Ökumenisches Heiligenlexikon

DE MARIA PROPHETISSA, MOYSIS ET AARONIS SORORE, DE ELEAZARO SACERDOTE, AARONIS FILIO, ET PHINEES, ILLIUS FILIO, HUJUS NEPOTE, UTRIUSQUE SUCCESSORE.

[Commentarius]

Maria, soror Moysi & Aaron (S.)
Eleazarus, filius Aaron (S.)
Phinees, nepos Aaron (S.)

AUCTORE J. B. S.

Tres istos Aaroni subjungimus, ex serie, qua in citato catalogo ordinatos reperimus, inde, nisi vehementer fallor, a Greveno, ex hoc a Canisio inter accessiones Usuardinas connumeratos, his verbis: Mariæ, sororis Moysi & Aaron. [Varie a Latinis & Græcis memorantur.] Eleazari filii Aaron. Et Phinees, nepotis ejus. Sunt hi ex eorum Sanctorum numero, quos invalescente paulatim recentiorum Martyrographorum liberiore licentia, Fastis nostris insertos diximus. Sane apud nullos antiquos seu classicos, imo nec in ullis, quæ viderim, Usuardi auctariis eorum memoria recolitur, præterquam in solis jam citatis Greveni & Canisii. De ipsis nihil in Fastis Copticis, nisi Phinehas, qui ibi ponitur XII Julii, pro Phinees accipiatur. In Menæis de Maria non agitur: Eleazarus autem & Phinees 11 Septembris absque ullo elogio simul memorantur. At Phinees, is idem, opinor, de quo hic sermo est, singulari justi titulo decoratus, hoc disticho honoratur XII Martii:
Ἔστη Φινεὲς ἀλλὰ τοῦ θεοῦ πέλας
Ἡμῖν ἱλασμὸς ψυχικὴν θραῦσιν λύων.
Quasi diceret, cælo receptum Phinees, ut sit propitiatio curandis animæ vulneribus. Tomo 11 Martii pag. 104 remittitur cum patre ad II Septembris: Maria ab aliis Moysi connectitur IV Septembris, sed nos hic Petri Catalogum secuti, trium prætitulatorum elogia ordine subjiciemus.

[2] [Singulis seorsim] Maria prophetissa soror Aaron & Moysi, intra numerum sanctarum matrum veteris Legis a Josepho non immerito computatur, quia ut sacra Scriptura Exodi 15 innuere videtur, sicut Moyses inter mares Israël filios, sic & Maria inter feminas, pro suo modulo ducatum obtinuit, ex quo solo sanctificata fuisse videtur. Nec enim decens fuit, ut tanto populo quis in utroque sexu nisi sanctus præesset. Unde & postquam submerso Pharaone in rubrum mare cum omni exercitu suo Moyses canticum exametrorum carminum, scilicet Cantemus Domino, composuisset, ipsumque primo cum viris decantasset, Maria deinde chorum mulierum ducens, sumpto musicali tympano, canticum ipsum repetivit, & Domino pro victoria laudes egit. Sed cum post annos aliquot, ut habetur Num. 12, dum essent filii Israël in deserto, in loco qui dicitur Astaroth, & Aaron & Maria contra Moysen murmurassent, & se ei de sanctitate pari jactassent; jubente Domino, ipsi tres ad ostium tabernaculi accesserunt: quibus Deus in nube majestatis apparuit, & Mariam lepra percussit. Quæ tamen post dies septem, Moyse pro ipsa orante atque pœnitentiam agente, sanata fuit, & Aaron a Domino veniam de contumelia postulavit. Anno vero XL egressionis filiorum Israël de Ægypto, populo adhuc per desertum agente, mortua est Maria in Cades, & sepulta in monte Sin. Quo autem die dormierit, expressum non habetur, idcirco Aaron fratri suo ejus memoria copulatur. Hæc Num. 20, & aliis locis quibus supra.

[3] Eleazar sacerdos, filius Aaron, patri in sacerdotium successit, [elogium aptavit] ut superius dictum est. Hic enim, ut habetur in libro Josue in pluribus locis, cum Josue duce populi Jordanem transivit, terram promissam acquisivit, & eam per sortes duodecim Tribubus filiorum Israël, mandato Dei divisit; sacrificia pro populo secundum legem a Deo datam obtulit, & in tabernaculo Domini cum filiis suis jugiter ministravit; & post obitum Moysi modico tempore populum rexit. Et posthæc sanctitate plenus in pace quievit, & sepultus est in Gabaa, quæ data fuerat sibi & filiis ejus in monte Effraim. Videat curiosus lector, quid de hoc sepulcro memoret S. Hieronymus in vita S. Paulæ XXVI Januarii num. 17, pag. 716. Pergit elogium: Hic, etsi non expresse, tamen satis tacite inter sanctos Patres, Ecclesiastici 45, numeratur, ubi patris præmissis laudibus, Phinees filius ejus, tertius in gloria nominatur, ut sic inter Sacerdotes gloriosos, primus & tertius expresse, secundus vero tacite numeratus intelligatur. Verba Ecclesiastici Moysen primum celebrant; Dilectus Deo & hominibus…. Deinde; Excelsum fecit Aaron, fratrem ejus, & similem sibi de tribu Levi…. Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini &c. An hæc cum elogii verbis satis consonent, viderint alii; jam de ipso Phinees agendum.

[4] [Petrus in Catalogo.] Phinees sacerdos, Eleazar successor & filius, Ecclesiastici 45 cap. & 1 Machabæorum 2, inter sanctos Patres veteris Testamenti commemoratus est. De quo illud memorabile habetur Numer. 25, quod cum populus Israël moraretur in Sethim, & multi ex ipsis, cum filiabus Moab fornicati essent, & ad suggestionem earum Beelphegor Deo ipsarum, sacrificia obtulisset, eosque Moyses de culpa redargueret, Zarabri princeps tribus Symeon, qui filiam cujusdam Madianitæ in conjugem acceperat nomine Chorbi, coram omnibus professus, se alienigenam cognovisse, & idola coluisse, nec legi, quam Moyses populo imposuerat, obnoxium esse, & spectante omni populo ac flente, ingressus est tabernaculum mulieris, surgensque Phinees, arreptoque pugione, ingressus est post illum in lupanar, & perfodit ambos insimul coeuntes in locis genitalibus; & cessavit plaga, quæ in populo processerat, & XXIV millia extinxerat. Et quia Phinees, zelo Legis nimio vindictam Dei in peccatorem virum exegit; idcirco Dominus eidem & semini ejus Sacerdotium æternum constituit; qui & cum patre Eleazar promissionis terram intravit, & ei in sacerdotium successit, & gloriosus meritis & fama laudabilis, in pace quievit, in sepulcro paterno tumulatus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Mirjam

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Mirjam

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.