DE PLURIMIS SANCTIS MARTYRIBUS, ANTIOCHIÆ PASSIS.
Circa tempus Martyrii, ex Eusebio Conjectura.
CIRCA AN. CCC.
[Commentarius]
Plurimi Martyres Antiochie (SS.)
G. H.
Celebravimus cum Martyrologio Romano, ad diem XI Martii, commemorationem plurimorum sanctorum Martyrum, qui Antiochiæ, mandato Maximiani Imperatoris, sævissimis affecti suppliciis, [Videntur passi] ad palmam martyrii pervenerunt. At modo, cum pervetusto Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ (quod spectat ad Collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisiis) exhibemus multitudinem Martyrum, ibidem sub Decio Imperatore coronatorum. Verba Synaxarii sunt ista: Καὶ τῶν ἁγίων μυρίων τῶν ἀθλησάντων ἐν Ἀντιοχεία ἐπὶ τῆς βασιλείας τοῦ δυσσεβοὺς Δεκίου. [sub Decio Imp.] Ubi τὰ μύρια per se significant decem millia, sed illo nomine etiam copiosa multitudo indeterminata absque ullo certo numero intelligitur, sicut apud Latinos sexcenta dicere usitatum est. Indicatur ergo commemoratio Sanctorum quamplurimorum Athletarum, qui Antiochiæ sub Imperio impii Decii certaverunt. Fuit hæc septima in Christianos persecutio, anno Christi CCL excitata; qua inveteratum in Christianos odium Gentilium, omnes sub Romano Imperio sitas inundavit Ecclesias, ut e sententia Baronii de ea merito dici potuerit: Nisi abbreviati fuissent dies illi, [sæviente quam maxime persecutione,] non fuisset salva omnis caro. In hac persecutione Decii, teste Eusebio lib. 6 cap, 32, martyrium subierunt S. Fabianus Papa Romæ XX Ianuarii, S. Alexander Episcopus Hierosolymorum Cæsareæ in Palestina XVIII Martii, & quod huc potißimum spectat, S. Babylas Episcopus Antiochenus XXIV Ianuarii, quando horum Acta illustravimus. Horum meminisse videbatur sufficere, ut possent huic tempori applicari, quæ de Martyribus sub Diocletiano paßis scripsit Eusebius his verbis: Quid nunc opus est reliquos nominatim commemorare, [teste Eusebio.] aut multitudinem hominum recensere? Et deinde: Ea quæ Antiochiæ gesta sunt, quid opus est in memoriam revocare? & similia, quæ ad citatum supra XI Martii retulimus. Forte de hisce Sanctis Martyribus, aliquibus saltem, etiam nominibus expreßis, in hoc opere nostro ex antiquis fastis mentio fiet: tamen, ne memoria illorum deficiat, judicavimus illorum venerationem communem, in Ecclesia Constantinopolitana ab annis septingentis aut etiam pluribus solitam celebrari, Lectori hic proponendam.