DE S. NICOLAO PEREGRINO, TRANI IN APULIA PATRONO.
ANNO MXCIV.
COMMENTARIUS HISTORICUS.
Circa ejus cultum, ac Vitæ, Miraculorum, Translationumque scriptores.
Nicolaus Peregrinus, Trani in Apulia (S.)
AUCTORE D. P.
Tranum seu Trane, vulgo Trani, urbs Apuliæ antiqua & maritima, in septentrionali limite Bariensis regionis, creditur habuisse seculo Christi tertio Episcopos Redemptum & Magnum, invicem suffectos; quorum hic in persecutione Decii gloriosus Martyr, colitur ut Sanctus XXIX Augusti; alter, ex Actis successoris tunc illustrandis, [In Tranensi Archiepiscopali ecclesia,] solum innotuit. Celebratur vero Tranum a Provincialibus, inquit Ughellus tom. 7 Italiæ sacræ, propterea quod Præsidialis est Sedes totius Provinciæ terræ Barii, & Regia hic habetur Audientia, seu Collegium Judicum Regiorum. Neque hoc tantum; sed & Archiepiscopalis facta est civitas seculo undecimo: cum eoque titulo primus, seculo XI exeunte, prodit Bizantius senior; idem qui S. Nicolaum, Peregrinum ex Græcia, Trani excepit, & decimo tertio post die defunctum tumulavit, ac miraculis inclarescentem curavit quarto post anno per Urbanum II canonizandum. Curatum autem id est molimine non magno: siquidem ne tunc quidem alia celebritate opus fuit, quam qua sub annum DCCCCLXXXXIII canonizatus fuerat S. Udalricus Augustanus Episcopus; [ab anno 1098 susceptus Patronus,] scilicet quod in Synodo Lateranensi surgens Archiepiscopus, venerabilis viri Nicolai nonnulla miracula, coram universo Concilio scripto edita recitavit; & eumdem Dei hominem in Sanctorum Catalogo annumerari instantissime postulavit; cui mox per speciale Breve commisit Pontifex, ut quod ei revelante Domino visum fuerit, maturiori deliberatione constituat. Ipse vero hoc fecit statim a reditu, fundamentaque jecit novæ Metropolitanæ Basilicæ; quæ, post annos quadraginta sub altero Bizantio absoluta, Deiparæque assumptæ titulo consecrata, S. Nicolaum, illato illuc corpore, Patronum præcipuum colit, teste Ughello; prout hodieque facit.
[2] [miraculis, mox ab obitu scriptis, clarescere cœperat Nicolaus:] Scriptum, coram Urbano Papa recitandum, composuerat Archiepiscopi sui jussu Adelferius: quod quia vitam Sancti in Græcia, adventumque in Italiam vix paucis verbis attingebat; decrevit Bisantius Iunior, dum adhuc viveret Bartholomæus, Græcus Monachus, & Sancti in Italiam pergentis comes, litteris quoque mandari quædam de multis jam dicti Sancti viri virtutibus & miris actibus, quæ nondum fuerant figuris linearum impressa; & qualiter, quamque honorifice ipsius sacri corporis sit celebrata translatio. Primum qui præstitit, nomen suum non curavit exprimere; sed satis habuit num. 17 & 28 indicare quod scribenda sibi narravit Monachus prædictus, [scripta deinde Vitæ fuit ex certo auditu,] verbo temperatus & verax, prout partim ab ipso Sancto multa precum obsecratione & prudentia extorsit, partim propriis oculis vidit. Posterius complevit Diaconus Amandus; non is qui postea Bizantio II succeßit in Archiepiscopatu, & in Concilio Lateranensi anni MCLXXIX dicitur Amantius; [deinde Translatio ab Amando Diacono Tranensi] uti suspicatur Ughellus; sed quem ipse eidem Concilio interfuisse ait cum titulo Episcopi Vigiliensis, eo nomine secundum. Hic enim in Prologo ad Translationem SS. Sergii, Mauri & Pantaleonis, XVII Iulii illustrandam, testatur, se scribere, sicut, inquit, jam dudum, apud nobilissimam urbem Tranensium, nos scripsisse B. Nicolai Peregrini, Confessoris Christi Translationem recolimus. Doctor Antonius Pauli, Generalis Vicarius Tranensis, in Prologo Vitæ a se Italice editæ anno MDCXVII, [posteæ Episcopo Vigiliensi.] existimavit, etiam prius illud opusculum, de vita Sancti anteriore, compositum ab Amando esse; & hoc videtur innuere Prologus scripti posterioris: sed contrarium suadet utriusque scripti stylus perquam diversus; & forte linguæ Græcæ usum non habebat ille tantum, ut per se agere cum hospite posset.
[3] [Tria istæc uno in Codice antiquitus collecta,] Archiepiscopus Caracciolus, anno MDXCVI Romani mittens omnium trium istorum scriptorum ecgrapha (in quibus primum locum obtinet istud quod tempore secundum fuit) testatur, qualiter in archivio, suæ Metropolitanæ Tranensis ecclesiæ, conservatur quidam verustissimus liber, in charta membrana scriptus, in quo vita, mors & translatio B. Nicolai Peregrini continetur: ex quo libro, de mandato & ordine suo, fuit facta copia, quam nos in Vallicellana Patrum Oratorii Bibliotheca reperimus Romæ, & transcribi curavimus; aliam similem, ex ipso illo antiquo libro immediate sumptam nacti Neapoli, a P. Nicolao Beatillo nostro; tertiamque item Romæ a Ferdinando Ughello nobis donatam. Suspicamur autem, prædictum Amandum, omnium trium sic insimul conscribendorum curam habuisse: quod tamen mallemus posse confirmare, ex aliquo tribu illis Partibus communi Prologo, qualis non invenitur; [sed puncto uno mutilata;] sed solum in tertiæ Partis Prologo dicit Amandus, quod Archiepiscopus, quem alloquitur, se, Diaconum & famulum ejus, quæ litteris formari quærebant, memoriæ commendare jussit. Ut ut est: vel ipse, vel alius ejus collectionis curator, videtur sub finem primæ Partis omitti jußisse immediatam morbi ac mortis causam, verbera scilicet Sancto Trani inflicta; atque ita invidiam omnem inhumanitatis illius devolvisse in Tarentinum Archiepiscopum, cujus jussu antea quoque fuerat fustigatus Sanctus. Sed de hoc intelligi nequit, quod eum moriturus Sanctus, injuriæ immemor, ad se fecit vocari: id enim debet de Tranensi sumi; quem hoc ipsum magis stimulaverit, ut agnitam peregrini pueri, sanctitatem tanto honoraret propensius, quanto ignotam habuerat inclementius.
[4] Ex istis sic tripartitis Actis, insignem mox epitomen, Sapphico metro haud ineleganti, [& in compendiosos hymnos contracta fuerunt.] composuit Franciscus Camenus Perusinus, quam ex veteri Ms. post suam Italicam Vitam dedit Antonius Pauli; una cum Duplici Hymno ad Vesperas & Laudes, ex vetustis Breviariis Mss. asserens, in iisdem etiam haberi Lectiones de Vita, non solum secundam ac tertiam, sed etiam primorum Actorum partem confirmantes. Hæ tamen abrogatæ fuerunt, postquam novas, & ex sola Adelferii scripto collectas, Clementi VIII approbandas obtulit Archiepiscopus Andreas de Franchis, quas Sacra Rituum Congregatio, referente Cæsare Cardinali Baronio, permitti posse Tranensibus censuit sub Officio per modum Duplicis cum Octava, anno MDCIII die III Iunii. Solum quoque Adelferium præ oculis habuerunt Petrus de Natalibus, lib. 5 Catalogi Sanctorum cap. 78; Paulus Regius, Vico-Æquensic Episcopus parte 2 pag. 348; [Epitomæ aliæ ex solo Adelferii scripto sumptæ.] qui (nescio quo auctore) Nicetam sive Nicolaum vocat; & Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem. Neque id mirum; quia solius ipsius libellus, Romanæ Synodo Pontificique lectus & approbatus, mox etiam inter Sanctorum Legendas referri cœpit, annis aliquam multis prius quam aliæ duæ Partes scriberentur: & tale Legendarium, ait Antonius, etiamnum asservari, scriptum fortaßis a tempore Bisantii Senioris. De cujus nomine, intra dimidium seculum bis recurrente, minus miraberis, si videas apud Ughellum inter Vigilienses Episcopos donationem ecclesiæ S. Margaritæ factam anno MCXCVII; cui subscripserunt, Bisantio Vigil. Episcopus, Bisantio Archidiaconus, Bisantius Presb. & Primicerius, cum Leone Archipresbytero: sic ut inter quatuor. Ecclesiasticos subscribentes (alii enim duo ibidem subscripti, Falco Imperialis, & Damarus, Regiæ Curiæ Iudices, laici erant) tres istius nominis fuerint, quod proinde debuit iis partibus valde frequens fuisse.
[5] [Translationem secundam anni 1611 scripsit Antonius Pauli,] Hoc per transennam dicto, redeo ad Acta, quæ ex Auctorum coævorum vel ore vel calamo habemus tripartita: quartam, patis auctoritatis, in his quæ noviter adjunguntur, & spectant Inventionem sacri corporis, secundamque Translationem, factam anno MDCXI, adjungit prælaudatus Antonius Pauli, Archiepiscopalis Vicarius, testis oculatus; post Vitam, ex tribus præfatis Latinis Partibus Italice redditam, eodemque anno Neapoli impressam, cum Dedicatoria ad ipsius Translationis auctorem, Fr. Didacum Alvarez, Archiepiscopum Tranensem & Salpensem, signata die X Decembris. Hac ergo Parte Latine reddita, quidquid hic edimus appello Acta quadripartita, ex coævorum Auctorum monumentis; & quartæ Parti, per modum Prologi præmitto, epistolam ipsiusmet Archiepiscopi Didaci, prædictam Vitam, Trani recusam anno MDCXVII, una cum particula Reliquiarum, offerentis Philippo III Hispaniarum Regi, die X Aprilis. Addo denique Appendicem, ex Historia Panegyrica de vita & miraculis ejusdem Sancti, nuperrime, id est anno MDCLXXXVI, [& Appendicem suggessit an. 1687 Agnellus Bruni.] edita Neapoli, auctore P. Agnello Bruni Societatis Iesu, ad instantiam Illustriss. ac Reverendiss. D. Pauli Ximenii Alexandri, Archiepiscopi Tranensis & Salpensis; atque per hunc die XXII Februarii dedicata, Excellentiss. Domino Gaspari de Haro & Guzman, Marchioni del Carpio &c. Viceregi & Capitaneo Generali pro regno Neapolitano. Qui P. Agnellus biennio post Neapoli periit, collabente parte templi istic nostri speciosißimi obrutus, & damnum grande sua morte grandius civitati fecit, cui erat percarus. Omnibus autem antiquis & novis sic collectis, existimo vix ullum esse in hoc opere Sanctum paulo antiquiorem, de quo pari jure dici poßit, nisi primæ notæ ac certitudinis allatum a nobis esse; [In Germanicis Martyrologiis refertur 30 Maji] nec quidquam aut superflue iteratum, aut cum historiæ detrimento omissum.
[6] Obiit beatissimus Nicolaus Peregrinus anno
Dominicæ Incarnationis millesimo nonagesimo
quarto, Indictione secunda, mensis Junii secundo
die, Feria sexta. Ita, Characteribus omnibus optime
inter se cohærentibus, pro anno habente litteram
Dominicalem A, Adelferius testis oculatus: & quia
eodem anno Pascha celebrari contigerat IX Aprilis,
contigit etiam ut mors illa caderet infra Octavam
Pentecostes. Interim ipsius S. Nicolai notitia, trans Alpes
in Germaniam delata, & usque ad mare Balthicum
propagata fuit, tamquam si XXX Maji obiisset.
Docet hoc (quod tamen nescio unde acceptum censeam)
Martyrologium, sub titulo Doctrinalis Clericorum
impressum Lubecæ anno MCCCCXC, ubi dies iste sic
terminatur: In Apulia S. Nicolai Peregrini, miraculis
clari. Florarium Ms. & Viola Sanctorum Hagenoæ
impressa anno MDVIII, prolixius elogium illi
texunt; Florarium quidem sic incipiens, In territorio
Apuliæ depositio S. Nicolai &c. Viola autem
sic; Item cujusdam S. Nicolai. Tum communiter progrediuntur
& addunt; cognomento Peregrini, qui Apuliam
intravit; & Crucem manu bajulans, tamquam
simplex & rectus, [eum elogio prolixiori ex Vita.] simpliciter discurrebat,
benedicens Deum: dabat etiam poma & similia
pueris & aliis, ut cum eo Deum laudarent. Pro quibus
in Additionibus Greveni ad Usuardum, sic legitur:
Hic columbina simplicitate ductus, præceptum
Domini de Cruce tollenda implere cupiens,
ligneam Crucem manu gestans, Kyrie eleison insonans;
innocentes pueros, qui hæc secum clamitarent,
post se ducens, oppidi loca percurrebat:
tandem in pace quievit, miraculis clarus. Eadem
in suum Martyrologium Germanicum Canisius refert;
sed ita ut sibi quoque lectam Vitam indicet, dum insuper
originis Græcæ meminit, vilisque habitus. Ast
Doctrinale & Florarium sic finiunt elogium. Hunc Archiepiscopus,
& alii qui sibi sapientes videbantur,
spernebant; [& verberibus] affectum tamquam
peripsima abjiciebant. Patuit demum quis fuit, quia
& in vita & in morte miraculis claruit, & Patronus
illorum esse meruit, quorū ludibrium aliquando fuit.
[9] Habetur Trani Sanctus, veteri pictura expressus; sed Agnellus similiorem ipsi Sancto existimat statuam, etiam antiquam, de qua num. 97; & utrobique ait, [Statua Trani facta,] capillum leviter crispum exprimi; sed in statua nasum æque ac faciem decentius in longitudinem protendi quam contrahatur in pictura: ab hac vicißim suppleri, quod dare nequivit statua, colorem scilicet oculorum, splendide ac gratiose nigricantem. Tali indicio motus petii Trano statuæ illius lineamenta transmitti, quæ æri incisa darem, & accepi, curante R. P. Nicolao Parthenio Gianettasio, editis Piscatoriis Nauticisque Virgiliana Bucolica Georgicaque feliciter imitato. Est autem tanto pluris ea facienda (& hoc spectasse Agnellum censeam) quod Sanctus egregio cuidam apud Neapolim sculptori apparens, [alia Neapoli apparenti Sancto feliciter assimilata.] cunctanti similem statuam effingere, jusserit vultus atque habitus sui lineamenta considerare diligentius. Dicitur autem infra num. 97, eo facto ita artifici succeßisse opus, licet Trani numquam is fuisset, nec aliam inde accepisset ideam, quam auribus susceptam ab eorum qui spectaverant ore; ut omnes juraverint simillimam esse Tranensi. Sumpta igitur hinc lineamenta accipe, potius quam ex pictura.
ACTA QUADRIPARTITA
Ex Coævorum Auctorum monumentis.
Nicolaus Peregrinus, Trani in Apulia (S.)
BHL Number: 6223, 6225, 6226
PARS PRIMA.
De vita S. Nicolai in Græcia.
Ex relatu Bartholomæi, Sanctum comitati.
EX MS.
CAPUT I.
Quomodo divinitus instructus puer, cœperit ambulare,
clamando Kyrie eleison: & quid ea causa passus in
patria sit
[1] Firmam, utilem, sufficientem, & veram substantiam constituit virtus a….. Quantus igitur iste est, qui nobis propositus est Sanctus…. Nicolaus: qui ab infantia sua gratia Dei plenus, [Magnæ sanctitatis puer,] omnes in se virtutes continuit, ac per ipsas quasi ipsius cæli itinera calcans, spei ardens incendio, heres regni fieri summopere studuit, ut sine macula criminis perveniret ad Christum. De ipso namque dici potest, Beatus vir qui inventus est sine macula, & qui postaurum non abiit, nec speravit in pecuniæ thesauris: quis est hic, & laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua.
[2] Hic venerabilis puer, ex quadam villa regionis b Helladis, quæ circa S. Lucæ c Stirensis celebre monasterium sita est, atque sub ejusdem monasterii potestate consistit, trahens originem; [prope Stirum in Achaia natus,] parentibus, secundum seculi dignitatem infirmis, agricultoribus videlicet & pauperculis genitus, nec litterarum disciplina aut artis cujusquam industria doctus fuit. Sed, cum jam fere octo esset annorum, ad pascendas per varias partes oves a matre dirigitur: quas modico tempore custodivit. Nam sancti Spiritus splendore succensus, & divinæ gratiæ benedictione præventus, mutatus in virum alterum, repente clamare quadam die, Kyrie eleison, altissima voce cœpit: quodque semel inchoatum est opus, [incipit octennis clamare Kyrie eleison;] divinam scilicet misericordiam, devoto corde ac voce perseveranter usque ad finem [invocare], secundum quod sibi Christus visibili specie suggerens docuit, diebus ac noctibus consummans, ad magna virtutum culmina, & gratiæ incrementa pervenire promeruit.
[3] Ex hoc igitur mater ipsius vehementissime dolens, ipsum minis ac verberibus cœpit dure cogere, cupiens filium a tali (ut putabat) stultitia revocare. [quare domo pulsus duodennis;] Sed ut cognovit, quod eum a cœpto cursu distrahere non valeret, cum jam duodecim factus esset annorum, ipsum de domo repulit; ac ne in eam ingredi ulterius audeat, amaro animo contestatur. Qui corde pacifico de villa secedens, ascendit in quemdam altissimum montem, villæ propinquum: in cujus latere speluncam invenit, in qua ursa aspectu horribilis habitabat. Quo cum ingredi voluisset, ursa, fremens & irata consurgens, impetuose cucurrit ad eum. [in speluncam ursæ secedit:] Quam cernens vir sanctus, corde magnifico, signo Crucis se muniens, securus dixit ad ursam: Præcipio tibi, in nomine Jesu Christi, ne hunc locum intrare præsumas. Quo audito, parens Christi discipulo, loco cessit, & ab omni regione illa disparuit. Ipse vero habitavit ibidem, herbis crudis & silvectribus solum vescens, & diebus ac noctibus, Kyrie eleison, in cælum oculis ac manibus sublevatis, fiducialiter agens, devoto corde clamabat.
[4] Hoc viro Dei sine intermissione agente, Monachus quidam subito ei adstitit quadam die, aspectu venerabilis, barba prolixa, corpore nudus, capillis canus; [quem mater energumenum rata,] & Ave illi dicens, ac nomine eum proprio vocans, ad virtutum incitavit amorem; in multisque ipsum exhortans, cum eum plenarie instruxisset, vale faciens ei, velox in desertum aufugit. Post hæc mater ipsius, anxia eum affectione requirens, cum suæ habitationis locum solicita didicisset, dato pretio filium capi fecit. Quæ suspicans eum dæmonio agitari, Monachis degentibus in præfato S. Lucæ monasterio, quod Stirum dicitur, obtulit, sicut moris est; existimans eum Sanctorum virtute liberari: ubi multo tempore afflictus, [Stiri Monachis tradit curandum:] curationis gratia, a prædictis innumera mala cum gratiarum actione sustinuit. Quæ autem mala nobilis hic athleta a Monachis non est passus? Nam primum, vexatum a dæmonio suspicantes, post multas plagas & verbera, de ecclesia ejecerunt. Qui expulsus, quæ adeo patienter flagella portaverat, ante fores ecclesiæ perseverans, & Kyrie eleison clamando orans, Deo referebat.
[5] [a quibus turri includitur vinctus;] Deinde ipsum in turri summa cum diligentia recluserunt, desuper lapidem magnum ad turris ostium devolventes. Qui ibidem positus, cum Dominum jugiter laudare non cessaret; circa noctis medium, ipso Kyrie eleison clamante, subito tonitruum factum est, & cum tonitruo lapis ablatus est ab ostio turris. Qui egressus, ad ecclesiam abiit, ac more solito alta voce clamabat Kyrie eleison. propterea detentus a Monachis, iterum catena ligatus, in quadam cella retruditur. Sed sacræ Missæ mysterio celebrato, ipso consueto modo orante, catena, velut araneæ tela resoluta, cecidit super terram. Qui sumpta catena accessit ad refectorium, ubi Monachi convenerant ad prandium: [indeque solutis catenis egressus fustigatur,] & Kyrie eleison orans, posuit eam in oculis eorumdem. At iterum extra monasterium exjicitur, ut insanus. Repulsus vero, divina virtute, dum orat, supra solis radios sublevatur; ac intra monasterii muros latus, & in ecclesiæ d trullo portatus, miro modo ascendit, Kyrie eleison more solito orans. Quo audito, Monachi, qui post prandium in suis cellulis quiescebant, hinc inde discurrunt. Quorum unus, ex obedientiæ mandato, cum gravi baculo ascendens ad eum, ipsum graviter ac dure cædens, de ecclesiæ trullo descendere fecit, cum multa festinantia & furore.
[6] Post hoc autem contra Sanctum Monachi, quin imo potius vastatores, consilium inierunt, ut eum maris profundo demergerent, & innocentem suffocare decernunt e; eo quod a clamore præfato, secundum quod optaverant, eum commutare nequirent. Nam & quod nequiter decreverunt, [& mari mergitur:] confestim student effectui mancipare: ipsumque furtive capientes, posuerunt in navi; ac ligatis manibus & pedibus, inverso capite, in maris pelago submerserunt. Sed misericordiarum Deus suum servum in tanto periculo non neglexit: nam de profundo eum piscis, qui delphinus dicitur, apprehendens, oreque manuum ac pedum ligamina solvens, Sanctum sine læsione portavit in terram. Qui super lapidem magnum conscendens, Kyrie eleison alta voce clamabat, gratias agens Deo, qui eum sua benignitate liberaverat. Venti autem subito procella consurgens, tempestatem suscitavit in mari. Cumque f [Monachi, qui eum mari immerserant, [sed & hinc liberatus persecutores suos a morte servat.] ipsimet] pene submergerentur; humili corde, & immemor sine ita malorum quæ in ipsum ostenderant, de terra ad eos clamavit dicens; Clamate, Kyrie eleison: quod devoto animo facientes, sancti viri orationibus liberati sunt a periculo mortis. Qui salvati, ex tunc Sanctum dimiserunt in pace. Ipse vero recedens ab eis, & cohabitationem eorum, ad quos invite fuerat introductus, fugiens, ad matrem reversus est: & accipiens de domo g mannariam, asciam, & cultellum, ascendit in montem; ubi aliquanto tempore manens, cedrina ligna cædebat; faciensque ex eis Cruces, erigebat eas in locis inaccessibilibus, triviis, & præruptis; & sic Dominum laudans, diebus singulis faciebat.
