Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PAMBONE ABBATE, ET CONFESSORE,
IN NITRIA.


sub finem Sec. IV

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Pambo Abbas & Confessor in Nitria (S.)

AUCTORE J. B. S.

<

§. I. Sancti celebritas, recentior in Fastis
memoria, varia nominis efformatio.

De celebratissimis Ægypti asceteriis tam multa pridem tradidere Majores nostri in hoc vasto de Actis Sanctorum opere, ut superfluum plane sit eadem rursus aliis verbis repetere. De monte, vico, eremo, seu cœnobio Nitria sæpe etiam sermo recurrit, [De monachis Nitriæ sæpius actum,] præsertim mense Januario ad vitam S. Macarii Alexandrini, sed maxime ad alterius S. Macarii Ægyptii, tomo 1 a pag. 1005. Rursus ubi de S. Antonio: item tomo 2 Aprilis pag. 201; tomo 3 Junii pag. 298 & locis aliis, quæ hic enumerare opus non est, cum versemur in re alias notissima, apud Palladium cap. 69 satis accurate descripta, atque iisdem fere verbis, saltem eadem sententia a Rufino lib. 2 cap. 21, in editione Rosweydi pag. 477, ex quibus recentiores multi cum Tillemontio variis commentariorum suorum ecclesiasticorum capitibus. Mitto ea quæ in prædictæ Nitriensis eremi vituperium facere possunt, ab contractam ex Origenianis dogmatibus labem, cum hæc ad Sanctum nostrum retrabi nequaquam possint. Nec scriptorum Rufini, Palladii aut aliorum fidem hic quisquam merito in dubium revocet, quod ejusdem hæreseos fuligine inspersi fuerint. Hæc paucis præmittenda fuere, nequid deesset ad cognitionem loci, tot sanctissimorum anachoretarum post S. Ammonem laboribus, sudoribus & virtutum omnium radiis insigniti.

[2] Non arbitror cuiquam dubium esse, quin præcellentium S. Pambonis gestorum fama & eximia sanctitatis gloria, [quos inter landatissimus Pambo,] magnis Antoniis, Paulis, Pachomiis, Paphnutiis, aliisque antiquis illis Ægypti eremorum prodigiosis incolis, eum parem fecerint, ut ex pluribus, quæ de Vitis Patrum scripta sunt, operum locis facile demonstrari potest, licet tanti viri actorum seriem nemo olim digesserit. Hujus rei testem habeo, hac saltem in parte omni exceptione majorem, utpote oculatum, Rufinum Aquileiensem, iis libris, quos Eusebii interpretationi subjunxit. Is ita libri 2 seu 11, caput quartum exorditur: Per id tempus Patres monachorum, vita & antiquitatis merito Macarius & Isidorus, aliusque Macarius atque Heraclides & Pambus, Antonii discipuli per Ægyptum, & maxime in Nitriæ deserti partibus habebantur: viri qui consortium vitæ & actuum non cum ceteris mortalibus, sed cum supernis angelis habere credebantur. Quæ præsens vidi, loquor, & eorum gesta refero, quorum in passionibus socius esse promerui. Consonant ea quæ refert, ejusdem libri cap. 8: Florebat igitur Ægyptus ea tempestate, non solum eruditis in christiana philosophia viris, verum etiam his, qui per vastam eremum commanentes, signa & prodigia, apostolica simplicitate vitæ & cordis sinceritate faciebant. Ex quibus interim, quos ipsi vidimus, & quorum ipsi benedici manibus meruimus, ii sunt, Macarius de superiori eremo, aliusque Macarius de inferiori, Isidorus in Scitiis, Pambus in Cellulis, Moysen & Benjamin in Nitria. Notet hic lector, Pambonem primo in Nitria, deinde in Cellulis collocari. Quæ ex eodem Rufino citat Rosweydus, vide in ejus de Vitis Patrum editione pag. 441.

[3] [in nullis Marliis antiquis Latinis] Actorum defectu, cogimur centones, ut ita dicam, colligere; ac primo breve Palladii ex laudata Rosweydi editione encomium, tum alia hinc inde nullo servato temporum, qui hic servari non potest, ordine coacervata, quæ infra subjicientur. At ne quid intactam relinquamus, hic ea prius illustranda sunt, quæ dubiis aut difficultatibus implexa, præviam aliquam lucem desiderant. De recepto in Ecclesia cultu, præcipua apud nos solet esse disquisitio, hic non immerito instituenda, cum Sanctus hic noster in nullis antiquis Martyrologiis consignatus, postremis demum seculis, apud aliquos recentiores in sacras Tabulas relatus fuerit. Inter scriptores latinos elogium ex Heraclide, ut ait, ei olim concinnavit Equilinus Episcopus Petrus, cujus ætatem sæpe alias notavimus, & hic iterum notare compellimur, nempe qui librum suum absolverit anno MCCCLXXI, quoniam hunc primum fuisse existimamus, qui de S. Pambone in suo Sanctorum Catalogo egerit, lib. 6, cap. 38, diem hunc I Julii, nescio ubi repertum, ejus festivitati assignans, quasi eo die in Domino quieverit.

