, ex quo complanata sylva divinitus mane fuit eversa. [ubi accepta revelatione,] Operabitur pro te Christus inauditum e miraculum, ex quo per multas præsentes atque futuras generationes omnipotentia majestatis ejus glorificetur. Crepusculo quoque auroræ transacto, & jam synaxi expleta nocturnali, fratribus summatim pandit sibi revelata. Deinde impigre facta utensilia omnia, sibi jussa ad arandum, in campo memorato jubet portari. Secundo autem die instante, duodecim cervos grandissimos vident, quasi ad aliquid desudandum paratos; & ante eos unus vastissimus jacebat cervus eorum cornibus enecatus.

[3] Intelligens autem vir Domini divinum donum, jubet excoriari cervum, [cervos 12 aratro jungit;] atque ex ejus pelle lora incidere. Tunc postea cervi numero duodecim appropinquantes aratris, deprimunt colla, ut super ea ponerentur juga; & statim imperio Patris peragunt fratres. Ammirabili dispensatione Dei omnipotentis concordes, pari progressione atque retractatione, sine ulla instimulatione tangentium, arando traxerunt tota die, usque ad horam diei congruam a labore dissolvendi boves. [& completo opere dimittit.] Instante autem ea, solo fixi manserunt, donec deligarentur; deinde statim ad pascua concurrerunt deserti. Mane autem facto reversi sunt ad suum jugum. Sic assueti quinque septimatibus * ac diebus tribus diurno labori, excepto die Dominico. Postea gregatim ante vestigia sancti Leonorii stantes, licentiam petunt abeundi. Quos manu sua benedicens, jubet impavide recedere. Sicque aëripedes expetunt abditissimas sylvas, numquam deinde visi.

[4] [Agrum deinde seminans,] Sancto autem Leonorio, fratribus sibi sociatis persistentibus in Dei laudibus, tempus opportunum seminandi advenit. Tunc ipse vir Domini manu propria, cum reliquis fratribus totum voluit seminare agrum. Quadam autem die cum vellet scire, qualiter messis proficeret, sumptis tribus discipulis, ad eum vadit. Dum autem in capite campi super baculum requiesceret, apparuit forma aurei arietis in terra, quem talpæ ex more fodiendo terram in circuitu discooperuerant. Quo extracto a loco, ait: Aurum convenit Regibus, non sacerdotibus, [invenit aureum arietem:] quem postea pro munere grandi præsentavit Childerico f Regi. De illo vero campo, primo anno juxta Euangelicam vocem collegit centesimum multiplicatum fructum, & sexagesimum annis singulis. Illo autem tempore Childericus Rex Franciæ imperabat, simulque Britanniæ transmarinæ. Audita itaque sanctitatis ejus fama g, oravit eum ad se venire. Qui Regis parens voluntati, acceptis fratribus aliquantis cœpit ire.

[5] [quem Regi præsentaturus,] Cum autem devenisset ad fluvium Rhenum in villa, Mortrue h vocata, fortuitu accidit adventum, ut duo cæci secus viam, qua gradiebatur Vir Domini, quæ sibi essent necessaria mendicantes, invicem confabularentur. Ex quibus unus ait: Videbatur mihi in somnis nocte præterita, quod quidam Antistes aspectu reverendus, oculis perspicuus, læta facie, Anglus i genere, Leonorius nomine, vultu hilari me percunctabatur, his verbis: Esne Christianus? Cui respondebam; fonte perenni regeneratus, veram sanctæ & individuæ Trinitatis adoro omnipotentem k. [duos cæcos] Et ille statim ex sputo mixto oleoque benedicto liniens, immitit in eorum l orbes oculorum, ac signo vivificæ Crucis facto, benedicens me illuminabat. Hoc Vir Domini audito, repletur gaudio. Accedensque pronus ait: Si ea, frater, quæ dixisti, vera sunt, secundum ordinem rei ostensum agamus, invocato Christi nomine, & ait: Jesus Christus, Dei verbum, quod cæco nato reddidit lumen, ipse quæ petis, concedat tibi per meam deprecationem, moxque ad hanc vocem Sancti cæcus clarissime vidit; laudans & glorificans nomen Domini. [mirabiliter sanat.] Cognoscens vero alter cæcus, illuminatum sodalem suum, orare cœpit Virum Dei, reddi sibi ab eo lumen, erat autem Cathechumenus, cui beatus Leonorius respondit, credis Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum? Et ille, Credo. Cui Vir Domini, sicut credidisti fiat tibi. Et linivit oculos istius sicut & prioris, & apertus est oculus unus, alter vero mansit cæcus. Videns Famulus Dei hoc, intellexit non vere esse Christianum, & ait: Confitere peccata tua. At ille, nondum baptizatus sum. Cui sanctus Leonorius: Vis baptizari? Qui ait: Volo, & baptizavit eum. Renatus in fonte perenni, peccatorum remissionem, simulque alterius oculi recepit lumen.