[7] Angelico fervore vestitus simul & puritate hic puer mirabilis, dulci caritate flagrabat: [Cruces variis locis erigit;] pioque zelo motus, unicum fratrem, se minorem, Georgium nomine, quem habebat, cogitavit una secum in Dei nomine retinere. Quem a matre segregans, in quemdam montis locum solitarium valde tulit, ac dixit ei: Hic obsecro te, frater carissime, mecum unanimis persevera, & usque ad tres dies in oratione vigiles perduremus: spero enim quia Dominus, qui secundum consilium suæ providentiæ super nos futura disposuit, [fratrem suum ad se pertrahit:] nobis [providebit] ex sua misericordia & bonitate, quam cito monstrabit. Ora igitur ut mecum clarificeris, & nomen tuum clarificetur per ipsum. Georgio autem morante cum ipso, in specie columnæ igneæ, cujus summitas pertingebat ad cælum, adstitit ei Angelus Domini; & sumpsit eos atque portavit in locum excelsum, qui Orachus h nominatur; & dixit ei: Hic locus glorificabitur per te usque in finem seculi, Nicolae.
[8] Georgius autem, detentus somno, [& hoc ad matrem regresso,] graviter dormiebat: cum vero sanctus Dei Angelus recessisset, interrogavit & dixit, In quo loco sumus, o frater? Cui Nicolaus respondit, in loco sumus Dei, qui Orachus dicitur. Cui Georgius: Non sufficiebat tibi, o frater, solitariam in hoc loco vitam tenere, nisi & tecum me similiter morari compelleres? Quomodo matrem nostram desolatam relinquimus, præter me & te non habentem solatium vel juvamen? Cui sanctus dixit: Pater misericordiarum, qui omnium curam gerit, eam custodiet ab omni malo, proteget, & defendet; consolans eam & salvans eam in hoc seculo, & etiam in futuro. At vero Georgius, Sancti exhortatione & salubri consilio spreto, elegit mundanam solicitudinem atque curam; & recedens a fratre, ad matrem quam citius revolavit. Unde namque prophetia dicit? Dilexit maledictionem, & veniet ei; & noluit benedictionem, & elongabitur ab eo. [Ps. 108, 18,] [solus in monte perseverat,] Sanctus vero in loco ubi eum Angelus portaverat, remanens, ligna cædens, sibi tuguriunculum fabricavit; ibidemque & cedrinis lignis faciens Cruces, per desertum more solito erigebat.
[9] Non post multos dies domum rediens, spiritu Dei ductus, [frustra fratrem revocare conatus.] anxia caritate quærebat, si quo modo posset fratrem suum Georgium similiter secum in Dei servitio detinere, veræque vitæ bonam viam instruens eum, obsecrabat cuncta relinquere, quærens ex toto corde salutem ejus, euangelica quædam verba inferens & efficacia penitus ad salutem: & dicebat ei: Veni, & gradiamur invicem ac moremur, & simul Christo, Deo & Domino nostro, nihil soliciti militemus: sed quod ipse Dominus noster Jesus Christus discipulis suis dixit, Nolite soliciti esse quid manducetis, aut corpori vestro quid induamini. [Lu. 12, 22.] Propterea, frater, nihil solicitus sis super matre nostra: speremus in eum qui fecit cælum & terram, & non despiciet obsecrationem nostram, sed exaudiet nos in quibus & quando invocaverimus eum. Qui audire ipsum omnino noluit. Secessit ergo Sanctus, & iterum ascendit in montem, in quo sibi cellulam ipse paraverat, & habitarit ibidem.
ANNOTATA D. P.
a Truncandus mihi fuit Prologus hic, lineis aliquot primis tam male ubique transcriptus, ut sensus nullus commodus haberetur; ea tamen verba legebantur, quæ nihil ad historiam facere (etiamsi sensus integer haberetur) apparebat satis.
b Ecgraphum unum Hellade. Est autem Ἑλλας Græcia.
c Est hic S. Lucas Stylita, cujus Vitam, sub cognomento Iunioris, illustravit Henschenius ad 7 Februarii. Hic enim ultimum habitavit in loco, Soterium, dicto, Σοτήριον autem contractius dici Στηριον, idem notat in Comm. prævio num. 1: quidni etiam contractius Στῆρον, prout hic num. 3 scribitur Stirum: nam Græcum η (quod e veteribus pronuntiabatur sicut oves balant) medii & hodierni ævi usus effert ut I. sic infra num. 14 Irene scribitur Irini, quia Græce ειρήνη. Obiit Lucas iste an. 946, ad cujus sepulcrum crebrescentibus miraculis, monasterium excitatum scitur ex vita num. 70. Ferrarius, nihil horum sciens, pro Stiro, legendum redidit Scyrum Insulam; sed illud locus mediterraneus est, inter Achaiam & Epirum, uti testatur Agnellus Bruni, quas inter sita provincia hodie Livadia dicitur, continens Phocidem, Locridem & Ætoliam.
d Trullus, vulgari nomine Cupula, Latine Tholus diceretur, rotunda fabrica, supra templi tectum plerumque & in hujus umbilico assurgens.
e Agnellus paucorum malignitati hoc tribuit, qui moribus discoli, importunum admonitorem de medio sublatum cupiebant. Sed si apud nos, tanto melius instructos, nefarius ille usus invaluit, ut ex canis rabidi morsu rabidos suffocare, ne aliis noceant ipsos quoque admordendo, putetur genus misericordiæ esse (quod tamen merito redarguit noster Ioannes Roberti, in quæstionibus Hubertinis qu. 10.) quid mirum, si rudes isti Monachi, ut tunc erant res in Græcia, consultum putaverint tollere de medio energumenum (ut rebantur) cui sacri exorcismi nihil proderant.
f Hinleum subinde sensum in ecgrapho nostro, per socordiam librarii (ut par est credere) pauculis verbis additis inter has notas [] supplendum censui.
g Vulgo Mannaja, quod Securim interpretantur Academici Cruseani, in suo vocabulario Hetrusco; quasi Manuariam dixeris, quia utraque manu vibretur.
h Sic etiam legit Autonius Pauli, ut dubitare nequeam quin vera sit lectio: etsi ejusmodi nomen necdum repererim ubi sit.
CAPUT II.
Sancti vita eremitica; & variæ
ejus in illa probationes: detersa calumnia.
[10] [In loco arenti refocillatur aqua divinitus ostensa:] Cum puer iste sanctus, continuo orans, laborans, & vigilans, ac Kyrie eleison clamans; in suprascripto loco, in mira cordis lætitia, perduraret; una dierum Angelus Domini sibi apparuit, atque dixit, Ave, Nicolæ: & intulit post hæc hujusmodi verba dicens: Quare hoc opus sine utilitate fecisti? Qui respondit, Quidquid vult Dominus meus, fiat. Angelus autem dixit ei: Ex quo voluntatem Dei fieri dicis & optas, utique bene facis: aquam autem hic non habens, quomodo in hoc loco poterit habitare? Qui ait, in miserantis Dei misericordia spero, quia & hic mihi aquam sua bonitate præparabit. Angelus autem Domini, modicum inde secedens, ostendit ei locum quemdam, & dixit: Hunc, quem tibi ostendi, locum effodies, ac in eo aquam invenies emanantem: sed hujus loci homines hic te morari non sinent. Et Sanctus; Si nolunt me in hoc loco manere, avertat ab eis Dominus vultum suum.
[11] Post hæc una dierum voluit ascendere homo Dei in locum qui a in Zerichiis nominatur: quem cernens a longinquo illius loci Abbas, Theodorus nomine, Kyrie eleison suo more clamantem; [equo feroci impositus,] probare eum volens, Monachis suis dixit: venite, imponamus eum super equum ferocissimum; ut cognoscamus, si vere vir sanctus est. Ipso autem solito more orante, Angelus Domini sibi apparuit, atque dixit; Viriliter age, Nicolae, ac confide: quia Dominus tecum est. Quem apprehendentes Monachi, equo superimpositum dimiserunt. Equus autem, omni feritate deposita, cum esset effrænis & præceps ad currendum, statim Sancti virtute in omnem mansuetudinem est conversus, [eum reddit mansuetum,] & deinceps ove vel agno mitior est effectus: quod videntes Monachi, cognoverunt, quia vere eum Dominus sancta sua gratia affecisset. Nocte igitur superveniente, cum Sanctus modicum obdormisset; ecce consuetus Angelus Domini adstitit illi, & assumens cum portarit in montem, ubi ei speluncam plenam luminis monstravit. Quam ingredientes, invenere in ea tres imagines, videlicet Jesu Christi Domini nostri, & gloriosæ virginis Mariæ matris ejus, [cognoscit in visu Tranum a se clarificandum:] atque Joannis Baptistæ ipsius Domini Præcursoris: ante quas tres imagines, tres lampades plenæ lumine dependebant; & adoraverunt eas. Angelus autem Domini sustulit eum: & in Longobardiæ b partibus, in locum juxta mare situm qui Tranum dicitur, transportavit, & dixit ei: Iste locus per te usque in finem mundi glorificabitur, Nicolae: quia hujus regionis homines te expellent, ut non maneas cum eis, vel retardes diutius cum eisdem.
[12] Qui evigilans, locum speluncæ præfatæ cum summa diligentia sæpius requisivit: [ablata sibi ferramenta miraculo recipit:] fuerat enim hæc ei ab Angelo Domini in extasi præostensa. Pertransiens igitur locum montis frequentius ac requirens, cum visam speluncam invenire non potuisset, ad locum, qui Orachus dicitur, remeavit: ubi ligna cedrina cædens, & ex eis Cruces faciens, secundum quod sibi videbatur, eas in locis congruis erigebat. Quidam autem homo, Petronius nomine, de villa unde ipse extiterat oriundus, qui pecora pascebat in monte; quodam die accepit ei mannariam, asciam, & cultellum, & in domum suam occulte portavit. Sanctus autem hæc per Spiritum sanctum præsciens & cognoscens, ea reperit, eique dixit: Frater, per Dominum, redde mihi ferramenta quæ sustulisti, cum quibus Dei servitium operabar. Qui confestim ea sibi negavit. Sanctus vero dixit ad eum: Nonne habes ea reposita in domo tua, in angulo? Qui nec sic redargutus aperte, acquiescere voluit. Dixit ei Sanctus: Vis vadam in domum tuam, & inveniam ea? Qui ait: Vade. Qui statim sine mora discedens, invenit ea in angulo domus, in sporta reposita, secundum quod dixerat: suscipiensque ea, festinus ad cellam propriam repedavit.
[13] Non cessabat autem vir Dei laborare & fatigari sedulo propter Dominum: & laboranti obviavit quidam Monachus equo insidens, nomine Maximus, Stirensis monasterii Dispensator: [fustigatus a Procuratore Stirensi,] qui homo immitis & austerus verbis & actibus existebat: quem Sanctus humiliter & reverenter salutans alloquitur tali modo: Quomodo, venerande Pater, subjectos tuos pauperes homines male tractas, injuste opprimis & affligis, ac sine misericordia ipsos supra virtutem agere & operari compellis? Cumque Sanctus, hæc verba & alia similia dulciter protulisset; de equo descendens Monachus Maximus, antiquo ad cor odio revocato, a prædictis verbis sumpta materia, Sanctum baculo, quem portabat, tam crudeliter verberavit, quod ei pedes ac crura confregit ex toto, sicque dissipatum semimortuum derelinquit. Jacens igitur Sanctus, plagis ac doloribus repletus, Deo gratias agens, somno præreptus, vidit in somnis S. Lucam, Stirensis monasterii fundatorem, sibi assistentem ac dicentem: Viriliter age, Nicolae, ac confortetur cor tuum, quia Dominus tecum est: ipsumque Crucis signaculo muniens, [sanatur a S. Luca Stylita] continuo resanavit. Qui surgens, abiit in Zerichiis, ubi Monachus qui eum percusserat dormiebat; & Kyrie eleison alta voce declamans, [eum] evigilavit. Qui turbatus quosdam convocans, una simul cum canibus, eum persequi jussit: qui eum manibus contrectantes, ipsum divino miraculo tenere nesciebant. Sanctus autem conscendens arborem quamdam, sibi salutem bene mercatus, de ipsorum manibus exilivit.
[14] Secedens inde, ad sororem matris suæ, Irini c nomine, ivit, secum vestimenta sua deportans: cui quidam prætereuntium dederunt olerum d aliquam quantitatem. Ipse autem olera dividens, Irini mediam partem dedit, dicens; Hanc partem tu comedes, [Materteræ, ob inobedientiam mutæ, loquelam reddit:] & aliam intactam matri meæ reportabis. Quæ sumens, comedit de parte quam Sanctus jusserat reservari: quo facto confestim vocem & loquelam amisit. Sanctus autem, quod evenerat sciens, abiit; ac Crucis signaculo consignatam restituit sanitati. Post hæc autem prima die intrante Julio, in monasterio Phari metochio, quod e Stirisca dicitur, secus mare sito, adveniente solennitate gloriosorum Martyrum Cosmæ & Damiani, quos f Anargyros vocant, Stirensique Abbate cum suis Monachis ibidem annua festa colentibus, in gaudio concurrentibus cunctis, [repulsam a sacra Communione sustinet:] venit Sanctus pariter cum eisdem. Cum igitur divinæ Missæ assisteret, volens Christi sacrosanctum Corpus & Sanguinem sumere, ab Abbate velut anathema cum injuria de ecclesia jubetur expelli. Contristatus Sanctus super hoc & modicum lacrymans, iterum ecclesiam introivit: ac post tres dies, solennitate peracta, secum Romam ire proposuit.
[15] [obreceptam in suo comitatu puellam,] Et accedens ad quamdam propinquam villam, cœpit solito more clamare Kyrie eleison. Inqua dum moraretur, iterum malignus diabolus, hominum saluti contrarius, adversus Sanctum paravit insidias, ac rursus perplexitatem tentationis suscitavit contra eum. Juvenis quædam pulchra facie, aptum observans tempus, prostravit se coram Sancto, obsecrans cum lacrymis, quod eam tonderet; & suæ peregrinationis, habitu mutato, consociam faceret, ac sic sequeretur eum quocumque iret. Hoc audiens homo Dei, super fervore, facie tenus ostenso, simpliciter admiratus, & instructam decenter ex corde fidei, secundum debitum, breviter vitæ forma monstrata, dimisit. Agitata igitur intrinsecus impetu vehementi, muliebria vestimenta deposuit, ac vestimentis monasticis se vestivit; & ingressa quamdam vicinam ecclesiam, Sanctus ei comas abscidit, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti, omnibus servatis, quæ secundum morem in assumptione habitus monastici dicuntur.
[16] Comitabatur igitur hæc mulier Sanctum ut socius: cumque ad villam aliam pervenissent, [patitur calumniam,] Kyrie eleison clamaverunt. Quam quidam ex domesticis & propinquis, inspectam attentius cognoscentes, comprehenderunt: a quibus inquisita, inculpabilem se & innocuam hujus rei asseruit; omnem vero culpam Sancto imponens, ipsum seductorem & stultum ac pestilentem deceptorem esse, dicebat; & quædam accusationis & calumniæ alia verba plurima, mendaciis plena, Sanctum infamando componens: propter quæ affectus injuriis atque verberibus cæsus fuit graviter a prædictis. Plurimis igitur ex affinibus puellæ supervenientibus, [sed innocens probatur.] appellavit Sanctus ad villæ Principem, postulans quod de falso sibi imposito crimine inquisitionem faceret. Princeps autem feminam [haud] negligenter requirens, interrogavit eam, unde aut quomodo ipsius tonsuræ causa & habitus mutatio extitisset. Femina vero, propriam conscientiam habens sui redarguentem, eam super hujusmodi negotii veritate statim confessa est; seipsam hujus rei fuisse radicem & causam, Sanctum vero tali vitio & negotio innocentem aperte manifestavit & dixit.
ANNOTATA D. P.
a Ms. Euzichia, itaque hic etiam legit Antonius: sed infra a num. 13 idem nomen verosimilius scriptum recurrit; nisi quod Antonius singulariter legat in Zerichio.
b Hic misso a se ecgrapho adnotat Beatillus, Longobardiam dici Apuliam: quia Longobardi eam diu possederunt, & tunc possidebant cum locis vicinis, totoque Beneventano Principatu: & sic etiam rem intellexit Antonius, mutata pro tempore phrasi scribens cap. 3. quod Sanctus in visione illa delatus sit ad maritima terræ Barii, ac nominatim circa Tranum.
c Iam dixi sic Græce pronuntiari, quod alias scribi & pronuntiari deberet, Irene.
d Antonius, & ex eo Agnellus, Olivarum legisse videntur, semel iterumque.
e Stirisca videtur diminutive dici a primario Stiri monasterio, & fuisse ad littus maris juxta Pharum aliquam, unde etiam cognominatur; atque Metochium adjective dicitur, quod omnibus ad eam oram appellentibus, causa adeundi monasterium & venerandi corpus S. Lucæ, pro hospitio esset: Μετόχι enim, teste Portio, in suo Romano, id est Constantinopolitano hodierni idiomatis Lexico, Vicus est. Cangius quoq; in Glossario mediæ & infimæ Græcitatis plures allegat Auctores, quibus Μετόχιον sit cella monastica, a majori monasterio dependens, aut etiam quodvis monasterium. Supra ex n. 6 intelligitur, ipsum etiam primarium monasterium non longe fuisse a mari, cum in illud mergere Sanctum voluerint Monachi.
f Ανάργυροι, id est Sine argento, quod gratis curarent. Coluntur autem SS. Cosmas & Damianus a Græcis I Iulii, tamquam Romæ paßi, & diversi a Synonymis aliis Confessoribus in Asia, 1 Novembris colendis.
CAPUT III.
Transgressus in Italiam Sanctus
non sine miraculis Lupias venit.
[17] Propterea Sanctus inde recessit, & abiit in terram quæ a Nepactum appellatur; ubi quidam Monachus, Bartholomæus nomine, Sancto adhæsit cum aliquibus, [Assumptis Naupacti sociis aliquot,] & ipse peregrinationi deditus: qui Bartholomæus de hoc mirando viro cuncta nobis narravit, secundum quod sunt superius annotata, quæ ab ipso idem audivit, vel cum multa precum obsecratione & prudentia extorsit: quæ autem subsequuntur propriis oculis vidit, ab eo tempore quo Sancto in itinere comes fuit. A Nepacto igitur transfretare volentes, dum in littore morabantur, consummat & perficit hujusmodi utile, congruum, & miraculo dignum. Mare namque ingressus femoralibus utebatur, & sive stans, sive sedens, sive incedans, sive aliquid aliud faciens, solicite Kyrie eleison devote clamabat, sua solita consuetudine ductus: qui autem simul pergebant & peregrinabantur cum ipso, [Hydruntum venit, sicco per mare vestigio;] eum submergere ac suffocare optabant. Ipse autem non post multum de navi exiliens, in maris pelago se præcipitavit: unde, se Dei protegente virtute, eductus, in terram, quæ Hydruntum dicitur, transportatur: sed a Bartholomeo Monacho coactus, [narrare] causam & modum suæ salutis, dixit: Domina quædam, de cælo descendens, apprehensum de profundo pelagi huc me portavit. b Ii autem qui cum Sancto mare transibant, similiter ad castrum c Hydruntum applicuerunt.
[18] Erat autem tunc Hydrunti navis quædam permaxima, [eoque appellere facit navim, adverso vento prohibitam ingredi portum.] quæ multis diebus extra portum vento contrariante permanserat, nec perducere eam valebant ad terram. Dixit autem Sanctus navis rectoribus & patronis: Si vultis quod navis ad portum veniat, quod vobis dicam implete & facite. Qui dixerunt ei, Dic, Pater. Qui ait: Quando in navi ero & vobis innuam, tunc navim trahite. Qui dixerunt ei, Vide ne forte nos derideas, Nicolae. Qui sublevatis oculis in cælum, & consuetam orationem Kyrie eleison faciens, magna voce dixit ad eos qui extra manebant, Tollite, trahite. Tunc navis per seipsam confestim incepit incedere, nec destitit donec pervenit ad terram. Ex hoc didicerunt Hydrunti habitanres, qualis virtutis & directionis hic sanctus puer existeret, qui ipsius crucem & canulasthium d sumentes cum fide, a vexationibus & infirmitatibus curabantur. Non enim desinebat Dominus sanitates & mirabilia facere, Sancti meritis & orationibus sacris: ipse autem sine intermissione cum pueris die ac nocte clamabat, Kyrie eleison.
[19] [Ibidem cœptus pro Sancto honorari,] Cœperunt ergo tam masculi quam feminæ in viro Dei cognoscere & sentire virtutem: propterea supplices dicebant ei: Scimus, o Pater, quia omne quod postulaveris a Domino continuo impetrabis: igitur nostri miserere, pro nobis Dominum interpella, ut a barbarorum captivitate perpetua tuis orationibus liberemur; & nostri parentes, qui captivi tenentur, per te participent & obtineant libertatem. Sanctus autem dixit eis: Confidite, fratres, & credite ex omni virtute vestra, quia Dominus noster Jesus Christus in suis sanctis Euangeliis dixit, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, omne quod postulaveritis fiet vobis. [Lu. 17, 6] Igitur post Sancti mortem, secundum quod prædixerat, e factum est Erat autem consuetudo civibus Hydruntinis Virginis gloriosæ imaginem, cum processione psalmis & hymnis, de ecclesia in ecclesiam transportare, pro peccatis ipsorum & omnium indulgentiam postulantes. Una igitur die, cum Litaniæ celebrarentur, & Sanctus processionem sequens Kyrie eleison cum ceteris decantaret; obviavit cuidam viro seni, [consciscit sibi opinionem amentiæ.] quem adorans, ei dixit; Salve, mi frater & domine, unius factoris mecum similisque plasmatis, & amplexus est eum. Dixerunt autem ei Christiani qui aderant; Videte, quis Judæos adorat & salutat. Et ponentes Virginis Dei genitricis imaginem coram ipso dicebant; Abba, Dominam nostram, Dei genitricem, adora. Qui ipsorum dictis acquiescere noluit. At ipsi eum aliquantulum percusserunt, ipsique dixerunt, Adora, Abba. Qui dixit, Nolo eam f adorare. Cum autem ab eis percussiones multas & verbera suscepisset, repente de terra surgens, cœpit hymnos, gratiarum actiones ac laudes psallere ei; in cælumque oculis sublevatis clamabat: Gloria tibi Domina; gloria tibi, Domina mundi & Regina: quia, propter superlaudabile nomen tuum & gloriam, hodie anima mea glorificata est.
[20] Ex tunc recessit de Hydrunto, & ivit ad quamdam villam quæ dicitur Sugiana g, quæ sub eadem civitate consistit: [Inde digressus.] intransque ecclesiam S. Nicolai Myrensis, adstantibus hominibus dixit: Clarificabitur locus iste usque ad finem mundi. Multisque ibidem moratus diebus, miracula plura fecit: indeque recedens, ad viam sui itineris cursum vertit. Occurrit autem ei in monasterio S. Laurentii, quod est secus viam, homo quidam multo tempore a dæmonio agitatus. Sanctus autem, propter inhabitantem in se spiritum Jesu Christi hoc intelligens, dixit ei: Frater, aperi os tuum. Qui aperiens os suum statim, [energumenum liberat.] post trinam Crucis impressionem sibi a Sancto factam, fuit a dæmonio liberatus. Qui castrum ingressus quod Olympium h nuncupatur, extra civitatem, Kyrie eleison more solito clamavit. Intrans autem in templum S. Zachariæ i, quasi circa horam diei primam, cum pueris Kyrie eleison clamans, ingreditur civitatem. Obviavit autem ei quidam, cui nomen erat Joannes; qui, cum vidisset Sanctum talia facientem, glorificavit Dominum, & dixit; Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia vidi hominem, [Innotescit ut Sanctus.] tuo nomini ex toto corde gratias referentem; Sanctumque modicum comitatus est. Et ecce quidam alius homo, occurrens eis, Joanni dixit; Adhære illi, quia futurum est te cum ipso esse, & conglorificare Dominum omnibus diebus vitæ tuæ. Admirans autsm Joannes ait; Vere gerit Dominus curam mei, quia vult me cum isto Monacho simul esse beatum. Id ipsum ab alio discens, super ea quæ sibi dicebantur stupebat; parentesque timens, in semetipso dicebat; Quomodo hunc sequens a parentibus potero occultari? nam me omnino hoc facere prohibebunt: occulte autem eum sequebatur.