[4] In Ephemeridibus Græco-Moscis ante me observavit Papebrochius ad diem XVIII Julii (quo die ponitur etiam a Castellano, [nec apud Græcos notus,]) mirandum esse, nullis hactenus Græcorum Fastis inscriptum S. Pambonis nomen, nisi uni Synaxario Chiffletiano, idque nudo dumtaxat nomine Παμβώ. Addo ego non minus mirum esse, quod nec apud seculi noni Martyrologos usquam notus sit, nec ante Equilinum in ullis antiquis qualibuscumque Fastis ecclesiasticis, Hagiologiis aut Kalendariis memoretur. Fateor equidem, inter collectanea nostra codice quarto, exstare apographum Kalendarii, quod Carmelitarum Mechliniensium appellatur, nescio unde eo allatum, in quo habeatur Pambonis Abb. memoria die I Julii: verum accurate observavit ejus descriptor, alia ibi prima manu, quæ forte seculum XIV sapient, alia recentiori expressa; ita ut hoc die antiquior textus referat Aaronem Sacerdotem, octavam S. Joannis Baptistæ & Vigiliam, nempe Visitationis B. M. V, ex quo de antiquitate judicium feras: posterior vero adjectitius habeat: S. Rumoldi Episcopi & martyris. Pambonis Abbatis. Unde pateat, quod jam diximus, primum esse Episcopum Equilinum, qui Sanctum nostrum sacra in Fastis Latinis commemoratione donaverit.

[5] Proximus huic & liberalis ejus descriptor est Grevenus Coloniensis Cartusianus, [a recentioribus celebratur,] in suis ad Usuardum additionibus, ubi ipsa Equilini verba, ex Socrate, vel ex Vitis Patrum desumpta adducit: Pambo Abbatis & Confessoris, qui cum esset illiteratus, & psalmum aliquem discere cuperet, lecto sibi versu illo: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; secundum versum audire noluit, sufficere sibi dicens, si primum implere posset. Ex hoc vel ex ipso Equilino sua etiam accepit Canisius, superaddens, quod contra illam regulam, numquam se peccasse meminisset. Recentiores alii, Maurolycus, Felicius, Ferrarius simpliciori textu scribunt: In Ægypto, vel apud Ægyptum, sancti Pambonis Abbatis. Phrasim tantillum ampliavit Galesinius: In Ægypto, sancti Pambonis monachi & Confessoris, vitæ divinitus in solitudine actæ laude clari. Neque tamen Baronium hæc moverunt, ut eum Martyrologio Romano inscriberet, nisi sub Pæmonis nomine, dum XXVII Augusti legit: In-Thebaide, S. Pæmonis anachoretæ, Pammonem seu Pambonem intelligi voluerit, ut ex ejus Annalibus collegit Rosweydus, in observatione quam auctariis ad Usuardinam nostram editionem, tomo septimo Junii, dicto die XXVII Augusti subnexuimus.

[6] Ceterum quidquid sit de Baronii mente circa Pæmonem & Pambonem, [cujus vitæ series nusquam exstat.] dolendum est, viros illos qui scripserunt de gestis priscorum illorum anachoretarum seu monachorum (nam de horum appellationum diversa vel una notione hic disputare non lubet:) dolendum, inquam, scriptores illos de plerisque paucas potius virtutes & apopthegmata sparsim memorasse, quam singulorum vitas accurate distribuisse, sic ut ortus, patria, prima eorum conversatio, reliqua ætatis curricula, ceterique characteres distinctius haberi nequeant. Notissima est nostri Heriberti Rosweydi egregia de Vitis SS. Patrum a se diligentissime recensitis lucubratio; ex ea porro facile est conjicere, non usquequaque obvium esse, sic Pambonis vitam ordinare, ut non aliqua præpostere hinc inde statuantur, defectu notarum, quæ ad seriem chronologicam instruendam nos manuducant. De varia nominis efformatione tantopere laborandum non video, cum nullus in dubium hactenus revocaverit, an sub diversis hisce scribendi modis. Pambos, Pambus, Pambo, Pambon, Pammon diversi lateant Sancti: unus enim idemque monachus, solitarius, anachoreta, Abbas Nitriensis, sanctus Pambo apud omnes existimatur. Atque hæc quidem satis plana sunt, de dubiis & incertis sequenti § disputandum.

§. II. Sancti ætas, unus an geminus fuerit?
An sacerdos? An bis exul?

[In ejus ætate definiendæ] Prima difficultas occurrit in definienda sancti nostri ætate, non tam facile dissolvenda, nisi diversi saltem duo statuantur ejusdem nominis; atque hæc inde potissimum desumitur, quod Palladius ex Melaniæ senioris narratione indicare videatur, tunc obiisse Pambonem, cum ipsa ab initio Roma venisset Alexandriam, unde in Nitriam progressa, Sancto attulit vasa argentea trecentarum librarum argenti: subjungit enim paulo post laudatus scriptor eodem tenore: Brevi autem post tempore dormiit homo Dei…. cum esset annorum septuaginta. Hic insinuari videtur primus Melaniæ Alexandriam atque inde in Nitriam accessus, qui ad initium imperii Valentis passim rejicitur, seu ad annum circiter 367 vel 368, nisi cum Cardinale Baronio malis statuere annum 372, aut cum Pagio proxime præcedentem, quod modo ad rem nostram nihil refert. In hoc cardo vertitur, quod Melania apud eumdem Palladium lib. 8 cap. 117 pag. 773, cum res suas vendidisset (Alexandriæ) & in aurum minutum convertisset, ingressa sit montem Nitriæ, sanctos Patres conveniens, Pambo…. & versata sit apud eos circiter annum dimidium, obiens solitudinem & videns omnes Sanctos.

