DE SANCTO FIRMO, MARTYRE APUD GRÆCOS.
Ex Menæis & Menologiis Græcorum.
SUB MAXIMIL.
[Commentarius]
Firmus Martyr, apud Græcos (S.)
G. H.
In hodierno Martyrologio Romano, post memoriam S. Ischyrionis, a nobis ad XXII Decembris rejecti, laudatur constantia S. Firmi Martyris, qui in persecutione Maximiani acerbissimis plagis affectus, [Elogium ex Martyrologio Rom.] lapidibus percussus, ac demum capite cæsus est. In notis allegatur Menologium, a Cardinale Sirleto collectum, in quo ista habentur: Eodem die S. Firmi Martyris, qui sub Maximiano Imperatore pro Christi fide comprehensus, ductus est ad Præsidem, Magnum nomine. [Menologio Sirleti,] Cumque persuaderi non potuisset, ut idolis sacrificaret, nudus nervis cæditur, suspensus laniatur, totiusque corporis compage soluta, postremo capite obtruncatus, certaminis coronam assecutus est.
[2] Eadem aliquanto latius in ipso, unde Sirletus sua hausit, Græco fonte sic leguntur. Οὗτος ἦν ἐν τοῖς χρόνοις Μαξιμιανοῦ· διὰ δὲ τὴν εἰς Χριστὸν πίστιν συλληφθεὶς, ἄγεται πρὸς μάγον· καὶ μή πισθεὶς σπονδὰς προσενεγκεῖν τοῖς εἰδώλοις, γυμνωθεὶς μαστίζεται νεύροις· καὶ ἀνατεθεὶς ξέεται, καὶ ξυρῷ τὰ νεῦρα τέμνεται καὶ ἐξαρθροῦται τὰς ἁρμονίας· καὶ τὴν κοιλίαν καὶ τὰς κνήμας καὶ τοὺς μηροὺς μαχαίραις κατατέμνεται, καὶ λίθοις βάλλεται· καὶ τέλος τὴν κεφαλὴν ἁποτέμνεται, καὶ τὸν στέφανον τῆς ἀθλήσεως δέχεται. Quæ sic Latine ad verbum redduntur: Hic, propter fidem Christi, in persecutione Maximiani comprehensus, [Menæis,] ad Magum ducitur. Et cum persuaderi non posset, ut libamina idolis offerret; vestibus spoliatus, loris cæditur, & suspensus ferro laceratur; nervos novacula secatur, compagem corporis totius dissolvitur; bipennibus ventrem, tibias, & femora inciditur; lapidibus obruendus exponitur; ac demum capite plexus, martyrii coronam accipit. Hæc in Menæis: quæ etiam leguntur apud Maximum Episcopum Cytherorum ἐν βίοις Ἁγίων.
[3] Petrus Galesinius ait e Græco se convertisse illius martyrium hisce verbis: In Græcia item S. Firmi … Martyris, qui in Maximiani persecutione ob fidem captus, nullis vel acerbissimis plagis, [Galesinio :] quas ei Magnus Præfectus infligi jusserat, potuit e gradu pietatis amoveri: quare postremo lapidibus percussus, non modo tormenti hujus vi superatus non est; sed victor, datis demü pro Christo Redemptore cervicibus, egregia corona donatur. Hæc Galesinius, pro palestra aßignans Græciam, quo nomine paßim intelligit ditiones Orientales, in quibus linguæ Græcæ usus vigebat. Nos malumus scribere in titulo, apud Græcos, quod apud eos sit in veneratione. Cum autem tam Sirletus quam Galesinius, nihil alter sciens de altero, conspirent in nominando Præside Magno, [Præses Magnus.] quia sic verosimiliter repererunt in Menologiis manuscriptis; per typographorum inertiam credi poßit Menologio irrepsisse, τῷ Μάγῳ pro τῷ ἐπάρχῳ Μάγνῳ; alias conjicere liceret in Perside coronatum Sanctum, ubi Magorum, velut Pontificum, præcipua auctoritas, & contra Christianos acerbitas fuit.
AUCTORE D. P.
[4] Interim quia nulla certa notabatur palæstra in Martyrologio Romano; nuper Hispani aliqui, nescio qua audacia, [An recte ad Hispanos translatus S. Firmus] quotquot sic invenerunt istic expressos ignotæ regionis Sanctos in suam traxerunt Hispaniam; ac nominatim hunc S. Firmum, nuper apud ipsos completo, Chronico Flavii Dextri inscripserunt hoc modo: Anno CCC, in Mellaria urbe Hispaniæ Bæticæ, S. Firmus Martyr, qui acerbissimis plagis affectus, lampadibus exustus, ac tandem succiso capite martyrium consummavit, sub Præside Hispaniæ Marco Aurelio Vero, viro Consulari. Cujus etiam corpus decursu temporis Romam delatum est, & prima die Julii maxime colitur. Hactenus prædictum Chronicon apud Franciscum Bivarium; ast apud Ludovicum Carum dicitur prima die Januarii maxime coli. Ita illi, ne videantur sua ex Martyrologio Romano descripsisse. Verum numquam probabunt, Sanctum istum Romæ habuisse ullo die anni aliquem cultum, nisi quem habent omnes Sancti Martyrologio Romano, Gregorii XIII jussu innovato, a centum circiter annis inscripti. Præterea quod corpus Romam delatum fuerit, per meram fictionem est adjectum.
[5] Tali ergo & non alia certitudine, id est cæca cupiditate undecumque augendi Sanctorum Hispanorum numerum, inscriptus est S. Firmus Martyrologio Hispanico Ioannis Tamaji de Salazar primo loco: qui Auctor deinde, ex illo pseudochronico ac Menologio prolixum texit elogium; sic tamen ut in Notis Menologium Menologiique interpretes arguat, [Alius ab hoc colitur Viennæ in Austria.] quod verum Præsidis nomen ignorarint; idque aggreditur ex vetustorum lapidum inscriptionibus illustrare: tum operose distinguit Menraliam Ptolomæi, a Mellaria Plinii, deque eorum situ disputat; quibus omnibus referendis, tamquam ægri capitis somnio, nemo prudens chartam illinat. Non puto tam simplices fuisse Theresianarum Viennensium directores, ut cum illæ, alicujus S. Firmi corpus Roma accepissent, hujus id esse Firmi crederent ipsi; credidisse tamen existimo ex communi multis usu, non posse eidem colendo a se diem aptiorem notari, quam hunc quo talis nominis Sanctus occurrebat in Romano Martyrologio: quod probare non poffumus, nec volumus vehementer accusare. Nos de tali translatione egimus alia occasione die XXI Maii, uti jam dictum inter Prætermissos.