[6] Igitur beatus Leonorius ad palatium perveniens Regis Childeberti m, invenit hominem flentem, [Ad regiam perveniens,] nervis coxarum contritis, scabellorum munimine se trahentem; cui juvenis protervus, satelles Regis, scabella tulerat. Quem intuens beatus Leonorius, ait: Quid ploras? Cui infirmus: Quia hic superbus juvenis mea abstulerat scabella. Conversus Antistes sanctus, ad juvenem, obsecrat, quatinus reddat. Ille autem superbissimus, etiam aliquid famulo Dei respondere dedignatur. [alteri misero opitulatur,] Tunc servus Domini, tres sapientes atque nobiles adhibens secum, ait juveni: Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus: ne tam obstinato perseveres animo; sed obnixe precor, redde, precor, scabella misero. Cui ait e contra, diabolico inflatus responso: Quid tua refert? Quis te constituit meum Dominum? Quis sis, & unde, ignoro, & pro te nihil ago. Tunc S. Leonorius misericordia motus super egenum & pauperem, accessit ad eum, & fusa oratione ad Deum, ait: In nomine Salvatoris Jesu Christi, surge sanus & ambula. Et ille cito surgens, [sed protervum aulicum punit.] nihil in ullo membrorum suorum mali sentiens, videntibus cunctis lætus exilivit. Memor itaque Antistes, esse dictum Psalmographi dicentis, vultus Domini super facientes mala, & perdet de terra memoriam eorum, iratus ait juveni: Quæ tulisti infirmo, a modo sint tibi necessaria, & statim in terram decidit, qui antea erat superbia elatus.

[7] Childebertus autem Rex conjuxque illius, nomine Ultrogodis, [Dum coram Rege sacris operatur,] & optimates regni obviaverunt festine sancto Antistiti, & petita ejus episcopali benedictione, gaudentes eum deducunt. Et hoc silentio non est prætereundum, quod in crastina evidenter apparuit signum. Rege memorato humillima prece exorante, ut coram eo divina celebraret mysteria, ad declarandam puritatem ejus vitæ, & sanctitatem animæ: dum venerabilis vir & Deo dignus, intentis in cælum oculis, vestem manicalem exueret, atque ad dexteram partem ponere speraret, radius solis per fenestram egrediens, suscepit fortiter, & tamquam in ordine prior, in ipso tenui solari radio vestis pependit n. Dum autem infula comptus sacerdotali, accessisset ad altare, [vestem e solari radio suspendit.] duæ columbæ, candidiores nive, de cælo sunt visæ descendere, una quidem super scapulam ejus, altera mansit super aram, quousque divina mysterii solemniter peracta est celebratio. Hoc quibusdam corde mundis datum est videre, & ipsi qui viderunt, & omnes qui audierunt, ingenti perculsi sunt miraculo.

