DE S. IOANNE EREMITA PRESB. URTICÆ IN BURGENSI CASTELLÆ VETERIS DIOECESI.
ANNO MCXLIII.
Commentariolus prævius, de cultu & vita ejus.
Joannes, Eremita in monte Hispaniæ Urticensi (B.)
D. P.
Castellæ veteris Regiam, Burgos vulgo dictam, antiquis nuncupatam fuisse Aucam, Villanovanus apud Ortelium asserit: sed hic optat, ut Auctores suos produxisset, [In loco anachoresios suæ celebris,] quos vir Geographiæ veteris studiosißimus nusquam potuit reperire. Non admodum procul Burgis Aucam illam fuisse, probant Montana, diœcesis ejusdem partem septentrionalem per currentia ab Occasu in Ortum, vulgo Montes d'Oca, antiqua nomenclaturam retinentia. In his montanis, qua asperiora sunt, situs est vicus ab Urtica dictus, XII dumtaxat milliaribus ab urbe, palæstra eremitica prætitulati Joannis, & monasterii istic vel ab illo vivente, vel eidem jam mortuo & miraculis declarato erecti sedes. Hic ille mori voluit: hic ejus sacrum corpus habetur, hic cultus præcipuus, tota autem diœcesi minime vulgaris. Siquidem Burgensis apud nos Breviarii Kalendarium ad hunc II Iunii præscribit festum Johannis de Ortheca, IX Lectionum, IIII capparum. Duplex: ipsas autem Lectiones, consequenter recitandas, [proprio Officio per Castellam colebatur.] proponit Breviarium ex initio Vitæ mox proferendæ, cum hac propria Collecta: Omnipotens sempiterne Deus, qui B. Johannem, Confessorem tuum atque Presbyterum, Sanctorum tuorum collegio sociasti; concede nobis, adhuc in valle lacrymarum laborantibus, ut ejus preces & merita, ad impetrandam gratiam tuam tuta præstentauxilia. Neque per Romani Breviarii susceptionem abolitum est festum, sed mutatum Officium. Similia, aut eadem fortaßis omnia, invenientur in Brevariis, Compostellano, Salmantino, Calagurritano, Palentino, Seguntino & aliis, ex quorum aliquo eum accepit Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum.
[2] Vitam, unde Lectiones sumptas diximus, ex tribus antiquis Legendariis, Burgensi, Asturicensi & Segobiensi, diligenter (uti ex margine apparet) inter se collatis, edidit Tamayus, miraculis tamen pauculis auctam, sumptis ex nostro Ribadineira: qui, sicut & alii Vitarum ejusmodi Hispanice redditarum evulgatores, [Acta dantur a Tamayo ex Mss. 3.] in suo Flos-Sanctorum illam proprio stylo exposuit. Ipsam ex Tamayo hic damus, post operam frustra datam ad obtinendum fidelius & nusquam interpolatum exemplar. Et in illis quidem Mss. quæ Tamayus vidit unus communis error est, quod is, cujus res omnes gestæ initium ducunt ab an. MCXI, uti ex Annotatis apparebit; obiisse legatur anno MLXIII, quod per meram antiquioris librarii oscitantiam factum, omißa littera numeri centenarii C evidens esse censet Tamayus: nec abhoret a verisimilitudine conjectura quod usque eo Sanctus vixerit, cum num. 10 dicatur ad senectutem devenisse. Sed si ultimi duo articuli ab eodem quo priora auctore sunt, non poßunt illa, ut ut ex Legendariis antiquis sumpta dicantur, multum excedere annorum ducentorum ætatem; scripti enim articuli illi fuerunt, postquam Urticense cœnobium anno MCCCCXXXIV Hieronymi, nis Eremitis obvenit,loco cedentibus qui eum priustenuerant Canonicis regularibus. Itaque valde propendeo ut credam, vetustæ Legendæ, cum num. 12 finitæ, & seculo fortaßis XIV compositæ ab aliquo ex Canonicis Regularibus, Appendiculam istam auctoris Hieronymiani postea acceßisse. Fortaßis etiam ampliorem Legendam Ribadineira habuit, in qua miracula erant ab eo relata. Plura de Joanne præfari non est opus, cum cetera quæ huc faciunt ad Vitam ipsam annotari commodius poßint.
