Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBUS PERUSINIS,
GRATINIANO ET FELINO,
ARONAM IN INSUBRIA TRANSLATIS.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Acta in Aronensi monasterio composita, & bifariam dividenda.

Felinus, Martyr, Perusia Aronam translatus (S.)
Gratianus, Martyr, Perusia Aronam translatus (S.)

BHL Number: 3633, 3634

AUCTORE D. P.

Arona peropulens emporium, ut Tristanus Chalcus lib. 7 loquitur, ad Verbanum apud Insubres lacum sita (non vero inter Comum & Bergomum, uti mihi alias, de Episcopis Mediolanensibus agenti, [Aronense Ord. Bened. cœnobium] ad nomen Theobaldi istic sepulti, imposuit quædam similitudo nominis cum Airano) Arona, inquam, Mediolano distat minus quam XL P. M. Ipsum, jam inde a temporibus Otthonis II Imperatoris, nobile habuit Benedictini Ordinis monasterium: de cujus conditore ibidem in Ecclesiæ membranis leguntur descripta, per modum Epitaphii, carmina nonnulla, quadamtenus quidem, necdum tamen perfecte rythmica; talia vero, qualia demonstravimus seculo X atque XI in usu fuisse, priusquam ipsa seculo XII ad summam perfectionem adduceret Leo iste, unde nomen Leoninorum versuum acceperunt. Refert illa carmina Carolus Novariensis Episcopus, in sua Novaria agens de Arona; propterea quod hanc credat ad suam diœcesim olim pertinuisse, licet deinde Mediolanensi cesserit; refert autem ea pag. 78 hoc tenore, paulum ex verosimili conjectura correcto.

Membra sub hoc tumulo requiescunt Principis, Adæ, [conditum a Principe Adamo.]
      Qui quoque dum vixit clarus in orbe fuit.
Bellator fortis fortes perterruit hostes
      Mœnia, Roma, tua arma * timuere sua,
Jura dabas terris, quæ quondam florida cunctis;
      Hic tibi quod voluit fecit, & indoluit.
Hic Regem dira multis placavit ab ira,
      Clarus erat cunctis omnibus iste modis.
Hos Perusina Sanctos adduxit ab urbe,
      Et statuit templum hoc in honore Dei.
Fecit cœnobium, sub normæ, tramite dignum,
      Sufficiens victum Fratribus esse dedit;
Quo Regi Regum valeant servire per ævum,
      Et Dominum rogitent quo sibi det requiem.

[2] Adamum hunc videtur prælaudatus Tristanus Chalcus, lib. 6 Hist. Mediolan. lib. 6 ad an. 968, inter eos numerare, quibus Ottho II, defuncto patre in Italiam, veniens, dum Cassiani moratur, concessit possessionem legitimam earum rerum atque urbium, quas in Italia possidebant; cujus rei, [alias Amizone dicto,] inquit, Archetypam tabulam in Ticinensi Bibliotheca vidimus. Quod autem, in Historia translationis mox danda, illius faciendæ fundandique monasterii auctor vocetur Amizo, non magnopere me angit, neque cogit ut binominem fuisse illum dicam; cum unum idemque nomen credi poßit Adam & Amizo, formatum ex nomine priori, per aphæresim primæ syllabæ Ad, Italis usque adeo familiarem, sicut & terminatio dimunitiva, izo. Sic ex Adalberto vel Adalberone factum videtur Albizo; ex Odeberto, Obizo, ubi etiam intervenit ultimæ syllabæ truncatio, per quam ex Bonifacio, Bonizo; ex Gebehardo Gebizo Longobardice formantur, aliaque similia. Sunt qui etiam pro Amizone, scribunt Obizonem. Sed hoc ut diversum est nomen, ita diversam signare personam existimo; exinde vero natam confusionem, quod Adami seu Amizonis filius aliquis aut nepos Obizo, eidem Aronensi Abbatiæ multa contulerit beneficia, ob quæ velut alter fundator fit habitus.

[3] Ut ut est, prior iste sub Otthone I Romam copias fertur duxisse, & Porticum Paulinæ Basilicæ incendi, [qui anno 963 Dux Otthonis I, de incensa porticu S. Pauli arguitur,] si non jußisse, certe non satis prohibuisse: sub Otthone autem II, inflictæ sibi divinitus pœnæ remedium invenisse Perusii; indeque allatis Sanctorum Gratiani atque Felini corporibus, struxisse atque ornasse cœnobium perhibetur: & additur: Actum est hoc anno Dominicæ Incarn. DCCCCLXIII, Indictione VII, Regni vero Domini secundi Ottonis XVIIII, Imperii autem ejusdem XII. Uterque hic annus annum Christi notat DCCCCLXXIX, unde perplexi hærent Aronenses, quid censeant de prænotato DCCCCLXIII; eo magis, quod cum tali anno componi soleat Indictio VI; sed hæc tantum cucurrit usque ad Septembrim, a quo cœpta, fuit numerari Indictio VII. Hujus Indictionis mense tertio, videlicet Decembri, Otto I Romam cum exercitu venit, Synodum coëgit, deposito Ioanni XII Leonē VIII substitui fecit; quo tempore Paulina porticus potuit sic conflagrasse, ut ipsum quoque illius tectum vetustum, [quam mox Leo VIII restauravit,] haud parum inde passum sit, ruinæque mox factæ præparatum. Memoriam hujus ruinæ eamque mox secutæ reparationis, in restaurata similiter Porticu positam, recitat Ioannes Severanus, in opere de VII Ecclesiis Urbis parte 1 pag. 394; Leoni quidem III illam adscribens, sed absque ulla verosimilitudine. Etenim Anastasius Bibliothecarius, minutißime ac prolixißime enumerans sarta tecta ab illo Leone curata, & plurima ejusdem in Basilicam Paulinam collocata donaria atque ornamenta, nihil dicit de reparatione tecti. Hæc autem nec alteri cuiquam consequentium Leonum potest cum fundamento adscribi, usque ad prædictum VIII; mox quidem a sua ordinatione per seditiosos Romanos expulsum, sed satis cito ab Imperatore restitutum, ut toto quo reliquo supervixit anno DCCCCLXIV, & trimestri sequenti, absolvere opus deproperatum potuerit, juxta prædictam memoriam, quæ sic habet:

[4]Exultate, Pii, lacrymis in gaudia versis,
      Et protectori reddite vota Deo; [testibus versibus in ea positis.]
Cujus sic tenuit resolutum dextera tectum,
      In vacuum ut caderet tanta ruina solum;
Solum ut invidiæ Princeps tormenta subiret,

(Ottho videlicet, cujus Duci ac Militi damnum imputabatur)

      Qui nullum ex ampla strage tulit spolium.
Nam potiora nitent reparati culmina templi,
      Et sumpsit vires firmior aula novas;
Dum Christi Antistes cunctis Leo partibus ædi
      Consulit, & celeri tecta reformat ope;
Doctorem ut mundi Paulum plebs sancta beatum
      Intrepide solitis excolat officiis …..

Sequebatur commendatio fidelis laboris, a Felice Presbytero & Adeodato Levita istuc collatæ, [Idem Amizo an. 979 sub Otthone 2,] versibus quatuor dißimilis maleque tornati metri, ideoque hic prætermißis; cum jam satis ex allatis constet, causam esse cur Leoni VIII, nullam cur III opus istud adscribatur. Interim cum habeamus justificationem Æræ & Indictionis superius notatæ; apparet, quod eidem quoad gesta sub Ottone I fideliter transcriptæ, imperite appositus fuit annus Regni & Imperii Ottonis II, fundationi Aronensi seu potius Translationi corporum Sanctorum separatim adscribendus. Nunc ipsam Translationis historiam accipe, uti Aronæ nobis descripta est, ex veteri nostrorum nunc ibi Patrum membrana, nonnihil per conjecturam correcta.