ANNOTATA.

a De celeberrimo illo Sanctorum Cambro-Britannorum magistro, jam diximus supra in commentario. Videatur vita S. Samsonis apud Surium XXVIII Julii.

b Mirus sane & prodigiosus discendi modus, de quo etiam supra. Non ita profecit S. Samson. Hoc & similia prodigia in fragmento a Du Chesne edito, caute omissa sunt.

c Nimium contracta videtur in principio Legenda hæc nostra: nam quæ ratio, cur S. Leonorius ad episcopatum promoveatur? Vide lectiones ex Breviario S. Maclovii infra subjiciendas.

d Neque hic historiæ filum recte deducitur: præmittenda sunt ex præfatis lectionibus quæ transitum illum in Galliam suadeant. Præterea, non ita in Armorica statim collocandus, quasi eo transvolaverit. Miranda alia hic congerunt lectiones, tum in ordinatione, tum postea peracta, quæ hic ad historiæ perfectionem desunt. Inserendæ hic plane essent lectiones 1, 2, 3, 4, 5, 6, & 7, quas eodem ingenio & stylo compositas facile advertes.

e Recte ait, inauditum fore miraculum; sed non ita stupendum foret, si descripta hic essent ex citatis lectionibus prægressa miracula, non minus mirabilia, de nautis in veste candidissima, de columbis Sanctum alloquentibus, & ejus altare ex mari deferentibus &c. De cervis & lupo aratrum ducentibus agitur in vita S. Kentigerni, cujus compendium exhibet Camerarius pag. 81 ultra medium. Vide tomum 1 Januarii pag. 818, in ipsa S. Kentigerni vita.

f In sequentibus ponitur nomen Childeberti; aptius, opinor, quamvis nec uni, nec alteri, totam illam narrationem convenire existimem. Novus Legendarius Adrianus Baillet, pridem Romæ confixus, audet asserere, Leonorium nostrum cum S. Samsone ad aulam Childeberti perrexisse. Sic ille Sanctis pro arbitrio tribuit, quæ pari jure alibi eripit.

g Nimium properat scriptor: vix in Armoricam advenit S. Leonorius, & jam totam Franciam nominis sui fama implevit. Nota ex verbis, proxime superioribus, Britanniæ transmarinæ, collegisse Usserium & forte du Chesne, vitam hanc in Britannia scriptam.

h Quis hic, obsecro, fluvius Rhenus adstruitur, quæ villa Mortrue? Certe ut ad Regem Neustriæ pergeret, nihil opus habuit ad Rhenum deflectere. De villa Mortrue, cum hic ad rem non faciat, non est quod plura indagemus.

i Melius diceret, Brito vel Britannus, nam Anglorum nomen, eo saltem tempore necdum invaluerat.

k Quid si substituatur omnipotentiam?

l Non satis consequenter somnium suum narrat cæcus ille, cur enim non dicit, in nostrorum orbes oculorum?

m Patet, quod supra dicebam, scribendum esse Childeberti. Sic etiam habet fragmentum Du Chesne, sic ex eodem Usserius pag. 1012.

n Videtur hic scriptor undecumque miranda sua corradere. Tale quid recurret VI Julii in vita S. Goaris, ubi id genus miraculo, ad Sancti innocentiam comprobandam, locus datur; an inde acceperit, nescio: saltem hic non opportune inseritur.

* Septimanis.

CAPUT II.
De aliis patratis miraculis; de regia liberalitate;
& quomodo Judualum furenti Comorro eripuerit
.