[8] [difficultates ex Palladio] In hoc, inquam, cardo satis implexus vertitur, quod hic utrobique loqui videatur Palladius de primo Melaniæ in Ægyptum adventu, quo ipso tempore, si primo scriptoris istius textui adhæremus, e vivis excesserit S. Pambo, adeoque ante annum, in eminentissimi Annalistæ opinione, 373, neque enim majorem latitudinem pati dixeris hæc Brevi post tempore dormiit homo Dei. Cum autem ex Palladii verbis contendere quis possit, non nisi semel Nitriensem solitudinem invisisse laudatam Melaniam, consequens erit, quod diximus, ante prædictum annum 373 Pambonem vivere desiisse, quod admitti posse neutiquam censemus, ob alia argumenta, paulo inferius adducenda, ex quibus constabit, memoratum Sanctum, vel eodem Palladio teste, pluribus adhuc annis superstitem fuisse. Ceterum, ut in priori illa hypothesi ætas ejus definiatur, retrocedendo subducendoque annos, quibus vixit, septuaginta, alia deducetur sequela, quod nempe lucem aspicere debuerit ab anno 303, vel juxta primum calculum, quem tuetur Tillemontius, sub finem seculi tertii.

[9] At vero cum iis conciliari nullo modo possunt, quæ tradit Rufinus lib. 11 cap. 4, [& ex Rufino,] loquens de persecutione, quæ post Athanasii obitum a subintruso Lucio excitata est, ubi verbis supra citatis: Per id tempus Patres monachorum vita & antiquitatis merito, Macarius & Isidorus, aliusque Macarius atque Heraclides & Pambus Antonii discipuli per Ægyptum & maxime in Nitriæ deserti partibus habebantur &c. addit: ii ducebant exercitum Domini, non mortalibus telis, sed fide religionis armatum exercitum, moriendo vincentem, & qui sanguinis sui profusione victor Christum sequeretur ad cælum. Quique dum in tabernaculis positi & orantes, exspectarent interfectores suos, delatus est ad eos homo, olim membris omnibus & præcipue pedibus aridus. Sed cum ab eis in nomine Domini oleo fuisset perunctus, statim confirmatæ sunt plantæ ejus &c. Patet itaque, adhuc annis aliquot supervixisse S. Pambonem: imo si vera sunt quæ ex apophthegmatis apud Cotelerium infra recitabimus, vitam protrahere debuit ad usque tempora Patriarchæ Theophili, quem anno primum 385 Timotheo subrogatum ostendimus in nostro de Patriarchis Alexandrinis tractatu pag. 51.

[10] Ut hæc in speciem contraria componantur, Palladius secum ipse conciliandus est, [qui duos statuere videntur,] non solitus chronologicam rerum seriem prosequi, ut ex relato proxime loco in vita Melaniæ apud Rosweydum pag. 773 evidenter constat. Ibi enim citatis supra verbis, immediate subjicit: Post hæc autem cum Augustalis Alexandria relegasset Isidorum & Possimium & Adelphium & Paphnutium & Pambo…. & duodecim Episcopos & presbyteros & clericos & anachoretas, ut essent omnes numero CXXVII in Palæstinam circa Diocæsaream, & ipsa (Melania) eos est secuta, iis ex suis propriis pecuniis subministrans &c. Si itaque Pambonem cum ceteris confessoribus exsulem secuta est in Palæstinam Melania, non potuit ejus morti interesse, dum primo in Nitriam progressa, ibi per annum dimidium commorata est, atque adeo, si tunc obiit S. Pambo, dum a prædicta Melania vasa argentea trecentarum librarum argenti acceperat, ad ipsum postliminio hæc rediit, idque verosimiliter anno CCCLXXXVI; siquidem, teste eodem Palladio, dum Alexandriam primo appulit; res suas vendidit & in aurum minutum convertit. Satis diversa sunt, quæ jam diximus, ad eumdem tamen Pambonem referri, qui negari possit, necdum video. Unus, opinor, est Pambo; sed Melaniæ accessus duplex statuendus, vel Palladius turpiter hallucinatus est.

[11] Ex dictis, si non ut certum, saltem ut verosimillimum deducimus; [quem unicum fuisse putamus.] Sanctum nostrum istius nominis unum unicum in Ægypto natum circa annum 317; juniorem, magni Antonii, qui obiit 356, disciplina anachoretica institutum & eruditum fuisse; porro in solitudinem Nitriæ secessisse, ubi eum reperit Ammonius, is qui de gestis Pachomii & Theodori egregiam ad Theophilum Alexandrinum epistolam exaravit, in Actis XIV Maii Latine & Græce editam, pag. 355 in fine nominans S. Pambonem & Dei famulum Piorem, qui gratias sanitatum a Domino fuerant adepti. Rursus pag. 356 A: Hæc, inquam, omnia cum fierent, monachis cum Piore & Pambone in monte Nitriæ degentibus, reliquisque senioribus, annuntiavi ea, quæ de persecutione ista Theodorus prædixerat. Demum pag. 357 A: Hi enim ipsi sic quasi obscuri prorsus latebant, quemadmodum & sanctus Ammon, & sanctus Theodorus in monte Nitriæ, & famulus Dei ac pulchra senectute venerandus Pambo.

[12] [Sacerdotem non fecit] An tantam senectutem Pamboni tribuat Ammonius pro eo tempore, quo hanc ad Theophilum epistolam dabat, an forte pro eo, quo ferme Julianus periit, ut supra memoraverat, non satis distincte explicatur, quamvis mihi verosimilius sit, indicari tempus, quo scribebatur præfata epistola, nimirum sub initium patriarchatus Theophili, quo circiter pulchra tum senectute venerandum Pambonem e vivis excessisse credimus. Alioquin nova oriretur difficultas, ceteris non minor. Nam si sanctus Pambo pulchra fuit senectute venerandus, dum illum invisit Ammonius circa annum CCCLVI, ut ex Papebrochii & Tillemontii calculo suppono, quis credat annis post plus quinque & viginti, cum ipsum Melania obiisse narrat, non nisi septuagenarium fuisse? Alia ibi occurrunt ordinandæ chronologiæ non minus apta, sed quæ hic intacta relinquimus. Certe ex recitatis Ammonii verbis, sive Græce, sive Latine legantur, non recte videtur collegisse Tillemontius tomo 8 pag. 447, & alibi sæpius, S. Pambonem sacris initiatum seu sacerdotem fuisse annis 355 aut 356.