[21] Cum autem ibidem diebus pluribus extitisset orationis gratia, [Lupias veniens fustigatur ut stultus:] ad propinquum k Episcopatum profectus, cœpit Kyrie eleison profundo mane clamare. Quem Theodorus Episcopus cernens talia facientem, detentum crudeliter verberavit. Ipse autem ut immobilis, verbera & plagas viriliter sustinens & portans, ab ecclesia elongatur; & secedens in partem aliam, Kyrie eleison suo more clamabat. Erant autem ibi duo fratres, quorum unus vocabatur Joannes & alius Rumtibertus: ii una mane Sanctum comprehendentes, ligatis manibus & pedibus, reclusum posuerunt in cubiculo domus suæ: quibus recedentibus, lux magna in domo refulsit; & invisibiliter solutis vinculis, [sed & hic agnoscitur.] clausisque & signatis portis apertis, Kyrie eleison clamans, illæsus de domo potenter exivit. Qui videntes Sanctum tam cito eductum, sine læsione de domo; detentum iterum inquirebant, quis ejus solvisset vincula & portas aperuisset. Quibus ille respondit: Deus meus, invisibiliter veniens, me de vestri carceris vinculis liberavit. Multa itaque miracula & sanitates in illo loco fecit: consolabantur autem omnes, & laudabant Dominum, dicentes; Gloria tibi, Domine, quia vidimus mirabilia de servo tuo, puero isto & ministro Nicolao.
ANNOTATA D. P.
a Nepactum, Antonio Pauli Hepattum scribitur: vix autem dubito quin Naupactus signetur, portus Locridis, hodie Lepanto, ad ostium sinus a se nuncupati, inter Achaiam & Peloponnesum, Claßis Turcicæ clade seculo superiori, & nuperæ Venetorum victoria nobilitatus locus.
b Nescio cur hanc rem omiserit referre Antonius.
c Hydruntum, vulgo Otranto, Iapygiæ portus, horarum circiter 130 navigatione Lepanto distat.
d Canulasthium quid sit, nesciens divinare Antonius, dißimulavit Italice reddere. Suspicarer viatorium baculum seu scipionem Sancti intelligi, ut sit diminutivum a Κανούλα Græco-Barbara voce; nisi in ipsius imagine viderem, pendulam a zona vel latere peram Sancto fuisse, qua sibi oblatas eleemosynas condebat, indeque empta poma, dispensendæ pueris ipsum sequentibus, ad cantandum Kyrie eleison. Invenio autem quod κανοῦν canistrum quoque significet Græcis, quidni etiam Ascoperam?
e Antonius addit, prædictionem de captivis liberandis impletam fuisse, quando sub Urbano II, Christiani Terram-sanctam occupaverunt, id est circa annum 1098. Quod autem ad civitatem Hydruntinæm, attinet, fuit illa quidem an. 1480 occupata a Turcis, qui magnam civium in fide constantium multitudinem martyrio coronarunt; sed recedente hostili exercitu, cito ac sortiter recuperata est ab Hispanis. Nos de isto civium Martyrio agemus 14 Augusti.
f Non quia Deiparæ aut imaginum ejus cultum improbabat Sanctus, cujus contrarium mox ostendit; sed quia eo loco, ubi in tanta erat sanctitatis opinione, volebat stultitiam simulare, & plevis iram contra se irritare; exemplo non facile imitando, in rebus præsertim sacris: ideo prudenter fecit Antonius, hunc articulum transiens, ne vulgus, cui scribebat, inde scandalum sumeret.
g Sic etiam locum nominat Antonius: sed distinctius situm ejus non indicat: neque nomen Sugianæ exhibet tabula topographica illius tractus.
h Similiter nec Olympi nomen invenitur, quod hodie antiquatum esse, videtur Antonius indicare, & Agnellus absolute affirmat: utrumque locum inter Hydruntum & Lupias quærendum censuerim.
i Paulus Regius, in tabula Sanctorum Regni Neapolitani, præfixa operis tomo I, indicat Zachariam & Socios Martyres in terra Tauriani, ea forte quam Nicolaus Samson, in sua Geographia Regia Italiæ, Taurisanum vocat, idque in territorio Hydruntino collocat. Libenter sciam, quo die Sanctus iste colatur; & quo loco de eo agat Regius; necdum enim potui invenire: quia prædicta Sanctorum tabula solis constat nominibus, absque nota paginarum quibus tractetur de singulis.
k Agnellus Episcopatum Tarentinum intelligit. Sed hic Archiepiscopatus erat, & distat ab Hydrunto itinere horarum 20, sive p.m. 60 circiter, neque scitur seculo XI ei præfuisse aliquis Theodorus. Adde quod infra num. 27 Sancti Tarentum adventus describatur, tamquam ad urbem ab hac diversam. Hydruntino autem Episcopatui ita proximus Lyciensis est, ut utriusque Cathedrales solum 22 p. m. sive leucis 7 distent ab invicem: hic vero reperio Theodorum Episcopum, apud Ughellum, qui florebat an. 1057, & debet per annos 40 aut plures Sedem istam tenuisse, si ei immediate succeßit Formosus sive Formulus, cujus prima notitia Ughello occurrit pro anno 1114. Pro eodem Lyciensi Episcopatu hic intelligendo facit, quod Agnellus infra num. 94, affirmet ipsam post Hydruntum primam fuisse, quæ Sancti jam canonizati cultum sibi arregaverit, extructa ipsi ecclesia.
CAPUT IV.
Post varia miracula, Tarentum abit Sanctus;
indeque Tranum, ubi moritur.
[22] Hic igitur una dierum, hanc eamdem civitatem ingrediens, & perveniens ad portam, cuidam præpotenti civitatis a Principi & ex officio terram regenti, obviavit, qui cum suis servitoribus equitabat: extensisque in cælum manibus, [Percussorem suum, divinitus punitum, precibus sanat:] Kyrie eleison exclamavit. Expaverunt equi a subita voce & manuum extensione; retroque conversi qui erant sedentes ceciderunt in terram: unus autem ex eis non paucis alapis Sanctum cecidit. Militibus igitur suum carpentibus iter, subito qui Sanctum percusserat, de equo cadens, dispersa sunt omnia viscera ejus, & crura confracta; & manus, quæ Sanctum percusserat, arida est effecta; diebusque pluribus quasi semimortuus miserabiliter jacuit. Ad quem vocatus Sanctus, misericordia motus est. Accidit autem quod Comes, ratione regii tributi, duos fratres in carcere detinebat, quia jus regium solvere non volebant. Hujus rei causa rogatur a consanguineis prædictorum, Comitis adire præsentiam, & supplicare pro eis qui in carccre tenebantur: [homicidii reo, & ideo excæcato,] quod Sanctus audiens, abiit clamans Kyrie eleison. Obviavit autem ei primus de familia Comitis, qui procidens coram Sancto dedit ei cappam & b sandalia, rogans quod ea susciperet propter Dominum. Quæ Sanctus suscipiens, & aliquantulum ambulans cum homine supradicto, cæco cuidam occurrit. Quem ut vidit Sanctus, totus in lacrymas est conversus, & inclinatus in faciem, ad pedes ei cecidit; procumbensque orabat Dominum, ut cæco peccata remitteret, & pœnitentiæ participem efficere dignaretur. Cæcus autem procidens dicebat, Pater, indulge mihi.
[23] Hic cæcus quemdam habuerat socium & in mercatione consortem: cum quo dum semel pergeret ad mercandum, insidians ei occidit ipsum, & abstulit pecuniam quam portabat. Post hæc, non multis diebus elapsis, [visum restituit:] Princeps hoc audiens civitatis captum detinuit & cæcavit. Ipse vero, suum peccatum intelligens & cognoscens, dolens deprecabatur Dominum, quod sibi propitius indulgeret. Sanctus autem, sic cuidam adhærens columnæ, & amare pro cæco plorans, rogabat Dominum, ut cæco misereretur: & interpeliabat Dominum Jesum Christum, dicens; Certifica me, Domine Jesu Christe, si dignus est hic cæcus de peccato suo apud te veniam invenire. Qui dum sic attentius orat, in cujusdam turris verticem transportatur. Debebant autem eum illa die quidam ad prandium tenere, in domo in qua ipse hospitabatur. Angelus autem Domini accessit & dixit ei: Confide, Nicolae, Dominus tibi compassus est. Ipse autem seipsum Crucis signaculo consignavit. Dixit ergo Angelus ad eum, Exaudita est oratio tua, ac cæci peccatum dimissum est: & hoc tibi nuntiare sum missus; & tu eum illumina. Qui Dominum glorificans, de turricum Angelo sanus descendit in terram: & accedens ad cæcum, tacto oculorum loco, statim & visum & oculos mirabiliter reparavit.
[24] At quidam ipsum detinentes, ad templum S. Demetrii c Martyris induxerunt; vinctisque pedibus ac manibus, dimiserunt in templo. Alii autem, accedentes ad eū; [vinctus & inclusus ecclesiæ S. Demetrii.] dicebant; Quomodo Pater, de turri sanus & incolumis descendisti? Quibus Sanctus respondit, Penitus virtus Altissimi obumbravit mihi, & a nocumento custodivit me: ipsi vero Sanctum in templo dimiserunt inclusum. Ipse vero non desinebat Dominum exorare & glorificare, gratias agens super iis, quæ gloriose per eum operabatur. Et ecce circa horam noctis mediam, Angelus Domini adstitit, & lumen refulsit magnum in templo: resolutisque vinculis, Kyrie eleison clamans, mirabiliter de templo est eductus: & intrans ubi campanæ pendebant, campanas pulsare cœpit. Qui autem ibidem propinqui erant, tenentes eum interrogabant, Quis te solvit a vinculis? [ibi pallium relinquit, exinde miraculis clarum;] aut quis tibi templum aperuit? aut quomodo huc tali hora noctis veniens introisti? Qui dixit ad eos: Dominus ac Deus meus hoc in me fecit. Sacrista autem tenuit eum, volens manifestare gloriosa miracula, quæ per Sanctum suum Dominus virtuose patrarat. Sanctus autem, suum pallium ante imaginem S. Demetrii Martyris suspendens, dixit; Non cesset Dominus per ipsum prodigia facere & miracula in iis qui infirmi sunt usque consummationem seculi. Quod & fit usque in hodiernum diem: omnes enim, quotquot fide accedunt & tangunt, liberantur, Sancto interveniente & mediante, a quacumque detinentur infirmitate.
[25] [& cum femina tentatrice noctem inscius agens,] Perseverabat autem in ecclesia Sanctus. Quædam autem femina, eum probare volens, virili habitu se vestivit, & cum eo remansit: ipse vero adversarii astutias ignorabat. More solito igitur Sanctus tota quasi nocte in oratione & vigilia perduravit; volensque aliquantulum obdormire, in medio eorum posuit Crucem pretiosam Domini, quam portabat. Vidit igitur tunc illa mulier tentatrix, columnam igneam, quæ a cælis usque ad caput S. Nicolai irradians pertingebat. Quæ cum vidisset mulier, sobria facta, egressa narravit omnia, quæ de Sancto miranda gloriosa conspexerat. [objecto igneæ columnæ defenditur:] Hæc & his similia Sanctus in Longobardia facere non cessabat: nam puerum quemdam, quasi annorum octo, cui nomen Pulexetus d, qui erat primorum & nobilium civitatis filius, Sanctus signavit sanctæ Crucis vivifico signo; & ex tunc cœpit puer miracula facere vice Sancti, infirmitates expellere, [puero confert gratiam miraculorum,] dæmonia ejicere, & omnes languores curare.
[26] Ex tunc Sanctus inde recedens, in castrum e Evectum abiit, unius diei itineris spatio a prædicta civitate remotum, Kyrie eleison more solito clamans; ubi in cujusdam viduæ pauperis domo manens, [viduæ pauperi benedicit.] per quosdam devotos viros Christi dilectores, ei quæque necessaria ministrare studebat. Nam ligna proprio dorso ferens, ad hospitium reportabat, dicebatque ei; Mulier, Domino dispensante, in hac domo non deficiet tibi, per me servum suum, gratia & misericordia Dei nostri. In hoc autem castro, quemadmodum & in ceteris villis, civitatibus & castellis, indesinenter Kyrie eleison clamabat. [pœnitentiam prædicat:] Sic Sanctus iste, Kyrie eleison psallens, Pœnitentiam agite, omnes Christiani, clamabat; quemadmodum impiis Judæis gloriosus Christi Præcursor clamavit. Propterea quidam f …. illusores, Sanctum Domini capientes, in modum Crucis tonsum, Diaconum g derisive fecerunt: Deus autem ipsum opere in Ordine Diaconatus instituit.
[27] Egressus autem inde in aliam civitatem h, Tarentum nomine, venit clamans, Kyrie eleison, & Pœnitentiam agite. Ad clamorem igitur ejus civitatis i Episcopus conturbatus: erat autem nox: die vero lucescente, multas vehementes plagas Sancto infligi fecit. [Idem Tærenti faciens fustigatur,] Tantum namque eum inhumane & dire verberaverunt, quod sanguis ejus terram circumquaque tingebat. Qui inde discedens, in civitatem k Tranum nomine venit; ab importabilibus & multis prædictorum plagis corpore laniato, nimis male sentiens, in infirmitatem cecidit dolorosam & gravem; [unde Trani agrotans,] vocatusque recubuit ante fores ecclesiæ sanctæ virginis Dei genitricis l Mariæ. Ubi lumen inenarrabile & ineffabile ipsum cælitus circumfulsit, eique a corpore peregrinationem prædixit ad Dominum Jesum Christum. Ad hæc nihil curans Sanctus hic innocens de offensa, eum qui se percusserat Episcopum m convocans, indulgentiam ab ipso accipere postulavit. Equidem remittens Episcopus, indulgentiam Sancto dedit; sed, [ibi se moriturum discit.] ptopter offensionem quam in eum fecerat, verius eam ipse suscepit. In ultimis autem Sanctus quasi spirans, signa & mirabilia faciebat. Nam in extremis adhuc vivens, quale miraculum Salvator in nuptiis, fecit. Aquam enim postulans, & ex ea aliquantulum bibens, residuum cuidam assistentium dedit: [aquam in vinum mutat,] qui accipiens & bibens, non aqua, sed dulce erat vinum, redolens & suave, multo delectabilius nostro, ac longo ab ipso medio distans.
[28] Hæc omnia mihi Monachus Bartholomæus narravit; qui erat homo humilis & affabilis omnino, [& dæmonum victor,] verbo temperatus & verax. Hic autem Sanctus numquam phantasma dæmonum habuit aut vidit; excepto quod semel in littore dormiens, in eoque circa noctis medium facto tumultu evigilans, se videre putabat quamdam de quodam sinu navem egredientem, Agarenorum multitudine plenam, contraque ipsum portari impetu vehementi: ipse autem Kyrie eleison clamans, eam confestim exterminavit. Indutum vero se, quasi per ludum, habitu n monastico a Stiri Monachis, asserebat; unde nihil secundum morem abrenuntiantium seculo perfecerunt. Decentius vero & honestius hoc contemplando & bene vivendo [illum] ornavit; [post vitam rigidissime actam,] & usque in finem, simpliciter & innocenter, sine macula & offensione, se custodivit. Sic igitur hic B. Nicolaus vivens, talemque conversationem, & institutionem a cunabulis & juventute ostendens, sicut bonus & Domino collectus, placentia ei, opera & virtutes demonstrans, a laboribus terrenis assumptus, ad bona amabilia & concupiscibilia transmigravit; ut bonorum sibi repositorum a dilecto frueretur, eorumque perenni voluptate satiaretur, & oraret pro nobis ad Dominum, [pie meritur.] ut æternorum bonorum consortes efficeremur, gratia & misericordsa Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, cui cum Patre & Spiritu sancto est gloria, honor, & imperium, in secula seculorum. Amen.
ANNOTATA D. P.
a Ughellus Tom. 7 Italiæ sacræ col. 95, exhibet instrumentum donationis, anno 1115, 15 Augusti, Indict. 8 factæ Ecclesiæ Lyciensi, cui præmittitur † Signum Crucis, manu Domini Goffridi, Lycii & Hostuni Comitis, donatoris, & primus subscribit Joannes Vicecomes. Iste autem Goffridus potuit etiam fuisse Comes hic notatus, aut saltem hujus filius.
b Agnellus credit Nicolaum Sandalia pauperibus ceßisse, eo quod nudipes perseveraverit incedere: Cappam certe seu pallium, ut infra nominatur, cito dimisisse legitur.
c S. Demetrius M. a Latinis 8, a Græcis 26 Octobris commemoratur, etiam in Calabria, Græcis ritibus ut plurimum & diutißime usa; celeberrimumque ibidem habet cultum; unde ab ejus nomine istic invenitur dictum oppidum, inter Gallipolim & Hydruntum media fere via positum.
d Errat Agnellus, cum Hydruntinum facit hunc puerum: ipse autem Antonium secutus, Dulcettum vocat.
e Antonius rem narrat, sed locum relinquit anonymum: unde intelligo Ms. Tranense haud satis legibile hic fuisse. Quid si Castrum S. Viti intelligi credas? Abest hoc Lycio p.m. 26, itinere horarum 8.
f Ecgraphum nostrum civitatis illusores, legendum forte, Sanctitatis: ego vocem non necessariam omittere malui.
g Neque Græcorum, neque Latinorum Rituale Diaconos tonsurandos præscribunt: sed Clericis Monachisque ordinandis tonsuram impendit, incisis in fronte, in occipitio, & ad utramque aurem capillorum extremitatibus: ac denique in vertice cincinnis tribus, veluti ad Coronæ sacræ initiamentum. Hæc deinde tam Monachis quam Clericis, si prius formata non est, a tonsore perficitur. Verum quid miremur nihil rite factum in ordinatione derisoria? Antonius cap. 5 ait Capillos Sancti, cum Tranum venit, fuisse longos more Græcanico, & in formam coronæ circum caput sparsos.
h Distat Tarentum a Castello S. Viti 22 p.m. in Occidentem, intercurrente Apennino.
i Ughellus in Correctionibus, ad tomum 7 positis post Indices, correctum volens quod in Archiepiscopis Tarentinis scripserat col. 171 ex Iuvene, & Albertum (quem hic Draconi successorem dederat pro anno 1072) sufficiens Basilio, pro annis 1084 & 85 noto, nititur Donatione, cui Albertus cum Archiepiscopo Cusentino Rudolfo subscripsit anno 1092 seu potius 1093, Indict. 15, V Idus Decembris.
k Distat Tranum Tarento p. m. circiter 60; Beatillus autem hic aliquid deesse putat, quo, intelligatur, sequentia, antequam Tarento Sanctus discederet, accidisse. Equidem deesse aliquid, censeo etiam ipse: sed non aliud quam similem scilicet fustigationem, Tranensis quoque Episcopi jussu inflictam: quæ tamen omissa fuerit, non quidem ab Auctore, cuncta ut acceperat hactenus fideliter referente, sed jussu Amandi aut alterius trium partium collectoris; non satis animadvertentis, quam male omnia, istis sublatis, cohæsura essent.
l Hæc Cathedralis Trani erat: quod etiam facit ad prænotatam suspicionem firmandam: nam quæ eidem Virgini sacra habetur Tarenti, ad littus maris sita, non videtur prima excipere potuisse ex adversa prorsus parte advenientem Nicolaum. Cathedralis autem S. Cataldo urbis Patrono sacra est.
m Quis credat, Tarentinum Episcopum, tanto intervallo requisitum a Sancto, aut Trani præsentem tunc fuisse? Tranensis Episcopus Bisantius, utcumque pius ac postea de Sancto optime meritus, potuit tamen, ad primam nocturni clamoris insolentiam, idem fecisse, quod Tarentinus Albertus; factum deinde excusasse ipso coram audito, quod tamen sequentis partis auctor Adelferius, ipsius jussu scribens, dißimulavit, æque ac alibi inflicta verbera.
n Antonius ait simplici penula usum, quæ usque ad genua solum pertingeret, cetera nudum ambulasse. Agnellus cap. 20 indicat, quod illa, licet tam diu gestata, inventa sit quasi nova, nusquam lacera, nusquam decolor: quod forte ex Processu adhuc inedito sumpsit.
PARS II.
De Sancti adventu Tranum, &
obitu eumque secutis miraculis,
Auctore Adelferio, teste in pluribus oculato.
Ex tribus Mss. & Ughello.
A. Adelferio EX MSS.
PROLOGUS.
[29] Fructuosum ac posteris commodum & profuturum est, cum Sanctorum memoria, litterario tradita studio, legentium vel audientium corda ad vitæ celestis exemplar informarit. Hoc itaque non paucis pernecessarium fore animadvertens, [Auctor excusat tenuitatem:] reverentissime Pontifex Bisanti, & divini juris cultor ac præceptor, mihi Adelferio, vestræ sanctitatis famulo, de vita & miraculis beatissimi Nicolai, agnomine Peregrini, quæ certiora compererim, præcipis enarrare. Quod profecto dilective prosequerer, nisi ignorantiæ conscientia confunderet mentem. Ast cum tantæ profunditatis intueor pelagus, in me reversus, quibus queam superare remigiis, non invenio: funemque a portu convellere expavesco: ne procellosis quassus fluctibus, naufragium patiar, & placidi sinum æquoris minus attingam. Cujus rei causa, in tanta doctissimorum copia; cur me potissimum, venerabilis Pater, nullius prærogativa solertiæ suffragatum, secernas, mirans stupesco: cui & naturæ & ætatis debilitas officit.
[30] Sed quoniam divinorum præceptorum non immemor, Christi Ecclesiarum atque Sanctorum diligentissimus procurator existis; jussis tuis (quia repugnare nullo modo ausim) non audaciæ temeritate, sed obedientiæ devotione parere conabor: confido enim, quod si præceptum obedientia, obedientiam quoque sequetur effectus. Miracula igitur beatissimi Nicolai Peregrini, Confessoris Christi, quibus Archiepiscopatus ac a Synkellatus tui beata floruerunt tempora, quæ nullius scilicet mihi relatu comperta, sed proprio oculorum intuitu cognita, [scribit a se visa miracula.] carptim explicare aggredior: indubitanter credens, Præsul insignis, meritis tuis & precibus, omnipotentis Dei Matrisque ejus & Virginis gloriosissimæ Mariæ, hujusque Sancti, cujus gero affectum, patrocinium obtinere; ut, quod animus fideliter exoptat, exprimat lingua.