ACTA
Ex Legendariis Mss. edita a Ioanne Tamayo de Salazar.
Joannes, Eremita in monte Hispaniæ Urticensi (B.)
BHL Number: 4443
EX TAMAYO.
[1] Solennem Sanctorum memoriam ab hoc sancta retinet Ecclesia, [Ex usu ecclesiæ Vitas Sanctorum scribendi,] ut illorum pia gesta, minus eruditis piæ vitæ fiant exemplaria. Sicut enim prava pravorum dogmata, imitanores suos prava imbuunt doctrina; ita pia Sanctorum gesta, fidelibus sanctæ Ecclesiæ veritatis monstrant vestigia. Inde est, quod Religio consuevit Christiana commendare memoriæ, mediante scriptura, quæ ad augmentum fidei esse cognoverit auxiliaria, juxta illud Apostoli: Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. [Rom. 15] Ab ista igitur commendabili consuetudine, occasione sumpta, Vitam B. Joannis, Presbyteri & Confessoris Christi, [etiam hanc edendam sumit Auctor.] proposuimus compendiose commendare scripturæ; non tam præsumptioni scientiæ nostræ inhærentes, quam illi divino eloquio incumbentes, quo dicitur: Aperi os tuum &c. [Ps. 80, 11] Remota igitur præsumptione, adhibitaque piæ mentis devotione, illo Prophetico utentes eloquio: Audiam quid loquatur in me Dominus, rem ultra vires ingenii nostri arduam incipimus. [Ps. 84, 6] Quod si forte defecerit intelligentiæ nostræ ratio, sufficiat piæ mentis intenta devotio.
[2] Beatus igitur iste Joannes, Confessor Domini, & amicus, natione Hispanus, in territorio Burgensi, in rure campestri, [Adolescens Joannes sacris Ordinibus initiatus,] Quintana Fortunii a nomine, ex parentibus non infimis oriundus fuit. Qui cum adhuc teneræ esset ætatis, inutilia declinans exercitia [humanæ mortalitatis b], & quasi Deo se offerens, litterarum studio adhæsit; ut cum Psalmista posset dicere: Hi in curribus, & hi in equis; nos autem in nomine Dei nostri magnificabimus. [Ps. 19, 8] Inde est quod implevit Dominus petitiones suas. Transeunte deinde temporis curriculo, sancto instans proposito, jam juvenis, exutus puero, ad sacros Ordines promotus est; quibus adscriptus, attentius solito, corde, voce, & opere, divino obtemperavit obsequio.
[3] Factum est autem in diebus ilis, quod seminata discordia, [propter civilia bella, ab Aragonio suscitata,] tota ferme in guerram converteretur Hispania. Post mortem namque c Ildephonsi, potentissimi Regis Hispanorum, qui sine herede virilis sexus obierat, Rex quidam surrexit de Aragonia; qui habens prædicti Regis filiam in uxorem, totam sibi subjugare volebat d Hispaniam, cum non esset qui ei in bello resistere posset. Quod attendens pacis amator B. Joannes, propter afflictionem patriæ nonnullas ni (fallor) profundens lacrymas, indoluit. Cumque dispersionem & exterminium gentis agricolæ, ingruente militia, consideraret, sciens in tumultu bellorum, causa consimili, propriam perdere posse substantiam; diffiniens apud se, eam quamtulamcumq; [portæsus patriæ sic turbatæ,] multo rectius in operibus misericordie expendendam, ajebat intra se; Væ mihi! Quare affligitur populus Dei? Quare perversitas superbiæ offendit metas innocentiæ? Hic figmentum illud verum est poëticum:
Quidquid delirant Reges plectuntur Achivi.
[4] [bona sua vendit;] Et sic pietatis visceribus affluens, substantiæ sue partem pauperibus erogavit, quorum possessiones hostilis asperitas subrueret; partem sibi retinens, non ad avaritiam, sed potius ad omnipotentis impetrandam gratiam. Quia cum videret nullatenus se posse habitare in terra nativitatis suæ, sumpto consilio contemplationis divinæ, proficisci proposuit Jerusalem. Sumpta igitur supradicta parte substantiæ, [Hierosolymam peregrinatur:] quæ quasi obnoxia erat temporali perditioni, & eam in itinere sanctæ peregrinationis expendens: in thesauris scientiæ, ubi rubigo nec tinea demolitur, collocavit; & sic vir Dei, virtuti innitens fidei, pacem quærens, guerram fugiens, locum pacis Jerusalem visitavit; ut juxta Psalmistam, adoraret, ubi steterunt pedes Domini. [Ps. 131, 7] Completo itaque proposito, adeptoque voto, aliquantulam temporis moram Jerosolymæ faciens, ad propria repedare destinavit.