[5] Multorum itaque temporum, post sanctorum Martyrum paßionem, labente curriculo; accidit ut Comes Amizo, Stationensis ac Sepriensis Comitatuum incola, [Perusiæ sanatus ab inflicta sibi pœna,] Dux Imperialis exercitus sub primi Ottonis imperio [quidam] ex Militia [ejus], Regi sibique ignoto judicio, combureret porticum S. Pauli Apostoli. Cujus reatus ipse * periculum sustinens; ut qui auctores sceleris non satis castigavit (sic enim facti invidiam videtur Auctor, lenitam voluisse, licet plus aliquid agnoscere videatur Epitaphii auctor) brachii & dexteræ [paralysi tactus], idque istius delicti vindictam divinitus immissam interpretatus, remedium quæsivit ex tam nefario opere. Quo perculsus timore, & Matris Ecclesiæ offensæ dolore; non longo post tempore, Secundo Ottone Imperatore, invenit Perusiæ quod quæsierat, se perditum gaudens restaurare ex Salvatoris dilectione. Unde Mediatoris operante virtute, ejusdem civitatis Episcopum, [Martyrum corpora ab Episcopo petiit,] cujusdam tam culpæ gravatum mole, adiit cum magno tremore. Sed quia Miles seculi Miles maluit effici Christi, non destitit impetrare, quod animo ardebat implere. Pretiosorum corpora Martyrum Gratiani & Felini postulavit; quæ, quod mirabile est, movere nullatenus potuit, priusquam fide obnixe firmavit, se in patriam suam cum magna reverentia ducturum; ibique cœnobium quod inceperat, ad honorem eorum, ædificaturum; ubi reverentissime Patris Benedicti divinitus celebrarentur officia; quem Pontifex suppliciter imploraverat, ut iram Regis, quam vellet suscipiendo pecuniam, redderet delinitam: a quo id non poterat extorquere, nisi Sanctorum corpora quæ petierat, & ex Christi amore postulaverat, danda firmaret; & quia aliter efficere non potuit, potius quam reatus sui probaret periculum, promiserat dandum. Inito autem consilio, evocatis militibus silentio præcepit, ut, ignorante populo, Sanctorum corpora, ab ecclesia quæ est sita juxta Tiberim fluvium, [atque Aronam transtulit,] haud procul ab eadem urbe, in qua tumulata jacebant, levarentur ac Duci traderentur. Sed ea nocte, qua hæc fiebant, nuntiatum est urbi, tantum thesaurum auferri ab eis. Qui cum magna festinatione persecuti sunt Comitis milites. Sed percussit eos Dominus cæcitate magna, Sanctorum amore & eorum liberatione, & ita ad propria tristes & confusi remeati sunt, quod tam pretiosis corporibus essent privati. Ipse autem Comes Episcopo de Imperatore, fideli animo, ut promisit, omnia complevit, & tanti thesauri pignora duxit ad dicta dilecta loca *: ubi usque hodie illorum clarent miracula, quorum patrociniis, Christi opitulante gratia, mereamur gaudere per infinita secula. Amen.

[6] Ad signum *, linea antepenultima notatum, in margine, addebatur — videlicet ad castrum quod Arona dicitur, in quo & cœnobium in honore eorum ac Salvatoris Domini extruxit, juxta ripam Laci majoris. [& veniam illi impetrat ab Imperatore irato.] Sed intelligi debet pridem ad Salvatoris honorem extrui cœptum (scilicet statim a suscepta admißi sacrilegii pœnitentia) perfectum fuisse etiam ad Sanctorum honorem, illatis illuc corporibus, ob valitudinem brachii, eorum interceßione receptam. Qui autem Corpora sancta donavit Episcopus, certo nequit nominari. Nam Ughellus, Joannem quidem nominat, Otthonis 1 Constitutionibus subscriptum, anno DCCCCLXIV; sed paulo post obiisse ait, neque invenit successorem nisi Cononem, anno DCCCCXCIX ordinatum. Fuerit ergo intermedius aliquis, qui quo suo malo merito incurrerit indignationem junioris Otthonis, nihil attinet divinare; mature tamen sibi consuluit, quæsito Amizonis patrocinio, cum forte hic Perusia transiret, Roma revertens; non jam ab expeditione militari, sed a votiva peregrinatione suscepta sanitatis recuperandæ ergo, quam is reperit Perusiæ aut prope eam in vicina juxta Tiberim ecclesia, cujus nunc memoria nulla superest, & in qua tunc sancta Corpora jacebant. Dixi, Episcopum mature sibi providisse de patrocinio, compulsum timore Imperatoris denuo venturi in Italiam, ad compescendos Saracenos, in Apuliam Calabriamque immissos a Basilio II Græcorum Imperatore; atque ad vindicandam dotem, uxori suæ Theophanoni a Ioanne Zemisce istic aßignatam.

[7] Tali porro occasione ac tempore fundatum & sacris Reliquiis munitum Cœnobium, quamdiu sub Regularibus Abbatibus manserit, incompertum hactenus manet. Novariensis Episcopus Carolus asserit, posteriori tempore solitum fuisse primariis viris commendari; qualis fuit Hieronymus Calagrani, [Deinde an. 1489 sub Abbate commend.] Pontificius Cubicularius secretus, quando anno MCCCCLXXXIX restaurata ecclesia est, Sanctorumque prædictorum corpora sub præcipuo altari, sub quo etiam nunc requiescunt, fuerunt collocata, inscriptis hisce litteris: Sanctissimorum Martyrū Gratiniani & Felini corpora, sub Decio Cæsare passa; [translata sunt ad novam aram corpora;] Imperatore Ottone II divinitus e Perusia huc advecta; æde instaurata, ad hanc aram pie translata & hic condita, anno Sal. MCCCCLXXXIX, sedente Innocentio VIII Pontif. Max. Jo. Gal. Sf. Vicec. Duce Med. VI, Jo. & Vital. Borromeis Aron. Comitib. Hier. Galagrani Papien. Cubicul. secreti, cœnobii Præfecti, jussu & impensa. Qui porro tunc Comites Aronenses erant Borromæi, ipsam quoque Abbatiam, a familia Ferraria Vercellensi aliquamdiu detentam, in suæ gentis jus translatam tenuerunt, donec S. Carolus, Archiepiscopus Mediolanensis, ipsam cum amplissimis aliis sacerdotiis, [ac denique locus Jesuitis traditus;] illustri admodum Christianæ moderationis exemplo, dimisit, inquit Carolus Novariensis, ac Patribus Societatis Jesu tradi curavit: quos in Braïdensi ecclesia Mediolani, ad publicum civitatis salutareque commodum, poni curaverat, qui Patres Aronæ divino cultui, ac incolarum utilitati salutique, certis conditionibus adjectis, inservirent: ii autem Collegium ibi constituerunt, in quo Religionis Novitii probarentur.

[8] Apud hos servatur etiamnum vetus codex Membraneus, Sanctorum Legendas continens, [apud quos servatur Codex Ms. in quo Acta,] interque eas Acta SS. Gratiniani & Felini, pro Kalendis Junii, quibus coluntur. Eorum se ecgraphum habuisse protestatur Carolus Episcopus, cum anno MDCXII Novariam suam ederet; habuit etiam illud Philippus Ferrarius, sequenti mox anno excudi faciens suum Sanctorum Italiæ Catalogum; miraturque quomodo Baronius, qui verosimiliter auctor fuit, ut in Martyrologio Romano, Gregorii XIII jussu reformato legeretur, Perusiæ SS. Martyrum Felini & Gratiani Militum, qui sub Decio genus omne martyrii pertulerunt; ac deinde, mutata post triennium phrasi, qui sub Decio variis tormentis cruciati, martyrii palmam gloriosa morte perceperunt. Miratur, inquam, & merito miratur Ferrarius, quomodo Baronius, in suis ad idem Martyrologium Notis, citet Monumenta Ecclesiæ Perusinæ, quæ inquit, manuscripta accepimus; [allegatæ Baronio,] cum Perusiæ nulla extet horum Martyrum memoria. Actorum quoque notitiam nullam ibidem extare, vel inde probatur, quod Perusini scriptores, pro eo ipso tempore, pro quo illa faciunt Episcopum Florentium, nullum alium noverint quam Decentium, nominatum in Actis S. Florentii & Sociorum Martyrum. Hæc autem Acta, cum verbotenus eadem sint cum Actis SS. Secundiani, Marcelliani, & Veriani Patronorum Tuscanellensium, qui coluntur IX Augusti; [sed pro parte sumpta ex Actis S. Florentii,] & solis Martyrum locorumque nominibus diversa; rursus fuisse transformata & Aronensibus hisce Patronis aptata, mutata tamen phrasi & pluribus novis circumstantiis additis, vehementer miraremur; nisi compertam experientia haberemus, quam sæpe & facile superioribus seculis facta sit ejusmodi commutatio; volentibus subinde Monachis quibusdam, magis piis quam doctis, undecumque potius mutuari suorum Patronorum Legendas, quam fateri se nullas a majoribus accepisse.

