DE SEDECIM MILLIBUS MARTYRUM IN ÆGYPTO SUB DECIO.
CIRC. AN. CCLII.
SYLLOGE HISTORICA.
Ex Ms. Hagiologio metrico Anonymi Habessini.
Martyrum Ægyptiorum sedecim millia (SS.)
AUCTORE D. P.
[1] Armenius iste, qui S. Ischyrioni præmemorato necem manu propria intulit, & cujus nomen latere pergeret, nisi. Habeßinus Poëta ipsum indicasset; videri potest in Præfectura Ægypti succeßisse ei, quem Dionysius Episcopus sine nomine reliquit; & persecutionem, Deciis extinctis sub Gallo & Volusiano continuatam, exercuisse. Siquidem idem Poëta, post Martyres prædictos, aliorum ingentem sic celebrat multitudinem. Saluto Myriadem & sex mille, qui numerati fuerunt (scilicet inter Christi Martyres), propterea quod vel igne cremati sint, [censentur Martyres exulesve 16000:] vel foras expulsi passionis suæ agonem absolverunt, sub manu Armeni (utique tunc Ægypto præsidentis). Utinam illi meorum hostium capita pedesq; conculcent, & quocumq; profectus fuero mecum vadant. S. Dionysius, Episcopus Alexandrinus hoc tempore, insua ad Fabium Antiochenum epistola, apud Eusebium, lib. 6 cap. 42, juxta Valesium post relata eorum (de quibus supra egimus) Martyria. Sed & alii complures, inquit, per oppida & vicos a Gentilibus discerpti sunt. Eorum, qui tota Ægypto judicio publico damnati a Præside, vel in exilium acti sunt, & quidem tam grandi numero, ille quidem non meminit: sed verosimile est, ejus epistolam, haud diu post edictorum promulgationem scriptam, non ultra primum Decii annum procedere, nec attingere acta anni CCLII ac LIII, quibus Gallus & Volusianus regnarunt, & sub quibus Armenius præfectur am gesserit.
[2] Ludolfus, in Æthiopicis suis monumentis, reperit, numerum Martyrum & Confessorum, [neque id videri debet incredibile,] sub persecutione Diocletiani, ascendisse ad centum quinquaginta millia ob fidem Christi cæsa, & septingenta millia solum vertere coacta; ab anno scilicet CCLXXXIV, adeo celebri Christianis Alexandrinis, ut ab eo auspicati sint novam annorum numer andorum Epocham, Martyrum dictam, usque ad CCCIV; sicut autem Æthiopes invenerunt ab Ægyptiis collectum numerum, tota Provincia morte vel exilio punitorum sub Diocletiano; sic potuerunt etiam invenisse numerum eorum, qui ab initio Decii usque ad exordium Valeriani, per annos quatuor paßi vel relegati fuere, aut fuisse vulgo censebantur. Nec enim velim tantam turbam, uno die vel loco passam credere; cum Eusebius, lib. 8 cap. 9 exaggerans gravitatem persecutionis sub Diocletiano exercitæ, dum ipse in partibus Thebaidis degeret, [si sub Diocletiano interempti sunt ad 150000, relegati 700000.] pro magno referat, quod nunc deni, interdum viceni & amplius, quandoque & centeni, viri simul ac mulieres cum parvulis, uno die interficerentur, variis ac per vices alternatis suppliciis addicti. Quamquam sic etiam cap. 8 dicat, idem Eusebius, Ægyptios, qui domi martyrium perpessi sunt, tota illa per secutione, prope innumerabiles fuisse, cum uxoribus & liberis: & cap. 11 refert, urbem quamdam Christianorum in Phrygia, igne injecto crematam totam, cum viris, mulieribus ac parvulis, Christum Deum invocantibus: & sic contingere potuit, ut, si non in Deciana persecutione, saltem in Diocletianæa, vere, in sola Jatrippa (aliis Atribis est civitas Episcopalis) perierint XXV millia; alibi cum quadam S. Hilaria cæsa fuerint VII millia DCC; VI millia & CCCC & LXXXV cum Stratonica; VI millia C & XXX cum Martyre Theodoro; alibi IV millia & XXX & c. sicut ex sua Habeßino Poëta refert Ludolfus, in Præfatione ad Æthiopicos Fastos, citans dies XXV Iulii, XX Martii, XXVIII Februarii, & XXV Octobris.
[3] Hæc ideo deduxi, ut intelligat Lector, quam non leve subsidium operi nostro conferendum sit ex illo Habeßino Poeta, Neque enim Sanctos dumtaxat, [Atque hæc ex Hagiologio Æthiopico,] sive Ægyptios, sive Æthiopicos, nobis in argumentum propositos inveniret ibi lector; sed etiam festa plura, præsertim Mariana, Parthenophilis opportuna. Puta profestum, hodie, & festum, cras celebrandum: unde utriusque diei cantus sic incipit; Profesti quidem: Sicut Elias aperuit januam pluviæ, in sexto mense anni tertii; sic hodie apertum fuit templum tuum, Maria: aperi autem clausam animam meam, ut ei infundatur justitia & pax. Ipso autem Dedicationis festo: Dedicationem templi tui celebro, Maria, eo loco ædificati, ubi filius tuus scaturire fecit benedictionis aquam. In nomine tuo, [ubi etiam hoc & sequenti die notatur. Dedicatio ecclesiæ Marianæ.] utilissimo nomine, donetur ei qui istic oraverit hora quacumque, datum optimum & donum perfectum. Operæ pretium fuerit scire distinctius occasionem ædificandæ ejus ecclesiæ, cujus hic recolitur Dedicatio, videtur enim indicari miraculosus fons aliquis, eo loci repertus.