[5] Cumque reverteretur, cum instantia mare ingressus, cum magna peregrinorum turba, [in reditu evadit periculum naufragii,] ventus pestilens conturbavit maria, ut eorum pene confringerentur navigia. Quod vir Dei attendens, pro se & aliis peregrinantibus misericordiam Dei exposcens, oratione vix consummata, ex improviso pestilentia sedata est. Qua de re proposuit cum mente devota, si Deus, cum prosperitate eum reduceret ad Hispanorum regna, ad honorem B. Nicolai fabricare ecclesiam, cujus precibus se credidit evasisse maris contumaciam. [S. Nicolao invocato,] Quid plura? Mare evasit, per terram iter arripuit, Christo duce Beatoque Nicolao Confessore, & summa cum incolumitate ad propria repedavit. Quo facto, divinæ constanter maluit vacare contemplationi, quam terrenæ inhiare commoditati; juxta illud quod scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. [Mat. 24, 13]
[6] Sed quoniam quandoque solicitudines terrenæ, populique frequens instantia, [seque ad eremum confert,] mentem retrahunta contemplatione divina; adoptavit eremum, in qua Deo, remuneratori in se sperantium, vitam suam penitus dedicavit. Erat autem in Ocensi e Silva locus terribilis, prope stratam B. Jacobi, Urtica nomine, in quo latrones totius silvæ sua habebant diffugia; & ibi nocte transgredientibus insidiantes, cupiditate temporalis pecuniæ, quæ semper avidas mentes hominum excæcat, quamplures necabant, alios suffocabant, & alios spoliabant; ut neque etiam indigene ad illum locum accedere ausi essent. [latronibus insessam.] Hunc locum vir Dei elegit habitare, hoc affectu & desiderio, ut excluso perversorum latrocinio, ibi divino vacaret servitio; recolens fortassis illud quod legitur de B. f Bonifacio, qui a Pantheo Romano templo exclusa multitudine dæmonum, illud construxit in memoriam omnium Sanctorum.
[7] Sed quia, sine Regali consilio & auxilio, tale quid incipi videretur præsumptio; [Ibidem exstruit oratorium S. Nicolai,] sumpto a viris industriis consilio, ad Ildefonsum honoratissimum Regem Aragoniæ, qui longa exercitatione militiæ jam sibi regnum subjugaverat Hispaniæ, perrexit: quem vir Dei justis precibus aggrediens, locum impetravit ab eo optatum. Inde summa cum lætitia repedans, ut Deus suæ operationis fundamentum esse appareret, ad honorem ipsius &in B. Nicolai recordationem, oratorium fabricare incepit. Sed quoniam, ut superius est dictum, maxima latronum multitudo ibidem latitabat; quidquid Vir Dei in die faciebat, latronum perversitas in nocte diripiebat; quia timebant opus sancti Viri suæ iniquitati fore nocivum, [illis frustra impedire conatis:] vehicula & ea quæ erant operi necessaria fraude arripiebant, & temerariis ausibus confringebant; & sancti viri corpori mortem, operi combustionem, substantiæ dispersionem minabantur: quæ omnia Vir Dei contemnebat, sciens consummationem boni operis, non esse ex homine, sed ex Deo.
