DE SANCTIS MARTYRIBVS,
MATRE ET TRIBUS LIBERIS.
Ex eodem Synaxario Ms.
[Commentarius]
Mater, Martyr apud Græcos (S.)
Tres liberi, Martyres apud Græcos (SS.)
D. P.
In jam citato, Ms. Græco Synaxario Divionensi seu Chifletiano celebratur. Ἡ ἁγία Μητὴρ, μετὰ τῶν τριῶν τεκνῶν αὐτῆς, & additur, ξίφει τελειοῦται. S. Mater cum tribus liberis suis, gladio martyrium complet: Deinde ex more Distichon subjungitur hujusmodi:
Σὺν
παιδίοις
τμηθεῖσα
Μάρτυς
καλλίπαις,
Ἰδοὺ
βοᾶς,
ἔγωγε,
καὶ
τὰ
παιδία.
Percussa gladio prole cum tota parens;
Adsum, ecce clamas; egomet & pueri mei.
Sunt autem hæc verba Isaiæ Prophetæ, in persona Christi loquentis de se ac discipulis suis, Cap. VIII versu XVIII, quo sensu eadem allegat Paulus ad Hebræos II versu XIII, Ἰδοὺ ἐγὼ καὶ τὰ παιδία, ἅ μοι ἔδωκε ὁ Θεός. Ecce ego & pueri, quos dedit mihi Deus.