[9] Talem circa annum XX hujus seculi, transcriptam sibi Arona accepit noster Heribertus Rosweidus, pro præsenti quod meditari & promittere cœerat opere. Eamdem deinde, absque historia Translationis, quam supra dedimus, [neque valde antiqua.] quamque recentiori manu Codici antiquiori insertam esse, testatur quidam ex nostris, post eamdem Legendam Italice redditam, atque Bollando nostro missam anno MDCLIX: & argumentum inde sumit credendi, quod liber ipse, una cum sanctis Corporibus. fuerit Perusia allatus Aronam. Sed neque persuadere mihi possum, ipsammet Legendam SS. Florentii & Sociorum, quam dixi & mox ostendam, SS. Gratiniano atque Felino fuisse aptatam, non esse recentiorem Aronensi fundatione; neque omnino inducere valeo animum ut credam, tam projectæ adfingendum impudentiæ fuisse Perusinos, ut uno eodemque tempore legerent in suis ecclesiis Legendam duobus Sanctorum Martyrum paribus, sub sola nominum diversitate, communem; esto decipi potuerint ab aliquo, qui S. Florentio & sociis Perusiæ paßis aptavit Acta SS. Secundiani & Sociorum, Centum-cellis ad mare passorum; sicut postea decepti sunt Aronenses.

[10] Interim eorum compendium habemus, tam in veteri Mediolanensi Breviario anni 1539, intres divisum Lectiones; quam in reformato anni 1635, contractum ad unam. [Cultus etiam Mediolani:] Et in veteri quidem etiam duplex Oratio propria præscribitur, quarum prior hæc est: Deus qui hunc diem victoriosissimo Sanctorum Martyrum tuorum Gratiniani & Felini certamine decorasti; fac quæsumus omnes, ad eorum festivitatem devote confluentes, illorum meritis veniam assequi, quam suis diffidunt posse promereri. Atque ex hoc Breviario censeo potius, quam ex ullis Perusinorum monumentis, illata in Gregorianum Martyrologium nomina commendationemque tormentorum. Qualia autem ipsa sint Acta, unde Lectiones Breviarii sumptæ, juvat ipsismet verbis productis cognoscere, [an olim Perusii ad Pontem-Felcini?] conferendo ea cum Actis SS. Secundiani & Marcelliani infra producendis. Solum hic addiderim, pro Gratiniano, Romani Martyrologii Amplificatoribus obrepsisse Gratianum; & qui in Actis Aronensibus Felinus semper dicitur (terminatione diminitiva ex nomine Felicis, quantum possum conjectare; quasi Felicinus) in Kalendario Missalis Mediolanensis anni 1522 Fininum, in Breviario vero anni 1539 Filinum scribi, & utrobique ante Gratinianum nominari: quod utrumque ex Aronensium usu correctum fuit, in Kalendariis & Breviariis annorum 1582 & 1635; scriptumque Felini & Gratiniani. Porro, si vera est conjectura, Felinum, pro Felicino Perusinis dicto, Aronensium usu obtinuisse; haud absurda foret etiam altera, qua putaretur Pontem-Felcino vulgo nuncupatum, Tiberique instratum, ultra secundum ab urbe Perusia milliarium versus Euroboream, nomen habere a vetusta ibidem S. Felicini, Aronensibus Felini dicti, ecclesia; ex qua sanctorum corpora acceperit Amizo. Atque ita eorum notitia & cultus Perusinis venerit in oblivionem; maxime si nulla ibi jam amplius remansit ecclesia vel capella; aut, si qua loco superest, ea in alterius Sancti titulum ac patrocinium pridem transiit, uti sæpe consuevit fieri. Simili fortaßis modo exolevit notitia & cultus S. Gratiniani in eodem territorio Perusino: cujus tamen vestigium supersit in nomine loci, vulgo Rocca-Gratian dicti, [& Roccam Gratiani?] quem Chorographica regionis istius tabula ponit Perusiæ ad meridiem, intervallo trium milliarium, ad occiduam Gennæ fluvii ipsam urbem præter labentis ripam; vel potius in loco S. Griciniani, eadem in tabula nominato, quinque milliaribus in Boream ex altera parte civitatis.

[Annotata]

* Timere,

* Opere

ACTA APOCRYPHA
Ex veteri Ms. Passionali Aronensi.

Felinus, Martyr, Perusia Aronam translatus (S.)
Gratianus, Martyr, Perusia Aronam translatus (S.)

EX MS.

PARS PRIOR
De Sanctorum conversione, & confessione
intrepida ante tribunal.
Sumpta ex Actis SS. Secundiani & Sociorum, in Acta SS. Florentii
& sociorum licentius transformatis
.

[1] Sanctissimorum Martyrum, Gratiniani scilicet & Felini, passiones & certamina scripturi, cum & ipsi a cunabulis essent Pagani, quo ordine ad agnitionem Christianæ fidei pervenerint, in prima fronte referendum, aptum censuimus: quatenus inde, velut a fundamento, narrationis solidius ædificium surgat a.

[2] Cum igitur Decius b Cæsar Romani Imperii monarchiam esset adeptus, instinctu diaboli, [Persecutione suscitata sub Decio & Valeriano,] contra Christianam Religionem, gravi admodum exarsit odio. Valerianus quoque Præfectus, persecutor crudelissimus, erat Christianis valde infestus; & in eorum necibus, tamquam ferocissima bellua, grassabatur. Imperator ideo, cum eodem Valeriano Præfecto, legem sanxit, ut ubicumque Christiani invenirentur, ad idolorum sacrificia continuo compelerentur; ac, si resisterent, diversis lacerati pœnis interirent. Sancti autem Dei Martyres, inexpugnabilibus fidei armis imbuti, Christique amore inflammati, eorum tyrannidi repugnabant interriti; miroque modo, quanto atrocius puniebantur, tanto roborati Dei adjutorio, & spe æternorum gaudiorum arrecti, ad pœnas, quasi invitati ad epulas, læti festinabant. At sævus Paganorum furor de Sanctorum patientia, unde sedari debuit, gravius exarsit, eos diverso tormentorum genere dilanians. Alii namque familiaribus privati rebus, proscriptione damnati, alii exilio deputati, alii carceribus mancipati, alii ferreis nexibus stricti, alii verberibus secti, alii vivi decoriati, alii detruncatione membrorum deformati, alii ferarum morsibus dilaniati, alii plumbatis cæsi, alii laqueis strangulati, alii aquis submersi, alii ignibus exusti, alii gladiis transverberati, & quidquid insuper crudelitatis carnificum sævitia excogitare potuit perpessi sunt. c

[3] [eorum instigatores Gratinianus & Felinus,] Præfati autem viri Gratinianus & Felinus, cum adhuc essent Paganis irretiti erroribus, etiam ipsi Christianos persequebantur, contra eos Cæsaris & Præfecti animos crebis suggestionibus & consiliis instigantes. Erant quippe nobilitate conspicui, & mundanæ sapientiæ disciplinis apprime eruditi; unde grandi honore in palatio habebantur, & magna familiaritate apud Imperatorem & Præfectum utebantur, eorumque consultu Reipublicæ negotia sæpius ordinabantur d. Illis ergo, ut prædiximus, gentili errore diutius occupatis; tandem divina pietas, quæ omnes homines vult salvos fieri, & ad agnitionem suæ veritatis venire, cum eos ad vitam præordinatos sciret, tali ordine ad fidei suæ notitiam perduxit. Gratinianus e equidem, cum quadam die contra Christianos, solito more, Valeriano Præfecto consilium præberet; subita supernæ visitationis gratia, [mirati constantiam Christianorum,] quasi quodam sole illustratus, cœpit animo pertractare Christianorum constantiam; quomodo idolorum culturas abominarentur, & temporales pœnas non solum contemnerent, sed potius pro Christi nomine amplecterentur. Perpendens igitur, eos, sine quadam magna spe præmiorum, tam gravia nullo modo pati posse; illico Felinum, utpote familiarem & prudentem virum, accersiri curavit, cum illo collaturus quæ animo conceperat.