ANNOTATIO D. P.
a Iisdem plane verbis styloque tam simili utitur in Præfatione, is qui Vitam S. Leucii edidit, Joanni Archiepiscopo Tranensi inscriptam (sedit autem hic paulo ante Bisantium, ob conniventiam cum Græcis depositus a Nicolao Papa II an. 1059) ut dubitaturus non sim, in recognoscenda die XI Ianuarii, eum, qui istic Anonymus est, Adelferium nuncupare. Quid sit Synkellatus, male hic scriptus Synkillatus, explicat ille infra num. 41, dum Bisantium appellat Archiepiscopum Tranensem & Augustalem Synkellum. Non solum ergo inter Ecclesiasticas dignitates Synkellatus censetur, proximus ab Episcopo gradus; sed etiam secularium titulorum unus, honoris causa fuit Tranensibus Archiepiscopis ab Imperatoribus Constantinopolitanis attributus; itaque Archiepiscopali titulo non inferior, sed par æstimatus, & pluribus verosimiliter Episcopis Græciæ communis, quomodo inter XII Pares Franciæ, sex numerabantur Ecclesiastici; videlicet Archiepiscopus Remensis, cum Episcopis Laudunensi, Lingonensi, Bellovacensi, Catalaunensi, Noviomensi. Bisantii autem hujus tempus concluditur intra annos, 1071 & 1118, quibus ultima ac prima notitia invenitur decessoris Delii & successoris Hucbaldi; licet nequeat definiri, quanto citius, hic cœperit, ille diutius vixerit.
CAPUT I.
Vita Sancte acta. Obitus pius.
[31] Cum Romanæ Sedis secundus Antistes gloriosissimus a Urbanus, opere & doctrina præpotens, [Nicolaus, ortu Græcus,] & eloquentiæ fonte redundans, Apostolorum & Apostolicorum vestigia prosequens, ac pastorali cura intentus, Ecclesiarum felicites gubernaret regimina; & b Alexius Imperator excellentissimus, Catholiceque fidei cultor, Constantinopolitano subnixus solio, Romani Imperii retineret habenas; adolescens quidam, genere Græcus, Nicolaus nomine (quipostea a peregrinationis eventu Peregrinus a nobis cognominatus est, [in monasterio S. Lucædegit:] ad Italiam transfretavit. Hic vero in S. Lucæ monasterio Styro, quod in Græciæ partibus situm est (prout ajunt) diutius c obsersatus, vitam egit Angelicam. Cumque Dominica præcepta, quæ crucem tollendam, sicque Dominum jabent sequendum, solicitus animo pertractaret; non modo spiritu, sed carneis manibus crucem ardenti desiderio complectens, monasterio discessit; &, ut Christum sequi valeret, secularia damnans, oblectamenta, peregre profectus est. Qui ubi Hidruntum appulit urbem, ibidem paululum commoratus, populum sese ignorantem deseruit, arreptoque itinere venit Tarentum: [adit Hydruntum,] quo aliquamdiu d commanens, quædam (ut perhibent) miranda patravit, ob idque omni fere vulgo honori est habitus. Sed quia summa deliberarat Majestas, Tranensem urbem tanto decorare Patrono & pretioso ditare cadavere, ob justorum merita; Tarento vale dicens, per urbes e maritimas incedens, quas enumerare supervacaneum ratus sum, [& Tarento, Tranum venit 20 Maji;] tertio decimo Kalendas f Junii Tranam demum adventavit.
[32] Ingressus itaque civitatem, & Christi crucem, sicut ei vulgo solitum erat, bajulans, puerorum ex more collegit multitudinem: quibus prævius quæque urbis loca circumiens, in Dei laudibus semper accensus, Kyrie eleison clamitare numquam cessabat: puerosque consequentes, ut & ipsi quod præcinebat succinerent, [pueros alliciens, cum illis Kyrie eleison clamat:] Argiva lingua adhortabatur. Quibus, ne se desererent, sed magis magisque multi assequerentur, pomorum fructibus variorum dulciter blandiebatur. Namque si quos acciperet eleemosyna nummos, non tenaci illectus ambitione, marfupiis postmodum reservandos anhelabat inferre; sed ex ipsis poma empta pueris dispertire. Quod Tranenses, insolito perculsi negotio, insani hominis esse arbitrabantur: ipsumque (pro nefas! referens horresco) illusioni ac contemptui velut dementem plerique habebant. At nonnulli, quibus altior erat sensus, hujusmodi opera perspicacius contemplantes, miræ sanctitatis meriti eum esse (sicut paulo post in propatulo claruit) constanter asserebant: atque eumdem tamen, etsi longe aliter g atque decebat, venerabantur: de cujus vita & moribus nemini est facile cuncta proferre; non si Tullius orator clarissimus nunc ab inferis reviviscat, & præsens adsit. Quis enim tam est facunde loquacitatis, ut depromere queat ejus spiritum, numquam ab oratione laxatum? Quippe etsi interdum silere videbatur, in ipso (ut ita dicam) silentio divinæ gratiæ introrsum susurrans vacabat.
[34] Tanta inerat ejus abstinentiæ frugalitas, ut singulis decursis diebus perduraret jejunus; neque alia hora, nisi vespertina dumtaxat parum per panis & aquæ sumere consuevit, non saturitatis causa, sed ne longiori jejunio deficeret: cui [tamen] non, ut assolet, ex jejuniorum sedulitate macies; verum, acsi numquam abstineret, pinguedo contigit? [pane & aqua victtat:] Qui cum esset primævæ indolis, ac novo lanuginis flore genas vestiente continentiæ deditus, nequam seculi labem, qua hæc ætas coinquinari solet, fugiens ex horruit. Paupertinis indutus panniculis, nudis pedibus semper incedebat. In vigiliis vero adeo pernoctabat, quod plerumque noctu astans oraret. O virum omnimoda dignum veneratione, cujus vox melliflua suavissimis insonabat eloquiis! [moderatus in vestitu & somno:] qui tantæ se ostendebat efficaciæ, ut columbinam servaret simplicitatem, & serpentis prudentia non careret! Sed ecce dum beatissimi Nicolai Confessoris Christi singula merita monstrare conatus sum; longius altiusq; processi, & ad quantitatem virtutum ejus pene nihil dixisse videor. Nunc ad narrationis ordinem stylum verto.
[35] Cum beatissimus Nicolaus, officiis insistens divinis, puerili agmine urbis mœnia sæpius circumiret; [Bisantio Archiepiscopo reddit rationem facti:] Bisantius, præclarus Archiepiscopus & litterarum industria non mediocriter præditus, vulgi rumore permotus, quidnam esset, solicitus exquisivit. Cui cum foret relatum juvenem Græcia oriundum in urbe applicuisse, nescium aliud agere, nisi Kyrie eleison vocitare; ad se eum confestim venire jubet h. Cumque vir Dei coram Præsulis præsentia ductus adstaret; interrogatus ab eo, cur hæc ageret; sereno vultu, mitibus alloquiis, tale dedit responsum: Domine, ait, quem nulla latent Euangelica jussa, nequaquam tibi occultum est, qualiter Dominus noster Jesus Christus præceperit, ut, si quis post eum vellet abire, crucem tolleret suam, seque sequeretur: ipsisque discipulis iterum dixisse nosti, quod nisi conversi essent, & sicut parvuli efficerentur, in cælorum regnum non intrarent. [Lu. 9, 23, Mat. 18, 3,] His igitur animadversis, Crucis signaculum interius exteriusque gerere, & sub parvuli forma pergere non erubui, nec hominum illusiones vitavi. Quod utrum oporteat agere, tuo judicio derelinquo: nam apud vos, nisi tibi displicuerit, mihi velle est immorari; sin alias, hac ultroneus urbe proficiscar. Cum hac, & alia summa ratione connexa sermocinantem beatissimum Nicolaum sagacissimus Archipræsul audiret; intellexit, eum Dei famulum, & magni meriti esse: ac deinde hujuscemodi protulit verba: Cum tua, inquit, oratione cognoverim, quod divino præcepto tanta susceperis, cur ergo te jubeam recedere? Malo equidem ut usque in solennitatem beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli hic immoreris, consuetas laudes non deserens; & quæ victui sunt necessaria, tibi assidue venienti ultro concedam.
[36] [repetit cum pueris Kyrie eleison:] Talibus inter se dictis, Christi athleta Nicolaus, cælesti motus instinctu, Archiepiscopum, plura dicere volentem, medio sermone reliquit; eoque salutato, ejus aspectu ocius abscessit. Quem diu expectatum ubi puerilis cernit frequentia, lætata omnis ad obsequendum ruit. Lætus ergo & ipse, cum vidisset pueros, veloci ut solebat incessu, vultu hilari, spirituque ferventi præcedens, voce canora urbis loca implebat: nam & pueri subsequentes (quos pomorum demulcebat largitione) consonis respondebant vocibus. Plebem videas universam jam desiderare illum videre. Quis enim oris ejus dulcedine non cuperet satiari, cujus allocutio Angelis erat comparanda? Sed quia ingenii angor paupertate, non est meæ opis omnia quæ occurrunt seriatim evolvere. Ideo ad rei exitum pergo festinus.
[37] Beatissimus igitur Nicolaus cum apud urbem Tranensem triduo degeret, puerisque stipatus Dei misericordiam indesinenter postularet, quarto denique die languore correptus, cujusdam hospitis (Sabinus i nomine) lectulo occubuit, & febricitari acriter cœpit. Quod ubi Tranensibus est cognitum, tantus quidem erat concursus omnium, [æger invisitur a pluribus,] sed maxime mulierum, quæ nimio amore flagrantes, eum visere exoptabant, ut domus qua jacebat vix eos caperet, Nullus femineus prætermissus est gradus, qui non ad eum visendi conflueret gratia. Ipse virginum chorus, quia luce adesse nequibat, tenebras tota intentione & desiderio præstolabatur, ut vespera ascendente ad ipsum properarent. Nullo temporis momento domus erat vacua: sed ex visitantium copia diurnis plena, nocturnis plenior spatiis, populo multiplici frequentabatur: circa lectulum assistentes, quo sibi benediceret, supplices exorabant. Pueros quoque, quos paterno fovebat affectu, constat plurimum doluisse; stratumque circumdantes, acsi parente orbati, flebiliter conquerebantur. Quibus vir Dei, mansueti ut erat pectoris, leniter locutus, solatii causa Crucem gestandam tradidit, solitas laudes circumquaque cantaturis. Cum autem omnipotens Deus famulum suum in labore positum vellet quiescere, & mundo virtutum ejus merita demonstrare; ut Tranensis civitas ejus radiis illustrata semper lucesceret, ad convivii sur epulas invitare dignatus est. Secundo itaque die mensis Junii k carnis soluto debito, cælo spiritum reddidit.
[38] [moritur 3 Junii,] Cujus sanctimonia quam præcessa, quamque fuerit veneranda, hic jam liquidius enituit. Nimirum, quasi Angelica tuba ciangore intonaret ingenti, sic velox fama totam repente perculit urbem; & beati viri nuntia mortis, populum omnem replevit: qui protinus, velut cælitus foret inspiratus, & divino oraculo commonitus, ad beata funeris ejus obsequia gratulabundus concurrit. Nemo plane usquam remansit in urbe, qui hoc declinaret spectaculum; non viri, non mulieres, non defuerunt adolescentulæ, non defuerunt infantes. Verum omnis civitas in unum collecta (mirabile visu) certatim confluxerunt. Neminem opera detinuerunt officialia: sed mirum in modum, omnibus posthabitis & parvipensis, [corpus accursu omnium honoratum,] eo concurrebant; quo & honestus ordo Clerorum, numquam alias copiosius devotiusque, festinavit. Quod primum maximumque miraculorum fuisse, nemo quis dubitet: cum in advene & peregrini funere, necdum per eum signo ostenso, tanta utriusque sexus congregata est copiositas: quod idcirco gestum reor, ut miraculorum insignia plures testes haberent.
[39] [defertur ad ecclesiam B. Mariæ:] Postquam autem funereas explevere exequias, gloriosissimum corpus impositum feretro, populosa præcedentium sequentiumque frequentia, ad B. Mariæ l ecclesiam, non sine divino numine, honorifice detulere. Repleta vero ecclesia, major pars foris astabat, quia populo exclusa, ingredi non valebat. Cumque in medio ecclesiæ B. Nicolaus foret locatus, universa plebs manus pedesque ejus osculatum devotissime pergebat. Gaudebant omnes illum cernere, illumque membratim deosculari: ac si quis forte quorumdam impetu præpeditus Sancti careret osulo, magna afficiebatur mœstitia. Quantus equidem deosculantium fuerit accessus, grabati indicat fractio: cujus compages populo irruente minutatim soluta est. O inenarranda benignitas Redemptoris! Quem nulla viderant prodigia facientem, jam pro Sancto colebant: [claret miraculis.] quippe & infirmos quosque deferentes, super Sancti corpus spe restituendæ salutis ingerebant: neque ea res eos habuit falsos. Ubi enim perfecto feretro, nitidissima B. Nicolai membra luculentissimus, jussu Archiepiscopi, qui secus altare est locus contineret, & ex Missali Officio parum superesset; innumeræ deinceps per eumdem Christi famulum virtutes ostensæ sunt: quæ non solum hoc temporis, quando beata Christianorum fides est florida; sed in exordio, ad Ecclesiæ ædificationem sufficerent.
ANNOTATA D. P.
a Urbanus II præfuit Ecclesiæ a die 12 Martii anno 1088, usque ad 29 Iulii anni 1099.
b Alexius Comnenus Imperator CP. a Kalendit Aprilis anni 1081, usque ad 15 Augusti anno 1118.
c Fortaßis ab anno ætatis 13 usque ad 17: adhuc enim puer vocabatur & videbatur, undevicennis cum obiit. Gratis autem dicit Ferrarius, quod Institutum S. Basilii sit amplexus: jam enim ex num. 28, vidimus nihil circa ejus receptionem aut vestitionem legitime actum; unde nec Monachi habitum in Italiam attulit, sed simplicis Eremitæ vestitum, scilicet penulam, absque capucio, absque scapulari, & absque pallio; quomodo etiam pingitur, & quidem imberbis adhuc.
d Imo potius Lycii: nam brevior ei Tarenti moræ fuit, juxta num. 27.
e Si Tarento Ostunum ivit Sanctus, ad Adriatici maris oram, unde discesserat, regressus unius diei itinere; præter oppida littoralia complura, attigisse potuit Episcopales civitates, Monopolim, Conversanum, Barium, Bitectum, Bitontum, Molfettam, Vigilias, Andriam, omnes aut mari adsitas, aut inde non remotas longe. Neque plus requirit primæ partis contextus. Agnellus tamen cap. 9 ait, quod Sanctus, utriusque Calabriæ littora legens, ingentem quasi arcum peregrinando formaverit: quo casu in prima illa parte, multæ vel omissa fuerint a Monacho Bartholomæo, vel longe major, quam alias videatur, factus in originali Tranensi hiatus.
f Ergo die Sabbati post Ascensionem Domini. Nam anno 1094 Pascha celebratum est 9 Aprilis.
g Id est, multo infra condignum.
h In consequentibus demonstrata Sancta per Episcopum benignitas, non prohibet duriorem initio tractationem ab eodem susceptam, priusquam referentibus aliis cœpisset dubitare, stultine vociferatio talis esset, an sublimioris instinctus effectus. Verbera autem prius Trani inflicta, tam potuit hic auctor dißimulare, quam dißimulavit similem a Tarentino Episcopo injuriam; nec non causam postremi morbi.
i Addit Agnellus cap. 24, hospitale cubiculum istud meruit deinde, ob reverentiam Sancti, in sacellum converti; magisque etiam honorati a tempore, quod cum omnes circum ædes solo straverit annorum sexcentorum decursu, tugurio tamen isti aut non potuit aut noluit adferre nocumentum.
k Baronius ad Annum 1094 num. 38. Hoc eodem anno, inquit, Tranensis in Apulia Ecclesia nobilis, magis illustratur S. Nicolao cognomento Peregrino, dum ex hac vita migrat in cælum IV Nonas Junii. Ita Deus copioso imbre gratiarum fecundiorem reddidit eamdem Ecclesiam, quæ merito ejus cultum propensiori studio semper est prosecuta.
l Antonius, & post eum Agnellus, eamdem ecclesiam appellat S. Mariæ de Ursis; quod ei cognomentum posteæ crediderim additum a cognomento restauratoris: & forte a Familia Ursina, ex qua tres consequenter Archiepiscopus Tranum habuit, Latinum, Ioannem & Cosmam, ab anno 1439 ad 1481.
CAPUT II.
Miracula ante & post sepulturam facta.
[40] Quædam igitur puella Tranensis indigena, cui Mundellæ vocabulum est, lumen, quod trium annorum spatio amiserat, [Ante sepulturam cæca illuminatur;] cupiens; ad ecclesiam, quo Sanctus detinebatur, anxia cum cetera turba convenerat, sperans salutem posse adipisci, tametsi Sancti fama nondum vicina compleverat. Quæ ubi super venerandum irruit corpus, nobis astantibus, diem clarum prospexit. Quæ res miraculorum initium, & B. Nicolai vitæ testis extitit, & infirmantium corda in maximam spem arrexit. Hoc ergo signum mulierem aliam, Bisantiam nomine, cominus astantem, cujus brachium jam dudum aruerat, propius accedere compulit: quæ circumfusæ multitudinis densitatē vix irrumpens, ad desideratum corpus tandem pervenit. [curantur mulieres infirmæ duæ] Cumque osculans inhæreret, pristinæ restituta & saluti: & spectantium animos in Christi laudem permovit erumpere. Mulier etiam quædam, Alva vocabulo, doloris nimietate fatigata, corporis nodositatem ab olim fuerat passa. Cumque ad ecclesiam ducta, super Sanctum fuisset effusa, sacrum corpus corporis extemplo nodum absolvit. a
[41] Cum hæc & alia quamplurima per beatissimum Nicolaum efficerentur miracula, jamque dies inclinaretur; [Corpus traditur sepultura.] Bisantius Tranensis Archiepiscopus, & Augustalis Synkellus, genere clarus, facundia clarior, nullique secundus, cum omni Clero accedens, venerabile corpus reverenter abstulit; & in quemdam ejusdem ecclesiæ angulum, cum laudibus & honore debito deducens, [Sanantur] dignæ tradidit sepulturæ: glorificans Deum, qui urbem Tranen tanto locupletavit thesauro. Recondito itaque sacro corpore, non solum virtutum magnalia non cessarunt, [2 Contracti,] verum uberiora fiebant, sicut subsequens insinuabit sermo. Puer igitur quidam Tranigena, cum ab infantiæ esset contractus ætate, longævo jam ægritudinis labore defecerat. Is ergo B. Nicolai opinione percepta, contractione desiderans enodari, ad ejus tumulum propere allatus, optato potitus est beneficio. Adolescens quidam, Petracca nomine, nobili genere ortus, cujus artus proprio officio destitutos continua innodarat b contractio, cum juxta venerabile corpus adsisteret; quod optanter poposcit, populo astante, munus obtinuit.
[42] His ergo peractis, beatissimi Nicolai fama passim discurrens, non tantum finitimos, verum longinquos, [varii aliunde venientes;] Tranensem accersibat ad urbem. Qui inopinato exciti terrore, infirmos variis ægritudinibus laborantes, ad sanctum corpus devotissime deferebant. Porro languentium copia numerum superabat, e quibus plurimos reddita sanitas repatriare concessit. c Vigiliensis quidam, nomine Desigius, cujus membra sedulo cruciatu detenta, jam dudum nodosa torpuerant; [contractus,] dum B. Nicolai deprehenderet mirabilia, ad ejus arcam desideranter accessit: qui paulo post extentus, domum propriis pedibus repedavit. Interea homo quidam Calabriæ incola, audiens innumeras virtutes, quæ per Christi famulum Nicolaum in urbe Tranæ jugiter ostentabantur, ipsius sarcophagum credula spe advenit, resumendi luminis, [cæcus,] quo indigebat, fiducia. Qui post pusillum clari visus adepta gratia, ad propria ovanter discessit.
[43] Paucis interim decursis diebus, quædam mulier d Terliciensis, quæ nuncupabatur Maria, cujus corpus totum erat nexibus colligatum, ut singula membra suis vacarent officiis, ad sanctum deducitur tumulum. Hæc autem urbem Tranensem ingressa, respicientium introitum terruit: quippe quia in asino sedere non poterat, in cophino ad instar globi allata est. Cumque coram Sancti procumberet tumulum, [contracta alia;] incredibile memoratu est quam facile pristinam receperit sanctitatem.
[44] Modico temporis elapso, cum Beatissimi Nicolai celebre nomen per totius Italiæ climata latius increvisset; contigit quemdam Flandrensem, [energumeni, vir unus,] Andream nomine, quem, præter brachii dextri ariditatem, dæmonis manciparat nequitia, Tranensem profectum ad Ecclesiam, Sancti suffragiū oraturum [adesse]. Hic itaq; prope reverendū corpus assistens, spectanti populo pavorem addidit; nempe, ubi spiritus immundus molestius infestarat, solo tenus consternatus semianimis palpitabat. Taceo equidem quod marmorea capite pulsaverit pavimenta, quodque sui oris spumæ ora linierint. Quadam tamen die juxta altare, quo Sanctus prius jacuerat, astans; subito effectus e integer, palmas utrasque, multis videntibus, ad cælum erexit illæsas; & dæmonem, interventu B. Nicolai, abscessisse gavisus, Omnipotenti grates egit immensas. Hoc profecto gloriosum miraculum neminem Tranensium latuit; nam in Curia benignissimi Archiepiscopi diu permanens, ejus denique jussu Hierosolymam adiit lætus.
[45] Eodem fere tempore mulier quædam, Anastasia vocabulo, ex oppido f Mutilæ, quam nequissimus superirruens spiritus crudeliter vexabat, sanguinolenta crines, oraque lacerata, ad beatissimi Nicolai Peregrini refugium accessit anhela: [mulieres duæ:] quem alacrem illico sensit adjutorem: siquidem ante ejus obdormiens sepulturam, dæmonio est liberata. Quæ expergefacta, interrogantibus se qualiter hoc acciderit, respondebat; vocem dicentem sibi audivisse: Surge, mulier, quia sana facta es &c. Post multum temporis, cujusdam nostri concivis uxor, vernaculo nomine Rossula, dæmonio tenta, ad Sancti ducitur tumulum. Cumque eam pessimus dæmon instanter fatigaret; pluraque execranda ejusdem ore loqueretur, nonnulla etiam de B. Nicolao Peregrino proferret; multis præsentibus, ab ea discessit. Quam ante præclari Archiepiscopi conspectum dominus ejus libertati donavit.
[46] [item clinici duo.] Sub ipso denique tempore puer quidam, Urso nomine, quem nodositas artuum thorum servare coëgerat, B. Nicolai Peregrini, cujus nomen acceperat, auxilium expetivit, & in præsentiarum suæ assecutus est petitionis effectum. Siquidem eadem hora infirmitate solutus, quo Sanctus quiescebat plurimis comitantibus citissimis passibus properavit. Hoc itaque gesto, mulier quædam, cujus vocabulum erat Gemina, infirmitatis magnitudine enervata, quatuor annorum cursu membrorum officio ita erat destituta, ut saltem manus neque ad os ducere posset. Hæc vero lectulo domi recubans, B. Nicolao, de quo multa & magna audierat, preces effudit. Quæ haud mora exaudita, incolumis assurrexit; & ad Sancti tumulum, magna comitante caterua, velocissimis incessit gressibus; Deo gratias agens, qui per famulum suum Nicolaum Peregrinum sui misertus est.