Nec non hoc de felicibus sancti Leonorii gestis dignum est admirari. Nocte subsecuta, abeunte de Regis convivio Sancto viro, [Poculum veneratum ei porrigens] & eunte dormitum, amici & parentes paulo superius memorati juvenis, machinati sunt extinguere veneno, tali commentato dolo. Tres pincernæ, Regis jussu, causa veræ dilectionis, diriguntur post eum, cum poculis, pretiosis pigmentis confectis, inter quos antecedere fecerunt illum, qui mortiferum deferebat poculum. Qui venientes steterunt ante eum. Protinus vir Dei intellexit, & ait: Ego jam discalciatus hac nocte nisi a discalciatis pocula a [non] sumam. Qui statim extrahunt pedibus læti calciamenta. Ille autem, qui propinabat potum mortiferum accessit propius. [subitanea morte extinguitur;] Sedente autem viro Dei in lecto, & cum poculum ad benedicendum fuisset oblatum, venerandus Leonorius, extensa manu, signum Crucis edidit, & vas, quod tenebatur plenum veneno, eodem signo rupit, & super pedes tenentis cecidit, eaque nocte illum extinxit. Viso hoc, illi tres timore exterriti omnia renuntiant Regi.

[9] Rex vero & Regina cum suis optimatibus mane prostrati Sancti pedibus, [sed Sancti oratione suscitatur.] precantur ut extinctum resuscitare dignaretur. Quibus vir Dei jussit, ut corpus illius ad januam deferrent ecclesiæ. Ubi cum sacerdos Dei cum fratribus pervenisset; flexit genu, & super corpus defuncti diu oravit, seque erigens, palmas ad cælum tendit, dicens: Domine in hoc corpusculo redde spiritum juste abstractum. Vix in oratione verba compleverat, & regrediente anima, corpus omne contremuit, ut concussione mirifica apparuerit, tremendo palpitasse. Cujus mox manum tenens, ait; In nomine Domini nostri Jesu surge, & amodo talia noli agere.

[10] Quo viso Rex & omnes qui aderant, vehementer territi, amplius virum Dei cœperunt honorare, [Tradito Regi aureo ariete,] & jussit Rex deferri aurum, argentum, pretiosas gemmas, & vestes auro textas. Cui famulus Dei respondit: Nihil ex his accipio; sed trado arietem aureum, solidis b tribus millibus argenteis valentem: pro quo mihi & successoribus meis tantum de tua terra tribuas, in hæreditatem perpetuam, quantum valere dicitur. Itaque Rex libenter concessit, tradens illi quatuor miliaria ex omni parte sui monasterii posita: [&] adjecit; Hoc donum pro ariete aureo concedo. Ceterum pro me & uxore, & sobole addo tantum prædiorum ex meo transmarino c fisco, [miram donationem obtinet.] quantum spatii percurrerit tinnitus signi d tui super cacumen montis excelsi positi. Interea amici & propinqui memorati sæpissime juvenis, prostrati genibus sancti Antistitis obtulerunt maxima exsenia *, flagitantes reddi sanitatem male merito juveni. Quibus respondit venerabilis Leonorius: Munera peccatoris non sunt accepta Deo: sed ut manifestentur opera Dei in eo, subsequatur nostrum iter ad Britanniam, & ibi recuperabit plenam valetudinem.

[11] [Punitus juvenis ipsum sequi jubetur.] Cum igitur de virtutum ejus floribus & gratia signorum ejus, & aula Regis pulcro decore vernaret, & velut splendor quidam luminis huic mundo effulsisset, & odoris sui fragrantia longe lateque complesset, demum licentia a Rege accepta, cum maximo honore reversus est ad Britanniam patriam, quem secutus juvenis languidus, cum grandi comitatu, ut beatus vir promiserat, illic sanitate recepta plenissima, iterum reversus est ad Franciam.