[13] [Ammonii ad Theophilum epistola.] Latinam versionem jam dedimus, quam juvat repetere, ut evanescat quæstio a laudato Tillemontio proposita. (monachis cum Piore & Pambone in monte Nitriæ degentibus, reliquisque senioribus annuntiavi.) Utrum nempe prædictis annis CCCLV aut CCCLVI S. Pambo sacerdos esse potuerit, dum solum quadraginta ætatis numeraret? Ego ibi nihil reperio, ex quo talis controversia educatur, citato toties græco epistolæ Ammonianæ textu, quem hic subjicio: Τοῖς περὶ τὸν ἅγιον Πίορ καὶ Παμβὼ καὶ τοῖς λοιποῖς πρεσβυτέροις, τοἳς ἐν τῷ ὄρει τἠς Νιτρίας ἀπήγγειλον &c. Lego equidem πρεσβυτέροις, ast illud rectissime versum est in proprio significato & receptissimo, senioribus, ne alias & Pior, & reliqui monachi omnes presbyteri seu sacerdotes fuisse dicantur, quod nec Tillemontius, nec ullus rituum monachalium istius temporis peritus admiserit. Quidquid tamen ejus sit, illud fortasse rectius a Tillemontio assertum fuerit; ipsum Ammonium eo anno 355 vel sequenti, Pambonem in monte Nitriæ vidisse. Ceterum nobis satis est, primam Sancti nostri ætatem, quoad fieri potuit breviter indicasse.

[14] [Tillemontii dubiis] Inter argumenta, quæ ad geminandos sanctos Pambones excogitavit Tillemontius pag. 788 unum adfertur ex eo capite, quod Rufinus lib. 11 cap. 8, S. Pambonem, non jam in Nitria sed in Cellulis collocet, quæ decem millibus a Nitria distabant. Sic habet Rufinus: Ex quibus interim, quos ipsi vidimus, & quorum benedici manibus meruimus, ii sunt, Macarius de Superiori heremo, aliusque Macarius de Inferiori, Isidorus in Sectiis, Pambus in Cellulis. Ut obiter dicam, supponitur Rufinus Ægypti eremos lustrasse anno 374. Sunt etiam qui Pambonem Sceti incolam faciunt, uti est in apophthegmatibus apud Cotelerium tomo I pag. 463: Idem Abbas Theophilus Archiepiscopus venit aliquando in Scetim: congregati autem fratres dixerunt abbati Pambo; aliquid sermonis habe &c. Hæc variis modis commode dissolvi possunt, at mihi hæc præ ceteris placet ratio; quod an achoretæ isti non ita uni loco adstricti fuerint, ut ad alium quandoque non migrarent. Sic in S. Macarii Alexandrini Vita legitur tomo 1 Januarii pag. 87, eum habuisse diversas cellas, unam quidem in Scete, quæ est interior in solitudine, & unam in Libya, & unam in Celliis, & unam in monte Nitria. Quid igitur miri, si idem S. Pambo nonnunquam in Cellulis, nonnunquam etiam in Scete repertus fuerit, præterquam quod forte casu eo devenerit, aut Theophili gratia accesserit.

[15] Ex allegatis supra Rufini & Palladii verbis, exurgit apud Tillemontium altera disquisitio de loco exilii S. Pambonis. [pro geminandis Pambonibus,] Rufinus eum conjungit cum Macariis, Isidoro & Heraclide, in quo sequacem habet Sozomenum lib. 6 cap. 20 pag. 662: At Lucius, adjuncto sibi duce Ægypti, cum magna militum manu, adversus monachos in solitudine degentes, expeditionem suscepit…. multi enim tunc temporis admirabiles viri, regionum illarum monasteriis præerant…. cujusmodi tunc Monachorum præfectos fuisse accepimus, Macarios duos .. & Pambo atque Heraclidem & ceteros Antonii discipulos. Lucius igitur … vi eos cogere aggressus est .. Porro…. milites…. noctu eos comprehensos, in quamdam Ægypti insulam, quæ paludibus undique cincta est, abduxerunt. At breve id exsilium fuisse novimus, nam cum sancti Confessores miracula, a Rufino & Sozomeno enumerata, patrassent, Lucius statim occulte mandavit, ut qui cum Macario erant, ad suas sedes in solitudinem reverterentur. Patentissimum existimo, hic S. Pambonem nostrum aliorum Sanctorum socium designari, qui proinde eo etiam confessionis titulo decorandus sit.