[8] Cumque consummata esset ecclesia, ædificavit & juxta eam asylum, in quo peregrini haberent refugium, quibus ipse pro posse necessaria ministrabat. Quod attendentes fideles, ad eum confluebant, & summa cum devotione de rebus suis ei offerebant: [item hospitale pro peregrinis,] quem etiam quasi Christi vicarium, in pœnitentiis suis reconciliatorem habebant. Nec tantummodo vulgus, sed & Principes, ac etiam Imperator g Hispaniæ, qui prædicto Regi successit in regno, inter sese & Deum, mediatorem ponebant: & divina favente gratia erant ei oves, & boves, & pecunia sufficiens. [ex affluentibus ad opus eleemosynis:] Sed ne forte putaretur omnia hæc congregare velle ad avaritiam, in fluvio, qui dicitur Iberus, a quo tota Hispania alio nomine vocatut Iberia, pontem firmavit in vico, qui dicitur h Lucronium, in quo partem non modicam substantiæ sibi a Deo commissæ expendisse dignoscitur. Similiter in urbe Naxara, i de novo pontem fabricavit; qui impetu aquæ multoties corruptus, summo cum labore & expensis, ab eo multoties est restitutus. [& pontibus structis publico consulit,] Juxta vicum B. Dominici pontem ligneum fecit, super torrentem de montibus Cuculsæ descendentem, cujus longitudo quingentorum passuum spatio distenditur. Inter locum etiam habitationis suæ, & villam Octaporcam k nomine, manibus propriis stratam posuit, in locis humentibus & aquosis, [ac viam sternit.] ut Jacobipetæ, longo fessi labore, facilem transitum haberent.
[9] His & aliis operibus, quibus Vir Dei studebat, ejus fama sonuit in finibus Hispaniæ; unde sanctarum domorum & hospitalium l Rectores ad eum confluebant, [Regit omnia circum Xenodochia,] ut eos viam vitæ & disciplinæ doceret, & in regimine sanctarum domorum instrueret. Qui se cum possessionibus sancti Viri arbitrio determinationique [subjiciebant]: & omnes fere domus & hospitales, a Lucronio usque ad civitatem Burgensem, ejus consilio & auxilio regebantur. Erat enim tante abstinentie, ex quo eremum habitare cœpit, quod in die semel tantum cibum sumeret. Singulis etiam annis tres Quadragesimas jejunabat, abstinens a cibis omnibus, [ipse vir magnæ abstinentiæ.] qui motus carnis illicitos excitare possunt. In gestu autem, habitu, & persona, etiam ignotis verus Eremita apparebat.
[10] Deinde cum Vir Dei devenisset ad senectutem, & habitaret in civitate Naxarensi, accidit ut asinus, [Extinctum subula oculum miraculo recipit:] quem pro vehiculo habebat, camum de corio factum disrumperet; quem cum Vir Dei manibus propriis repararet, subula pupillam oculi sui perforavit. Qui cum cassum lumen sentiret, & auribus Pontificis m Roderici, summæ honestatis viri, qui tunc temporis illius diœcesis curam gerebat, infortunium insonuisset; ad sanctum Virum, quem pro Patrono habebat, accessit. Cui cum Vir sanctus, tam senectute quam infirmitate gravatus, assurgere vellet, lumine cœlitus sibi reddito, eum inspexit.
[11] His & aliis virtutibus Vir Dei illustratus, ad cælestes epulas est a Domino invitatus. [Deficere se sentiens,] Sed antequam ad obitum veniret, eum Dominus carnali infirmitate correxit: & cum obitum suum præsentiret, & ut verius loquar præsciret; vocato Consule Lupo, qui dominium civitatis obtinebat, & omni Consilio, eos communiter exoravit, ut eum jam morti proximum, apud Urticam, ubi propriam habitationem habuerat, transmitterent. [petit Urticam revehi:] Qui honorifice, summo cum luctu & mœrore, eum a civitate sua eduxerunt; & facta oratione pro pace Ecclesiæ & terræ fructibus, & pro vivis & pro defunctis fidelibus, benedixit civitati, & ejus pariter habitatoribus. Deinde a suis conservis & aliis pluribus ad locum deportatur optatum; [ibique mortuus] in quo paucis vivens diebus, rebus benigne dispositis, obdormivit in Domino, anno Domini, n MCLXIII, quarto Nonas Junii.