[12] [Tintinnabuli sonitu] Per idem tempus vir Dei insignis per omnia, & in verbo atque actu simpliciter apostolicam observans sententiam, monentem, qui præest in sollicitudine, munificentiam Childeberti Regis, uti imperaverat, implere studuit. Convocatis itaque Regis procuratoribus, montem unum ascendit, signum tintinnabuli e supra ponit, quatit plectro, evolat sonus in tantum nutu Dei prolixius, ut audiretur in circuitu æquali modo, a quatuor miliaribus. Descendentibus autem beato Leonorio, ministrisque regiis, perambulant loca in quibus sonuerat vox ærea. Percunctantur in terra illa habitantes, si tinnitus aures eorum senserant. Plerumque, ut assolet, alii splendore veritatis accensi, quæ audierant profitentur vere, alii impie mentientes, terra caligine suffusi mendacii, [possessionum limites circumscribit.] denegaverunt se audisse. Veridicos autem testes sanctus Pontifex ad dexteram suam ordinans, ait: Christus, vere Dominus, repleat frugum opulentia omnium in præsenti vita, sessurosque venturus faciat judicare in parte altera. Deinde derogantibus veritati, dixit: Quicumque audito soni tintinnabulo f denegaverunt, in egestate permaneant: sterilis & infructuosa perseveret illorum terra. Nam tribus annis zizania & vepres solummodo protulit.

[13] [Quæsitus ad cædem Judualus,] Ecce inter ceteras virtutes sancti Leonorii, hoc opus dignum pietati vestræ ac beatitudini insinuare censeo, in quo mens plena pietatis Sancti, & manus victrix divina in unum apparent convenire. Extitit igitur quidam Dux Britannus, Rigualdus nomine, uxorem habens g & filium, qui præventus morte, reliquit utrumque. Nefandissimus autem vir, vocabulo Commorus, invasit ducatum, & uxorem illius violenter duxit, privato dignitate & honore filio Rigualdi, nominato Judualo. Interim mater pueri vidit in somnis h, quia filius ejus in vertice sederet montis porrecti, ad quem Proceres Britonum venientes, virgas quas ferre manibus videbantur, proclivi vultu Judualo offerebant. Ille autem eas susceptas, ocissime surgens antecedebat omnes, qui prosequebantur posteriori ordine, dignanter ovantes Mater evigilans, ignara quid portenderet somnium, sigillatim aperit viro suo Commoro. Continuo felle commotus, indignans graviter, ait: Numquid tuus filius in ista regnabit super me patria? Pro certo scito, repertus summo mane plectetur capite, amodoque carebit ducatu ostenso tibi.

[14] [monitu matris] Illa hoc audito, nimium dolore filii perterrita, occasione reperta, surgit e stratu, vocataque puella, omniaque jussit pariter crudelia dictu i ….. privinno Commori, filio videlicet suo, imperat, ocissime tutelam fugiendo arripiat. Ille audito matris jusso, quantocius surgit, & cum omni velocitate fugam iniit, ignorans cujus conamine posset tueri: cum repente, Deo inspirante, memor famæ beati Leonorii, [ad Sanctum fugiens,] quæ longe lateque respersa, præcipue in parte, quæ sub axe ponitur occidentis k, pervenisset, sub ejus tutela, Christo duce pervenit, rem omnem aperit. Quem consolans beatus Pontifex paterno affectu, ait: Viriliter confide in Deo, & ipse liberabit te iniquissimo pervasore patrimonii tui Commoro. Interim secure mane nobiscum.

[15] Splendore itaque rosei Phœbi irradiante mundum, [vitrici Comorri manus]de lecto Commorus surgens, ore torvo comminans, rabie cordis anhelus, Judualum sibi adduci jubet, ut eum traderet neci. Audito autem quod fuga lapsus esset, ferox veluti belua, sibi prædam abstractam, instat persequi, & missa legatione, mandat sancto Pontifici, quatinus inimicum suum reddat sibi. Cui beatus Leonorius respondit: Non est nostræ disciplinæ, homines mortificare, sed vivificare. Temperato autem responso, metuens ne violenter Commorus, constipatus satellite, eum sibi abstraheret; in crastino, inquit, die circa horam tertiam, Judualum pro certo monstrabo. Nocte autem instante, & mortalibus indulgentibus quieti, parata jam navi, Judualum cum sodalibus suis l.