[47] Hæc de beatissimi Nicolai Peregini, Confessoris Christi miraculis paucis dumtaxat, [Epilogus brevitatem excusat.] itemque breviter delibatis perstrinxi; optimum factum ratus prolixitatem vitare: cum nec omnia, nec per omnia, uti gesta sunt, prosequi valuerim, quem tempus deseret, copia namquam. Ad notitiæ igitur sufficientiam sagaci lectori abunde æstimo dictum, cui ex his, quantus, qualisve Beatus extiterit Nicolaus, evidenter patebit. Itaque, portu, quo mihi erat cursus, contacto, tempestivum est anchoram jacere, classemque stabilire. Gaudeat igitur, & exultet Trane, que in fine seculorum tot meruit videre miracula. Gaudeat; inquam, semper, cui beatissima virgo Maria tantum concessit Patronum. [& Sanctum invocat.] Gaudeat, que tantarum virtutum irradiata splendore, inter urbes Apuliæ quasi lampas æterna luce splendebit. Committamus ergo nos ejusdem beatissimi Nicolai suffragio, quatenus suæ benignitatis precibus poscat nobis salutare remedium, & continua protectione nos a præsentibus & futuris muniat adversitatibus; quique a nobis digne celebratur & colitur, pro nobis existat perpetuus intercessor: ut, sicut ipse unus de Angelicæ militiæ numero perenniter jubilat in cælestibus, ita & nos æterni gaudii concedat esse participes, O Beatissime Nicolae, supplicum vota respice, precesque attende: cunctisque Tranensibus auxiliare propitius; præcipue Bisantio, Tranensi præclaro Archiepiscopo, nec non imperiali Synkello, cum universo sibi Clero commisso; qui tuæ celebritatis desiderantissimus institutor, mihi Adelferio, suorum famulorum infimo, ad tui nominis laudem, hæc præcepit scribenda; quatenus te protegente, perpetuo tueatur præceptor & scriptor. Obiit autem beatissimus Nicolaus Peregrinus anno Dominicæ Incarnationis millesimo nonagesimo quarto, Indictione, secunda, mensis Junii secundo die, feria sexta. Regnante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, & sancto Spiritu, vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.
[48] Cum non sim tanti, Præsul venerande Bisanti, g
Nec dictare bonus, tu tamen addis onus.
Vestris præceptis parens hortamine mentis,
Scribere conabor, sit licet ipse labor.
Advenit partes has, has qui noverat artes, [Epitome.]
Proclamare: Meus, tu miserere, Deus. h
Dextra crucem gestat, Christi laudamine præstat.
Hunc populus ridet, cum sua facta videt.
Nam loca, cum turbis puerorum, circuit urbis:
Quos pomis placat, non tamen ore vacat.
Progreditur lætus, gaudens, ac corde facetus,
Spiritus afflatus cælitus estque datus,
Clamans quoque foro, dum pergeret ore canoro;
Junctum languori contigit ecce mori.
Educens luctum vulgus ruit undique cunctum:
Illum jure petunt, ecclesiamque ferunt.
Hic sunt ostensæ virtutes denique densæ;
Quas plebs miratur, huic stupor atque datur.
Nam cæci cernunt, & claudi quam bene pergunt,
Quot bona dantur eo, non numerare queo.
Gaudeat ergo Trane, cui fulsit amabile mane:
Quæ meruit donum tam retinere bonum.
Te rogo defenses, Nicolae beate, Tranenses.
Pontificemque tuum, Alferiumque suum.
Omnia cernenti sit gloria Cunctipotenti,
Qui Deitate manet Trinus & Unus. Amen.
ANNOTATA G. H.
a Agnellus cap. 26, omisso hoc tertio miraculo, aliud secundo loco narrat, de quadam muliere, Nua nomine, cui paralysis sic dissolverat membra, ut ossa nequaquam cohærere, sed in pelle velut in sacco jacere viderentur: quæ alienis manibus ad sacrum deportata corpus, priusquam ipsum attingeret, sanitatem totius corporis receperit.
b Ita Mss. contractio: at Ughellus excudit, contritio.
c Vigiliæ, vulgo Biseglia, urbs Episcopalis sub Metropoli Tranensi, quinto ab ea milliario dißita.
d Terlitium, pulcrum opulentumque oppidum, inquit Leander Albertus, vulgo Terlozzi, sex M. P. a mari, apud Ughellum Telliciensis mulier.
e Integer, Ughello liber.
f Mutila, vulgo Motala, in agro Hydruntino, haud procul a civitate Bariensi. In Ms. Beatilli Fantilæ.
g Desunt hi versus apud Beatillum, qui etiam ante Vitam poni cum Prologo potuissent.
h Sic namque, Kyrie eleison, Latine redditur, Domine miserere:
PARS III.
De S. Nicolai Canonizatione & Translatione.
Auctore Amando Diacono Tranensi.
Ex Mss. & editione Ughelli.
AUCTORE AMANDO
PROLOGUS.
[49] Puræ voluntatis conceptus, ex quo sancti Spiritus semine procreatus excrescit, opportuno tempore ad lucem quærit egressum, honesta imitatione nutritur, perficitur & roboratur. Cum igitur, Bisanti, venerabilis Archiepiscopus sacræ Tranensis Ecclesiæ, innata benignitate animum intenderes, [Exemplo prioris libelli,] ut B. Nicolai Corpus, solenniter & festive, ad domum in suo nomine constructam, transferres; non solum ad hujus tam honesti propositi executionem, divina gratia, insita bonitas, honestas negotii, sancti viri reverentia te armavit; verum etiam præcessoris tui beatæ memoriæ Bisantii Archiepiscopi (qui te a pueritia Ordinibus sacris instituit, & doctrinis Ecclesiasticis educavit) solicitudo, & studia erga eumdem virum beatissimum incitavit, ut cordis cogitatum digno effectu perficeres; & [operi] quod ipse magna devotione incepit, a te perfecto, devotius ultimam manum imponeres. Sed quoniam præfati Archiepiscopi præcessoris tui pietati jubente, litteris est commendatum, quod in ejusdem viri sanctissimi transitu multiplex divinæ virtutis indicium patuit; æque litteris quoque mandari decrevisti quædam, de multis jam dicti sancti viri virtutibus & miris actibus, quæ eo temporis nondum fuerant figuris linearum impressa; & qualiter, quamque honorifice ipsius sacri corporis sit celebrata translatio. Quippe pii Patris estigiis, pius filius & Episcopalis dignitatis heres egregius, inniti studuisti.
[50] [Auctor jussus scribit sequentia.] Eodem igitur divinæ caritatis ardore me Amandum Diaconum, quamvis immeritum suæ paternitatis famulum, quæ literis formari quærebant, memoriæ commendare jussisti, onus laboris, cum honoris munere temperans. Quare, quia numquam jussionem tuam in quolibet negotio, meo exequi officio, pro viribus recusavi; huic tam præclaro desiderio minime sum ausus contradicere: licet res sit ardua, & exercitatiori pertractanda ingenio: ne, si aliquatenus a tam pulchro munere declinarem, vel callida ignorantiæ simulatio videretur, vel ad inobedientiæ præcipitium simulatio laberetur. Ut ergo cujusdam sapientis viri utar eloquio: difficillima tue jussionis recusatio, fit mihi audacis incepti excusatio. Verum quoniam libellus iste scilicet ad tantæ censuræ præsidium confugit; ut eum ab æmulorum morsibus, auctoritatis clypeo tuearis, vehementer efflagitat, Christi Confessori officiosus,jussioni tue pronus, compendii studiosus, multis profuturus: hinc ad virtutum profectum & appetitum cælestium, hinc ad vitiorum detestationem & terrenorum contemptum.
CAPUT I.
Canonizatio S. Nicolai Peregrini,
Ecclesia constructa. Miracula patrata.
[51] Divina igitur pietas, ubi B. Nicolao Peregrino Confessori liberum ex hac luce, ad cælos dedit egressum; sacro ejus corpore in angulo ecclesiæ collocato, [Bisantius Senior Archiep. de Canonizatione agit,] signisque mirificis cælitus decorato; visum est dignum fore justitia, humilitati congruum, posteris utile, si viri Dei miracula, quæ jam sacris vivebant apicibus, in Sanctorum numerarentur catalogo, auctoritatis Apostolicæ mandato subnixa. Hoc, inquam, venerabili Archiepiscopo, de quo supra mentio facta est, animo revolvente, eaque propter Clero populoque Tranensi collecto; an, quod ipse faciendum fore prævideret, communi favore ratum omnium censeret assensus, voce modesta, veneranda gravitate, inquisivit. Ubi, quod cunctis placeret, clamatum est; quasi divino firmatus oraculo, cum viris egregiis de Clero & populo, a Synodale concilium petiit, quod eo tempore Rome felicis memoriæ secundus Urbanus, summæ Romanæ Ecclesiæ Pontifex, celebrabat. Cum autem primum, coram sacro conventu Domini Papæ, [ac rem proponit in Concilio Romano:] fandi data est copia; post salutationis affectum & osculum, vitam sancti viri & ejus transitum declaratum miraculis, breviter idem Archiepiscopus (ut erat) ore modesto, expressit; reputans hoc quoque ad gloriam Dei, & sancti viri præconium, & urbis Tranensis successum pertinere. Quæ res a tanto etiam sacrorum virorum consessu attente audita est, & fide verba consequente accepta; & quod Deus in Sanctis suis est gloriosus; sit communiter ab omnibus collaudatus.
[52] Mox beati viri miracula, sicut chartis nuper erant impressa, sacris Domini Papæ manibus sunt præsentata. Quibus avide perlectis, communi Fratrum Consilio, Romanus Antistes, ea (ut erat) lenitate respondit; [ubi Miracula lecta probantur,] se totumque cœtum venerabilem devote hausisse, & credere quidquid de viro sancto, tanto testimonio didicisset: ejusque honestæ petitioni præbere assensum, totumque ipsius quod peteret voluntati committere, a nulla parte gestorum fidem subtrahentes. At Reverendo Archiepiscopo instanter postulante, sententiam ore sacro editam, sacris summus Præsul jussit litteris informari, plumbeoque sigillo (ne quis ambiguitati locus restet) insigniri. [& Canonizatio conceditur,] Et ne oblivia sacræ nocere possint historiæ; Apostolicæ litteræ in armario Tranensis Ecclesiæ sunt repositæ; quarum sententiam, omnium exponendam notitiæ, huc me jussisti, Archiepiscope venerabilis, inserere.
[53] Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, clero & ordini, [Bullam edente Urbano II.] nobilibus & plebi Trani consistentibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Cum, largiente Domino, nuper cum magna Episcoporum Abbatumque frequentia, synodale concilium ageremus; Venerabilis frater noster Bisantius, vestræ civitatis Archiepiscopus, venerabilis viri Nicolai (qui apud vos Peregrinus cognominatur) nonnulla miracula coram universo concilio, scripto edita recitavit; & eumdem Dei hominem, auctoritate nostra, in Sanctorum Catalogo annumerari instantissime postulavit. Nos igitur causam ipsam eidem Fratri nostro commisimus; de ejus nimirum probitate ac scientia nihil hæsitantes, ut quod ei revelante Domino visum fuerit, maturiori deliberatione constituat; ad laudem & gloriam illius qui gratuita misericordia famulos suos mirifice gratificare consuevit.
[54] Prædictus autem Archiepiscopus, in suam reversus Ecclesiam, [Ecclesia construitur:] commissione Apostolica & benedictione comitante, in B. Nicolai Peregrini honore incepit ecclesiam; tanti viri veneratione dignum existimans, ut qui jam in cælo a Deo sedem receperat, ab hominibus quoque in terra oratorii mereretur honorem: in quo suppliciter postulantibus mitis adesset; in cujus fundamentis primum lapidem cum benedictione constituit, ut & suam devotionem ostenderet, & populi desideria incitaret. Ex eo autem tempore, quot quibusque suorum fidelium Deus omnipotens, ejusdem sancti viri meritis, pristinæ salutis statum reddiderit; [Miracula patrantur.] quotque periculis oppressos liberaverit; humana lingua enarrare non sufficit. Ego tamen, Pater colende, tuæ jussioni obsequens, in ejusdem Dei viri ope confisus, de innumeris quædam elegi, plurima id genus intacta relinquens.
[55] Quodam itaque tempore, dum servus cujusdam, Petrus nomine, navicula duceretur, piscationis exercitio deditus; eum dæmon invasit, mentemque priorem expulit, atque hominem toto sibi cedere jussit b pectore. Tunc rabiem spuma prodidit: & a diro c vectore possideri, morsus & concussio dentium patefecit. Domum dicitur coarctatus, qui quos non potest manibus morsibusve lædere, verbis lacessit. Tremor videntes occupat, [Servus energumenus,] omnes divina ultio ad sui cognitionem reducit, & ad morum correptionem hortatur. Tandem salubri consilio, quem dæmon possidebat (ut erat manus collumque innexus, ante tumulum Christi Confessoris adducitur. Quod ubi hostis callidus dirusque invasor persensit; velut jam nunc æternis cruciatibus arctaretur damnandus; eum reniti summo conamine videres; & eos, quibus constrictis nexibus nocere nequibat, voce horribili, oris fremitu volebat terrere. Ubi tandem suas insidias vexator incassum videt procedere, neque prospicit aditum evadendi, prædicit se hominis Dei meritis a domo sua urgendum, & infra noctis vigilias vas quod invaserat relicturum. Locum, [liberatur, & fit Monachus:] in quo erat ille quem dæmon infestabat, frequentia civium utriusque sexus celebrem fecerat: orationes ad Dominum fundi communi voto, gemitus adstantium edocebat; omnes una voce virum Dei flagitabant. Cum subito, circa galli cantum, vir Dei orantibus affuit, immundum spiritum ejecit, & Dei creaturam ab invasore liberam fuisse sanguinis vomitu patefecit. O quanta tunc fuit hominum exultatio: quanta & quot Dei sunt celebrata præconia! qui sic Sanctum hunc glorificare voluit, sic in illius gloria collaudari. Tunc vir ille, quem Sanctus Dei liberaverat, a servitutis quoque jure solutus, longo tempore sub S. Nicolai servitio se devovit. Postea vero sacræ religionis habitum sumpsit, eumque religiosam agere vitam in S. Benedicti d monasterio (quod Salerni est) plerique nostrorum videre.
[56] Plerique quoque carceribus mancipati, hujus beati viri opem in suis miseriis invenerunt. [salvantur captivi,] Quidam enim, cum arctius præter carcerem ferreis compedibus urgerentur, hujus hominis Dei auxilio suppliciter postulato, seris emotis, ferro pedum virtute divina soluto, eum datorem libertatis propitium, & ducem itineris invenerunt. Quoties quoque ejus oratorium petentibus, depulsis morborum varietatibus, integritas sit restituta, plurima imaginum species cerearum, formæque argenteæ indiant: [& varii ægri:] quæ votorum pignora, in templi viri Dei fastigiis, ad honorem Dei & gloriam, sunt suspensa. Sæpe ubi sacrum limen tetigere, quorum ventrem vel brachia orbes ferrei pœnitentiæ nomine ambierunt, ad divinæ virtutis testimonium, crepante ferro, corporis animæque salutem adepti sunt.
[57] Quanta navibus laborantibus facile impendantur beneficia nemo digne sufficit explicare. [item naufragium metuentes,] Nam cum quædam navis, sanctum hominis sepulchrum petentibus onerata, alta pelagi jam teneret; hiems horrida æquora movit, puppes socias usque ad cautes Dalmatici littoris vexatas ejecit, præter navium naufragia magna pars naufragorum interiit. At navis illa, quæ a leonis signo navis Leonis dicebatur, cum pro libitu tempestatis fortunæ commissa duceretur, scopulo cuidam in medio maris imposita, hinc inde procellis impugnatur, jam jam invaditur, periculum mortis fluctus insurgens minatur, rectores enim & nautas artis ratio & vires reliquerant, [S. Nicolao apparente & navem regente;] salus jam pene erat exhausta; cum omnes nautæ atque peregrini, opem Christi militis Nicolai Peregrini efflagitant. Tunc Peregrinus Nicolaus subvenit pereginis se petentibus, singulare auxilium benignus largitur, adest in extremis agentibus. Res mira! Sub ea specie, qua per urbem incedebat, expeditus in gubernaculo adstare visus est, navem a scopulo & a periculo liberavit; ad portum quemdam, per mediam hiemem & densas noctis tenebras, procellis invitis, advexit. Hoc multis narrantibus fidem meruit: & ne quis maligno animo Deo deroget, quia per Sanctos suos usque ad consummationem seculi operatur; ad rei patratæ memoriam, navis cerea, cum omnibus suis paratibus, adhuc in eadem pendent ecclesia: Confessorque Christi Nicolaus, in ejusdem navis gubernaculo, sicut apparuit, exstat: quod quidem navis rector, ut vovit, reddidit.
[58] Quod autem nunc narro miraculum oculata fide comperi. Cum navis quædam, Palmiferis e onerata, rediret a Syria, in qua etiam cum ceteris ego existerem; [item alii cum ipso scriptore,] ventus a cardine Australi primo lenis aëra movit, paulo post vehemens irruit: cælum tenebris clausit, vires pelagi suscitauit: navis cursu rapido pellitur; utriusque veli sinu tumente, insolita celeritate rapitur. Cum furor venti repente proræ tumida vela, in partem oppositam sinu converso, supinat, atque circa malum implicuit: nam in modum crucis illa puppis mali utriusque brachia deducebat. Spem salutis & rationis usum timor urgens abstulerat; navis magis magisq; interitum minabatur: vis maris flaminisque crescebat. Tunc metus instans vocis clauserat iter, & colore plumbeo imminens mors ora cujusque infecerat. [Sancto invocato.] Nova vota timore sunt inventa novo: nam votum erat nautis, malum crepare per medium, quatenus leviore incommodo a majori eriperentur periculo. Cum subito nautarum quidam a puppe, Nicolai Peregrini opem voce maxima invocat, dicens: Sancte Nicolae, cujus hodie festum agitur, adjuva pereuntes: eo enim die ipsius viri Dei natalia colebantur. Ad hanc vocem omnium peregrinorum ora laxata sunt, dicentium; Sancte Nicolae Peregrine, adjuva peregrinos. Statim vis venti retorta est, velumque ad status rectitudinem cunctis stupentibus constitit, interventu viri Dei ab imminenti periculo fuisse liberatos, cujus etiam ope Hydrunti littus eodem die contigimus.
ANNOTATA G. H.
a Concilium Romanum duplex habitum sub Urbano II, in quo potuit id actum fuisse, anno 1098 & 1099; post obitum S. Nicolai anno 4 aut 5.
b Apud Ughellum est excusum, peccatore, sed mendo typographico pro pectore, prout legitur in Mss. Actis, ab ipso nobis donatis.
c Ms. Vallicellanum, rectore.
d De hoc Salernitano monasterio, Benedictinis restituto, plura habet Leo Marsicanus, lib. 3 Chronici Casinensis cap. 14, & in suis Notis Angelus de Nuce.
e Palmiferi .i. Peregrini, ab Hierosolymis revertentes, ubi, in signum impleti voti, palmæ ramum benedictum accipiunt, eum deinde in proceßionibus solennibus circumlaturi, præsertim in Dominica Palmarum: qua de re videndus Quaresmius lib. 3 cap. 16.
CAPUT II.
Translatio corporis ad novam Ecclesiam: Miracula facta.
[59] Cum autem jam tempus accederet, in quo beati viri Reliquias ad domum propriam divina pietas vellet transferri; [Ad translationem Reliquiarum] idem B. Nicolaus quibusdam religiosis personis per somnia persuasit, quatenus nuntiarent se velle suas Reliquias loco sibi parato reponi, nec oportere differri ulterius. Vestræ igitur electionis tempori, Præsul venerabilis, est servatum, quod præteritis temporibus aliis non est concessum. Hoc enim prius vehementer optabas, hoc satagebas explere: ad hoc exequendum te dignissimum reddidit longus votorum affectus. Quid enim Deo gratius? quid cælesti præmio dignius? quid in hac vita honestius? quam Christi militibus deservire, eos digno cultu excolere, atque debitam illis reverentiam exhibere? Cum itaque tempus visum est opportunum, quo & motus Apuliæ fuisset a sedatus: & si qua divina gratia vellet ad suam gratiam & gloriam, & honorem sui militis exhibere miracula, multitudo undique collecta eorum fieret testis; tuæ prudentiæ placuit, [conveniunt multi Episcopi, Abbates, Monachi,] & vicinos & longinquos Episcopos invitare, ut sacer Episcoporum cœtus sacro corori ad proprium oratorium ferendo famulatum impenderet, illudque honorifice collocaret. b Abajalardus igitur Brundusinæ Ecclesiæ Archiepiscopus, tam generis quam morum claritate illustris, vir magnæ scientiæ, cui Tranensis affuit; Ostuniensis c Episcopus & Arianensis d Ecclesiæ Præsul; Rappolensis e Episcopus, Andriensis f Episcopus, cum aliis g Episcopis, & denso Abbatum & Monachorum Collegio convenere. [Præterea tota fere Apulia est excitata.]
[60] In hoc etiam magna Omnipotentis virtus apparuit: Nam catervatim quæque Apuliæ urbs, vicus vel municipium, [& populus Apuliæ,] suos populos ad sancti viri mittebant honorem: tantus enim fuit concursus hominum, quod eos spatium urbis vix caperet. Quis tunc ferreus nulla, etiam sancti hominis adhuc signa expertus, ex sola tantæ multitudinis devotione, hunc virtutibus perfectum non judicaret? hunc Deo per omnia placuisse non intelligeret? hunc pro se non exoraret? Scilicet, hunc vere sanctum non prædicaret, qui ad suæ translationis honorem tot urbium domos, tot villas & castra exhauriret? Unum omnium votum, unus erat affectus, præstolantium signa cælitus exhiberi: nam diversorum morborum varietatibus læsos cum tanta frequentia convenisse cernebant. Quis verbis sufficeret explicare, quanta exultatio, quanta spes infirmorum? ut jam esset indicium, sanitate proxima, eos ad sospitatis statum esse divina ope redituros.
[61] Noctis igitur captato silentio, cui dies Dominicus h succedebat, cum prima quies animalium artus implicando foveret; locum illum, ubi corpus sanctissimum quiescebat, paucis religiosis Sacerdotibus comitatus, Archiepiscope venerande, ingrederis: ad sacrum tumulum non sine magno timore accedis; [tumulus apertus reverentiam incutit.] modeste aperis. Cum subito thesaurum, sacri corporis glorioso nitore micantem, conspicis: odoris suavissimi novitatem miraris; ossa ipsius, sicut erant, roseo colore nitentia, intentus intueris. Ilud corporeum, in quod ejus caro sanctissima transiit (nec enim ipsum terram, vel pulverem audeo appellare) novitatis specie oculos mirantium tenet infixos. Tunc timor & reverentia, ne sacras contingas Reliquias, te retardant: quibusdam tuorum comitum hoc officium, sub obedientiæ jure committis. [Reliquiæ imponuntur arcæ:] Quare præcepto coacti faciunt; quod dum faciunt, expavescunt. Thesaurum itaque illum in arca cypressina, quæ ad hoc erat parata, cum summa reverentia reponunt; sigillo consignant; custodibus ecclesiæ nocte illa servandum committunt.