[4] Post multimodas ergo confabulationes, & philosophicarum quæstionum disputationes, Gratinianus de Christianis intulit dicens: [causam ejus interse quærunt:] O amice, miror nimium, cur Christiani tanto desiderio tormentis affici, & pro Christo mori exoptant: suspicor enim eos post mortem aliquid sperare. Felinus respondit: Tu forsitan suasionibus eorum seductus, Christianus fieri, & ad exemplum eorum cruciari & mori desideras? Gratinianus, inquit: Fateor me in Christianæ religionis amorem aliquatenus animum inclinasse. Felinus dixit; Ex qua occasione? Gratinianus respondit: Quia dicunt, post mortem, alteram vitam esse, hac mortali multo præstantiorem, nullo fine terminabilem, indeficienti lumine coruscantem, inæstimabili deliciarum copia affluentem; in qua animæ, quæ fidem Christi observant, inenarrabili dulcedine satiantur; illi autem qui contra Christum sentiunt, [& Gratinianus eis se accessurum professus,] inextinguibilibus flammis traduntur. Resurrectionem quoque corporum in fine mundi, & judicium futurum affirmant; in quo judicio omnes, qui Deos quos colimus adorant, perpetuis inferni cruciatibus damnandos asserunt; Christi vero cultores, æterna beatitudine remunerandos. Quoniam ergo melius est, post mortem vita perfrui beata, quam inferni pœnis cruciari; idola contemnere, & in Christum credere desidero.

[5] Felinus dixit: Si hæc ita veraciter esse, ulla mihi ratione potueris approbare, ipse quoque Christianus fiam. Tunc Gratinianus, gaudio repletus, ait: Miror prudentiam tuam illos putare Deos, qui arte hominum fiunt, qui muti & surdi probantur, qui nullo sensu vigent. De Christi autem divinitate noli dubitare, in cujus gestis legitur, quod cæcos illuminasset, [idem persuadet Felino:] dæmones effugasset, mortuos suscitasset, & innumera miracula fecisset; postremo, cum sua sponte mortuus & sepultus esset, resurrexisse & ascendisse in cælum, nullo modo dubitetur. His Felinus auditis, etiam ipse credidit.

[6] Interea fama S. Florentii f, Perusinæ civitatis Episcopi, pervenit ad eos. Ipse autem S. Florentius, tunc temporis persecutionis impetum paulisper declinans, [qui simul accedentes ad S. Florentium Ep.] latebris quibus poterat seipsum occultabat; non autem metu passionis, sed potius ut Sanctorum animos, quos in tormentis deficere formidabat, confortaret; & eos qui de idololatria ad Christianitatem transfugerant, sacri baptismatis unda abbueret. Ad hunc ergo Gratinianus & Felinus venientes, prostrati cœperunt osculari pedes ejus, dicentes ad eum; Sanctissime Præsul, miserere nostri, & illumina nos servos tuos, ut viam veritatis possimus agnoscere, & ad vitam æternam mereamur pertingere. Ille autem, fidei eorum congratulans, dixit; Si indubitanti animo ad fidem D. N. Jesu Christi accedere desideratis, consequens est ut primum abrenuntietis idolis, deinde in confessione & fide veri Dei, sacro baptismate, ab idololatriæ sordibus expurgemini. At illi cum lacrymis dixerunt: Jam quidem, abdicata simulacrorum superstitione, Christum verum Dominum credimus & confitemur: sed nos miseros, qui hactenus, [idololætriæ renuntiant:] vero Deo contempto, idola falsa, surda, & muta adoravimus; & ad voluntatem Cæsaris & Præfecti, tot Domini Sanctos cruciavimus, quid facturi sumus? Quos S. Florentius blande consolans; Desinite, inquit, contristari, nec metuatis: credite tantum, & baptizabimini, & accipietis remissionem peccatorum vestrorum. Quibus plenius de fide instructis, ait; Crastino ad me revertimini, ut baptismum salutis & fidem Christi accipiatis.

[7] Eadem autem die Valerianus Præfectus fecit apprehendi eum g, & diutissime cruciatum jussu Cæsaris detrusit in carcerem. [baptizatiq; & chrismate uncti.] Gratinianus vero ac Felinus iis compertis, ad quemdam Presbyterum nomine Timotheum h, virum æque sanctissimum, festinantes perrexerunt. Quos cum ille inopinate introëuntes vidisset; suspicabatur eos ad se comprehendendum, & ad martyrium ducendum venisse. At ipsi, ex more salutantes eum, ceciderunt ad pedes ejus, dicentes; Rogamus te, per omnipotentem Deum, quem tu prædicas, ne tardes nos baptizare. Tunc B. Timotheus, gaudio repletus per omnia, secundum Catholicam fidem catechizavit eos, & in nomine Trinitatis baptizatis. Ite; inquit, ad B. Sixtum i, Romanæ Ecclesiæ Episcopum; & ipse vos Chrismate sancto confirmans, signaculo Christi consignabit. Qui jussa ejus ocyus exequentes, a S. Sixto confirmati ac consignati sunt. Eodem autem die in domos suas regressi, facultates suas pauperibus erogare cœperunt.

[8] Cum hæc ita agerentur, & jam non parum temporis effluxisset, cœpit mirari Præfectus, cur SS. Gratinianus & Felinus redeundi ad palatium tamdiu moras innecterent; scripsitque ad eos epistolam, hæc continentem. Valerianus Præfectus Gratiniano & Felino, amicis & consodalibus carissimis, [accersuntur ad Præfectum,] salutem. Vobis igitur, o amici, vestram præsentiam tanto tempore subtrahentibus, in quamdam nos solicitudinem misistis: putavimus enim vos aut forte infirmatos, aut certe aliquos Christianos in custodia constrictos habere. Nunc ergo, quia respublica vestro consultu opus habet, ad nos maturius venire ne tardetis, rogamus. Perlectis itaque litteris, SS. Gratinianus & Felinus dixerunt ad ceteros qui secum erant Christianos: Cognoscite, Fratres, nostræ resolutionis tempus instare: induti ergo armis fidei, præparemus nos ad bellum. Memores estote præcepti D. N. Jesu Christi, dicentis; Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Erant autem cum illis isti quinque, ipsi quoque in eodem tempore in nomine Trinitatis baptizati, videlicet k Marcellianus, Faustinus, Fortunatus, Justinus, & Virianus.

[9] Cum ergo se invicem ad martyrium cohortarentur, Sancti Gratinianus & Felinus dixerunt, [eique cum sociis se sistunt,] Nos ibimus ad palatium. Marcellianus ceterique responderunt; Et nos pergemus vobiscum, pro nomine Christi quæque tormenta sustinere parati. Diluculo igitur omnes pariter surgentes, profecti sunt ad palatium l Calisti, ubi id temporis Decius Cæsar & Valerianus Præfectus metabantur. Sanctis autem Gratiniano ac Felino ad Præfectum ingressis, dixit Præfectus: O viri eloquentissimi, verane sunt quæ audivimus de vobis? At illi, Quid? inquiunt. Quia, inquit, magicis Christianorum artibus seducti, facti estis Christiani; ac Diis omnipotentibus contemptis, adoratis Christum, qui propter superstitionem suam a Pilato crucifixus, mortuus & sepultus esse traditur. Sancti Dei responderunt: Et quare, cum dixisti crucifixum, mortuum & sepultum; non addidisti, quia surrexit & ascendit ad cælos? Valerianus dixit; Vere, ut video, Christiani estis. At illi incunctanter responderunt; Vere, Christiani sumus. [ac fidem intrepide profitentur:] Præfectus autem; Nolite, ait, o amici, clementissimi Principis gratiam, & amicitiam nostram perdere. Sancti Dei: Amicitia tua tecum sit: nos illa opus non habemus, quia Deo inimica esse dignoscitur. Valerianus subridens ait: Cessate ab hac stultitia, antequam veniatis ad tormenta. Christi autem milites imperterriti responderunt: Cessa tu, miser, ab insania tua, & ab effusione sanguinis Sanctorum innoxii, antequam inextinguibilis gehennæ incendio tradaris: noveris autem nos tormenta tua omnino non timere.