[16] In crastino adest festinus Commorus, grandi pompa militum circumvallatus, [mirabili, modo evadit.] requirit promissum ostendi sibi inimicum. Cui sanctus Leonorius ait: Respice illam navim, & vide, qui in medio stat, juvenem, hic est quem tu quæris. Commorus illum videns, furia invectus, rabie obsessus, palmam in faciem sancto Pontifici dedit, & habenas equi spumantis reflexit: statim divinitas ultrix adfuit. Calcaribus itaque tondens caballi latera, dum agit celerem cursum, subito elabitur cornipes, elisoque collo, enecatus jacet m. Commori denique coxa confringitur in partibus tribus: sic Commorus ad domum evehitur propriam, diuturnoque & insanabili vexatus dolore, diutius excruciatus, expiravit. Audita itaque morte, Judualus, ad proprias Britanniæ revertitur sedes. Orationibus denique sancti Leonorii adjutus, honorem paternum sine effusione sanguinis, recipere meruit integrum n.

ANNOTATA.

a Inserui particulam non, constructione ita, ni fallor, exigente; tametsi valde mirus videatur hic Sancti Scrupulus.

b De solidis aureis & argenteis disputat Cangius in Glossario. Si duodecim denariis æquivalebant solidi, de quibus hic, magni pretii tunc fuisse oportet arietem istum aureum, si non cum vellere ad fabulas amandandus est.

c Quid sibi vult transmarinus fiscus in ore Childeberti, qui nec palmum terræ ultra mare possedit? Quid autem in Armorica dare potuit, ubi verosimilius nihil umquam juris habuit? Vide Lobinæum.

d Ubi cetera omnia mira sunt, etiam accedere debuit mirum donationis genus.

e Quidni æs campanum, illudque non minimum vocavit, quod ad quatuor milliaria sonum diffundere debuit? Quamquam daremus singula milliaria, nonnisi pro mille passibus geometricis accipi.

f Melius legeret, sono tintinnabuli.

g Juduali pater, a Comorro interemptus, apud Lobinæum lib. 1 num. 29, vocatur Jonas; undenam igitur Rigualdus hic acceptus est? Forte ex aliqua alia Legenda fabulosa, ubi nomen immutatum fuerit.

h Puto hoc esse merum ipsius scriptoris somnium, ad ornamentum historiæ: certe alibi quam in similibus scriptis non facile reperietur.

i Hiatus est, de quo implendo non est operæ pretium multum laborare. Facile conjicitur, quid scriptor velit.

k Diceres S. Leonorium sub alio axe positum, aliquot centenis leucis inde abfuisse, qui interim paulo post vicinus ostenditur.

l Suppleri potest, imposuit.

m Hæc omnia historicæ veritati apertissime contradicunt. Constat, Comorrum (quem Greg. Turon. lib. 4 cap. 4. Chonomorem, capite autem 20 Chonobrum appellat) in eodem prælio cecidisse, in quo periit famosus Cramnus, Clotarii regis filius, cum uxore & liberis in tugurio combustus. Hinc etiam nonnulla refelle, quæ ex hujus vitæ fragmento intulit Cointius ad annum 529 num. 8, hinc S. Samsonis Acta impugnans, quæ licet undequaque tueri non ausim, certe majoris fidei existimo, quam sit hæc tota S. Leonorii Legenda.

n Deest operis conclusio, quæ tota habebitur, si hic addatur ultimus paragraphus vitæ S. Samsonis.

Cum jam supra ostenderimus, in lectionibus Breviarii Macloviensis aliqua contineri, quæ in Actis desiderantur, visum est easdem hic subnectere.

* xenia.

LECTIONES
De S. Leonorio Episcopo.
Ex antiquo Breviario ad usum ecclesiæ S. Maclovii, impresso MDXVII.

Leonorius Episcopus & Confessor, in Britannia Armorica (S.)

Ex brev. S. Macl.