[62] [deferuntur ad ædem propriam,] Vixdum sol terras luce laxaverat, ecclesiæ ambitum & atria populosa multitudo replevit. Christi Sacerdotes conveniunt, hymnos concinunt, laudes consonant, ora omnium ad Christi præconia resolvuntur. Oneri sancto Episcopi subeunt: qui postea referebant, numquam se in re ejusdem mensuræ tantum pondus fuisse expertos: morum enim gravitas & constantia est ad ossa collecta. Dum autem sancti viri Reliquiæ, ferentibus Episcopis, ad propriam domum portantur; cum nulla ubique nubes serenitatem aëris impediret; repente duæ columnæ nubium, [2 columnis nubium honoratæ:] ab illius ecclesiæ culmine ad cælum erectæ, adstare visæ sunt, tota eas multitudine quæ erat extra ecclesiam intuente. Milites etiam Templi Domini, qui paulo remotius ab urbe distabant hoc cernentes; dixerunt, illud stupendum miraculum sacri corporis translationem indicare. Erant enim luce quadam perfusæ, recto ductu æthera contingentes: per quas, ut opinor, cælestium civium, ad sui concivis honorem, erat descensus. Collocato igitur hominis Dei corpore, columnæ illæ nubeæ visus aciem reliquerunt. De illo autem, quod in tumulo viri Dei per ossa sacra remanserat, quidam Episcopi secum tulerunt, & per ejus haustum variis infirmitatibus subvenerunt. Quot autem & quanta virtutum signa ostensa sint & fiant quotidie, [clarent miraculis.] me fateor ad ea scribendum deficere. Quæ tamen litteris commendabo, verissima ratione cognovi. Hæc enim, quæ præsens servat oratio, ab ore Domini Russonis Sacerdotis venerabilis avido pectore hausi, qui est ejusdem sacri corporis custos, & nostræ ecclesiæ Primicerius: ideoque multa de sancto viro perspicacius est expertus, quædam magno studio quæsita invenit.
[63] Quidam Comitanus i, videndi officio sic privatus, ut ei nox continua rerum differentias demeret; [Illuminantur cæci, Cornitanus,] inter populi frequentiam ante aram Christi Confessoris est ductus: & cuidam columnarum innixus, ne aliquo impetu populi [dimoveretur] cum lacrymis opem viri Dei rogabat, sperabat; cum improvisum viri Dei sensit auxilium; nube remota visum promeruit. Mirabile dictu, quod erat mirabilius factu. Inspecta luce, per se ad altare accedit, Sacerdotibus se præsentat, gratias Deo agit innumeras, B. Nicolaum Peregrinum magna devotione collaudat, ad celebres laudes ora populi laxat; in ore omnium nil resonat, nisi Dei & B. Nicolai præconium. Haud dissimiliter k Salpitanum quemdam, longo tempore lucis ademptæ incommodo infelicem, [Salpitanus,] divina pietas respexit. Nam cum ad beati viri ecclesiam cum ceteris conveniret, subita visione cælitus illustratur; videt & sine duce ambulat, quem ductor secum ad tam sancta traxit spectacula.
[64] Gallorum quidam dives & nobilis, dum Syriam peteret, casu lumen oculorum prorsus amisit, ut nec rerum colores, nec lucis & tenebrarum vices aliquatenus valeret discernere. Qui reversus, [& Gallus dives,] famam beati viri audivit, turbæ se inseruit, famulorum ductu ad ecclesiam venit, lampades duas utraque manu coram sacro altari prætendit; prece continua manantibus lacrymis Beato supplicat Nicolao; corde, ore clamat ad Deum. Cum tandem vultus hominum, jam diu desuetos, divina clementia conspicit, gratias Deo debitas reddit, beatum virum laudibus extollit ad cælum; postremo conversus ad turbam mirantium, & Deum in tanta virtute laudantium, cordis votum manifestat sermone, dicens; Deo & B. Nicolao devote promitto, mox ubi rediero, me fundaturum ecclesiam l in honore B. Nicolai Peregrini, eamque tot prædiis & redditibus dotaturum, [qui redux sancto ecclesiam construit:] quæ ad trium Clericorum usum sufficiant. Quis tunc præ gaudio lacrymis non manaret? quis Deo non benediceret? quis divinæ virtutis potentia satis admirari valeret? in cujus ore nomen S. Nicolai non resonaret? Virtus rebus exhibita spem præbet miseris, invalidis tristibus optatam potiendi salutem.
[65] Puer igitur quidam m Asculanus, cum dira paralysis valetudine teneretur, ad domum viri Dei ductus, ad incolumitatis statum rediit. Itemque quidam vir n Potentianus, qui simili laborabat periculo, simili ope viri Dei evasit. Puella quædam Trani degebat, [sanantur 2 paralytici;] quæ sic erat movendi officio a pectore deorsum destituta, ut membrorum majori parte præmortua, solo usu capitis & brachiorum vivere videretur. Quæ simul ac juxta sacram viri Dei aram, sub cujusdam globi specie, propinquorum manibus est deposita; interventu beati viri divina virtus eam respexit; multis videntibus surrexit, stetit, & ambulavit. Quod miraculum ubi per populum est vulgatum, concursus omnium replet ecclesiam. [item tertius,] Res mira. Vident in ea membra vivere, quæ prius mortua fuisse didicerant; perspiciunt, nervis ad usum movendi laxatis, ambulantem, quam solum corpore nodoso & pene lapideo pressisse cognoverant. Quis igitur digne possit exprimere, quanta laudum frequentia ecclesiæ ambitum opplevere, quot vocibus æthera pulsavere: merito enim in Sanctorum beneficiis Deus est extollendus, qui facit mirabilia magna solus. Haud secus quædam o Rubensis puella, membrorum motu ab humeris deorsum privata, [& aliæ duæ,] haud dissimilem B. Nicolai opem promeruit. Similis eventus de simili periculo, in quodam Vigiliensi puero, viri Dei ope, multis innotuit.
[66] Puppis quædam a Syria rediens, fere jam vota tenebat p, Leucada visam & cognitam jam transibat, cum Circeæ procellæ, subito motu maris & aëris, terræ prospectum auferunt. [naufragium metuentibus succurrit apparens Sanctus:] Navis vi venti ducitur, ars eam rectoris distituit: bis duabus diebus & noctibus amisso gubernaculo ventis quassatur & fluctibus: omnes opem flagitant Nicolai, ejus auxiliare solitumque præsidium corde petunt & voce. Cum vir Dei orantibus affuit; eam formam & habitum, qua per nostram urbem solebat incedere, assumpsit; rectori & palmigeris ostensus, navem munit, inordinata ordinat. Mox paulatim navis illa minas pelagi, quæ prius vincebatur, exuperat. Cum rector a peregrinis perquirit, an illum adolescentem, sic Græce vestitum, unquam alias fuissent intuiti. Qui se nunquam nisi modo eum vidisse, ipsius etiam ope se a periculo eripi, credere [responderunt]. Mox nec veli nec remigii arte, sed sola viri Dei ope, Trinacriam sunt advecti, portum Syracusanum tenentes. Hoc ultimum, hoc insigne miraculum ab ejusdem rectoris ore audivi.
[67] Sed quoniam libellus iste jam pertingit ad metam, finem votis & precibus omnes communiter exoremus. O Beate Nicolæ Peregrine, cujus opem infirma & laborantia corpora sentiunt, [qui invocatur,] medere animabus, morbos vitiorum tuo interventu repelle, motus carnalis concupiscentiæ seda, statum mentis robora, fer opem miseris; adsis invocantibus, nautas rege, peregrinos Peregrine guberna; urbem Tranum tuere; Archiepiscopum Bisantium, prorsus tuo cultui devotum, ab omni nocivo incursu defende; Clerum & Tranensem populum protege; meque humillimum tuum famulum, in tua ope confisum custodi: omnesque quos tuo festo per armum bis q lætos efficis, ad æterna gaudia & festa continua exemplo & imitatione levato; donante mediatore Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto, vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.
[68] [& transfertur an. 1143, 4 Octobr.] Sancti autem & beatissimi Nicolai Peregrini Translatio celebrata est, ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi anno millesimo centesimo quadragesimo r tertio, sextæ Indictionis, quarto nonas Octobris, totius Catholicæ Ecclesiæ jura tenente Innocentio secundo Apostolicæ Ecclesiæ Antistite; Rogerio vero magnifico Rege Siciliæ; Ducatus Apuliæ, & Principatus Capuæ Sedis potentiam pacifice obtinente; præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen. s.
ANNOTATA.
a Cum Rogerius I, utriusque Siciliæ Rex, ab Anacleto Antipapa coronam accepisset; tota pene Apulia privatus fuit, ab iis qui Innocentii II Catholicas partes tenebant. Et hanc ille quidem fere recuperaverat anno 1138; sed non Barium cum circumjecta regione, sub qua ipsum etiam Tranum censetur: recuperavit autem ante mortem ipsius Innocentii, obitam anno 1143 24 Septembris: atque adeo cessabant motus bellici, otiumque fuit anno 1142 celebrandæ Translationi, ut infra notabitur.
b Abaialardus, aliis Bailardus, Archiepiscopus Brundusinus, in agro Hydruntino, sedit ab anno circiter 1119 ad annum 1144 aut sequentem. Primus istic Episcopus habetur S. Leucius, cujus Acta illustravimus XI Ianuarii: distat autem urbs ea Trano p. m. 66.
c Ita corrigo, quod in Ms. & apud Ughellum scribitur Astuniensis, qualis nullus uspium fuit. Correctionem autem probat ipse Ughellus, qui texens Catalogum Ostunensium Episcoporum, proximæ Brundusinæ metropoli subjectorum, sed satis imperfectum, post Dattum (ante quem alios nullos reperit) anno 1071 præsentem dedicationi Caßinensi, indicat Anonymum, qui Translationi huic interfuit an. 1143: atque hinc transit ad Maroldum, pro anno 1185; prætermisso Petro, quem ante hunc constat anno 1170 transtulisse Reliquias S. Barsanuphii, sicut ostendi ad XI Aprilis num. 21. Distat autem Trano Ostunum p. m. 60.
d Arianum, oppidum mediterraneum Hirpinorum, in Principatu ulteriore, urbs Episcopalis sub Beneventana metropoli; cujus Episcoporum catalogus apud Ughellum valde imperfectus est, & desunt qui inter Gerardum pro an. 1098 ex Guilielmo Tyrio notum, & Bartholomæum an. 1179 præsentem Concilio Lateranensi, rexerunt Ecclesiam istam, quæ Trano distat p. m. circiter 50.
e Rapella, urbs provinciæ Basilicatæ, nunc fere deserta & Episcopatui Melsitano unita, Trano distat p. m. 42. Nomen ejus qui tunc fuerit Episcopus, apud Ughellum deest: cui præter Ursum, anno 1079 notum nullus nominatur usque ad annum 1237.
f Andria urbs Episcopalis sub Tranensi metropoli, a qua sex m. p. distat de qua pluribus infra 9 Iunii ad Acta S. Richardi Episcopi, primi inter nominatos: ceterorum Episcoporum nomina, præterquam unius Christophori, latent usque ad an. 1179.
g Fortaßis Vigiliensis, unus e duobus Archiepiscopi Tranensis Suffrageneis, hactenus nobis Anonymus, quia latent nomina Episcoporum ab anno 1107 ad 1179. Proximi inter p. m. 20 alii, omnes fere Bariensi Archiepiscopo suberant: qui Archiepiscopus, triplo propior Trano quam Brundisinus, cur vel non invitatus fuerit, vel adesse non potuerit volueritve, causam videmur ex Ughello eruere; cum de Ioanne tunc Archiepiscopo, in locum depositi ab Innocentio II Angeli substituto, loquens dicat, quod, fœde eam Sedem regens, una cum ipso Angelo, ab Eugenio III depositus est anno 1151.
h Infra num. 82 dicitur ea arcula, fuisse longa palmos tres, larga duos.
i Cornetum aliquod invenitur in Pontificia ditione: sed vix possum credere ipsum hic indicari; etsi toto Neapolitano regno nullum nominent Chorographi.
k Salpe, nunc vicus sub Episcopo Tranensi, olim ipsamet civitas Episcopalis trans Aufidum fluvium, Salapia dicta, in vicina Capitanatæ, olim Dauniæ provincia, haud procul a mari: distat Trano p. m. 13.
l Hic mihi imploranda Gallorum curiosorum diligentia, ut ejus ecclesiæ locum requirant & indicent. Consultus enim a me Claudius Castellanus, Canonicus Parisiensis, respondit, vereri, ne antiquata specialiori notitia, ibi nunc patronus colatur S. Nicolaus Myrensis.
m Asculum in jam dicta Capitanatæ provincia, vulgo Ascoli di Satriano, a quo diversum Asculum in ditione Pontificia, quod Asculum Picenum dicitur. primum autem illud distat Trano p. m. 40.
n Potentia urbs Basilicatæ provinciæ Episcopalis, ad radices Apennini, distans Trano plusquam 50 p. m.
o Rubus, vulgo Ruvo, urbs Episcopalis ditionis Barianæ, Trano octo p. m. dißita.
p Leucas promontorium Epiri, fere e regione Italiæ & Hydruntinæ ditionis.
q Duplex festum intelligo diem obitus, hunc 2 Iunii; & diem translationis, a die 4 Octobris, festo S. Francisci impedita, ex antiquo usu translatæ ad diem 5, ut infra videbimus.
r Cum moriebatur Sanctus, anno 1094, initium anni sumebatur Tranensibus a Kalendis Iannarii, ut probat concursus feriæ 6 cum 2 Iunii. Hic vero, vel dicendum est initium sumi a 25 Martii, novem mensibus citius; vel corrigendus est textus, scribendumque anno 1142: hujus enim anni mense Septembri inchoabatur Indictio sexta, & sequenti mox Octobri adhuc vivebat Innocentius II; qui alterius anni Octobrim non vidit, sed obiit (ut supra dictum) 24 Septembris. Antonius eumque secutus Agnellus, ut annum 1143 retinerent, nec Dominicam amitterent, seque anniversariæ commemorationi aptarent, pro IV Nonas scripserunt diem quintum Octobris, quasi Amandus dixisset III Nonas.
s
Hactenus Codex Tranensis; unde sumptum ecgraphum Vallicellanum (ipsum illud credo, quod Romam missum fuerat, ad impetrandam proprii Officii recitandi licentiam) subjunctam sibi habet attestationem Notarii transcribentis, sub hac forma, Ego Joannes Baptista Petrutius. Presbyter & Canonicus majoris Archiepiscopalis Tranensis Ecclesiæ, publicus Apostolica auctoritate Notarius, de ordine & mandato Illustrissimi & Reverendissimi Domini Julii Caraccioli Archiepiscopi Tranensis, ex quodam vetustissimo Codice in pergameno scripto, conservato in Archivio dictæ, majoris Tranensis Ecclesiæ, præsentem copium Vitæ, Obitus, & Translationis, nostri gloriosi Confessoris & Protectoris Nicolai Peregrini, meapropria manu extraxi & exemplavi, de verbo ad verbum, ut jacet: factaque diligenti collatione concordat: meliori tamen semper salva. Ideo ad fidem & requisitionem qui supra Notarius, hic meum, quo in publicis utor, signum, rogatus & requisitus, apposui. Huic testimonio attestatur deinde ipse Archiepiscopus, subsignante præter ipsum Secretario ejus, Vincentio Dethio. Hic autem Archiepiscopus creatus anno 1593, testimonium istud signavit anno 1596; sequentique mox anno translatus ad Castrensem ecclesiam, locum fecit Andreæ de Franchis, qui etiam ipse, post impetratam proprii Officii conceßionem, anno 1603 ad Acheruntinam Metropolim transiit.
Ceterum non tunc primum cœpit Officium de S. Nicolao fieri; ad cujus Matutinum more prisco verosimiliter sumebantur Lectiones, ex prælaudato vetusto Codice. Etenim ad calcem utriusque vitæ Italicæ mox laudandæ habentur Hymni duo, pro Vesperis Laudibusque, una cum Lectionibus brevioribus reperti in vetustis Tranensis ecclesiæ Breviariis Mss. Alius item prolixior Hymnus, a Francisco Cameno Perusino ante annos quingentos, adeoque ante annum 1117 editus, fuit, ac forsan immediate post Canonizationem ante finem seculi XI: qui potuit pro Sequentia ad Missam serviisse. Hunc ergo placet, quia elegans vitæ compendium continet, hic subnectere; ac deinde minores duos ex Breviariis, tamquam luculentißima veteris cultus & patronatus argumenta.
HYMNUS VETUSTISSIMUS,
A Francisco Cameno Perusino compositus.
Sidus o Cæli Nicolae fulgens,
Magne protector populi Tranensis,
Da (precor) vires tua concinenti
Inclita mira.
Helladis Græco genitus parente,
Et gregis pastor Dominum vocabas,
More Mystarum, Miserere semper
Kyrie clamans.
Altius spirans, ovibus relictis,
Eligis specum recubantis ursæ:
Quam fugas signo, Dominique jussu,
Quo tremit orbis.
Hic senex forma Monachus verenda
Astitit nudus tibi, canus ora;
Teque confirmat monitu salubri,
Inde refugit.
Anxia tandem caperis jubente
Matre, percussus retineris arce,
Cælitus facto tonitru sed exis,
Obice rupto.
Rursus incassum cohibent catenis:
Solveris semper manibus Tonantis,
Et super solis radios canoro
Tolleris ore.
Redditum terris scelerata furtim
Turba te vinctum mare mergit alto:
Excipit delphin laqueis resectis,
Teque revexit.
Mox salutarem repetens eremum,
Erigis cedro Crucis alma signa;
Ducis & fratrem: videt ille miram
Igne columnam.
Angelus transfert radians utrumque:
Tu tamen constans toleras in antro
Quidquid excelsi monuere sancta
Dogmata Christi.
Hinc rapi vivus toties mereris,
Et modo spectas radiosa luco
Lucido supplex simulacra Divum,
Lampade trina
Hic Tranum monstrat, tibi mox futurum,
Nuntius cæli, titulum perennem,
Usque ad extremum genus hujus orbis
Æde sacrata.
Quot subis pœnas meritis olympi?
Immerensi ictus quoties tulisti?
Saucio tandem Superi medentur,
Numine summo.
Dum parant nautæ tibi machinari
Fluctibus letum, pia Virgo tutum
Vexit Hydruntum: variasque pellis
Illico pestes.
Ad Tarentinos gradiens, cruorem,
Dive, fudisti graviter repressus:
Inde migrasti celebres Tranenses,
Hospite grato.
Kyrie hic tutus miserere clamas,
Teque sectatur puerilis aura:
Namque concentum similem rogabas,
Munere pomi.
Pane cum lympha reficis pusillum
Corpus, indutum tunicam misellam;
Et nudis semper pedibus meabas,
Supplice lingua.
Hic adhuc spirans, sitiens aquarum
Poculus poscis, bibis; at relictus
Humor est nectar, velut egit olim
Christus Jesus.
Quis tuas plene, Nicolae, laudes?
Mira quis posset numerare magna?
Tu Crucis signo redimis loquelam,
Dive, sorori.
Quot tua incedunt ope claudicantes,
Quot vident orbi? movet expedite
Ante contractos numerosus artus
Undique supplex.
Dæmones pellis miseris ab alvis,
Compedes multis manicasque solvis,
Naufragas puppes hiemem ferentes,
Hostis & arma.
Dive, tranquillum mare siste nautis;
Dive, pro nostra vigiles salute:
Ut poli æterna requie fruamur,
Sospite cursu.
Sit Deo Patri decus, atque Nato,
Spiritum sanctum veneremur æque:
Trinus ac unus Deus est ubique
Pepete seclo. Amen.
ALII DUO HYMNI
Ex Ms. Breviariis Ecclesiæ Tranen.
Exultet cælum laudibus,
Fulget terra virtutibus,
Colit Mater Ecclesia
Nicolai sollennia.
Castus ab anis teneris,
Mundique spretis prosperis,
Pauper factus pro paupere
Christo, ditatur æthere,
Notis discedens laribus,
Abrahæ novus æmulus,
Urbes lustrat agminibus,
Vacans orationibus.
In Crucis laude jubilat
Mente, quam manu bajulat:
Crucis virtus est gloria,
Laus, & ejus victoria.
Jacob assumens baculum;
Jordanis transit loculum:
Tempsit athleta perfidum
Hostem, stravit & seculum.
O summi Regis signifer,
Nicolae sat celeber;
Preces funde pro populo,
Degente in periculo.
Præsta pater ingenite,
Jesu cum sacro Flamine,
Ut Nicolai meritis
Bonis fruamur cælis, Amen.
Jesv nostra redemptio,
Amor, & vita pauperum;
In Nicolai laudibus
Preces admitte supplicum.
Hic manna pastus cælitus,
Corde mitis, Angelicus;
Dulcis fuit alloquio,
Alacer in obsequio.
Solis occasu modice
Se pane cibat, latice.
Non afficit esuries,
Nec gravavit ingluvies.
Joseph abjecit pallium,
Affectans vitæ bravium;
Christum sequendo Dominum,
Catervas fugat Dæmonum.
Sacro repletus Flamine,
Ac puerorum agmine
Stipatus, mente sedula
Dei fatur magnalia.
Hic nudus nudum sequitur,
Ejus Crucem amplectitur,
Hostem nudus aggreditur,
Cælum dives ingreditur.
Præsta &c.
PARS IV.
Ex Vita Italice edita per Antonium Pauli.
De secunda sacri corporis translatione.
EX ITAL. A. PAVLI.
PROLOGUS ARCHIEPISCOPI.
Majestati Catholicæ Philippi III Regis, Domini nostri, devotissimus
ejus Vasallus & Capellanus, Fr. Didacus Alvarez,
Archiepiscopus Tranensis.
[Episcopus Regi, tamquamfundi domino,] Apud omnes ferme nationes, Rex potentissime, lex fuit inviolabiliter observata, ut quotiescumque thesaurus aliquis reperiebatur, indicium ejus daretur Principi ipsius loci. Id autem tunc maxime fieri convenit, quando repertæ sunt res magni pretii, talesque ut facere multum possint ad Regni totius conservationem, amplificationemque, aut sanctæ fidei dilatationem, cujus tam studiosa est Majestas tua, exemplo Regum Catholicorum, decessorum ac progenitorum suorum.
[69] Sciat ergo Majestas tua, quod ab annis pluribus quam quingentis, in hac Archiepiscopali Tranensi ecclesia, fuerit cum maxima solennitate, multorumque Præsulum concursu, coram grandi extraneorum multitudine, [indicat thesaurum a se repertum;] depositum corpus venerabile gloriosi S. Nicolai Peregrini, Patroni ac Protectoris hujus Metropolis ac Diœceseos: cujus sepulcrum multis annis visitatum honoratumque fuit, non solum a Tranensi populo civitatibusque vicinis, sed etiam ex regnis longe semotis; alliciente peregrinorum frequentium fama, tum ipsius Sancti, tum miraculorum grandium, [qui olim summo in pretio habitus,] quibus illuminabantur cæci, erigebantur claudi, & omnis generis infirmi curabantur. Hinc tam largæ undique eleemosynæ conferebantur, ab iis qui propter recepta divinitus beneficia testes se profitebantur gratiarum, per illius intercessiones obtentarum; ut ex iis fabricari potuerit ecclesia Archiepiscopalis nova, tam speciosa tamque sumptuosa, ut omnibus intuentibus ipsa quoque pro miraculo sit; evidenterque declaret reverentiam, quam Sancto ipsi habuerunt tanti operis conditores.