[10] Tunc Præfectus, furore commotus, jussit eos trudi in carcerem. Cumque a ministris ducerentur; m Sancti Marcellianus ceterique socii cœperunt publicis vocibus clamare, [traduntur carceri,] Ut quid innocentes isti injuriantur? Si forte pro Christi nomine, & nos Christiani sumus. Qui mox jubente Præfecto comprehensi sunt, & pariter missi in carcerem. Illis vero in obscurissimum carcerem detrusis, ecce subito lux cælitus emissa totum carcerem ingenti claritate illustravit. Erant autem ibidem & alii Christiani catenis coarctati: e quibus unus nomine n Feciolus, qui jam sex menses habebat in carcere, audiens Sanctos Dei introëuntes, cœpit clamare; Qui sunt isti servi Dei, intrantes tabernaculum servorum Dei? S. Felinus dixit: [ibique illuminant cæcum.] Speramus de Christi clementia, quod nos quoque in sortem servorum suorum computare dignabitur. Feciolus autem, cum lucis splendorem videre nequiret, dixit ad S. Felinum; Extende manum tuam ad me: quam protinus extendit. Quam cum Feciolus attigisset, & ipse vidit lumen, & dixit: Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum! [Psal. 132.] sicut unguentum descendens de capite in barbam, barbam Aaron: & descendat super nos benedictio Dei. Et responderunt omnes, Amen.

[11] Interea Valerianus Præfectus, ad Decium Cæsarem ingressus, ait; Suggero Pietati vestræ, Gratinianum & Felinum, vestræ Sublimitatis ministros, Christianos effectos. Imperator respondit: Qua ratione credam quod asseris? ipsi enim Christianis semper erant infensi, & pœnas eis inferebant: quomodo ergo fieri potuerunt Christiani? Præfectus dixit: Per salutem vestram, sine dubio Christiani sunt: [Præsentati Decio Imp.] ego jam eos misi in custodiam, eo quod Reipublicæ jussa contempserunt. At Decius Cæsar: Fac eos, inquit, cum honore, ut soliti erant, aspectibus nostris præsentari. Tunc Valerianus Præfectus, missis ad carcerem ministris, Sanctos Gratinianum & Felinum, absolutos vinculis, ante Cæsaris tribunal fecit adduci. Quibus introductis, Decius Cæsar ait; Jam diu præstolati sumus, putantes vos aliqua nobis de Christianis suggesturos, qui Deorum & Reipublicæ desertores, Imperii nostri quietem turbare nituntur; sed, ut jam diu comperimus, vos eorum magicis artibus seducti, facti estis Christiani, & Deorum culturam contemnitis, ac jussa nostra & publicas leges pro nihilo ducitis.

[12] Cui Sancti Dei respondentes, dixerunt: Hactenus nos miseri, publicis legibus servientes & jussionibus vestris obtemperantes, multa mala commisimus, scilicet multum sanguinem Sanctorum effundendo, unde tartareo plecti meruimus supplicio: verum per misericordiam Dei jam indulgentiam consecuti, [fidem tuentur.] ulterius ad hæc scelera præceptis tuis parere non possumus. Decius dixit: Jam palam est vos ad Christianam superstitionem declinare. Christi milites responderunt: Nos non ad superstitionem; ut tu dicis, sed ad religiosam veri & omnipotentis Dei culturam declinavimus. Imperator dixit, Nolite in hac pertinacia remanere: sed accedentes, Diis, secundum piissimos ritus, libamina offerte. Sancti Gratinianus & Felinus responderunt: Stulta suades, o Imperator, ut qui semel ab idolorum sordibus mundati sumus, eorum cœno iterato, veluti sues nos immittamus. [atque torquentur.] Sine dubio autem te nosse volumus, quod posthac idolis surdis & mutis, quibus semel abrenuntiavimus, cervices numquam inclinabimus. Decius Cæsar dixit: Publicam Deorum blasphemiam publicis necesse est vindicare tormentis. Sancti Dei dixerunt: Ne putes nos minis tuis terreri: tormenta tua pro deliciis computamus, quæ nobis etiam nunc refrigerium parant, tibi autem perenne incendium. Tunc Decius, nimio furore succensus, dixit ad Valerianum Præfectum; Istos profanos, qui publice Deos blasphemant, & nobis tormenta minantur, jubemus vivos excoriari, & eorum coria igne comburi, ipsos autem super prunas & cineres in carcere projici o. Porro fortissimi athletæ Christi, secundum regiam jussionem crudelissime dilaniati, gratias referebant Deo, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.

ANNOTATA D. P.

a Cultior multo stylus quam sit originalium Actorum, ætatem etiam posteriorem sapit.

b Cœpit Decius imperare anno Christi 249, mense circiter Majo, occisus an. 251 ad finem vergente; habuer atque crudelitatis suæ socium P. Licinium Valerianum, Præfectum Urbis a se creatum; ac deinde, post illius successorumque breve Imperium, dictum Imperatorem an. 253. Nec enim duos Valerianos statuendos ostendi ad Catalogum Rom. Pontiff. agens de S. Lucio num. 5.

c Totus hic excursus Aronensis Auctoris est, nec in aliis Actis apparet quidquam, præter persecutionem, paucis verbis indicatam.

d Breviaria, Milites faciunt: quod secuti sunt Romani Breviarii Amplificatores, atque etiam Ferrarius: Ast Togatum faciunt, tam Florentium quam Secundianum, Acta ipsis adscripta, idque etiam huic tenori aptius congrueret.

e Alia Acta Florentii, alia Secundiani nomina hic substituunt; sicuti mox, ubi hic Felinus, ibi Julianus aut Marcellianus nuncupatur: & utraque in argumentum adducunt Virgilianos ex Sibilla versus, Euangeliaque Matthæi ac Lucæ.

f Tam Urbevetanum quam Perusina Mss. Sanctos suos immediate adducunt Timotheo Presbytero.

g Scilicet Florentium Episcopum: sed alia duo nihil de apprehensione cujusquam habent.

h Eadem Presbyterum faciunt de titulo Pastoris: qui Titulus Romæ fuit, non Perusii; uti & Timotheus, ibi Presbyter, sed annis 100 ante tempora Decii: de quo in Actis SS. Pudentianæ & Praxedis 19 Maji.

i Commune omnibus Actis vitium. sumptum ex Actis S. Laurentii, inhoc corruptis, eo quod persecutio, qua passus sanctus Levites est, passus dicebatur in persecutione Decii & Valeriani (ab isto enim cœpta, cum auxilio alterius tunc solum Præfecti; ab hoc, postea Imperatore facto, continuata est) & sic inepte compositus fuit tyrannus Decius, cum SS. Sixto & Laurentio Martyribus, toto fere octennio post Decii interitum superstitibus. Aronensia autem in hoc gravius exerrant, quam alia Acta; quod Perusiæ omnia gesta fingant, ubi neque Decius, neque Valerianus, neque Sixtus Sedem suam habuerunt; alia proinde multo convenientius adscribunt omnia Urbi Romæ, quoad usque Centumcellas aut Perusiam exules Sanctos ducant: ibi autem tunc Pontifex erat S. Fabianus aut Cornelius.

k Urbevetanum, Secundiano ac Marcelliano, acceßisse Virianum dicit; Perusina, Florentio & Juliano jungunt Cyriacum, Marcellianum & Faustinum, de quibus nos infra.

l Salustii Palatium, ex Actis S. Laurentii, nominat Urbevet. Pro quo facile hic potuit obrepsisse Calisti, cujus Palatium nullum novimus Romæ, sed Cœmeterium cunctis nominatißimum.

m Urbevetanum, solum Secundianum, Perusina solum Florentium, ductum dicunt, quibus mox socii meruerint jungi, eo qui hic scribitur modo.

n Totus hic art. abest ab aliis Actis: Feciolum autem istum nescio unde sumptum conjectem.

o Alia Acta, loco istorum tormentorum, ponunt exilii sententiam, a Decio latam; & Urbevetena quidem, Centumcellas; Perusina vero, Perusiam ablegant suos Sanctos, cum mandato ad Proconsulem provinciæ.

PARS POSTERIOR
De constantia Sanctorum varie tentata, eorumque morte,
fere ex ingenio Auctoris conficta.

