DE SANCTIS TRIGINTA OCTO,
MARTYRIBUS APUD GRÆCOS
Ex Synaxario Ms. Divionensi.
[Commentarius]
Triginta octo Martyres, apud Græcos (SS.)
G. H.
Memoria horum Martyrum continetur in Ms. Græco Synaxario, quod Divione apud Petrum Franciscum chifletium Societatis nostræ reperimus, & ad diem secundum Iunii ita proponitur. Οἱ ἅγιοι, Μάρτυρες λή, ἐν λούτρῳ βληθέντες, καὶ τῆς θύρας σφραγείσης, τελειοῦνται. Sancti Martyres triginta octo, in balneum immissi, foribus occlusis vitam finiunt. Deinde hi versus adduntur:
Ματὴν
ἀθληταῖς
φράττεται
λούτρου
θύρα·
Χριστὸς
γὰρ
ἐγγὺς
ἐκβοῶν,
ἐγώ
θύρα
Nequidquam Athletis balnei clausæ fores,
Dum Christus adstat clamitans; Ego ostium.
Scilicet Ioannis X versu IX. Ubi autem id factum,
frustra quæsieris.