[70] Verum processu temporis valde refrixit ejusmodi religio: sive id fecerint bella quibus sæpius concussum est Regnum, seu discordiæ civiles intra ipsam civitatem gliscentes, seu aliæ denique causæ cognitæ Deo, [deinde diu neglectus latuerat:] cujus occultissima judicia nequit intellectus humani debilitas penetrare. Usque eo autem hic defectus processit, ut penitus etiam amissa memoria fuerit loci, tantum thesaurum continentis; quamquam dubitaret nemo, quin is etiamnum haberetur in Archiepiscopali ecclesia: utpote quem constabat illuc allatum fuisse, ex ea quæ hodie S. Jacobi nuncupatur, & olim metropolitica fuit. Quapropter complures Tranenses Antistites, ac nominatum Don Talsa & Don Caracciolus, [quo a decessoribus 2 frustra quæsito] eumdem studiose requirendum assumpserunt: sed irrito conatu. Felicior illis fuit Don Andreas de Franchis, qui majori diligentia usus, quemadmodum in progressu historiæ dicetur, reperit quædam illius ossa a genu deorsum; majori ac præcipua corporis parte ignota remanente: donec placuit Majestati tuæ ad hujus Ecclesiæ Tranensis Archiepiscopatum benigne me deligere, cui non requirenti contigit felici casu illam quoque reperire; ut posset Sanctus ipse Propheticum istud usurpare, Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. [Rom. 10, 20]
[71] Quapropter gloriari potest Majestas Tua, seque felicissimam reputare, quod ex tribus gloriosis istius nominis Sanctis, quorum corpora divina providentia voluit in Italia reverenter servari; duo, [nunc revelato gloriari Rex possit;] videlicet S. Nicolai Bariensis, & S. Nicolai Peregrini, intra tuum regnum Neapolitanum habeatur; tertium vero, quod est S. Nicolai Tolentinatis, licet alibi honoretur; ad hoc tamen Regnum quasi radicaliter pertinet, cum is fuerit a parentibus sterilibus impetratus, voto ad primum facto. Neque gloriari tantum, sed etiam secura degere sua Majestas potest: eo quod veneranda, tam istorum Sanctorum, quam aliorum toto Regno inveniendorum ossa, ipsis ubi servantur civitatibus & oppidis sint pro firmissima ac minutissima arce ….. maxime ubi debitus illis honor servatur.
[72] Id sane experti sunt Tranenses cives tui. Dum enim memoria apud eos vigebat sancti sui Patroni ac Protectoris, [Per eum enim olim floruisse Tranum,] ejusque corpus visitabatur atque honorabatur a populis; conspiciebatur hæc civitas bonis spiritualibus æque ac temporalibus abundare; ornata publicis privatisque palatiis; copiosa familiis, nobilitate prestantibus; plena civibus, prudentia ac gravitate conspicuis; frequentata ab exteris rationibus, omnis generis pretiosas merces eo vænum afferentibus. Fama autem gloriosi Peregrini nostri sic diffundebatur, tantumque creverat festorum illi decretorum numerus, & processionalium pomparum, quibus natalis ejus colebatur, magnificentia; ut cum insignis quidam navarchus Tranensis, Comes Martinus vulgo nuncupatus, salvam deduxisset classem quamdam numer osissimam Regis Alfonsi hoc nomine primi; possetque rem quamlibet aliam sibi ac posteris suis mercedis loco postulare; aliud petere non voluerit, quam ut sibi illisque stabiliretur prærogativa perpetua, deferendi ad processiones istas vexilli, sub ipsius sancti nomine benedicti. Verum statim atque cum memoria loci, ubi corpus erat, etiam elanguit prisca erga Sanctum devotio; pariter deficere cœpit incolarum numerus, Nobilium frequentia, copia facultatum, ædium venustas; [defluxisse autem eodem neglecto,] & plateæ civitatis, quasi spinis ac vepribus consitæ, deserti alicujus potius quam habitationis humanæ speciem præ se ferre: ut optime ei conveniret de Jerusalem dictum Isaiæ V capite; Domus multæ desertæ, grandes & pulchræ, absque habitatore; idque quod apud eumdem sequitur capite XXXII, Super humum populi mei spinæ & vepres ascenderunt; quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis.
[73] Nempe hæc omnia venerunt super illam, quia domi non erat S. Nicolaus Peregrinus, [& nunc retecto quasi resuscitari,] seu verius sic erat quasi non esset. Erat, quia revera ipsius corpus servabatur in ecclesia; non erat, quia diffluxerat ejus notitia ac veneratio. Ex quo autem divinæ bonitati placuit, ut eo quem supra insinuavi casu a me retegeretur; dicere potuimus, domi esse S. Nicolaum. Neque enim exinde tantum frequentior cœpit esse Sacramentorum usus, ferventior spiritus, ecclesiæ cultiores; sed etiam manifeste apparet auctior frequentia popularis, crescit numerus nobilium familariam, proficiunt opes, restaurantur ædes; ac tota denique civitas, velut e profundo miseriarum eruta, assurgit ad priorem paulatim fortunam; adeo ut sperandum sit, quod, si adhunc modum pergat Deus eam perfundere divino suarum gratiarum rore, quo ipsa in devotione erga Sanctum proficiet, pristinum omnino splendorem recuperatura brevi sit. Hic ergo est thesaurus, Rex potentissime, cujus inventionem significare Majestati tuæ mei esse officii censui: de quo ut certior esse possis, [Mitti ergo cum particula corporis Vitam, an. 1617 recusam,] mitto particulam Reliquiarum, & Vitam ipsius Sancti; de tua insigni religione ac pietate confidens, quod utramque gratissimam habebis, ex utraque fructum capturus suavissimæ voluptatis; maxime cum videbis eodem vix dum reperto commoda exinde tot provenisse: quod totum vertat Deus ad laudem suam, exaltationem sanctæ Catholicæ Ecclesiæ, & gloriam tuæ Majestatis, quam ipse nobis annis multis felicissimam servet. Ita vovebam, in tua fidelissima civitate Trani, die X Aprilis, MDCXVII.
[74] [a suo Vicario sibi oblatam an. 1611,] Hanc Epistolam sequebatur ipsiusmet Auctoris Dedicatoria, directa ad Archiepiscopum, qui Historiam vulgari lingua scribi jusserat, qualis impressa fuerat in prima libri editione, sub die X Decembris MDCXI; ad cujus compositionem usum se fatetur Auctor, gemino Codice perquam vetusto, altero quidem ubi inter aliorum Sanctorum Vitas continebatur scriptum Adelferii, quale ad Canonizationem ab Urbano II impetrandam oblatum ipsi fuit; altero, quo Amandus Diaconus Vitam sancti ab initio ad finem translationemque corporis complexus est. Hæc autem duo opuscula non tam assumpsit ille in novæ scriptionis argumentum, quam verbotenus ex Latino Italica fecit: posterioris autem certitudinem confirmat, primum ex tabula Græcanica, quæ in ipsius S. Nicolai ecclesia etiamnum cernitur, & proxime a morte ejus picta creditur, [unde hic dansur ultima Inventio & Translatio.] effigiem venerabilem repræsentans cum multis circum circa miraculis, eodem Amandi opusculo explicatis; veteribusque duobus Breviariis Mss. ante plura secula, ubi Lectiones & Hymni exinde sumpti inveniuntur; & hi quidem supra exhibui. Postquam autem totum illud assumptum fideliter explicavit Antonius, capite XIV describit augustißimam amplißimæ Basilicæ fabricam, ab utroque Bisantio in nomen S. Nicolai erectam, cui in proœmio dixerat impensa, plus quam ducenta millia ducatorum fuisse; ingens eo tempore summa: deinde progreditur ad Caput XV, unde nobis fiet Capitis sequentis initium.
CAPUT I.
Inventio partium aliquarum an. 1603,
& reliqui corporis an. 1611.
[75] Labente tempore, usque adeo refrixit Tranensium erga Sanctum religio, ut neque sciretur ubinam esset sacrum illius corpus, [Archiep. de Franchis,] neque ullo in honore haberetur sacellum ejus; quod jam potius formam cœmeterii habebat, quam oratorii. Tandem vero Tranensis Archiepiscopus, D. Andreas de Franchis, filius istius Vincentii, qui non solum eruditis libris suis seculum illustravit, sed etiam felici nobilium Prælatorum ac Jurisperitorum prole; in eam cogitationem venit, post restauratam ecclesiæ fabricam, & officinas pro Nundinis fabricatas, in dextro latere viæ ad illam ducentis, locupletatam Sacristiam & mensam Archiepiscopalem, [ex Subdiacono, servati diu arcani conscio,] non sine impendio millenorum aliquot scutorum; venit, inquam in eam cogitationem Dominus Archiepiscopus de Franchis, ut resuscitaret memoriam venerationemque S. Nicolai, requirendo ipsius corpus. Variis ergo ecclesiæ locis suffodi pavimentum jussit: sed nihil reperiens, accersiri ad se jussit D. Joannem Vincentium Barachiam, nunc Canonicum præbendatum, tunc Subdiaconum prædictæ ecclesiæ; eo quod fama esset, cognitum ipsi haberi locum desideratum.
[76] Hic varie requisitus interrogatusque cum nihil proderet; flecti tandem cœpit, dicente Archiepiscopo, decretum sibi esse, [extorta loci notitia usus, an. 1603,] suffodere totum pavimentum chori circa princeps altare: quod ne contingeret cum tam insigni ecclesiæ detrimento, fassus demum est, sibi a suo patruo, D. Petro Baracchia, sub extremum vitæ articulum dictum esse, quod Reliquiæ S. Nicolai Peregrini defossæ jacerent, in angulo ecclesiæ, in cornu Epistolæ altaris Majoris; itaque per succedaneam revelationem annorum plus quam quadringentorum, solitam sub obitum fieri, ex illo se accepisse. Ipso ergo eodem die, scilicet IV Maji anni MDCIII, post Vesperas, ad ecclesiam se contulit Archiepiscopus, Vicario suo Generali, Archipresbytero, & Canonicis non nullis comitantibus; jussitque adductum eodem cæmentarium fabrum, eo quem Subdiaconus indicaverat loco, terram effodere: qui post impressum aliquoties ligonem, detexit duo candida marmora, sub iisque capsulam æque marmoream coloris varii, ad modum basis, cum suo operculo item marmoreo, longam palmum cum dimidio, largam unum. Dissoluto autem quo operculum arcæ connectebatur plumbo, reperta intus sunt humana ossa parvula, digitorum & genuum, nonnullaque longiora, cum parte hepatis intra byssinum album convoluta. [partes aliquas Sancti Corporis juvenit & moritur.] Nulla quidem scriptura apparebat, quæ fidem faceret S. Nicolai ea esse: fides tamen ab universo populo habita est, mox ut de inventione tali constitit; propter indicia plurima concurrentia, in Processu desuper confecto explicata. Erant Reliquiæ illæ omnino siccæ, multumque accedebant ad candorem: prorsus enim siccus erat locus: vetustissimas autem probabat earumdem fragilitas. Sic repertas reponi in sacristiam Archiepiscopus jussit, cum intentione earumdem veritatem populo declarandi, mox atque Clemente Papa VIII desuper requisito habuisset responsum; quod non habuit, morte præventus, non sine luctu civitatis totius.
[77] [Didacus Alvarez successor,] Vacavit post D. Andream Sedes triennio, interimque elanguit negotium totum, quoad usque ad hunc Archiepiscopatum regendum electus fuit D. Fr. Didacus Alvarez, ex ordine Prædicatorum. Hic eodem quo suus decessor zelo impulsus, pro populo Tranensi, nihil ardentius desideranti, quam ut procederetur ad declarationem prædictam; cum Romam profectus ad limina Apostolorum, Sanctissimo D. N. Paulo Papæ V ex ordine narravisset que acta erant, nec ullum alicujus momenti dubium examinantibus occurreret, quod moram longiorem suaderet; responsum a Pontifice accepit, ut, secundum formam a Concilio Tridentino præscriptam, ageret. [an 1610 recognoscit acta,] Hoc constituto rediit Tranum Archiepiscopus, anno Domini MDCX, mense Decembri: suoque Generali Vicario Antonio Pauli imperavit, recognosceret quam diligentissime Processus, sub Archiepiscopo de Franchis formatos, prosequereturque institutum examen civium seniorum ac fide digniorum. Tum vero convocata est Synodus diœcesana, in Kalendas Septembris anni MDCXI; in qua, præter Metropolitanæ hujus, Barlettanæ, & Coratensis ecclesiarum Dignitates, convenerunt plus quam ducenti Religiosi, Theologi, Canonistæ, Doctores, aliique ex præcipuis hujus civitatis. His omnibus Archiepiscopus causam quæ agebatur exposuit; [& an. 1611 causam proponit Synodo:] factaque relatione Processuum, & argumentis pluribus adductis per Vicarium generalem, quibus facienda declaratio suadebatur; conventum unanimiter ac fine controversia in eam sententiam est, que sine hæsitatione decernebat, veras illas esse Reliquias S. Nicolai Peregrini, atque ut tales inferendas in ipsius sacellum.
[78] [qua probante decernitur facienda Translatio,] Id ut faceret ab universis continuo rogatus Archiepiscopus, magno cum animi sui solatio, per universam Provinciam & circumjectas regiones, publicari fecit novam Translationem, faciendam die V Octobris; eodem nempe, quo a tempore immemorabili consueverat celebrari prima, cum solenni processione Indulgentiaque plenaria, ad instantiam ipsius Archiepiscopi a Pontifice Paulo V concessa. Præterea mandavit idem Antistes, ut inferior ecclesia Sancti, quæ cœmeterii instar squallebat, repurgata restaurataque, novis fenestris cratibusque instrueretur. Quod cum factum esset, eodem quoque illata est grandis ex candido marmore tumba, cui sic imponeretur arcula, ab Archiepiscopo de Franchis reperta, [in quem finem altare suffodientibus,] ut sub altari S. Nicolai posita, pluribusque marmoribus & saxis operta, nequiret furtim subduci a quoquam. Verum ultimo die Septembris, cum eum in finem humus post altare Sancti effoderetur; apparuit ægre processurum consilium, ponendi istic tumbam predictam. Etenim, statim in principio operis, deprehensa est moles durioris cæmenti, altare ipsum cingens: quod altare, cum totum sit ex pretiosorum mannorum tabulis compositum, metuebant fabri, ne illud auferentes referentesque, ipsum aliqua in parte frangerent.
[79] Sancto autem omnia ad sui inventionem disponente, contigit eodem mane Tranum advenire peritissimum latomum: [occurrit solidior compages marmorum,] qui auferendum reponendumque altare absque ulla læsione pollicitus est, tanto majori cum gaudio Archiepiscopi, quod jam cœpisset suspicari alicujus Sancti corpus sub ara illa delitescere. Hac ergo sublata, inventa primum est tabula marmorea cum foramine figuræ ovalis: in quo foramine narrabant Canonici vidisse se præteritis annis, ferruminatam inhæsisse tabellam æneam, similis figuræ, cum insculpta S. Nicolai Peregrini effigie, quam tunc temporis domi suæ asservabat D. Joannes Antonius Ventura, ipsius capellæ Prior. Allata ergo tabella illa ænea, ab ipsoque Priore agnita, & ovali imposita foramini, inventa est eidem congruere. Tum marmore illo prægrandi sublato, occurrit cæmentarii operis & misturæ subrubræ massa durissima: quæ maximo cum labore cuneis ferreis paulatim diffracta, retexit duo Græci marmoris saxa, tam firmiter inhærentia marmoreis altaris gradibus, ut necesse fuerit malleis ferreis grandioribus ipsa comminuere.
[80] Inter hæc supervenit Archiepiscopus, comitante eum P. Mag. Fr. Damiano Alvarez fratre suo, & Canonicis aliquot. Videns autem quam ægre, quamque grandibus malleorum ictibus diffringerentur tabulæ istæ marmoreæ; cogitare cœpit, fieri posse, [sub iisque occultata arcula lignea,] ut sub iis inveniretur reliqua pars corporis S. Nicolai: in eamdemque opinionem multi etiam alii venerunt, verosimile id faciente ipsius Sancti effigie, olim collocata supra foramen primi marmoris, ut dictum est. Quapropter, mandante Archiepiscopo, ut usque ad imum altaris fundamentum fodiendo procederetur; tandem multo molimine eo usque perventum est, ut vacuum aliquid resonare inciperet: inventaque est laterum atque lapidum minorum firma compages, qua una ex parte resoluta, detecta fuit capsula lignea. Hoc viso, mandavit Archiepiscopus, ut auferretur capsula omnis circumcirca calcis lapidumque materia: [qua a cunctis diligenter considerata,] noluit tamen eamdem prius aperire, quam accuratione summa, nec sine lacrymis teneroq; cum sensu devotionis, omnia contemplatus, ipsam quoque considerandam obtulisset Dignitatibus, Canonicis, Syndicoque atque Electis Universitatis; qui tunc erant, ex Nobilitate quidem, Franciscus Mondellus, Dionysius Sifola, Angelus Liazarius, & Joannes Lucas Staffa; ex Populo vero, Mutius de Luca, Claudius Palumbus, Franciscus Ventura, & Cæsar Campilia, istuc eum in finem advocati.
[81] [reserataque,] Viderunt ergo cupressinam esse capsulam, tres palmos longam & duos largam, antiquitus ab Archiepiscopo Bisantio curatam, qualis etiam nunc in tabula vetusta picta conspicitur. Hanc cum Presbyteri duo reverenter aperuissent, stantem in loco aliquantulum profundo & vivis saxis undique cincto; admotis eo facibus viderunt majorem partem eorum omnium ossium, quibus humanum unum corpus integratur, coloris inter rufum ac rubrum, quæ propter vetustatem & loci humiditatem fragilia valde erant; sicut etiam ipsa capsula: [apparent ossa totius fere corporis,] quare cum eam attollere Presbyteri vellent, in frusta discessit. Ergo Archiepiscopus ipse, injecit collo Stolam sacram; & genuflexus, propriis manibus ossa singula extraxit; atque tribus in pelvibus collocata, deferri jussit in Sacristiam, ubi conservabantur Reliquiæ ceteræ. Tunc palam conspectum est caput, licet non integrum; maxillæ cum dentibus, pectus, costæ, humeri, [& transferuntur in Sacristiam.] spina dorsi, aliaque multa ossium fragmina: item fragmenta quædam vestis rufæ, manticæ atque chordæ, quas gestare Sanctus solebat cum viveret, cum quinque nummulis ætatis istius, quos ipsum credibile est eleemosynæ nomine accepisse: pulvis denique cinerum rubicundus, sigillum appressum capsulæ, omnia denique signa, comprobare apta, quod a tempore primæ translationis ea sic composita fuerint.
CAPUT II.
Translatio celebratur 5 Octobris, Sacrarium instauratur,
in quod etiam aliæ Reliquiæ inferuntur an. 1616.
[82] Adistius inventionis famam repleta est jubilo civitas universa; affirmantibus unanimiter omnibus, nolle-Sanctum membra sua divisim coli, [Sparsa rei fama,] sed insimul velle conservari omnia: quandoquidem, occasione paucarum Reliquiarum ejus reponendarum sub altari, repertæ fuerint ceteræ omnes. Ab urbe per circumjectas late regiones didita fama eadem multo plures excivit, ad præsentiam futuræ Translationi impendendam: invitati nihilominus sunt nominatim, Reverendiss. D. Salutius Episcopus Rubensis, & D. Bovius Episcopus Molfettanus; indictaque est Synodus diœcesana universo Tranensi Clero, in diem primæ Translationis anniversarium. In hunc etiam diem ornata est ecclesia a summo usque deorsum variis pannis, non solum Italicis, sed etiam Flandricis, diversimode configuratis; sic ut omnes faterentur numquam in hac provincia visam ecclesiam, [Tranum ingens fit concursus:] tam splendide excultam; ad quam ipso die solennitatis communiori calculo censendi sunt concurrisse ad octo millia extraneorum. Primæ autem Vesperæ fuerunt quam solennissime decantatæ ab Archiepiscopo, residente in throno suo, atque ex adverso in alio considentibus Antistitibus prænominatis.
[83] Sequenti mane, prius quam ad ecclesiam procederetur, [ubi 5 Oct. coacta Synodo diœcesana,] congregata fuit coram Archiepiscopo Synodus in Palatio ejus; cui, præter Prælatos jam nominatos, intervenerunt Dignitates Ecclesiæ ac Diœcesis Tranensis; deinde Archipresbyter atque Cantor Bituntinus, Archipresbyter Rubensis & Primicerius Molfettanus, cum multis Doctoribus atque personis in urbe honoratis. Coram his proposuit Archiepiscopus negotium, quod erat præ manibus: quæsivitque, an prænarratæ inventioni subesse possit scrupulus aliquis vel dubium. Cœperunt ergo Episcopi ambo jam dicti, ratiocinio perquam bene fundato, demonstrare, atque evidenter comprobarunt, Reliquias, tam primas, quas reperit Archiepiscopus de Franchis; quam recens inventas, habendas esse ut veras certasque Reliquias S. Nicolai Peregrini; propter manifesta ac supra relata indicia, quorum singulorum efficacia diffusius explicatur in Processu. [declarata est veritas inventarum Reliquiarum:] Declaraverunt insuper, quod nova inventio nullatenus derogabat priori; quia inter se comparata ossa, peritorum medicorum & chirurgorum judicio, ejusdem inter se proportionis erant; accurateque numeratis omnibus nullum reperiebatur superfluum, aut ad unius ejusdemque corporis constitutionem incongruum; deficiente solummodo Brachio, quod in argentea lipsanotheca vetustissimi operis. & imagine Sancti insignita, continebatur; servari solitum supra sepulcrum, in sacristia ipsius ecclesiæ. Addiderunt etiam & probaverunt, nequaquam esse novum, quod intra unam eamdemque ecclesiam, unius ejusdemque Sancti Reliquiæ variis locis partim sepultæ, partim aliter compositæ haberentur; imo id ipsum communiter inveniri factum, propter bellorum furtorumque pericula.
[84] His aliisque rite expensis per jam dictos Prælatos, eorumdem sententiam universa Synodus comprobavit; [quæ sub vesperam processionaliter circumlatæ,] additis etiam rationibus aliis, vi quarum decreta conscriptaque declaratio, secundum statuta Tridentini Concilii, publicata est inter Missarum solennia; in eamdemque diem indicta Translatio solennis, post Vesperas facienda: & ad hunc finem utræque Reliquiæ compositæ fuerunt intra arcam, horoserico rubro obductam, quo possent facilius circumgestari. Cœpit autem post horam vigesimam tertiam pompa procedere ab ecclesia; quam in longissimam seriem extenderunt, non solum Religiosi ex tota collecti Provincia, sed etiam Confraternitates, Barletta Vigiliisque adductæ, Clerusque Diœcesanus: & hos inter censebantur tres chori musicorum, laudes atque hymnos Sancto canentium; post istos vero sequebantur Canonici hujus Metropolis, per vices sacræ arcæ ferendæ humeros commodare jussi; ac denique claudebatur agmen ab Archiepiscopo Tranensi, Rubensique & Molfettano Episcopis, Pontificalia indutis. Hoc ordine per omnes præcipuas plateas circumducta est pompa, circuitu plus quam mille passuum, duarum & semis horarum spatio; deponebanturque Reliquiæ ad Sedilia quatuor regionaria, ad quæ astabant totidem perquam splendida altaria; ubique autem explodebantur tormenta bellica, mortariola, & sclopi, varie dispositi; collucentibus etiam ignibus festivis, in formas draconum, pyramidum, atque gigantum artificiose compositis: adeo ut Civitas, licet gravata tantopere, videatur hic voluisse exhibere specimen magnificentiæ suæ veteris.
