DE SANCTO ZOILO MARTYRE,
NICOMEDIÆ
Ex Martyrologio S. Hieronymi.
[Commentarius]
Zoilus vel Zoëlus Martyr Nicomediæ (S.)
J. B. S.
Inter Sanctos sub Zoili nomine, bini præ ceteris celebres sunt; alter Martyr cum sociis Cordubensibus, de cujus cultu, gestis & inventione fusius egit Henschenius ad XXVII Junii, nosque etiam meminimus observatione Usuardina ad eumdem diem. [Alii diebus coluntur Zoili,] Alter Aquileiensis presbyter, memoratus in Actis sanctæ Anastasiæ XXV Decembris apud Surium cap. 7, ut cui illic dicitur apparuisse illustris Martyr Chrysogonus. Atque hi duo Zoili sunt in Petri Catalogo noti lib. 6 cap. 16 & 17, quo potius spectabat Zoilus hodiernus Nicomediensis, siquid uspiam reperisset Antistes Equilinus, quod de ejus gestis, hactenus plane latentibus, memoriæ proderet. Est vero hoc die in Hieronymiano laterculo Zoilus non unus, nisi quis distinguendas putet appellationes Zoili, Zoëli & Zeli; quæ in variis citati Martyrologii tabulis, ferme confunduntur, quemadmodum illic passim usuvenit, ut per scriptorum imperitiam Martyrum nomina plerumque luxata aut deformata sint. Ceterum sive idem, sive diversum dixeris nomen, certum videtur, tres hoc die diversos Martyres sub simili nomenclatione venire. Primum, quo de jam loquimur, in Nicomedia, alterum in Mesopotamia, tertium denique in Antiochia; primum solum & unicum, alios sociis conjunctos, ut brevi clarius ostendemus.
[2] [& hoc die forte plures.] Studiose hoc die observat Florentinius, multis cælestibus abundare vetustius Martyrologium supra Romanum emendatum: Quasi vero id novum sit & non usitatissimum in ea evidentissima utriusque Martyrologii discrepantia, cum Martyrologii Romani revisores, Usuardum Belini potissimum secuti, numquam Hieronymianum viderint. Addit porro, primum in eo (Hieronymiano Martyrologio) referri Zoilum, cujus etiam ita meminerit vetustissimum Antverpiense: Kal. Julii. In Nicomedia, Zoili. Solum Corbeiense addit titulum Martyris. Textus Florentinii ex Lucensi apographo legit Zoëli, cui ferme consonant Hieronymiana minora Rhinoviense, Richenoviense & alia, quorum laterculos pro hac prima Julii ordine retulimus in præfatione Usuardina a num. 27; ubi advertes, codices Augustanum, Gellonensem & Labbeanum nonnihil depravatos; in aliis, textus nimium contractos; sed in codice Reginæ Sueciæ, seu S. Columbæ, ab Holstenio laudato, conformiter ad Epternacensem legi, In Nicomedia, natale Sancti Zoili; quam nos lectionem in titulo servandam putavimus. De eo Martyre nihil in omnibus aliis Martyrologiis aut eorum auctariis, ne quidem in ullis, quas viderim, accessionibus Usuardinis, quantumcumque frequentibus & numerosis; nihil, inquam, de eo reperitur.
korrekt zitieren: Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.