[13] Cum vero reducti essent in carcerem, ecce Angelus Domini apparuit eis, dicens: Pax vobiscum, Fratres. S. Gratinianus dixit: Nos alteram pacem, nisi D. N. Jesu Christi, non credimus, pro quo & tormenta sustinere desideramus. [Sancti visitantur & sanantur ab Angelo;] Angelus dixit: Hanc & ego vobis apporto: Angelus enim ipsius sum, & habeo medicinam perquam animæ vestræ curentur, fides roboretur, corpora pristinæ sanitati restituantur. Hæc Angelo dicente, sani effecti sunt, & suavissimus odor totum carcerem implevit. Tunc Sancti Dei, jactantes se ad pedes ejus, rogaverunt ut benedicerentur ab eo, acciperentque fortitudinem & gratiam, ne forte deficerent in pœnis. Angelus autem benedicens eis dixit: Qui Verbum Patris, descendens in uterum Virginis, homo fieri dignatus est, ut perditos terrigenas salvaret, & in se sperantes confortaret; ipse vos salvare, confortare, & benedicere dignetur; ut, triumphato mundi principe, cælesti palma digni efficiamini. His dictis Angelus ab oculis eorum ablatus est.

[14] Porro Valerianus Præfectus, existimans eos jam mortuos, duobus militibus, Superantio scilicet & Cyriaco præcipit, dicens: Ite, & cadavera illorum magorum efferentes, [ad eosdem missi milites duo, visa cælesti luce convertuntur.] ex muris civitatis longius projicite. Illi ergo adeuntes carcerem, cum vidissent Sanctos Martyres splendido amictu circumfulgentes & tantum lumen circa eos, stupefacti dixerunt; O viri gloriosi & omni veneratione dignissimi, quos hujus tanti luminis claritas mulcet, quos tantæ gloriæ jucunditas fovet, quos suavissimi odoris fragrantia reficit! At nos miseri, tanto splendore reverberati, vestram gloriam vix tenuiter sentire sufficimus. Sancti Martyres dixerunt; Et vos quoque, si in D. N. Jesum Christum credere, & in nomine ejus baptizari vultis, hujus gloriæ, imo perennis vite fieri participes potestis. Superantius vero & Cyriacus, pedibus eorum provoluti, cœperunt dicere; Credimus & confitemur, quia alius non est Deus præter Christum, qui in se sperantes tanto honore glorificat. Tunc Sancti Gratinianus & Felinus, videntes cor eorum luce fidei illuminatum, miserunt eos ad S. Timotheum Presbyterum: qui eos in Christo corroborans, & de fide plenissime instruens, baptizavit. Quibus baptizatis & ad carcerem regressis, ecce Valerianus Præfectus ad carcerem progreditur, quasi mortuorum corpora (ut putabat) visurus. Inveniens autem Superantium & Cyriacum, cum S. Gratiniano & Felino sedentes, & studiose meditantes, gravi ira exarsit; & jussit eos ferreis catenis custodiri in carcere, quoad usque decerneret qua pœna eos perderet.

[15] Erat autem ea tempestate quædam nobilis matrona, nomine a Lucilla, uxor Aspasii Proconsulis; quæ, cum non longe a carcere habitaret, audito quod Gratinianus & Felinus mancipati essent custodiæ, assumpsit secum panem & aquam, [Lucilla carcerem noctis illuminatum inveniens,] & circa mediam noctem accenso lumine ingressa est interiora carceris. Videns autem omnia, quæ intus habebantur, adeo ingenti luce illustrari, ut lumen quod in manibus portabat omnino obscurari videretur, stupefacta ait; Ecce jam septem anni sunt, quod istum carcerem notum habens, reclusis in eo necessaria ministravi, & numquam sine luminaribus intrare potui; modo autem media nocte ingressa, supra solem invenio splendentem. Unde ista nova lux his in locis, hactenus atra obscuritate obsessis? S. Felinus dixit: D. N. Jesus Christus, lux indeficiens, illuminat omnes homines, in hunc mundum venientes; qui spirituali lumine animas nostras illuminavit, ipse etiam, ad consolationem servorum suorum, hujus loci caliginem, hoc quo vides modo, pellere dignatur: ipse enim est verus Deus, creator cæli & terræ, maris & omnium quæ in eis sunt, cujus nutu tempora currunt, cujus odore reviviscunt mortui, cujus tactu confortantur infirmi, cujus potestas non deficit, cujus opes non decrescunt, in quem qui credunt cælestis regni municipatum merebuntur, contemptores autem ejus pœnis infernalibus damnabuntur.

[16] Tunc Lucilla, pedibus Sanctorum provoluta, ait: Adjuro vos per Christum, facite me Christianæ religionis participem b, quatenus ad hanc perpetuam felicitatem, quam prædicatis, pertingere merear. Sancti Martyres dixerunt: Si ex toto corde in Christum baptizata fueris, [Christiana fieri petit:] in perpetuum salvaberis. At illa, Credo, inquit, Dominum Jesum Christum verum Deum esse, & in nomine ipsius baptizari omnimodis desidero. Tunc Sancti Dei, ejus cognito fervore, gratias agentes Deo, qui solus errantium mentes illuminat, ut viam veritatis possint agnoscere, dixerunt ad Lucillam; Vade ad S. Florentium Episcopum; ipse dicet tibi, quid te oporteat facere. Lucilla autem ait ad eos: Ecce attuli vobis panem & aquam: sumite ergo & reficite corpora vestra. S. Felinus dixit ei: Sicut palea non potest cum tritico in horreis recondi, [baptizataque a S. Florentio Episcopo,] sic nec nos communicare tibi, aut a te aliquid accipere possumus, nisi te permittas baptizari. His Lucilla auditis exiit cum festinatione; & ad domum suam regressa, sumptis secum vestibus candidis & argento & auro, venit ad S. Florentium Episcopum; & prostrata ad pedes ejus, deprecabatur eum, ut baptizari mereretur. At ille gaudens baptizavit eam, in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti.

[17] Ut autem baptizata est, confestim sancto Præsuli valedicens, cum magno gaudio reversa est: & veniens ad domum Felini, invenit uxorem ejus nomine Paulinam, epulis & lætitiæ vacantem, & dixit adillam: Felinus vir tuus, catenis constrictus in carcere tenetur c; & tu lætam te exhibes? Paulina dixit; Qua ex causa? Lucilla ait, Quia credidit in Christum, rerum omnium creatorem. Paulina dixit: Ipse persequi solebat & punire Christianos: qua ergo ratione ipsum Christianum credam? Lucilla respondit: Ego quidem, veniens ad carcerem, inveni Felinum, [rem nuntiat uxoribus Sanctorum,] Gratinianum, Faustinum, Cyriacum, Superantium Cæsarium, Justinum, Virianum, Marcellianum, Benedictum d & Fortunatum, cum aliis centum viginti Christum colentibus, custodiæ mancipatos: ipsa quoque per verba eorum credidi Christo, & baptizata gratias ago Domino meo, qui me in ancillarum suarum numero computare dignatus est. Ad Gratiniani quoque uxorem cum hæc eadem Lucilla detulisset; continuo ambæ clamantes festinabant publice ad carcerem. Ingressæ igitur, cum sanctos Martyres vidissent, cum grandi ululatu clamabant dicentes; O dulcissimi Domini, unde vobis tam subita mutatio? Quid vobis visum est relinquere Deos, quos semper coluistis, & ignotum Deum adorare? Cur Principum jussa & publicas leges contemnitis? Quibus dominis nos & familias vestras relinquitis servituras? Quare turpissima morte damnari desideratis? At Christi bellatores, super petram fundati, his lamentationum fletibus non solum immobiles, [quæ frustra eorum animos solicitant.] sed multo fortiores effecti, responderunt dicentes: O infelices & Deo odibiles, cur nos a via veritatis avertere, & ad pristinum errorem revocare nitimini? Sufficiat vobis vestra captivitas, quare nos captivare molimini? Quare nos laqueis diaboli, quibus semel eruti sumus, iterum innodare tentatis? Tollite deprecatorias suasiones, & vos potius nostris acquiescite, ut relicta simulacrorum vanitate, Deum verum creatorem vestrum cognoscatis.