[85] Finita processione, tres jam dicti Antistites, manibus suis extra arcam sustulerunt Reliquias, [in novam tumbam deponuntur;] intra velum sericeum viride sigillatas; collocaruntque supra altare S. Nicolai, intra tumbam marmoream, ex unico saxo totam; & supra eam poni jusserunt tres marmoreas tabulas, atque altare, in formam ac situm priorem reduci. Ex ipsis autem Reliquiis, præter brachium antiquitus separatum, placuit Domino Archiepiscopo foris etiam asservari Caput, Humerum, & Maxillam, cum pauculis fragmentis ossium, ad commune populorum solatium intra proprias lipsanothecas recondenda: quæ aliaque majoris momenti ac pretii in honorem Sancti tam gloriosi designata, faciat Deus executioni mandari. [præter paucas seorsim servandas.] Facturum autem, sperare possumus: quia jam nunc tantopere crevit vulgi devotio erga ipsius ecclesiam capellamque, ut nullus præterlabatur dies, quo eo non confluant plurimi, non solum cives, sed etiam exteri, non sine anathematis ac luminaribus, in testificationem receptarum gratiarum, infirmantibus collatarum, offerendis. Neque hic omisero ad conclusionem confirmationemque prædictorum subjungere, quod propter famam miraculorum ingentium S. Nicolai, statua ejus marmorea fuerit Neapoli, nobilissima civitate, [Statua vetus Neapoli.] posita antiquitus ad latus dexterum portæ majoris Archiepiscopalis, supra capitellum columnæ unius, inter imagines Sanctorum Januarii, Agnelli, aliorumque: ubi ipse conspicitur in habitu Peregrino, cum hoc lemmate: Sanctvs Nicolavs Peregrinvs, Trani Protector.
[86] Neque istic constitit fervor & diligentia Archiepiscopi D. Fr. Didaci Alvarez; [Sanctuarium Trani novo ornatur opere,] quin potius accensus magis magisque est zelus, cupientis devotionem gregis sui erga Sanctum extimulare novis novisque incitamentis. Quapropter consilium cepit omnes Reliquias, quæ superius in sacristia servabantur, transferendi in capellam ipsius Sancti, velut in commune sanctuarium. Cum enim neque locus, neque modus quo istic detinebantur, esset talis, ut frequentius possint a populo honorari; videbantur sacra istæc ossa debito cultu venerationeque destitui. Jussit igitur ex nuce eleganter laborata construi portas quatuor columellatas; quarum duæ, etiam dum clausæ starent, prospectum tamen darent in chorum minorem, ubi singulis sabbatis canitur Completorium cum musica, duæ ex utroque latere fictæ soli servirent ornatui: omnes autem cum postibus ac super liminaribus suis, egregie ex eodem ligno sculptis, palmorum septem altitudinem attingerent, sustinerentque percurrentem supra totum opus coronidem, duobus palmis sublimiorem ipso altari Sancti. Ex hinc vero incipit paries cavari in repositoria, interstincta octo columnis Corinthii operis, atque portarum postibus perpendiculariter imminentibus: super has vero rursum altera circumducitur coronis, cui velut quatuor frontispicia insistunt, singula singulis portis respondentia: claudunturque repositoria ista quatuor, totidem grandibus vitreis. [& aptatur collocandis lipsanothecis 44,] Duo porro repositoria lateralia, dividuntur singula in loculos decem; quorum septem capaces sunt justæ medii corporis statuæ, ceteræ minoribus lipsanothecis relinquuntur, hoc ordine, ut inferiores loculi singuli habeant altitudinem palmorum trium, latitudinem duorum; alii deinde duo his superemineant, alti palmos duos, lati sesquipalmo; supremum autem locum occupent loculi tres, alti palmo ac semis, lati palmo & quadrante; inter quos ad ornamentum operis excavantur in hemicyclum tres alii, pro minoribus quas dixi lipsanothecis. Hinc sequuntur fenestræ duæ, supra portas ad chorum ducentes; & inter ipsa repositoria, medium locum supra altare obtinet repositorium quintum, configuratum in formam Crucis, altæ tres & latæ circiter duos palmos. Supra secundam vero coronidem circumducuntur in modum fenestellarum quatuor repositoria, mediis statuis aptata; in centro autem ipsius frontispicii excavantur tres minores loculi, partim ornamenti causa, partim reponendis minoribus reliquiariis designati; ita ut totum hoc Sacrarium universim numeret loculos quadraginta quatuor, [ordine pulcherrimo.] pro totidem lipsanothecis distincte ordinateque digerendis. Porro hoc Sacrarium clauditur quatuor portis, ex nuce sculptis; quarum singulæ tribus pulcherrimis seris firmantur; ut ne promiscue patens accessus reverentiam minuat, prospectum autem non excludant sepimenti columellæ, quibus pars superior portarum ornatur: inter portas vero, & quæ ipsas stipant utrimque columnas, nuceam coronidem sustinentes, post infimum sepimentum assurgunt ex ferro hastilia longa, in lilium auratum desinentia.
[87] Hunc in modum adornato Sanctuario, intra capellam Sancti instituit Archiepiscopus, [Harum, an. 1616 translatarum una,] anno MDCXVI, die V Octobris, generalem denuo processionem: in qua prænotatæ lipsanothecæ omnes circumferrentur per civitatem: de quibus Reliquiis haud abs re fuerit referre aliquid. Prima maximeque memorabilis est frustrum carnis, in quod miraculose conversa fuit Hostia Eucharistica, quodque ad stuporem omnium hactenus incorruptum servatur. Est autem traditio apud Tranenses vetustissima, quod Deus miraculum illud fecerit, cum Judæa mulier propositum haberet sacrum illud pignus in sartagine torrere: monstraturque etiamnum ubi id accidit, post decursum plurium seculorum. Servatur vero hæc Reliquia, in tabernaculo argenteo, quod ex speciali affectu fabricavit vir nobilis Fabritius Cornei. Huic appositæ sunt duæ particulæ Crucis Dominicæ, quarum una includitur Cruci argenteæ, tres palmos altæ, cum tali ad pedem inscriptione, Don Fabritius de Lagni, Miles S. Jacobi de Spada, [miraculosam Crucis particulam,] & Camilla de Franchis, conjuges, ex legato hoc opus anno MDC. Subtus autem inveniuntur notata hæc verba. Ex antiqua Canonicorum & urbanorum traditione, signum hoc sanctæ Crucis, auro cinctum, dum furto subtractum in pectore cujusdam detinetur, scissa zona in Metropolitanæ ecclesiæ solum decidit. Andreas de Franchis, Frater Archiepiscopus, hic annotari jussit, anno ejusdem Jubilæ.
[88] [aliæ alias insignes Reliquias continent,] Ibidem conservatur Brachium S. Febroniæ virginis Martyris, sua adhuc carne vestitum; pars Humeri S. Blasii, Episcopi Martyris, unde continua emanat fragrantia, ad stuporem cunctorum eam percipientium; pars Brachii S. Leucii, Archiepiscopi Brundusini & Protectoris Tranensis; aliud item Os ex corpore ejusdem; Os ex corpore S. Petri Apostoli, tres Digiti S. Cosmi Martyris, pars Costæ & Digitus S. Agathæ Virg. & Mart. Os ex corpore S. Stephani Papæ & Mart. Digitus S. Roberti; Os ex corpore S. Christophori Mart. Digitus S. Ambrosii, Archiepiscopi Mediolanensis; Brachium S. Philippi Apostoli; Os ex corpore S. Barnabæ Apostoli. Est ibi etiam capsula argentea, plena Reliquiis pretiosis, donata cuidam apud nos ecclesiæ S. Marci a republica Veneta, inter quas nominantur spectabiliores aliquæ partes ossium, SS. Juliani Mart. Jacobi Apost. Margaretæ Virg. & Mart. Philippi Apost. Catharinæ Virg. & Mart. atque Agathæ, præter minutiores particulas Sanctorum plurium, quos longum sit nominare singulos. Invenitur quoque eodem in Sanctuario Brachium gloriosi S. Nicolai Peregrini, [quibus accedunt singulares quædam S. Peregrini.] jam inde ab anno MCXLIII in prima Translatione seorsim habitum; nec non capsula argentea, intra quam Archiepiscopus de Franchis bone mem. partem Hepatis ejusdem S. Nicolai, cum quatuor illis obolis vetustate corrosis, quos intra peram Sancti repertos supra diximus; sigillumque ferreum veteris arcæ cupressinæ, intra quam inventa fuit potior pars sacrorum ossium. Est ibi denique medii corporis inaurata ex ligno statua, cum capite argenteo, ex liberaliter prælaudati Archiepiscopi D. Didaci Alvarez: qui intra eam condidit partem Capitis Maxillæque cum nonnullis Dentibus ipsius Sancti, qui publicis privatisque civitatis hujus calamitatibus remedium, & nostris animabus auxilium ferat, ut cum ipso mereamur æternæ gloriæ participes in cælo fieri. Amen.
APPENDIX
De Ecclesiis in honorem S. Peregrini constructis.
Ex altera Vita, Italice ab Agnello Bruno edita.
Nicolaus Peregrinus, Trani in Apulia (S.)
EX ITAL. A. BRVNI.
[89] Auctor hic, priore posterior totis annis septuaginta, Caput XXVIII Historiæ suæ Panegyricæ, impendit Basilicæ Tranensi; non tamen eam sibi sumit, architectonice delineandam, sicut fecerat Antonius, accuratione majori, quam ut tam minutam singularum partium descriptionem dimensionemque patienter quis legere in hoc opere poßit: sed eam rhetorice summatimque laudat, & stylo nobis aptiori. Cum ergo dixisset, in elaboranda vasta illa mole, pietatem Tranensium cum magnificentia certavisse, sic ut tota Italia, [Descriptio Metropolitanæ Tranensis,] paucas alias sit invenire magnitudine & elegantia pares; Sita est, inquit, in parte altissima civitatis, ad littus maris; ut Sanctus, inde & huic & illi præsidens, ipsam haberet pro theatro beneficentiæ utrimque dispartiendæ; ipsiusque ecclesia uni serviret ad custodiam pro arce, alteri pro pharo ad securitatem; quibus sane titulis apte decorabitur, tum propter firmitatem murorum, sexcentis omnino annis nullamdum a tempore injuriam sentientium; tum propter eximiam sublimitatem operis, [firmissimo opere laboratæ,] ad ipsas pene dixerim nubes assurgentis. Non potest tamen unum templum dici, quod revera trinum est; non quidem conjunctis lateraliter ædificiis tribus, loco distinctis; sed uno supra alterum fabricato, ad similitudinem globorum cælestium, aut potius Paradisi, cujus fundamenta æque pretiosa describuntur ac muri.
[90] [substructione triplici, quarum prima supra terram tollitur,] In prima ecclesia, quæ ceteris major per communis soli superficiem extenditur, contemplanda deficit oculus; pluriesque eum intendere opus est, ut illa bene consideretur; tantum usitatam vulgo mensuram excedit, in tres divisa naves, quas utrimque sustinent arcus, duplici fultæ ordine viginti octo columnarum utrimque, ex uno solido marmore omnes; quibus in media navi correspondet superior ordo alius columnarum totidem, qui ipsi, augustius ultra alias assurgenti, pro corona est. Cetera omnia tam frontispicii quam murorum fabrica, ex quadratis lapidibus sic assurgit, ut quam solida est eorumdem connexio, tam sit etiam ordinata, lineis æqualiter ductis, acsi panni unius texturam referrent. Jam vero quæ infra solum depressæ per gradus subeuntur ecclesiæ duæ, vix quidquam a superiori nec inter se differunt, nisi quod secunda ecclesia fulciatur columnis, infima vero pilis quadratis, instar turrium solidis, magnitudinisque immensæ. Fabrica autem tam nobilis, nostra memoria magis etiam fuit decorata, [duæ aliæ in fundamentis,] sub ea operis parte quæ templi supremi tribunæ subjacet, quam solemus ecclesiastico vocabulo appellare Confessionem, ubi S. Nicolai corpus servatur; quamque in prægressis Sanctuarium nominavimus. Hoc autem novum opus fieri curavit Don Franciscus Andreæ Tranensis, Presbyter & Canonicus Metropolitanus ac Prior S. Nicolai. Hanc partem, quæ potest Gazophylacium dici, sustinent viginti octo columnæ; eamque discernunt in fornices quater replicatos; parietes autem circumcirca, sub dimidiatis per singula intercolumnia arcubus, [habent elegantissimā confessionē & Sacellū Sancti,] vestiuntur picturis, manu peritissima efformatis, partemque ex vita Sancti referentibus; ex quibus pendent imagines Sanctorum Protectorum Episcoporumque civitatis hujus, qui videntur non tantum ornare locum, sed etiam idem in terris facere S. Nicolao, quod in cælis; id est, accipere & refundere mutuo splendorem gloriæ.
[91] Altare ubi tumba est, sacri custos corporis, quam speciose simul ac pretiose sit fabrefactum, vix potest exprimere lingua vel calamus; [atque altare,] totum musaico ut vocant opere, tam mira varietate lapidum pretiosorum distinctum, ut dubites materia opus, an opus materiam superet. Id tamen quod Sanctuario huic, meo quidem judicio, præcipuum confert ornamentum, est frequentia atque devotio, tam civium quam peregrinorum, illuc accurrentium: sine quibus ardentium istic jugiter cereorum ac lampadum multitudo, aliud non essent, quam tenebræ meræ. Verum singulis diebus Veneris (quoniam tali die cessit ex hac mortali vita Sanctus) & diebus quindecim, [ubi feriis omnibus sextis, & quindena ante festū, frequens usus Sacramentorum.] mortis diem prægressis (quorum tres sanus, & duodecim infirmus Trani est commoratus) tam exaggerata istic spectatur religio accurrentium, ut singuli videri possint totidem majores festivitates; eo maxime, quod visitationi sancti Corporis plerumque jungatur Confessio & Communio sacra: quamquam illi ipsi quindecim dies solum possent nominari Vigilia, respectu eorum quæ fiunt die secunda Junii, Sancti Natali.
[92] Hinc transit, Agnellus Capite XXIX, ad mirabilem mutationem sacri Corporis, in eo positam, quod Amandus, scriptor primæ Translationis, num. 60 Archiepiscopum Bisantium juniorem alloquens, Ossa, [Ossa & caro, quo statu inventa.] inquit, sicut erant roseo colore nitentia, intentius intueris; illud enim corporeum, in quod caro sanctissima transiit (nec enim ipsum terram vel pulverem audeo appellare) novitatis specie oculos mirantium tenet infixos. Dicit autem Agnellus, quod sacrum corpus illud, licet viventis formam amiserit, non tamen conversum sit in terram aut cineres, sed in materiam quasi igneam; in qua tempore inventionis discernebatur ab ossibus caro: & illa quidem rubebant, ut corallia; hæc vero, rosarum massas æquabat colore, fragrantia vero multum superabat. Accipiat hanc paraphrasim ut volet lector, & præsumat (si lubet) Panegyristam aliquid distinctioris notitiæ invenisse in Archivio Tranensi, quam declarent Amandi Diaconi verba, satis obscura. Certe non aliunde hausisse potuit, quam ex processu anni MDCXIII, quod tacuit Antonius, quodque Cap. XXXI asserit, Joannam Sifoli & Annam Bellarborem, virgines devotissimas, [Sanctus super campanili visus,] cum juramento testatas; eo tempore, quo de translatione S. Nicolai cogitabat Archiepiscopus Alvarez, visum a se fuisse supra novæ ecclesiæ campanile ipsummet Divum, splendida circumfusum luce, specioso in amictu, & statura gigantea. Insuper quod, cum Archiepiscopus idem, eodem anno, Episcopo Minerbinensi dedisset in pyxide particulam sancti Corporis, ejusque lator, Lucas Petri-Angeli, ipsam vellet Minerbinum auferre, die XXVIII Martii, admodum pluvio, (sive quia tunc pluviæ non timentur in Apulia, sive ex quadam præcipitandi reditus necessitate) & iret una cum pluribus aliis eamdem viam tenentibus; secutus eum imber est, [Reliquiarum lator intactus ab imbre.] toto itinere continuus, qui omnes a capite ad pedes perpluit, præter thesauri sacri latorem. Hic autem testatus est insuper, ambulavisse se velut sub papilione crystallino, in quod deciduæ guttæ videbantur circum ipsum cadere, quo certius miraculum esset, quod tam multos habuit spectatores ac testes, quam multi fuerunt viæ comites.
[93] [Ecclesia fabricata Hydrunti,] Exhinc sequitur Caput XXXII, priusquam veniatur ad summarium miraculorum supra narratorum ex Amando; quod Caput inscribitur, De aliis ecclesiis S. Nicolao fabricatis in regno Neapolitano; & honoribus in ista metropoli atque alibi eidem exhibitis, quæ sic pertexuntur. Tranensis quidem civitas intium fecit ædificandi ecclesiam suo sancto Protectori; sed ejus devotionis laudem non semper sola tenuit. Prima hac in parte illius imitatrix (quantum equidem rescire potui) fuit Hydruntina, quæ prima etiam Italicarum urbium illum excepit hospitio. [& Lupiis.] Hanc secuta urbs Lupiensis est, provinciæ caput: ubi inter plura alia illustre est templum, a Guilielmo Bono Siciliæ Rege ædificatum Sancto, propter sanitatem illius intercessione ista in urbe recuperatam. Istic enim sic infirmatus, ut a solo cælo medela speranda videretur, votum pro ea ipsi fecit; & exauditus, non sibi tantum, sed etiam toti Regno fuit, suam incolumitatem a vita Regis pendere estimanti. In ejus autem beneficii memoriam sempiternam, donavit eidem ecclesiæ Princeps piissimus castellum unum, quod ab optimi mellis inde provenientis copia, nuncupatur Lyciense Meledunum, quasi Mellis-donum. Castellum istud decursu temporis (ut sit) translatum ad alios dominos, modo numeratur inter antiquiores ac nobiliores Baronatus, quos in hac Provincia obtinent Domini Comites Lezzanelli, ex illustrissima Paladinorum familia.
[94] Sed præstitus Hydrunti ac Luppis honos S. Nicolao, nihil habet ad illum, quo dignata eumdem est Neapolitana civitas; [Neapoli statua saxea,] utpote qui uno solum gradu censetur interior summo. Etenim Metropolitana illa ac Regia urbs, marmoream S. Nicolai statuam, reposuit inter alias Neapolitanorum Patronorum statuas, in frontispicio Archiepiscopalis Ecclesiæ. Tribus inde milliaribus distat amplissimum oppidum, Casoria dictum. In hujus loci ecclesiæque ministerio cum anno MDCLXII versaretur D. Franciscus Andreæ, idem qui Trani cultum Sancti amplificaverat, ornando sepulcrum ejus; [Casoriæ argentea,] innotescere istic Sanctum fecit, referendo quæ noverat de vita & virtutibus ejus. Semen hoc, quasi fortuito jactum, tam altas radices in animis Casoriensium egit, ut primos sibi in Nicolao venerando viderentur ambire, fabricando eidem argenteam statuam; & hac male perdita, alteram similis metalli majorisque pretii substituendo. Eadem Casoria, incredibili cum apparatu, anniversarium Nicolai diem ita celebrat, ac si esset unus e præcipuis anni solennitatibus: [& Sodalitas puerorum,] ejusdemque honori instituit Sodalitatem parvulorum, solitorum die Natali ipsius procedere, cum sua quique in manibus Cruce, ad exemplum S. Peregrini: quo nomine multi istic nuncupantur in baptismo, quia ut Protector universim ipse ibi colitur.
[95] [atque Reliquia:] Pervenit hujus rei fama ad aures Fr. Francisci de Sarria, ex Ordine Prædicatorum Tranensis Archiepiscopi: qui impulsus desiderio, auditu percepta etiam oculis usurpandi; Neapoli, ubi tunc commorabatur, Casoriam accessit, anno MDCLXIII die XVII Maji; & famam vero minorem fuisse comperiens, atque inquilinorum erga Tranensem Protectorem collaudans pietatem, eadem dignatus est confirmare, concessa particula Reliquiarum. Nec minus Sanctus egit, ad demonstrandum quam sibi gratus esset ejusmodi affectus: quod equidem probare possem exemplis pluribus variarum gratiarum, S. Nicolaum ibi invocantibus concessarum: sed iis omnibus prætermissis, sufficiet unam retulisse, quæ singulariorem paterni erga Casariensis affectus demonstrationem continet; & juratis testimoniis affirmata, in archivio Tranensis Archiepiscopii descripta invenitur, verbis quoad substantiam hujuscemodi.
[96] [item ectypon statuæ Tranensis,] Desiderabatur Casoriæ ectypon statuæ, Trani veneratæ, formatum ex creta; ad quod deinde exigeretur statua S. Nicolai, quæ tunc curabatur, & postea facta argentea est. Hujus rei cura commissa fuit cuidam ea in arte præcellenti Andreæ Falconi: qui opus quidem faciendum promisit, sed aliis pluribus præventus, modum ac tempus non reperiebat solvendi promissi. Jam dies XVII Aprilis transierat, & de statua non plus cogitabat Andreas, quam si de ea nemo sibi unquam locutus fuisset: imo egressus Neapoli operis cujusdam causa, securus commorabatur in domo Patrum Operariorum Piorum, a Deipara montaha nomen habente. Hic, quodam die respiranti ab opere & quietem meridianam captanti, videndum se obtulit S. Nicolaus in habitu Peregrini; dixitque: Surge eja, & fac ut quam primum absolvatur statua mea. Id ille somnium esse ratus, reddidit sese sopori captando. Cum ecce iterum ei Nicolaus apparuit, rursus ipsum suscitans, & segnitiem redarguens, ac denique commendans, ut quam simillimam sibi faceret; eoque dicebat, Considera me attentius; simulque conspicuum magis ipsi se præbuit, [phantasiæ sculptoris impressum a Sancto.] & disparuit. Experrectus Andreas, nihil dubitavit, quin a cælis esset somnium istud; eo quod inveniebat imaginem Sancti, tam vivaciter phantasiæ suæ impressam, ut eam nequiret credere effectum esse simplicis ac naturalis somni. Statua vero, secundam istam ideam formata, verum id esse demonstravit. Cum enim lineamenta vultus sacri accepisset, rudi dumtaxat verborum ambitu commendata sibi; collata tamen illa cum Tranensi, quæ creditur ad viventis expressa vultum, tam similis apparuit, ac si ab una manu ambæ essent.