[12] Post cujus mortem, miraculorum fama crebrescente, multorum concursus factus est populorum; inter quos quædam puella de Burovia, spiritu maligno cruciata, adfuit; [claret miraculis,] quæ postquam ad sepulcrum sancti Viri accessit, callidus hostis sentiens se non posse resistere, quasi ludens, ait se perversi viri cujusdam imaginem gerere, qui nomine Castellano Garsias Pelictri dictus fuerat. Sed quia fas non est ab hoste doceri, non sine divino nutu hæc dicta fuisse possumus arbitrari; ut scilicet perversi caveant, ne post mortem suam imaginem informent diabolo. Ob hoc ergo tota cum tripudio lætatur Hispania, quæ talem Patronum meruit habere in gloria. o
[13] Mira hujus patrocinii lux spirat in eo, præcipue in conjugibus; [sterilibus prolem largiens.] ut qui multis annis steriles & improles convixere, seque ipsi commendavere, prolemimpetrent. Nimirum quemadmodum S. Joannis parentes, qui multis aunis in matrimonio convixerant infœcundi, postea filium, fusis ad Deum precibus, impetrarunt; ita vult Dominus, ut idem sanctus Eremita similium beneficiorum sit, & agnoscatur, & colatur Patronus.
[14] [lapsos in aqua servans,] Marita quædam sterilis, Viri sancti meritis insperatam filiam impetrarat; quæ cum nonnihil adolevisset, matre lactucas in ripa fluminis abluente, non procul molendino, præceps in aquas decidit; quarum vortice impetuque abrepta, in molendini rotas incurrit. At mater protinus exclamavit; S. Joannes de Urtica te servet: quo dicto puellula molendini rotas illæsa, comi renidens ore, transiit & evasit. Infans biennis, item Urtica oriundus, profesto Dominicæ Ascensionis die, in altum præceps puteum delapsus, fuerat suffocatus; qui a patre ad sacellum Viri sancti delatus, ejusdem patrocinio fuit ad vitam revocatus.
[15] Festo quodam ejusdem sancti Viri die, nonnemo suum tonderi gregem curavit; & ne quid ejusmodi servilis operis pro tunc fieri curaret admonitus, [puniens violatorem sui festi;] neglexit, sed non impunis. Nam cum postridie, juxta templum monasterii illius, ducentæ ex eo grege, qui pridie tonsus fuerat, oviculæ ducerentur, omnes collapsæ simul extinctæ sunt. Quotannis festi solennitas ejus celebratur, maxima populi frequentia; qui de cunctis illis confinibus, aliisque remotioribus oris ad eam solennitatem concurrit; multaque funebria affert vestimenta, [hujus ingens celebritas.] quæ velut anathemata in templo suspendantur; in eorum sempiternam memoriam, qui vel a limine mortis ad vitam revocati, fuerant iis induti; vel jam ea moribundis parata habuerant, & postea Viri sancti prece pristinam valetudinem recuperarunt. p
[16] In hoc S. Joannis de Urtica domicilio diu vixere Canonici q Regulares, usque ad annum Christianum MCCCCXXXI, quibus Priores ab ipsismet electi præfuere. Sed Burgensis Episcopus Paulus de S. Maria, [Locus a Regularibus ad Hieronymianos transit an. 1431] qui Judaicam execratus impietatem Christo nomen dederat, vir longe doctissimus, postea id domicilium S. Hieronymi cœnobitis concessit certis conditionibus, assentientibus qui superstites adhuc erant, Canonicis Regularibus; a quibus denique jus omne resignatum est, anno Christiano MCCCCXXXIV, sexto Idus Januarii. Præfectus est cœnobio F. Alphonsus de Bonilla, sicque jus omne domicilii illius in ordinem S. Hieronymi transivit: quod Eugenius Papa IV bullis Apostolicis confirmavit.
[17] Dein anno Christiano proxime numerato Postridie Kalend. [qui an. 1434 corpus transferre] Martii, cum transferre vellent Viri sancti Corpus, ex S. Nicolai sacello, ad templum monasterii in operosum quod ei extruxerant mausolæum; multique Præsules & Viri principes, ad eam solennitatem cohonestandam, convenissent; sub ipsum processionis instituendæ tempus, subito impletum est templum sacellumque aviculis, nive candidioribus, alias nunquam visis; quæ hinc inde lætabili concinio circumvolantes, cælestem suavissimi & gratissimi odoris fragantiam spirarunt, [frustra nituntur,] populumque recrearunt. Ipsum vero S. Joannis Corpus immotum restitit: itaque Dominus significavit; velle se sacras illas sui famuli exuvias illic relinqui; sicque immotæ restiterunt.