[18] Interea igitur cum Lucilla, pauperum multitudine ad prandium convocata, [Lucilla, a viro deprehensa pauperes alere,] facultates suas illis distribueret; Aspasius inopinate superveniens & valde admirans; cœpit vehementer quærere causas, cur tanti pauperes illuc convenissent, curque domus suæ substantiam dissipasset. Lucilla respondit: Quia Scriptura dicit, Qui dat pauperi fœneratur Deo. [Prov. 19.] Aspasius dixit: Quid est fœnerari Deo? Lucilla respondit: Egenis eleemosynam porrigere, & a Deo mercedem recipere perennem: reddet enim Deus mercedem laborum Sanctorum suorum. [Sap. 10.] Aspasius dixit: Quis Deus? Lucilla respondit: Deus, totius creaturæ conditor & humani generis redemptor. Aspasius dixit: Quis te hoc docuit? Lucilla respondit: Dominus meus Jesus Christus. Aspasius ait: Ergo Christiana es tu? Lucilla respondit: Ancilla Christi sum, & ei servire volo. Tunc Aspasius valde iratus, cœpit pugnis & calcibus cædere Lucillam, [ab eodem cæditur & vincitur.] ita ut omnes qui erant in domo pauperes fugissent. Qui cum crudeliter cæsam in carcerem trusisset, cippo pedes ejus constrinxit. Cognito autem quod per Sanctos Gratinianum & Felinum credidisset, cœpit contra eos clamare, dicens; O magos! o maleficos! qui mentes hominum alienant. Qui eadem verba sæpius iterando, ad Imperatorem ingressus est, nuntians ea quæ facta fuerant. Tunc Imperator, furore repletus; Cito, inquit, tollite jugum e ferreum igne candens, & collis Gratiniani & Felini impositum, jungite eos ad invicem; & cum catena ferrea Lucillam ad medium jugi subligatam; & sic eos pariter meis conspectibus exhibete. Sine mora autem bellatores Christi, ad jugum ferreum secundum regiam jussionem colligati, cum S. Lucilla præsentati sunt. Jugum autem, cum ex nimia succensione quasi vivens carbo ardere videretur, nullam eis intulit læsionem.

[19] Quibus Decius Cæsar visis, subridens ait: Huc usque non vidi homines jugo subnexos, sed boves; nec mulierem, sed saxa aut ligna vehentes. S. Gratinianus respondit: O Imperator; tu, cum sis mortalis, & post modicum vermis & putredo futurus, corpora nostra, quandoque qualicumque morte moritura, in tuam potestatem tradita, ludibriorum contumeliis afficere poteris; animas autem lædere non vales. Decius dixit: Miseri, multum de vobis doleo, quia subita nescio qua abrepti vesania, [Imperator eo audito, jugo ferreo candenti innnexam cum Sanctis,] Diis debitam venerationem exhibere contemnitis; & publicarum legum decreta & jussa nostra parvipendentes, in hac obstinatione persistere vultis, unde tormenta & crudeles interitus vos expectant. Ad quæ sancti Martyres responderunt, dicentes; Scias, nos nec blandimentis seduci, nec minis terreri, nec pœnis frangi posse: unde tormenta, quæ minaris, quid tardas inferre? Nos parati sumus, pro nomine Christi, omnia sustinere; & non solum non formidamus ea, verum toto animi desiderio læti expectamus; scientes, quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare regnum Dei. Triticum quippe, quanto plus in area tunditur & conculcatur, tanto purius in horrea reconditur. [frustra solicitat.] Tunc Aspasius Proconsul cum clamore dixit: O bone Imperator, cur hosce homicidas punire tardas, qui uxores suas deserentes, meam & aliorum conjuges præstigiis seducentes, concubuerunt cum eis; insuper Reipublicæ Deos deserentes, sacrificare contemnunt? Fas non est vivere tales. Cæsar dixit: Quoniam Reipublicæ utiles & necessarii esse poterant, dedimus eis vivendi inducias, sperantes posse eos aliquatenus ab hac pertinacia resipiscere. Nunc ergo rursus retrudantur in calcerem, crastino aut Deos adoraturi. aut crudelissimæ mortis sententiam procul dubio subituri.

[20] [illi vero ab Angelo & S. Florentio visitati,] His ergo in carcerem reductis, ecce Angelus Domini, circa mediam noctem aperiens carcerem, duxit eos ad domos suas: qui uxores suas & totam pariter familiam ad fidem Christi convertentes, S. Timotheum Presbyterum accerserunt, rogantes, ut eos qui crediderant baptizaret. Quibus peractis, & omnibus quæ habebant pauperibus erogatis, ante lucem regressi sunt in carcerem. Sanctus quoque Florentius Episcopus, veniens ad eos in carcerem, salutavit illos. dicens: Fratres, confortamini in Domino, viriliter agite; temporales cruciatus ne formidetis, memores promissionum Dei dicentis, Si transieritis per ignem, flamma non nocebit vos, & odor fumi non erit in vobis: & iterum, Capillus de de capite vestro non peribit: in patientia vestra possidebitis animas vestras. De his igitur promissionibus certi, nolite in pugna lassescere: prope enim est, ut ad illum triumphum pertingatis, post quem nec ullus belli metus restabit; sed semper victoria, de die in diem cumulanda, sine fine permansura est. At Sancti Dei, [ejusque benedictione muniti,] unanimiter cum lacrymis ad S. Florentii pedes se prosternentes, rogaverunt, ut pro ipsis Dominum supplicans, sua eos benedictione confirmaret. Tunc S. Florentius super eos sic oravit, dicens; Domine Jesu Christe, pastor bone, qui pro salute humani generis carnem induisti, & pretioso sanguine tuo nos redemisti, qui in te credentibus regna cælestia promisisti; benedic & sanctifica hos famulos tuos, de tua pietate præsumentes, ac in tua fide corrobora: ut sentiant tuum juvamen, qui confitentur sanctum tuum nomen: da eis patientiam & fortitudinem, ne mundi prosperis illaqueentur, nec adversis frangantur; & fac eos plenissimam consequi misericordiam, & ad tuam pervenire gloriam,

[21] Cumque omnes, finita oratione, respondissent Amen, & se de terra elevassent; [confortantur a Christo apparente.] apparuit illis Dominus Jesus Christus, signum sanctæ Crucis in manibus tenens, super solis splendorem emicans: cujus a dexteris juvenes elegantissimi, candidissimis vestibus circumamicti, thuribula aurea suavissimo odore incensorum fragrantia portabant: qui autem a sinistris, coronas auro gemmisque rutilantes gestabant: & dixit ad sanctos Martyres: O amici mei, data sunt vobis signa vitutum, quibus adversariorum tyrannidem vincatis: surgite, ad mensam meam invitati: paratæ sunt vobis deliciæ & mansiones, inenarrabili jucunditate amœnissimæ. Post modicum videbitis me, & ego ducam vos in regnum patris mei, ut immarcescibiles coronas, cum indefectibili odorum suavitate, recipiatis. His dictis, signo sancte Crucis consignavit eos, & ablatus est ab oculis eorum. Illi autem immenso repleti gaudio, consona gratiarum actione divinam collaudabant clementiam, quæ eos visitare & consolari dignata est.