[Nativitas & discendi facilitas.] Post Passionem & Resurrectionem Domini nostri, Apostolica per universum mundum crevit prædicatio: ita ut multi crederent Dominum Jesum Christum esse mundi Redemptorem. Factum est autem, ut uni viro nobilissimo, nomine Eloc, & nomen uxoris Almapompa, revelatum fuisset; quod & illis filius nasceretur, & ut ei Leonorium nomen imponerent. Nato itaque puero, cum esset quinque annorum, duxerunt eum parentes ejus ad scolas. Et in eum tanta divina gratia resplenduit, ut in primo die, litterarum omnino nomina cognosceret; in secundo, conjunctiones; in tertio, notitiam scribendi haberet.

Lectio 2.

Cum autem esset ætate quindecim annorum, omnis illius regionis clerus & populus, [Annorum 15, fit Episcopus.] licet multum recusans: una voce ad episcopatus honorem eum elegerunt. Cum autem sanctus Dubricius in ordinatione ejus, cum aliis duobus Episcopis procederet, & ad genua flectenda se fratres jactassent, viderunt columbam cælitus emissam super eum descendere, & super dextram ejus constanter manere, donec totum officium ordinationis ejus consummaretur.

Lectio 3.

Sanctus autem Leonorius in Dei ope de die in diem crescebat. Die vero quadam, dum Euangelium ante eum legerentur, [Discessum meditatur,] ubi Dominus ait, nisi quis reliquerit patrem aut matrem &c. cogitavit, ut Christi discipulus efficeretur, venit ad eum vox, & dixit: Dilecte Dei Leonori, bene cogitas, ultra mare pergere non differas, quoniam illic gentes te expectant, ut eas convertas ab errore paganorum. Ille lætus, evigilans a somno, convocatis ad se secreto fratribus enarravit: tunc illi responderunt: Pater fac quod tibi placet, & sequemur te quocumque ieris.

Lectio 4.

Factum est autem in eadem regione, omnibus lugentibus, venit ad mare: & invenit navem ultra mare navigare paratam, [& sedata tempestate,] & in ea tres viros veste candidissima vestitos: quos salutavit, dicens: Pax vobis. Et intravit navem cum discipulis septuaginta duobus: navigantibus autem illis, ecce procella venti flavit. Et, eo dormiente, jactaverunt pene omnia in mari, una cum altari suo: sed præ timore excitaverunt eum, dicentes: Pater ora pro nostra salvatione. Sanctus vero Leonorius, signum crucis faciens, dixit: Salva nos, Jesu Christe, ne pereamus, & statim compescuit mare. Et ad Pontual, Deo ducente, pervenerunt.

Lectio 5.

Descendens autem e navi, vidit duas columbas nive candidiores, altare prædictum ungulis suis de mari profundo levantes, [ab angelis altare recipit.] quousque ad Sanctum deferentes, dixerunt: Sancte Dei Leonori, en tuum altare deferimus. Et scias, quod quicumque a modo super eum falsum juraverit, ad annum non perveniet plenum. Quod de mari profundo angelicis manibus elevatum. Sanctus itaque respondens, ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia consolatus es me: precor tuam misericordiam, ut confirmes corda fratrum meorum in tua fide: ne deficiant præ egestate in ista incognita regione. Et ecce vox de cælo dicens: O dilecte Leonori, memor esto, quod Jesus Christus satiavit quinque millia hominum, ex quinque panibus & duobus piscibus. Illi autem tres, quos Sanctus in navi repererat, ultra non comparuerunt.

Lectio 6.

Post multum vero temporis, cum sanctus Leonorius in secretiori loco oraret, ecce unus passer candidissimus spicam frumenti in ore tenens. [Avis spicam defert.] Hoc videns sanctus Leonorius, signum crucis fecit, dicens: Domine Deus omnipotens te adoro, te laudo, te benedico, & tuam precor misericordiam, ut non sit hoc mihi pro tentatione dæmonum, & cum hoc dixisset, avis volans ante pedes ejus descendit, & conversus ad avem, & advocans unum de suis famulis, dixit volucri: In nomine Jesu Christi magistri mei, præcipio tibi, ut antecedas istum Dei famulum, usque ad locum, de quo abstulisti spicam. Avis autem volabat. Frater vero secutus est usque ad locum, ubi erat frumentum: videns frater gavisus est. Et revertens narravit Leonorio. Tunc Sanctus cum fratribus laudaverunt Deum, dicentes: Te Deum laudamus, usque ad finem. Tunc Sanctus monens fratres, ut laborarent, dixit eis: Qui non laborat, non manducet: quia otiositas inimica est animæ.