[16] At enim Palladii textus supra num. 10 relatus, aliam plane rem enarrat, alium persecutorem, alios socios, [respondetur.] alium locum diserte exprimens, Pambonem autem tam clare pronuntians, eumque ipsum, quem Melania in monte Nitria convenerat, ut nullus dubio locus supersit, quin & hæc confessio Sancto nostro sit tribuenda, nisi forte eamdem censeas, cum altera, quæ a Rufino & Sozomeno in sociorum nominibus, adeoque & loco exilii confusa fuerit, ut non improbabiliter existimat Tillemontius nota 3, pag. 790. Meliorem evadendi viam suggeri cupio, ut non cogamur admittere, bis exulasse S. Pambonem, primo in Ægypti insulam cum sanctis Macariis, deinde cum aliis in Palæstinam abductum, cum interim laudatus Palladius in brevi Sancti vita, mox producenda, nec verbum de unico exilio faciat. Regula sit, ab eo auctore, qui flores potius colligit, quam historias scribat, non omnia ordinata exigi posse. Putamus jam dicta sufficere, ad ea quæ proposuimus illustranda, si cui plus otii fuerit, cetera exactius discutiat, nobis suaderi hactenus non potuit, Pambones geminandos esse.

VITA
Ex Palladii lib. 8, cap. 10 pag. 715.

Pambo Abbas & Confessor in Nitria (S.)

Ex Palladio.

[1] Hujus montis (Nitriæ) accola fuit etiam abbas Pambo, a qui fuit magister Dioscuri Episcopi, [Discipulos, docet aurum despicere,] Ammonii b & Eusebii & Euthymii fratrum, & Origenis filii fratris Dracontii, viri illustris & admirabilis. Hic Pambo multa quidem habebat & varia privilegia: inter cetera autem, quæ recte & ex virtute ab eo gerebantur, hoc habebat, quo erat reliquis superior, quod scilicet aurum c & argentum despiciebat, quantum postulat ratio Dominica. Unde mihi narravit beata Melania, quod cum ab initio Roma venisset Alexandriam, & de ejus virtute audiisset a beato Isidoro d presbytero & xenodocho, qui de eo mihi narravit & ad ipsum deduxit in solitudinem. Ad eum, [Melaniæ vasa argentea aliis dispensans,] aiebat, attuli vasa argentea trecentarum librarum argenti, rogans eum, ut rerum mearum esset particeps. Ille autem, inquit, operans & ramos texens, mihi benedixit, voce magna dicens: Deus det tibi mercedem. Et dixit suo œconomo e Origeni: * Accipe, & ea dispensa universæ fraternitati, quæ est in Lybia, & insulis; hæc enim monasteria magis indigent: ei præcipiens, ut ex eo nihil daret iis qui erant in Ægypto, propterea quos sit regio ditior & abundantior.

[2] [nec gratitudinis signa ei ostendens.] Ego autem, inquit, stans exspectabam, ut vel benedictionibus ab eo honorarer, vel verbo saltem laudarer ob tantum donum. Cum vero nihil omnino ab eo audiissem, ei dixi: Domine, ut scias quantum sit, sunt trecentæ libræ argenti. Is autem rursus cum ad hoc ne omnino quidem annuisset, & nec ad vasis quidem thecam attendisset, respondit: Is cui hæc attulisti, o filia, non opus habet, ut a te discat quantitatem ponderis. Qui enim montes appendit & saltus statera, multo magis scit quantitatem tui argenti. Si enim hæc mihi dares, recte mihi pondus dixisses, sed si Deo ea obtulisti, qui ne duos quidem obolos despexit sed eos plusquam omnia æstimavit, tace. Sic ergo, inquit, dispensavit gratia Domini, dum ingressa sum in hunc montem.

[3] [Septuagenarius sancte moritur.] Brevi f autem post tempore, dormiit homo Dei, nec ægrotans, nec in ulla parte corporis dolorem sentiens; sed sportam contexens, me accersiit, & cum adesset jam extremus stimulus, dicit mihi: Cape hanc sportam a meis manibus, ut mei memineris; nihil enim habeo aliud quod tibi relinquam. Et cum hoc dixisset, excedit sine febre, cum esset annorum septuaginta, Domino commendans spiritum. Quem cum ego curassem, & linteis Sancti corpus involvissem & deposuissem, recessi a solitudine, usque ad diem mortis mecum habens illam sportam. Hic Pambo cum esset moriturus, in ipsa hora excessus, eum circumstantibus Origeni presbytero ac œconomo & Ammonio viris inclytis, & reliquis fratribus, dicitur hoc dixisse: Ex quo g veni in hunc locum solitudinis, & meam ædificavi cellam, & hic habitavi, nullus fuit dies, [Ultima ejus verba.] quo non aliquid operis fecerim meis manibus: nec memini me ab aliquo panem gratis datum comedisse; nec me in hanc horam pœnitet alicujus sermonis, quem dixerim: & sic ad Deum recedo, ut qui nec pius quidem ac religiosus esse cœperim.

[4] [Humilitas & taciturnitas.] Hoc quoque de eo ferebant testimonium Christi servi Origenes & Ammonius, quod numquam de re aliqua interrogatus, quæ vel ad scripturam, vel ad actionem negotiumve aliquod pertineret, statim responderit, h sed dixerit: Nondum inveni quod respondeam: sæpe autem præterierant tres menses, & non dabat responsum, dicens: Nondum comprehendi. Tam considerate quidem ex Deo dabat responsa, ut a Deo cum omni metu omnes acciperent. Dicebatur enim hanc virtutem etiam supra magnum Antonium & super omnes Sanctos exercuisse, nempe, ut esset in loquendo accuratus & perfectus.

Palladii cap. 11.

[5] Fertur autem præter alia hæc quoque actio sancti Pambon, quod Pior, qui se in vita exercebat monastica, ad ejus cellam aliquando accedens, proprium panem detulit. Cum eum autem Pambon reprehendisset, [Hospitalitatis cum Piore certamen] dicens: Cur hoc fecisti? Respondit Pior: Ne te gravarem. Itaque tacitus eum dimisit. Post aliquantum autem temporis accedens magnus Pambon ad cellam Pior, panem suum secum madefactum attulit. Ab eo autem rogatus, quanam de causa panem attulisset madefactum, respondit Pambon: Ideo madefeci, ne ego quoque te gravatem.