[22] Illis autem laudibus divinis vacantibus, & sitibundo pectore palmam martyrii desiderantibus, [etiam sistuntur Decio;] Decius Cæsar jussit sibi in palatio Calisti tribunal parari; præcepitque ut tota civium f unanimitas ad spectaculum conveniret, & si quis adesse negligeret Imperatorem offenderet. Commota est ergo civitas tota, & turbis undique ex adverso confluentibus, Sanctos Dei exhiberi imperavit. Quibus adductis ait: Forsitan adhuc in vestra pertinacia perdurantes, jussis nostris resistitis, & Diis offerre libamina contemnitis? Martyres Christi constanter responderunt; Jussis tuis, ad sacrilegia compellentibus, numquam obtemperabimus, nec dæmonum latibulis divinum cultum exhibebimus. Decius dixit: Quæ sunt dæmonum latibula? Sancti Martyres dixerunt; Simulacra, quibus vos ignorantia excæcati divinum honorem impenditis: in eis enim dæmones, quasi serpentes in foveis latitantes, suæ deceptionis veneno suos cultores necant, & perpetuæ morti immergunt. Tunc Decius Cæsar, tamquam leo frendens, jussit eos in eculeo suspendi, & ungulis latera eorum radi, ipso sub voce præconia clamante, Deos blasphemare nolite. At Sancti Dei, pulcherrimo vultu jucundi, dixerunt ad Decium: Gratias agimus tibi, Imperator, qui nostræ voluntati serviens, proprii sanguinis nos unguento perfundis: hanc epulationem semper optavimus. Ille autem, eorum insultationes non ferens, [& varie cruciati,] publicum confessum cum Valeriano Præfecto confusus reliquit; g Promoto Tusciæ provinciæ Consuli præcipiens, ut quam crudelissime posset ipse eos tormentis laniaret: qui continuo, lateribus eorum sulphure aspersis, flammas jussit apponere. h

[23] Tunc subito unus ex ministris, arreptus dæmone, cœpit clamare, dicens: O Sancti Dei, Gratiniane & Feline, [liberant unum ex lictoribus a dæmone;] quare me incenditis? Alius quoque, nihilominus a diabolo suffocatus, repente cecidit, & mortuus est. Parentes autem illius qui a dæmonio vexabatur, ad sanctos Martyres confestim accedentes, ceciderunt ad pedes illorum dicentes; Servi Dei altissimi, nequitiam nostram ne attendatis, sed ad gloriam & honorem Dei vestri succurrite miseris, miseremini supplicibus; ut iste, qui in ultionem injuriarum vestrarum vexatur, per pietatem vestram liberetur. Quibus sancti Martyres dixerunt: Ite ad Deos Imperatoris vestri, pro quibus zelantes in servorum Dei cædibus grassamini, & ab ipsis auxilium postulate. Verumtamen ne forte injurias nostras ulcisci, & malum pro malo reddere videamur; quamvis hoc malitia vestra non mereatur, precibus vestris acquiescimus. S. Gratinianus itaque, arreptitii manum apprehendens, ait; Audi, maledicte diabole, adjuratus per immensum nomen Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi, discede a plasmate Dei, & ne ulterius ad ipsum redire audeas. At continuo horrisona voce exclamans, dixit: O nomen terribile, quod me cogit exire: & eodem momento arreptus homo curatus est.

[24] Ad mortuum quoque cum Sancti Martyres accessissent, cum lacrymis divinam clementiam implorantes, hanc orationem fuderunt, dicentes: Domine Deus, Rex omnipotens, rerum omnium creator, [aliumque mortuum suscitant.] cujus potestati etiam mors ipsa subjecta est; respice ad preces servorum tuorum, & pro tui nominis gloria resuscita hunc mortuum, ab hoste humani generis suffocatum; ut omnes circumadstantes agnoscant, quia tu solus unus Deus es, qui mortificas & vivificas, deducis ad infernum & reducis. Et completa oratione reviviscens mortuus surrexit, & cœpit clamare dicens; Unus Deus Christianorum, & nemo est alius præter eum, cujus ditioni omnia obediunt, cui omnia serviunt, quem etiam inferi tremunt, quem miser iste mundus non cognoscit; omnes autem Dii gentium dæmones, qui innumerabiles in hoc aëre circumvolantes, animas hominum quasi aucupes tendiculis suis irretire cupiunt; & quas illaqueare possunt, barathro inferni immergunt, ubi est fletus & stridor dentium, ubi dolor sine remedio, ubi horrenda tenebrarum densitas, ubi stagna ignea sulphureis exhalationibus ferventia, ubi mors quæritur & non invenitur, ubi nulla spes terminandæ calamitatis; ibi Decium Imperatorem, & Valerianum Præfectum, & omnes idolorum cultores, inenarrabiles tormentorum angustiæ, nullo termino finiendæ, manent.

[25] His visis & auditis, turbe circumstantes attollunt clamores in celum, dicentes; [hinc conversis multis,] Non est Deus preter Christum, qui facit mirabilia magna solus: & crediderunt ex eis fere quinquaginta viri, exceptis mulieribus & parvulis, inter quos Aspasius quoq; Proconsul credidit. Quo comperto, Decius Cesar furore stimulatus, jussit Valeriano Præfecto, cum idolorum Pontificibus, per totam civitatem, plateas, & vicos perscrutari & quærere Christianos, ut cum Sanctis Gratiniano & Felino capite plecterentur: & inventi sunt centum quinquaginta tres. Quibus omnibus capitalem dans sententiam, præcepit, ut longe a civitate, trans Tiberim scilicet, ducerentur. [capite omnes plectuntur;] Sancti igitur Martyres, transvecti fluvium, ducti sunt in desertum locum, in pago qui vocatur i Fanestri, uno milliario a Perusina civitate; & ibi decollati sunt. Quorum corpora dum spiculatores in flumen k projicerent, unda divino nutu acta denuo in littus exposuit. Sanctus autem Vincentius l, tunc temporis Perusinæ civitatis Episcopus, accersito S. Timotheo Presbytero & omni Clero suo, corpora collegit, & cum debito honore sepelivit. Ceterum nomina sanctorum Martyrum, quæ nobis de tanto numero comperta sunt, continua subnotatione describuntur. Siquidem Gratinianus & Felinus, primi, velut duces belli, truncandas cervices ultronee flexerunt: deinde Superantius & Cyriacus, Marcellianus & Justinus, Virianus & Benedictus, Fortunatus & Florentius m: [1 Junii.] vocabula autem ceterorum liber vitæ in cælis scripta continet. Passi sunt autem sancti Martyres sub die kalendarum Juniarum; regnante Domino Jesu Christo, cui est honor & imperium, una cum Spiritu Sancto, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Lucilla Christianissima femina, consanguinea S. Tiburtii Martyris sub Diocletiano, laudatur in Actis SS. Petri & Marcellini 2 Innii. Aspasius Vicarius nominatur in Actis S. Agnetis 21 Ianuarii, sub eodem Diocletiano: sed quantum hic distat a tempore Decii!

b Parum apte fingitur nunc primum petere ut fiat Christiana, quæ jam septimum annum assueverat vinctis ex caritate ministrare.

c Quasi vero comprehensio viri tam publica, potuisset uxorem latuisse tam diu.

d Cæsarius, Benedictus, Fortunatus, in aliis præcitatis Actis nusquam comparent, nec eorum simul passorum ulla uspiam mentio.

e Antonius Gallonius, in suo de Martyriorum instrumentis tractatu, nihil tale habet; adeoque nec reperit in ullis probatis Actis, unde tractatum istum formavit; neque nostale quid invenimus hactenus.

f Neque credibile est, neque alibi uspiam legitur, ejusmodi tali occasione edictum; imo nec poßibile est, ut unum in locum tota una civitas colligeretur.

g Hic ad contextum Perusinum redit Auctor, non tamen mutat judicii locum, quia Perusiæ rem omnem gestam conceperat; quam hactenus Acta alia adscripserant Romæ, ubi revera Decius cum Valeriano Christianos vexarunt: unde illa, post primas interrogationes in exilium ejectos Sanctos tenent, ibique porro tortos & capite plexos.

h Idem habent alia Acta; sed tacent de miraculis, subsecutis vindictam, in unius curatione & suscitatione alterius,

i Hujusmodi pagum nullæ exhibent tabulæ: at qua proximus urbem alluit Tiberis, milliaribus duobus eum distare scribit Cæsar Crispoltus, in sua Perusia Augusta pag. 7. Perusina Acta Funestum nominant, seu Boscum funestum, & cis flumen collocant; Vrbevetanum vero Coloniacum, LXII milliario ab Urbe, scilicet Romana.

k Eadem originaria Acta, in Mare præcipitari corpora faciunt; quia circa Centum-cellas rem gestam ponunt.

l Neque hunc Perusini noverunt, sed Decentium: & eorum Acta dicunt, ab eo missum Superantium, ecclesiæ S. Mariæ Rectorem: similiter Vrbevet. solum nominat servum Dei Adeodatum, qui noctu veniens collegerit corpora in littus ejecta; hæc autem majorem habent veri speciem, quam hic notata proceßio Cleri totius, tempori persecutionis tam diræ parum congrua.

m Nolim nominibus sic fortuito collectis augere Sanctos hujus diei; interim noto, quod Marcellianus & Verianus in propriis suis Actis dicuntur decollati, sub die quinto Idus Augusti.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Felinus und Gratianus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Felinus und Gratianus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.