[18] Ante paucos annos idem sanctum Corpus, in aliud operosius mausoleum, tamen in eodem sacello, [deinde elegantius eodem loco Mausoleum struunt:] translatum est; repertæque sunt omnes ejus carnes consumptæ, præter ipsum cum ossibus cor; quod erat omnino recens, integrum, illibatum, tabisque purum. Atque in hoc domicilio magna Deo gloria accessit, postquam S. Hieronymi Cœnobitis traditum est; non eo tantum quod cultus divinus auctus fuerit, sed quod raro suæ religionis atque virtutis exemplo, cunctos illos accolas ad virtutum studia (ut amant) incitarint, & quod multas erogent eleemosynas omnis nationis hospitibus, ad S. Jacobum in Gallæciam peregrinantibus: nam quoties annonæ caritate pestilentiaque laboratum est, semper unicum miseris in ea tota regione fuere perfugium. [cui magnus sub illis splendor accessit.] Quod Christianæ Religiosæque caritatis officium Deus, qui caritas ipsissima est, sæpe miraculo probavit; & reditus eorum, quamvis exiles, si tot tantisque expensis conferantur, liberaliter auxit; pro magna scilicet fiducia in S. Joannem, qui Cœnobium hoc in eum finem fundavit.
ANNOTATA D. P.
a Quintana, & Quinta, Hispanis dicitur villa, prædium. Breviarum Burg. Quintana Hortuno, ex usu recentiori, pro F initiali H pronuntiantium.
b Verba inclusa [] Burg. & Astur. deesse notat Tamayus; & sic alia, quæ inclusa invenies, scias vel istic vel in Segobiensi deesse.
c Alfonsus 6 Castellæ Rex, qui Toletum a Mauris recuperavit, obiit an. 1109, relicta filia Urraca, quæ vidua Alfonso Arragonio nupserat. Hic cum parum fideret Castellæ Proceribus, omniaque administranda daret. Aragoniis, ac se non quasi pro tutore privigni Alfonsi ex Berengario Comite Burgundiæ nati, sed pro Rege gereret; multum perturbationis Castellæ intulit, modo contra uxorem, modo contra privignum belligerando.
d Id est, quantum fere in ea Christianorum erat: nam Bæticam adhuc totam Saraceni tenebant.
e Tamayus Oscensi; sed hoc ab Osca civitate, vulgo Huesca duceretur.
f Bonifacio scilicet IV, qui Pantheon dedicavit sub an. 608.
g Alphonsus Urracæ filius, Imperator coronatus an. 1135, eo quod ceteris in Hispania Regibus potentior esset: huic a consiliis & aliquando a Confeßionibus fuisse Ioannem, ait Ribadineira, sed sine teste.
h Lucronium, vulgo Logrogno, in confiniis Navarræ, antiquis Juliobriga.
i Naxara, inter Iberum & oppidum S. Dominici Calceatensis, ad eumdem torrentem, quem Marietta Nagerillam nominat.
k Eidem Mariettæ Atapuercas; & forte melius: Atar enim, alligare dicitur, Octar nihil significat.
l Frequentes scilicet eo tractu: ad usum peregrinantium Compostellam, ex Navarra & Gallia.
m Rodericus, Tamayo Calagurritanus & Naxarensis Episcopus; idemque varia ejus Acta profert, signata anno 1145, 51, 5, & 6.
n Supplevi deficientem centenarium, quem Tamayus satis habuerat notasse in margine: patet autem correctio ex eo, quod senio gravis tum fuerit, ut supra dictum, & initio civilium bellorum juvenis.
o Videtur hic haberi finis veterum Actorum, sequentia miracula Ribadineira adjunxit, nescio unde accepta.
p Quoniam præfatur Tamayus antiquis Actis hæc miracula a se addita: videtur indicare quod sequentia etiam acceperit ex vetustis Legendariis quæ allegat: fieri tamen potest ut Acta vitæ sint uno seculo antiquiora, quam appendicula hæc.
q Quia num. 11 dicitur Sanctus, a suis conservis delatus Urticam, consequens esse putat Tamayus, ut eum locum priores tenuerint Eremitæ, istic a Ioanne instituti; quod non negaverim, mallem tamen certiori testimonio roborari.