Palladius cap. 15 & 16.

[6] Alii, Pacesius & Isaias i nomine, fuerunt fratres patre mercatore Hispanico, qui quidem cum pater eorum esset mortuus, diviserunt facultates, [De Pacesii & Isaiæ diversa perfectione,] quas habebant in mobilibus: in nummis quidem quinque millia, in vestibus autem & servis, quæ inventa fuerant. Ii inter se deliberarunt & sibi consulentes dicebant: Quodam vitæ iter ingredimur, o frater? Si exerceamus mercaturam, quam pater noster exercuit, nos relinquemus aliis nostros labores; & forte incidemus in pericula vel latronum vel maris. Age ergo, frater, vitam aggrediamur monasticam, ut & patris nostri lucremur facultates, & nostras animas non perdamus. Placuit ergo utrisque scopus vitæ solitariæ; sed inventi sunt alius in alio discrepantes. Cum itaque pecunias divisissent, & reliqua omnia; hunc quidem sibi scopum proposuerunt, ut Deo placerent, sed diverso vitæ instituto. Unus enim omnia dispergens, dedit monasteriis & ecclesiis & custodiis, & cum artem dedicisset, ex qua sibi panem pararet, exercitationi operam dabat & orationi. Alter autem ejus nihil dispersit, sed facto sibi monasterio, & paucis assumptis fratribus, quemlibet excipiebat hospitem, quemlibet curabat ægrotum, quemvis senem retinebat, cuivis pauperi dabat. Sabbato & Dominica tres aut quatuor mensas statuens, eos, qui erant egeni, excipiebat. Hoc modo vitam suam consumpsit.

[7] Ambobus autem mortuis, diversæ beatitudines utrisque dabantur a fratribus, [& subsecuta beatitudine orta contentio] utpote quod essent inventi ambo virtute perfecti. Et aliis quidem placebat vita ejus, qui renuntiaverat; aliis vero ea quæ communicabat omnibus egentibus. Cum ergo inter fratres incidisset contentio, propter horum beatorum diversum vitæ institutum, & maxime propter laudes diversas, vadunt ad beatum Pambo, & ad eum referunt, ut de hac re respondeat, volentes scire, utranam sit melior vitæ ratio. Is autem eis dicit: Utrique sunt perfecti apud Deum, alter quidem functus est munere Abrahæ, qui omnes excipiebat; alter vero suscepit firmissimum & constantissimum zelum Eliæ Prophætæ, ut Deo placeret. Et cum alii quidem ei dicerent: Quomodo fieri potest, dic, quæsumus, nobis pedes tuos attingentibus, ut hi sint æquales. Cumque alii exercitatorem præferrent, & dicerent: Præceptum implevit Euangelicum, ut qui omnia vendiderit & dederit pauperibus, noctu & diu perseverans in orationibus, crucem ferens, & sequens Servatorem: contra autem alii de altero contenderent, dicentes: Hic, obsecramus te, tot & talia viscera ostendit in omnes egentes, ut exiret & sederet in viis regiis, & qui erant afflicti colligeret, & opem ferret; neque solum suam recreavit animam, sed etiam aliorum, ægrotos curans & eis dans auxilium.

[8] Et dicit beatus Pambo: Rursus vobis dicam, ambo sunt pares apud Dominum, unicuique autem vestrum de iis satisfaciam. Hic si non usque adeo se exercuisset, [a S. Pambone dirimitur] non fuisset dignus, ut illum bonitati illius compararem. Ille rursus, qui recreabat ac reficiebat hospites, & egenis ministrabat, ostensus est Domino pro viribus æqualis. Ipse enim dixit: Ego non veni ministrari sed ministrare. Hic ergo minister, etsi videbatur onus habere ex labore, attamen ex ipso quoque habuit recreationem. Exspectate autem paululum, ut a Deo quoque de his habeam revelationem, & postea scietis cum veneritis. Intermissis ergo aliquot diebus redierunt, de his Magnum illum rogantes. Senex autem respondit illis, dicens: Ante Deum vobis loquor, vidi utrosque simul stantes in paradiso.

ANNOTATA

Quæ hic ex Palladii historia Lausiaca seu ad Lausum scripta desumpsimus, totidem fere verbis leguntur in Heraclidis Paradiso, apud Rosweydum in appendice pag. 946 & 948. Palladii Lausiaca, quæ in eadem appendice subsequitur, pag. 987 caretiis, quæ de Piore & duobus fratribus dicta sunt.

a Huc referam Socratis de Pambone elogium lib. 4, cap. 23, pag. 233 & 234 editionis Valesianæ. Pambos cum expers esset litterarum, accessit ad quemdam, ut psalmum disceret. Sed cum primum versum audisset octavi ac tricesimi psalmi: Dixi custodiam vias meas, ne delinquam in lingua mea; sequentem audire nolens, abcessit: unum hunc versum sufficere dicens, modo illum perfecte ediscere & opere ipso adimplere posset. Cumque is qui versum discendum tradiderat, eum reprehenderet, quod per sex continuos menses ad ipsum non venisset, respondit, se versum Psalmi nondum opere ipso didicisse. Multis deinde post annis interrogatus a quodam ex familiaribus, num versum illum didicisset: integris, inquit, novem ac decem annis opere eum explere vix didici. Idem cum quidam ad pauperum alimoniam aurum ipsi dedisset, dixissetque: Numera quod dedi: Nihil, inquit, opus est numero, sed recto animi affectu. Idem Pambos, rogante Athanasio Episcopo, ex solitudine venit Alexandriam. Cumque ibi scenicam mulierem conspicatus esset, illacrymatus est. Tum vero sciscitantibus, qui aderant, quamobrem flevisset: Duæ res inquit, me commoverunt. Prima est mulieris hujus exitium. Altera, quod tantum ipse studii ac diligentiæ non adhibeo, ut Deo placeam, quantum adhibet illa, ut obscœnis hominibus placere possit. Inter præstantissimos Christinæ philosophiæ sectatores & exercitatores Pambonem etiam connumerat Sozomenus lib. 3: cap. 14, pag. 516.

b Hi sunt fratres illi Longi, in historia Origenistarum famosissimi, ut vide apud Doucinum locis pluribus; at eorum qualiscumque culpa in Magistrum non redundat.

c De auri & argenti contemptu, jam citavimus Socratis verba; specimen quod sequitur peremptorium est. Forte idem exemplum ibi insinuatur, per ista verba: Idem cum quidam ad pauperum alimoniam &c.

d An non ille est Isidorus Origenista famosissimus? satis notum est, quantam nomini suo labem intulerit Melania illa senior, Origenis sectatoribus nimium adhærendo.

e Vide notationem Rosweydi pag. 785.

f De brevi isto tempore supra in commentario locuti sumus.

g Est apud Cotelerium apophthegma VIII, sumptum ex hoc loco, vel ex Rufini lib. 3, num. 160, vel ex Pelagii libello I, num. 16.

h Vide Cotelerii apophthegma nonum.

i De his duobus fratribus, vide quæ notavit Rosweydus, eadem illa pag. 785.

* al. Theodoro.

ALIA DE S. PAMBONE
Ex variis collecta.

Pambo Abbas & Confessor in Nitria (S.)

Rufinus lib. 3 de Vitis Patrum num. 146, apud Rosweydum pag. 521, hoc de Sancto nostro insignis charitatis exemplum commemorat. [Singularem charitatem excercet.] Quidam ex senibus de Scithi discipulum suum transmisit in Ægyptum, ut ei camelum deduceret, qui sportellas quas fecerat, portaret in Ægyptum. Cum autem deduceret camelum, alter senex obvians eum, dicit ei: Si scissem, frater, quando ibas in Ægyptum, dixissem tibi, ut & mihi alterum camelum adduceres. Quod cum ille frater proprio Abbati dixisset, præ multa charitate dicit ei: Vade, fili, & duc camelum ad illum, dicens ei: Quia necdum parati sumus, comple necessitatem tuam, & vade tu cum ipso camelo usque in Ægyptum, & iterum reduc nobis camelum, ut & nostra vasa portemus. Cum ergo fecisset frater sic, & ivisset ad illum senem, dicens: Abbas Pambos dicit, quia nos necdum parati sumus, tolle & comple necessitatem tuam. Carricavit autem senex camelum & ivit in Ægyptum. Cum autem discarricasset, iterum ille frater reducebat camelum; & dixit: Ora pro me, Pater: cumque senex requisisset, quo pergeret, respondit: In Scitim vado, ut etiam nostras sportellas huc afferam. Quod cum audisset senex, compunctus cœpit pœnitere, dicens lacrymando: Indulgete mihi, quia charitas vestra fructum meum abstulit.

[10] Idem scriptor citato jam libro num. 164, sic refert: [Monachis honorem exhiberi jubet.] Beatus Athanasius Episcopus rogavit aliquando Abbatem Pammon, ut iret in Alexandriam. Qui descendens cum fratribus, cum vidisset quosdam seculares, dicit eis: Surgite & salutate monachos, ut benedicamini ab eis; frequenter enim isti loquuntur cum Deo, & os eorum sanctum est. Et cum vidisset ibi mulierem theatricam, lacrymatus est. Et requisiverunt astantes, cur plangeret? At senex respondens, dixit: Duæ me res ad has lacrymas compulerunt, una quidem perditio illius mulieris; secunda vero, quia ego tantam curam non habeo placendi Deo, quantam habet hæc mulier, ut hominibus turpibus placeat. In libro de Vitis Patrum, [Deflet mulierem theatricam.] incerto auctore, interprete Pelagio, libello 3 num. 14, pag. 566, idem de Athanasio, idem de muliere theatrica refertur, uti & in Apophthegmatis, apud Cotelerium tomo I pag. 639 num. 4, atque utrobique nomen Pambonis disertius exprimitur. Alia pars habetur in Cotelerio apophtheg. 7, ubi alios citat. Tu vide Pelagium libell. 67, num. II.

[11] Apud laudatum Pelagium libello 10 num. 65 legitur: [Monachum non faciunt opera exteriora.] Venerunt aliquando duo fratres ad abbatem Pambo, & interrogavit unus ex eis, dicens: Abba, ego biduo jejuno, & duos paximates manduco; putas salvo animam meam, an seducor? Et alter dixit: Ego colligo de opere manuum mearum duas siliquas diurnas, & parum ex eis retineo ad victum, aliud autem expendo in eleemosynam; putas, salvus ero an seducor: Et cum plurimum rogarent eum, ille non respondebat eis. Post quatuor autem dies cum discessuri essent, rogabant eos clerici, dicentes: Nolite tristari, fratres, Deus vobis præstabit mercedem: sic est enim consuetudo hujus senis, non cito loquitur, nisi Deus ei dederit quod dicat. Intraverunt ergo ad senem, & dixerunt ei: Abba, ora pro nobis. Et ille dixit: Ambulare vultis? Et dixerunt: Etiam. Et intuens eos, in semetipso accipiens opera eorum, scribebat in terram & dicebat: Pampo biduo jejunat, & duos paximates manducat; putas in hoc est monachus? Non. Iterum dicebat: Et Pambo laborat in die duas siliquas, & dat eas in eleemosynam; putas in hoc est monachus? Necdum. Et paululum reticens, dixit ad eos: Bonum quidem operaris, sed si custodias conscientiam tuam cum proximo tuo, ita salvaberis. In his ergo sic ædificati fratres, cum gaudio recesserunt. Est apophthegma secundum apud Cotelerium pag. 638. Paximates, sunt panes bis cocti, de quibus vide Rosweydum pag. 1045.

[12] [Mala voluntas magis impedit bona quam dæmon.] Sequitur apud Pelagium num. 66: Frater quidam interrogavit Abbatem Pambo, dicens: Quare me prohibent spiritus quidam facere bona proximis? Dixit ei senex: Non sic loquaris, alioquin Deum mendacem facies; sed dic magis: Omnino misericordiam facere nolo. Præveniens enim Deus, dixit: Dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones & serpentes, & super omnem virtutem inimici, cur ergo tu immundos spiritus non conculces? [Luc. 10.]

[13] Idem Pelagius libello 14 num. 7. Venerunt aliquando quatuor fratres de Scithi ad Abbatem Pambo, [Obedientiæ præcellentia.] vestiti pelliceas tunicas, & indicavit unusquisque virtutem Alterius, non præsente eo, de quo loquebatur. Unus namque ex eis jejunabat multum, alter vero nihil possidebat, tertius vero habebat charitatem plurimam; de quarto vero dixerunt, quia viginti duos annos haberet, in obedientia permanens seniorum. Respondit autem ei Abbas Pambo: Dico vobis, quia istius virtus major est quam ceterorum? quoniam unusquisque vestrum virtutem quam possidet, voluntate propria eam retinuit, hic autem suam voluntatem abscindens, alienæ voluntatis se servum fecit. Tales enim viri Confessores sunt, si usque ad finem ita permanserint. Inter apophthegmata a Cotelerio edita, est ordine tertium.

[14] [Taciturnitas ædificans.] Libello 15 num. 42, hoc S. Pambonis placitum ponitur: Venit aliquando sanctæ memoriæ Theophilus Episcopus Alexandrinus in Scithi; congregati autem fratres dixerunt ad Abbatem Pambo: Dic unum sermonem Papæ, ut ædificetur animus ejus in hoc loco. Et respondit senex: Si in taciturnitate mea non ædificatur, neque in sermone meo ædificabitur.

[15] [Quomodo quis salvandus.] Inter sententias Patrum apud Rosweydum pag. 1005, hæc Pamboni, aut potius S. Antonio, tamquam ei dicta tribuitur: Requisivit Abbas Pambo Abbatem Antonium, dicens: Quid facio sedens in cella? Respondit: Non sis confidens in merito justitiæ tuæ, & non cogites de rebus transitoriis, & esto tenens linguam & ventrem.

[16] Reliqua Sancti nostri apophthegmata ex Cotelerio subjungo. [Quomodo quis salvandus.] Ordine decimum est: Dixit Abbas Pambo: Si cor habes, potes salvati. Cur XI Pamboni potius, quam alteri adscribatur, equidem nescio. Sic sonat: Interrogavit presbyter Nitriæ: Quo pacto debent fratres degere? Illi vero dixerunt: [S. Pambo comparatus Moysi.] In magna exercitatione, & servantes conscientiam suam a proximo. Sequitur XII. Dicebant de Abbate Pambo: sicut Moyses accepit imaginem gloriæ in Adamo refulgentis, quando facies ejus gloriosa reddita est, ita & Abbatis Pambo facies velut fulgur relucebat, eratque tamquam rex sedens super thronum suum. Ejusdem operationis exstitit Abbas Silvanus, nec non Abbas Sisoës. Huc refer apophthegma primum: Quidam erat nomine Abbas Pambo; de quo fertur, per tres annos integros illum orationem fudisse ad Deum, ac dixisse: Ne mihi gloriam dederis in terra. At Deus sic eum gloria affecit, ut nemo posset in faciem ejus intueri, præ gloria quam ore præferebat.

[17] [Quod numquam riserit.] Apophthegma XIII hanc continet historiam. Aiebant de Abbate Pambo; quod numquam vultus ejus subrisum ostenderet. Quadam ergo die, cum vellent dæmones efficere ut rideret; ligaverunt alam ad lignum, portabantque, facientes tumultum, ac dicentes; Alle, Alle. Quos cernens Abbas Pambo, risit. Dæmones vero cœperunt tripudiare, Vah, Vah, inquientes, Pambo risit. At ille respondit eis: Non risi, sed derisi imbecillitatem vestram, [Misericordia in proximum.] qui unam alam tot numero portetis. Ultimum denique seu XIV, est hujusmodi. Rogavit Abbas Theodorus Phermensis Abbatem Pambo: Profer mihi verbum. Ac ægere dixit illi: Theodore abi; misericordiam exerce erga omnes. Misericordia enim invenit fiduciam coram Deo. Neque illud omittendum est, quod sexto loco retulit Cotelerius: Dixit iterum: Ejusmodi vestem gestare debet monachus, ut si projecerit eam extra cellam, per tres dies nemo attollat.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Pambo „der Große”

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Pambo „der Große”

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.