Lectio 7.

Post hæc paraverunt se fratres ad laborandum, & in galli cantu surgentes, celebrant nocturnas vigilias: mane autem facto, labori insudabant. [Sociis labore fessis,] Et circa horam nonam ab opere recedentes; ad oratorium perveniebant, laudantes & benedicentes Deum. Hæc igitur omini die, exceptis Dominicis diebus, facientes, cœperunt lassi deficere, & perrexerunt ad Sanctum, & dixerunt: Pater, oramus te, ut de loco isto recedas, & in alium locum nos conducas, ubi Dominus servis suis solatium impendat. Tunc Sanctus dixit eis: Tentatio diabolica est, confortamini in Domino, & induite armaturam Dei; mane autem facto conduxit ad sylvam fratres suos & adoraverunt. Tunc invenerunt sylvam cælitus eversam & in mari pictam, & in illa die nihil aliud fecerunt, nisi laudare Deum. Iterum autem mane facto, Sanctus cum fratribus exiens, ad fodiendum in campo, cogitaverunt fratres, fessi præ nimio labore, noctu, magistro ignorante, fugere. Et hoc est revelatum beato Leonorio: & Deum oravit, ut vellet fratres suos confortare.

Lectio 8.

Tunc angelus Domini apparuit & dixit ei: Oratio tua exaudita est apud Deum, [arant cervi.] & mane surgentes, repererunt duodecim cervos in campo, Dei virtute domesticos, qui cornibus suis unum eorum occiderant. Tunc Sanctus jussit cervum mortuum excoriari: & de corio ejus lora fieri ad arandum, & aliis cervis virtute Dei jussit arare. Tunc cervi caput inclinantes, tamquam ad benedictionem, opus perfecerunt. Sanctus autem benedicens eis, dixit: Ite in pace. Sanctus autem Leonorius cum suis fratribus die noctuque orationibus perseverabant, & cum tempus seminandi adesset, jussit semen afferri, & spargit in campum; & crevit ad fructum centesimum & sexagesimum. Altera die dum exiret in campum, vidit arietem aureum, quem talpæ, more solito, discooperuerant, quem accipiens attulit, dicens: aurum Regibus convenit, non sacerdotibus, & recusavit, præsentandum Regi Gilberto.

Lectio. 9.

Rex igitur Gilbertus, qui in illo tempore regnabat in Francia, audiens famam S. Leonorii, [Regem adit.] & virtutes ejus, legationem mittens, præcepit ad se venire. Nec mora, iter arripuit cum quibusdam ex fratribus. Et cum iter ageret, duos cæcos illuminavit in villa, quæ vocatur Mortrue, unus Christianus alter cathecumenus, qui non vidit, nisi ab uno oculo, donec fuit a Sancto baptizatus. Et hoc divulgantes, pervenit ad locum, ubi Rex erat: qui accedens ad portam palatii, plorantem paraliticum sanavit. Et quemdam juvenem de curia Regis, qui scabella paralitici, superbe deridendo, cum abstulerat, nec admonitus a sancto viro reddere voluit, indigens scabellis in paralisi cadere fecit. Tunc Rex, hæc audiens, cum Regina & comitibus, obviam sancto viro venit & humiliter adoravit. Et ad petitionem Regis, ante altare celebraturus accessit, & quasdam manicas exuens a brachiis, solis radio imposuit, qui eas sustinuit, donec officium completum fuit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Leonorius von Pontual

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Leonorius von Pontual

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: