DE S. QUINTO MARTYRE
IN PHRYGIA
Ex Menæis bibliothecæ Ambrosianæ.
Sub Aureliano.
[Commentarius]
Quintinus Martyr in Phrygia (S.)
J. P.
Gloriosum hunc Christi pugilem,
S. Quintum, laboribus pro Christo
exantlatis illustrasse provinciam
Phrygiæ, ex sequentibus satis
quidem compertum est; quem
vero ejusdem provinciæ tractum,
locum aut civitatem meritis ac virtutibus suis
cohonestarit, non tam difinitu est facile. Menæa
bibl. Ambrosianæ S. Quinti martyris agonem breviter
describunt in hanc sententiam die II Julii:
Passio sancti martyris Quinti in Phrygia. Erat
ille sub Aureliano imperatore, & Rufo præfide.
Qui cum obsessus esset a dæmone, Sancti
precibus liberatus fuit. Exorto autem terræ
motu, templo dilapso, contritisque simulacris,
ab alio præside, cui nomen Clearchus,
vehementer erga idola affecto, comprehenditur.
Nec mora, Sancti crura confregit; quæ,
medicante Christi gratia, sanata sunt. Decimo
autem currente anno, quo circuibat Sanctus,
morbum omnem, omnemque languorem sanans,
nec non pauperibus subveniens, ad
Dominum migravit. Cum vero Aurelianus imperii
habenas capessere cœperit anno Christi CCLXX,
jam de ætate S. Martyris Quinti facile
statues. Martyr noster tam est in Menæis impressis;
quam in eorum Supplemento ex Synaxario Sirmondi
& Chifletii, in quo dicitur multa patrasse miracula.
Θλασθεὶς
σκέλη
Κόἳντος
ἐῤῥώσθη
πάλιν,
Στεφθήσεται
πλὴν
καὶ
θανὼν
κοίνῳ
τέλει.
Diffracte crura, Quinte, fis rursum valens,
Sertum feres, vel fine communi obrutus.
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.